장음표시 사용
271쪽
aliquod maius vel minus tempus ex numero eorum quae esse ρος sunt, potest Deus illa omnia praestare eo sensu, quem cit. loco explicavimus, ut scilicet in nihilum redigat priorem vim cum sua velocitate & directione, & interposita exigua mora creet aliam majorem vel minorem & aliorsum directam. Unde allata lex est necessaria absolute per aliquod indeterminate tempus, utpote quae pendet a natura & essentia vis ; per aliquod vero determinatum est solum contingens, utpote quae pendet a libera Dei voluntate. Uno verbo haec est nostra sententia ; non potest Deus creare vim nisi unam & nisi cum aliqua determinata velocitate, quae quantitati vis & corporis in quo creatur, respondet, atque cum tali directione per lineam rectam , quae omnia per aliquod inde terminate tempus durent; quo tempore transacto potest vim cum suis proprietatibus destruere, sed nequit alteram continuate creare, sed ibium post aliquod inde terminate tempus quietis. Haec si attendisset Cl. Wolphius, non absolute pronunciasset praefatam motus legem esse contingentem.
a. Ex his eruitur ex aliqua parte contingentem esse quartam de perpetuitate motus, utpote quae pendet a libera Dei voluntate. q. a 2. Propositio Leges motus in corpore quod aut aliis atque aliis viribus per petuo pellitur, secundum eamdem directionem, adeout ipsius motus si semper in linea recta, sed aut acceleratus aut retardatus, aut duabus ad angulum oppositis, adeo ut per lineam quamdam mediam tendat, sunt contingentes. a. Prob. I. pars. Leges hujusmodi sunt positae in eo, ut corpus pergat moveri per lineam rectam, & ipsius velocitas tali determinata ratione aut crescat, aut decrescat. Sed hae duae leges sunt contingentes. Ergo &c. Prob. ant. Hae duae leges pendent a libera Dei voluntate. Ergo sunt contingentes. Prob. ant. Non potest Velocitas augeri R diminui, nisi Deus in nihilum redigat priorem
vim, δc post aliquod tempus aliam creet aut majorem aut minorem. f. 293. Ont. sed destructa priori vi potest Deus aliam creare, quae .sit directa versus eamdem plagam, aut versus alias quascumque; quae sit, quam tumcumque is vult, major aut minor prima,& ideo gignat velocitatem, quae ad velocitatem primae habeat rationem quamcumque, prout ipsi libuerit; proptereaquod inter primam cum suis determinationibus a Deo creatam ,& secundam ab ea prorsus distinctam & etiam interposito tempusculo discreta iri nulla est absolute necessaria connexio. Ergo hae duae leges pendent
272쪽
a libera Dei voluntate; ideoque sunt contingentes.
3. Prob. 2. pars. Cum in communi sententia duae vires in eodem corpore secundum directiones angulum facientes eodem tempore imprimuntur, eadem sententia vult eas ex parte, quatenus contrariae sunt, se vicissim corrumpere, & quatenus conveniunt, coalescere in unam, quae dirigitur per lineam quamdam mediam inter duas directiones singularum virium, & sibi respondentem gignit velocitatem; sed in nostra & vera Deus illas duas non creat, sed sumta occasione ab iisdem quas creare deberet, sit forent solae
creandae, ut ostendimus in eventu virium contrariarum l. 269. Ont.,
illam unam cum sua respondenti velocitate & secundum aliquam mediam directionem creat; atqui occasio, quam ab iis duabus sumit, nullam absolutam necessitatem inducere potest in Deo, ut creet talem potius cum tali celeritate R directione vim , quam aliam quamcumque, eoquod vis creata cum iis, quas, si seorsim serent, crearet, nullam habet caussae efficientis necessitatem. Ergo etiam illa lex motus in corpore quod duabus ad angulum opps, si iis viribus pellitur, ad eout per lineam quamdam mediam tendat, pendet a libera Dei voluntate, ideoque est contingens. f. 243. Corollarium Cum in motu corporis in lineis curvis snt semper novae vires ad angulum oppositae , quibus deflexio a linea recta semper gignitur, ut plurimum etiam velocitas aut intenditur, aut remittitur ; ex dictis colligitur leges motus in lineis curvis a libera Dei Voluntate pendere, ideoque esse contingentes & exemtas a nece state absoluta. f. 244. Propositio Leges motuum in attractione , repulsione & collisione corporum
sunt contingentes & exemtae ab absoluta necessitate. Cum enim corpora in motus communicatione sive per attractionem aut repulsionem f. 3o3. n. a. Ont. ,& per collisionem, non sint caussae essicientes f. 237. Ont. sed solum occasionem Deo praebeant in utroque ex corporibus distantibus se attrahentibus generandi Vires motrices massis 3c quadrato distantiae reciproce proportionales 3.3O3.n. 3. Ontologiae,&in corpore alterum percutiente destruendi partem celeritatis proportionalem massie percussi,&in percussis generandi velocitatem proportionalem massae percutientis 3.ibid. n. .& seq. manifestum est has leges pendere a libera voluntate Dei, qui pinserat eas non statuere, aut alias quascumque ab hisce diversas.
273쪽
Si leges motuum in attractione,& repulsione & collisione cor porum forent contingentes,& ab una Dei libera voluntate penderent, vires hoc pacto in corporibus genitae aut corruptar & m lationes inde exsistentes non, serent naturales, sed miracula . atqui salsum consequens; ergo & antecedens. Prob. maj. Miraculum est mutatio, quae a solo Deo pendet, non autem a viribus rei crea tae; mutatio vero naturalis est mutatio, quae a viribus etiam rei creatae ortum ducit: atqui si vera foret nostra sententia, vires in corporibus ope attractionis. aut repulsionis in distantia, vel in mutuo contactu & collisone genitae aut corruptae, a solo Deo penderenr, qui vires huiusmodi aut crearet, aut jam creatas in ni hialum redigeret. Ergo si leges motuum &c..
f. 246. Responsio Dist. maj. Miraculum est mutatio quae a solo Deo pendet ita
tamen ut aliud sit ordinarium, aliud extraordinarium coo ut omnest extraordinarium ne. Et dist. conseq. Ergo si leges motuum &c.,. vires hoc pacto in corporibus genitae aud corruptae & mutationes inde exsistentes essent miraculum ordinarium eo. extraordinariumne. Miraculum ordinarium est illa mutario, quae quidem ab uno Deo pendet, eo quod a viribus rerum creatarum pendere non potest, sed ab eodem in mundi gubernatione seni per essicitur, ut est
rerum conservatio, quam ab una Dei continuata creantis actione
pendere posse iam docuimus f. 93. Sc seq. Extraordinarium vero est mutatio quae a solo Deo, pendet, sed solum interdum efficitur; ut
esset mortui ad vitam revocatio . Iam. vero cum corpus aliud in aliud sive distans, sive etiam conjunctum , tamquam effectrix caussisa f. a 37. & seq. Ontol. nihil transferre possit nec creando vim nec
illam communicando ; Deus sua proxima actione supplet desectus
naturalium caussarum , & patrat miraculum ordinarium, creando in corporibus diltantibus vi in qua ad se invicem accedant, aut a se invicem recedant, massis. reciproce proportionalem; aut si alterum in alterum incurrat, in percutiente destruendo partem vis 3c celeritatis proportionalem masse percussi,&in percuta creando aliam proportionalem massae percutientis , secundum ea quae 3. 2 3. Ontol. docuimus. Non eli autem a ratione distentaneum, ut Deus mi raculis ordinariis desectus naturalium caussarum. suppleat . . f. 2 7. Instantia Si res ita foret, nulla inter miraculum ordinarium & extrao dinarium esset interior disserentia; atqui inter miraculum ordinarium Diuiti eo by Corale
274쪽
rium atque extraordinarium debet esse aliqua interior disserentia. Ergo res ita se habere non potest, ut volumus, in explicatione traditae distinctionis. Prob. maj. Tota differentia penderet ab una voluntate Dei, ergo &c. Prob. ant. Differentia in eo a nobis poenitur, quod aliqua ipse per se semper Voluerit praestare , aliqua vero solum aliquando, di in aliquibus circumstantiis. Ergo &c. 248. Responsio Diti. ant. Differentia in eo a nobis ponitur, quod aliqua Deus ipse per se semper voluerit praestare, sed ita perinde ac si corporaxamquam caussae naturaliter efficientes in se vicissim operarenturco. aliter ne. Quamvis corpora alia in aliis vim motricem & mo.
tum tamquam efficientes causse non generent, tamen cum Deus
naturaliter in iis operatur & patrat solum miracula ordinaria, eas generat aut destruit velocitates & vires velocitatibus necessarias, perinde ac si corpora easdem efficerem aut corrumperent tamquam
efficientes caussae. Nam primo in primo ex duobus dillantibus codiporibus creat velocitatem proportionalem massae secundi , & in se. cundo proportionalem malis primi , perinde ac si massa secunditamquam effectrix caussa traheret primum, & massa primi secundum, ex. g. s primum sit duplo minus secundo, velocitas creata in primo est duplo major velocitate creata in secundo. f. 3Ο3. n. 6.ont. Deinde simili ratione in conflictu velocitas creata in percusso proportione respondet massae percutientis, & velocitas corrupta in percutiente mali, percussi, adeout duplo major velocitas in pedicusib creetur, & in percutiente duplo minor corrumpatur, si massa percutientis sit duplo major massa percussi; l. cit. n. 5.Ont. pe inde ac facerent corpora, si tamquam effectrices caussae alia in
aliis motum gignerent, aut corrumperent. Cum vero supernat inraliter operatur, Ec miracula facit extraordinaria, hanc a corporibus creatis occasionem non sumit, nec eas generat, aut corrumpit velocitates di vires iis respondentes, quae reciprocam massaru in rationem sequantur. Quo fit compertum discrimen inter miraculum ordinarium & mutationes corporum naturales, interque e traordinarium, Sc mutationes superuaturales.
f. a 49. Instantia Atqui hoc discrimen satis non est explicando quaenam snt naturales corporum mutationes, quaenam supernaturales. Ergo nulla
distinctio. Prob. min. sub. Hoc discrimen satis non est, si quaedam mutationes sint naturales, tametsi adversentur his legibus & pro
275쪽
portionibus quae ab his requiruntur. Sed quaedam mutationes sutunaturales, tametsi adversentur his legibus, atque proportionibus, quae ab iis inducuntur. Ergo Sec. Prob. min. Penetratio corporum sine ulla resistentia est hisce legibus & proportionibus omnino contraria; atqui effluvia magnetica sine ulla prorsus resistentia pen
trant atque transmittunt omnia praeter serrum & magnetem corpora, ut ostendimus in opere de Magn. tom. I. f. Io.& seq. ,& nihilominuq id naturaliter faciunt. Ergo &c. q. 23O. Responsio Dist. maj. Penetratio corporum est contraria his legibus & pro. portionibus in iis corporibus , quae Deus ab initio voluit ut alia
in aliis vicissim operari viderentur co. in iis corporibus, quae noluit ut id praestarent, ne. Nam corpora ipsa per se dum movea. tur, sine ulla prorsus resistentia & communicatione suae vis pene trant & transmittunt cetera corpura β. 237. Ont. Sed quia ab initio voluit, ut ad servandum hujus mundi ordinem corpora in se vicissim operari & motum communicare viderentur, a primo statuit in iisdem distantibus creare eas vires attractrices , quae in contactu in expultrices abirent, ex quibus vires inertiae, & virium
communicatio & perpetua motuum in natura variatio orirentur s. 3C4. Ont. Id tamen non vetat quominus voluerit aliqua ab hac lege excipere, sive suae naturae relinquere, & revera exceperit atque reliquerit magnetica es fluvia ad ea praestanda mira phaenomena, quae citato opere accurate exposuimus. Quare in primis penetralio corporum eli miraculum extraordinarium, ut contigit quando Christus aut ex utero virginis incorruptae manentis egressus est, aut in coenaculum ianuis clausis ingressus. In secu dis autem tantum abest ut sit extraordinarium, ut neque pro ordinario
haberi possir, cum essentia corporum, ipsa per se considerata sine aliqua vi expultrice accidentali, penetrationem requirat, si in altero corpore adsit vis motrix.
2II. SCHOLION XI. Quamvis corpora tamquam caustae effectrices alia in aliis non operentur, sed Deus, sumta ex ipsis occasione, aliquam vis partem in impellente corrumpat, & in impulso aliam creet, tamen intelligi potest discrimen inter evenistus , in quibus naturaliter in corporibus operatur, interque illos in quibus supernaturaliter. Tunc enim prima ratione se gerit, quando eas libere corrumpit & gignit virium portiones, quae necessario corrumperentur ac gignerentur,
si corpora in motus communicatione virtutem caussarum efficientium cohiberent : tunc autem secunda, quando virium corruptiones ac generatioties hanc
iegem nequaquam sequuntur. Primum enucleate explicavi tom. III. Phyl. Gen.
276쪽
2 1., ubi inter ectera planum seci legum motua In eo oram tollisione rationem esse illius similem , quam attuli supra, cur corpiis una pulsum vi liisneam rectam atque omnium brevissimam teneat. Hae de caussa leges in timin corpore una vi percim absolute necessarias, in pluribus autem inter se 'eolistidentibus hypothetice necessirim ostendi in commentario, quem de necessitate legum Staticae ae Mechanieae duobus abhinc annis scripsi, quemque ad ea quae hie dissero luculentius declaranda in fine subjiciam.
De Mutationibus- naturalibus o supernaturalibus corporum. q. 232. Propositio Ex iis quae paulo ante sunt disputata, apparet quaenam sint in lationes corporum naturales, quaenam supernaturales ; primae nempe sunt illae, quae in hoc mundo usuveniunt secundum leges motuum, quas Deus inter corpora statuit; secundae autem quae si pra hujusmodi leges: qualis foret, si cum corpus omnino durum vique elastica non praedit ian in alterum aequale, pariter durum &quiescens incurrit, primum amissa omni vi quiesceret, & secundum ea velocitate qua primum, cieretur, proptereaquod secundum leges motuum ambo stimul juncta dimidio prioris velocitatis serri debent.
da sit etiam ea, quae inter animam & corpus reperitur; proptωreaquod non est valde absimilis a lege attractionis inter corpora, uti advertimus l. 172. Psychologiae, & s Deus vicafione cujusdam animae cogitationis & appetitionis quamdam creat in corpore novam vim, quae a viribus aliorum corporum neque tamquam a caussis occasionalibus pendet, haec Dei actio ron est miraculum e traordinarium, sed ordinarium, quo supplet desectum animae, quae tamquam effectrix caussa nihil in corpore potest operari.
praestabilitae systema purat omnes corporis motus secundum leges motuum aliorum mundi corporum perfici, nulla sumta occasione ab animae mutationibus. Sed cum hominis systema refellerem f. I 63. & seq. Psych. planum seci multos exsistere in humano corpore motus, qui nullam sui rationem habere possint in notis motuum legibus & in connexione cum aliis corporibus hujus rerum universitatis; & aliam nullam esse reliquam viam eosdem explieandi, nisi adminiculo systematis caussarum occa fionalium, quod est idem ac systema attractionis q. 3O3. n. a. Ont.
277쪽
inibus naturalibus Sc supematuralibus loco petitum obiici potast ex
Volphio. Cum Deus contra leges motuum inter eorpora ipse per se murationem aliquam in mundi corporibus gignit, quae miraculum appellatur, debet aliud patrare miraculum, quo restituat omnia in eo statu, quem secundum leges motuum acquisivissent, nisi miraculum patratum fuisset; sic enim in Cosm. disserit de miraculo tenebrarum , quae in morte Christi contigere : Nou tamen ignorum est miracula restitutionis m agnisa, re a/missa fuisse a Theοιοgis. Exemplo nobis sit D. Thomas 3. p. quaesi. 44. art. a. Is .enim
defendix tempore Chrίssi patientis 2eliquium Iolis contigisse per interpositionem diamerari iunae eum fue per trium horarum inter lium,
σ finita insipsi subscuram oppositionem eum sie , seu tunae versus
frieutem ad opposuionem eum sole reversonem. Idem prorsus sentis Cornelius a Lapiae, celebris Scripturae Interpres , in Matthaeum cap. 27. Gando deliquium solis contingebat , pleniluuium erat, consequeu aer iuna Ioli opposita. Motu igitur miraculos ad eo unctionem rapta , re per miraculum integris yribus horis in eodem stu detenta
fuir, atque ita sol deliquium pressus est per miraculum. God si tana in Me i tu perstiti ex , in hodiernum usque diem plenilunia noυμ
Iunia alio rempore contingerent , quam alias conrigissent , si morus Iu-- per miraculum minime mutatus fuisset: imo quae a pleniluniis onoviluniis pendent, veluti apud nos pasebatis ae pendentium inde porro festorum mobilium celebra io , non eodem modo jam se bnberent, qualia bissenι , si miraculum non contigisset. Eninmero quomodo Deus e travit hanc musarionem in feris serum futura ex mente Thomaeo' Cornelii a Lapidest Nonne per hoc quod alio motu miraculos , tribus elapsis horis, lunam reduxit in eum locum in quo dato mο- mento hosset, si nullum miris tum contigissest , des per miraeulum restitutionis 8 Videmus adeo quantum a Nero aberrent qui aliis per suadere nisuntur m ramia restitutionis esse quid inauditi in foro Theologorum , O quam frustraneus sit metus , ne ad negandum miracnIarendant. Ex quibus apparet miracula restitutionis esse necessaria, ne universi ordo turbetur. Siquidem in mundo omnia inter se ita sunt apta & connexa, ut si quid per miraculum fiat, sequentes mundi status sint alii futuri, atque ii, qui, miraculo nequaquam interposito, consecuti fuissent. Id ne contingat, dicta restitutionis miracula praestant. Quibus constitutis, perspicuum est motibus humani corporis, si ab anima tamquam a caussa occasionali, & a Deo tamquam ab effectrice pendent , hunc mundi ordinem nimis turbatum iri, proptereaquod non Observamus per miraculum restitu
278쪽
tionis destrui mutationes, quae. a corpore humano in aliis circum fusis mundi corporibuς eruiuntur .. Eae ergo concludendum motus humani corporis secundum leges motuum omnium aliorum corporum perfici, quin ab arbitrio animae pendeantia 5. Quibus ut satisfaciam, adverto ad mundi ordinem quem Deus a primo constituit, suam quoque symbola in conferre mutationes, quae ab anima perficiuntur in corpore, qui cum iuncta est, & adminiculo illius in aliis mundi corporibus, quibuscum corpus humanum est copulatum; proptereaquod inter animam δc corpus hum num est lex attractionis similis illi quae inter corpora intercedit. Hac vero animadversione satisfit propositae difficultati, quae ponit mundi
ordinem solis contineri legibus motuum , quae intercorpora reperiuntur.' 6. At enim hic ordo nimis esset inconstans & varius, si etiam. a libera hominum voluntate penderer. Immo si res ita foret, suturi mundi status multos ante annos certo a nobis praedici non offent,. cum unus Deus praescire queat, quid omnes omnium li-ierae voluntates sint appetiturae. Est. autem, exploratum multa plures ante annos quam accidant, certo praenuntiari ab Astronomis, etur periodos Planetarum , ecclipses solis & lunae, eorumque coniun- :ctiones,&de hoc genere alia permulta. Ergo id luculenter confirmat mundi statum ab anima liusnana nequaquam turbari , atque ideo falsam esse nostram senteni iam, ex qua turbatio huiusmodi consequeretur. . 7.. Verum distinguendae sunt mutationes quae a magnis mundi eorporibus pendent , ab iis, quae in parvis contingunt. Nam corporis motus ab anima profecti gignere possunt mutationes aliquas in corporibus hujus terraquei globi, quae sunt in superficie telluris aut ab illa vel sursum ,. vel deorsum parum absunt; non vero in sole, in luna, in planetis atque in syderibus, quae corpora & nimium magna sunt, & nimium a tellure distantia, quam . ut exiguae mutationes corporum prope telluris superficiem ab hominibus libera voluntate factae sensilem aliquam differentiam afferre possint in horum corporum attramoni Sus, quibus eorum motuς ac conversiones
perficiuntur. Qua de re consule illum C Frisii commentarium, in quo eamdem semper fuisse anni periodum,&ecclipticae inclinationem enucleate docet. Hac de caussa certo praedici possunt eorum suturae periodi etiam statae noctium ac dierum & lunae phasium vicissiit dines , quae a ratis solis & lunae conversionibus ducunt originem. Unde fit & multas hujus terraquei orbis mutationes ab animis hominum pendere, & nihilominus huius mundi ordinem, qui in maximis
mundi corporibus observatur, ratum esse atque constautem.
279쪽
De necessitate legum Staticae atque Mechanicae.
N quaerione quam Physico. Mathematieis noper Alvendam
proposuit Illumissima Regia Academia Berotinensis , tantum esse momenti, quantum in universa Physica, nemo est in hisce disciplinis tam peregrinus 3c hospes qui ignoret. Cum enim proposuerit inquirendum , utrum veritas principiorum Staticae
atque Meetanica sit necessaria, an conti ens , quis non videt hie vim de terminis sed de tota tassessione quaestionem moveri δ Nam si ea principia necessaria sint, stant leges motuum, unde tota Physica pendet, earumque rationes ex intima rerum natura depromi possunt, linque fit ut hare disciplina sua servet iura, 3c nomen ac decus scientiae tueatur. Sin autem contingentia sint, eaedem leges ab una proficiscuntur voluntate Dei, qui tales pro suo arbitrio condere voluerit, cum teroquin alias sugere potuisset, quin ullam naturae eorporum vim adhiberet. Quo posito nulis Iam motus corporum legem ratione investigare, & ab ipsa origine 3c a priori , ut aiunt, possemus arcessere; sed unus esset reliquus modus in earum cognitionem veniendi per tentamina atque experimenta, quae nos pedetentim manu quasi ducerent ad eas , quae in hia rerum universitate statutae sunt, 'c gnoscendas. Quamobrem constat hujus quaestionis solutionem esse omnium m xime necessariam , nihilque a Physicis esse omittendum, quo ad illam perveniant. Ego certe, quantum potero, nitar, nee ab ingenii imbecillitate, nee ab eorum , qui ad nunc locum illustrandum concurrent, longe majori acumine atque diatrina, nec a summa eorum . qui de commentariis sententiam Iaturi sunt, auctoritate absterreri me sinam , quominus meam quoque ad hanc rem symbolam conseram. Ad quam dum propius aceedo, mihi esse necessarium video de necessitate legum motus, a quibus leges Staticae atque Μechanicae pendent, accurate disserere. Quoniam vero hie lacus ex altera parte nimis in longum duceret, & ex altera jampridem a me luculentissime tractatus est in quodam opere in tres distributo tomos, cujus editionem paueis ab hine annis absolvi, hane disputatioriem , quantum potero, contraham, ne nimium morer doctissimos Academicos , qui fi aliquorum uberiorem cupient explicationem , appictam poterunt aperire schedulam, ex qua nomen auctoris & libri jam editi innotescet. Hunc itaque commentarium in quatuor dispertio capita, an quorum primo disputo de necessitate legum motus rectilinei & constantis, in secundo de necessitate legum motus rectilinei & variabilis, in tertio de necessitate legum motus in corporum collisione, unde principia Staticae atque Mechanicae proficiscuntur, in quarto denique de necessitate legum motus compositi tum tectilinei, tum curvilinei.
280쪽
n Ir illud vero definiendum utrum leges mores rectilinei atque eonstanti τ
αα sint necessariae, nec nσ nonnulla praemitto ddi natura vis motricis , ex qua motus exsistit,& pressionum, ex quarum fluxu vis generatur. Itaque primum ajo p te motum esse in corporibus' aliquid aliud a motu distinctum,.quod sit illius caussa , idque ad istius essentiam jam constitutam accedere. Nam purae relationes proxime gigni, corrumpi , aut variari non possunt, sed tantum remote , quatenus generantur, corrumpuntur , aut variantur quaedam abis soluta. ex quibus eadem exsstunt, proptereaquod ipsarum natura tota pendet a qualitate absolutorum , qum inter se comparantur. Unde nee Deus ipsam per se similitudinem aut creare, aut destruere, aut mutare potest, .les son res , ex quibus aut nova exsistat similitudo , aut quae prius inerat , eorrumatur, vel mnietur. Iam vero puruν motus est pura eorporis relatio ad diversa loca. quae corpus continenter percurrir, sive ad plures sit perficiei corporum circum.
fusorum partes , vas gradatim alias post alias eontingi Γ, in mea sententia: quam initi, signintati operis inviis is rationibus milii consecisse videor, vacus, quod possibile quidem sit inter corpora , sed re ipsa extensum non sit, eoquia
nullas haber partex, quarum alim extra alias esse queant; estque pura recipiendi extensa. potentia, . quae in Deo tamquam ipsius attributum reperitur . Ergo purus in corporibus motus esse nequit, ted aliquid absolutum ab ipso distinctiim , quod fit illius eaussa, quodque dicitur vis, reperiatur oportet. Nec aiat Cartesus posse Deum per H solum movere corpora, quod illa conserve sive eontinuato erret in pluribus locis, quemadmodum ea conservat in uno , quin aliquid a quiete distinctum in eorpore gignat. Siquidem magnum distri. men est inter unum S plura loca. Cum enim corpus extensone carere non possit. si aliis corporibus circi datur, uni cuidam extremitati Sc laesurae ambientium corporum respondere , & ideo esse in uno loco necessarium est. Quod uero partim ex hypothesi corporum circum fitorum, partim ex natura& essentia corporis consequitur , id aliam catillam praeter e servationem hytipothesis & naturae corporis habere non debet; praesertim cum 'corpus uni comporuro aliorum superficiei respondere aliud non sit, nisi conservatio relationis in eodem statu. At gradatim & continenter ab alia ad aliam corporum caesuram transire est relationis mutatio, cujus rationem eorporis extenta non continet. Miram igitur esse non debet, si ad mutationem hujus relationis & ad conservationem in pluribus locis , praeter creationem conservationemque extensae substantiae, cujusdam alius, quod appellatur vis, erratio & conservatio desideretur. Nam ur nihil novi sit, nihil requiritur. Iam vero , eum corpus est in uno tantum loco, nihil novi acqukis . Ergo praeter essentiam aliud nihil est opus. Ut vero aliquid novi fit, quod antea non erat, opus est aliqua sufficienti ratione. Locum autem mutare est semper acquirere nova loca. Ergo ad id postulatur ratio sufficiens. Essentia vero eo oris posita in extensiore
ipsa per se plura loca non postulat, eoquod extensio potest in uno solum persta