장음표시 사용
91쪽
commenta vividiore in luce locavit ; non mediocri tamen graecis vertendum est laudi, quod omnium primi salebr sum iter ingressi, reliquis expeditiorem viam et exemplo et praeceptis ad philosophiam communierunt. Hic enimvero philosophorum familiae et haereses: hic ludi, hic palaestra, hic academia, hic horti, hic xysti, hic inter ambulandum ductae ultro citroque collocutiones, et laeessendi et respondendi initum ad multas horas certamen: hic disceptantibus leges et iura descripta. Et sane cum primum ad philosophiam animum appulerunt romani, nihil non agraecis expresserunt, arripuerunt, hauserunt: consertimque Athenas doctrinarum arcem ac domicilium commigrarunt, atticis doctoribus et institutis usi. Et ne omnia pereenseam, cum prosigata re publica, Romae et forenses et senatoriae litterae conticescerent, nullusque inter armorum
vim oratori locus foret ; M. Tullius sese in philosophiae
portum e civilibus procellis recepit, latinisque litteris mandavit, quae summo ingenio, praestantique doctrina graeci pertractarunt. Cumque spinosiores extricat quaestiones, vimque et praestantiam animi ab omni caduca concretione secretam tuetur, qui et praeterita teneat, et sutura praevideat, et praesentia amplectatur, nonne Platonis discipulum agnoscis i Θ Haec super cum officia, quae ad vitae cultum et convictum reseruntur, persequitur, et quid rectum,
quid cum honestate consentiat, quid pugnet, inquirit, stoicis se imbutum madidumque praeceptionibus prodit: omnia
u Evolve diligentor Platonis eum librum, qui est do animo, B amplius quod desideres, nihil erit s. Cie. Tuscul. disput. lib. I. cap. XI. Et cap. XVII u errare malo cum Platone, quam cum istis
92쪽
- 87 enim ab honestate ducit, omnia ad honestatem refert Nec a stoicorum vestigiis pedem esseri, cum recondita quaedam et a vulgi opinione remota, quae παράδοξα appellantur, ornate acriterque disserit ': academicorum vero
sese telis obarmat, cum subdissiciles de divinatione, delato, deque deorum natura quaestiones instituit a. Quibus parcit hortatibus Tullius, ut Marcus filius Cratippum Athenis audiens praeceptis institutisque philosophiae abundet,
scientiarum opibus cumuletur, seque ad laudem atque doctrinam, graecis doctoribus adhibitis, effingat Longe lateque Maecenatis, et Pomponii Attici fama pervasit: at
quamdiu quamque arrectas graecis aures adhibuerint, vulgatum est. Augustus Caesar, qui auream Romae, latinisque urbibus aetatem condidit, et quo auctore res romana eo creFit, ut mole laboraret sua, nonne ab Apollodoro
Pergameo graecis artibus et disciplinis excultus suit et cxpolitus . p Ut vero a latinis ad nostra pervagetur Oratio: si in Boethii scriptis vividissimum philosophiae lumen clarescit, si Thomae aquinatis in veritate arripienda acumen, in evolvenda perspicuitatem, in propugnanda robur miramur; nonne stagiritae philosopho dandum est laudi, e cuius scriptis uterque non colorem modo et speciem disceptandi, sed
In ostietis constituendis Tullius et re docuit et oratione lassus est, omnia se e stoicorum sontibus hausisse: a Sequemurn hac in quaestione stoicos, et e sontibus eorum, quantum videbitur,n hauriemus n. De officiis lib. I, cap. II.' Praefat. paradox. ad M. Brutum.
δ De divinatione lib. II, cap. I. ' De ossiciis lib. I, cap. I. ρ Suetonius in Octavio. Disitiros by Cooste
93쪽
succum quoque et sanguinein hausit i Θ Sed quominus plura, quae e philosophis graecis ad nos dimanarunt, persequar, tum amplitudo argumenti, tum festinatio prohibet, ut
ea absolvam, quae eXOrsus Sum.
At enim graecarum disciplinarum fastidiosi, velut triumphi compotes exsultant, omnibusque gestiunt laetitiis,
cum physica nobis et mathematica obiiciunt, eaque contendunt, nulla cum graecis necessitudine et societate contineri. Ego vero si hisce artibus novum in dies lumen, n Vosque auctus accedere, inque maius provehi insciarer, iure in agrestis excordisque dicam et notam impingerem, et eoarguerer aut domesticae gloriae invidus, aut ita rerum omnium rudis et imperitus, in cuius oculos et aures nomina
Galilei, Neutoni, Kepleri, Laplacii, Lagrangiae, ceterorumque quos nostra tulit aetas, non inciderunt. Vos enim pr he tenetis, omnisque sapiens idem quod et vos sentiat oportet, nullam scientiarum incrementis metam, nullum modum imponi, multaque novis tentaminibus evolvi, latius explicari et persici, quae primitus inchoata et rudia exstitere. At vero nihil ab humanitate alienius, nihil turpius singi et excogitari potest, quam illos unde haec prosecta sunt, aspernari, et graeciam in cuius gremio et exorsa et adoleverunt, ingrata obductam oblivione praeterire. Ecquis enim Thalete prior ex umbra proceritates pyramidum dimensus est Θ quis quantum ab acta maris distarent rates, edixit prior 3 quis circulis inclusa spatia secuit solertius, quis in
Fabricius biblioth. graec. lib. III, cap. V ostendit multa Aristotelis scripta Boethium in latinum convertisse, et s. Τhomae hortatu alios operam ad casdem versiones contulisse. Diuitigod by GO le
94쪽
- 89 solis et lunae defeetus animum advertit acutius, et obliquum solis, ut intuenti obiicitur, iter eiusque conversiones inita ratione est consectatus 3 8 Anaximander vero, qui proxime Thaletem excepit, latius harum spatia doctrinarum protulit: Orbis enim caelestis imaginem, quaeque Orbem ambiunt, Zonas oculis intuentium subiecit, lunam solis radiis attingi, suumque ab eo lumen mutuari edixit, ostili umbra accessus reditusque solis coniectaVit, primusque describendae in tabula telluris auctor monstratorque praedicatur: nec levibus nixi argumentis orbis signiferi, qui graece audit, obliquitatem Anaximandro vindicant eruditi ': quo in orbe arietis et sagittarii signa conspicatus est Cleostratus 3. Quibus studiis ingens accessiosacta est a Pythagora, qui numeros certa lege inire, con' serre, subducere, suum cometis iter, suos orbes praefinire,
Diogenes Laertius in Τhalete. Proeulus comment. in Euclidem lib. I.
Plutarchus de placitis philosophorum lili. II, cap. IX, X, M. Strabo, geographiae libro XlV, pag. 912, edit. Amstelod. dure s. Iustinus philosophus ait a latu γὰρ ὀ Μιλησιος οη πλος pin7tκης pilaσογιας ορξας. s Thales milesius physicarum
Montucla antiquitatis vestigator acerrimus Τhaletem praedi- eat a te phre de la g6ometrio. s Histoire des mathfimatiques parL I liv. m, chap. II, III, IV. ' Diogenes Laertius in Anaximandro. Strabo geograph. lib. I. Petavius, uranologiae dissertat. lib. II, cap. I; quo in op re immensae eruditionis et laboris accurate et, nitido graeeorum in caelo dimetiendo studium in lucem promit.
95쪽
nulluliique ab illis laevum omiua portendi edocuit Uuid Archi tam tarentinia in persequar, quem in caeli dimetiendi tellurisque describendae studio pene immori dixeris Quid Heraclidem ponticum qui terrarum orbem suis agi motibus censuit 3 3 0uid Archimedem, de cuius laudibus
nulla unquam aetas conticescet 3 Satis ea loquuntur, quae de corporum pondere, de iis quae innatant aquis quaeque subsidunt, de adminiculis ad vires exserendas et iuvandas. de sphaera eiusque circulis disseruit: cuius acutissimi viritumulum sentibus et squallore obsitum Tullius, cum apud siculos ageret, detexisse straeustisque commonstrasse gloriatur Itaque litteris prodita monumenta nos monent,
Diogenes Laertius in Pythagora. Plinius hisL natur. lib. XI, cap. VIII. Boethius de geometria. Montuesa. histoire des mathfimatiques pari. I. liv. III, chap. VIII, IX. ' Architae laudes pleniore carmine meditatus est Horatius
a Te maris ei terrae, numeroque carentis arenaen Mensorem cohibent. Archita,
s Pulveris exigui prope littus parva Matinumn Munera: nec quidquam tibi prodesi
a Aerias tentasse domos, animoque rotundum s Percurrisse polum. .
' Diogenes Laertius in Heraclide.' Cic. tuscul. disput. lib. V, cap. XXIII. T. Livius hist. lib. XXIV, 34: et lib. XXV, 31. Plutarchus in Marcello. Polybius hist. lib. VIII. Marruchelli, noligie istoriche intorno la vita e te iii ven gionidi Archimede. Diqili eo b c Ooste
96쪽
- 91 apud argivos primitus vitales in auras venisse haec studia ex quibus hac praesertim tempestate tanta in hominum universitatem commoda prossuxere Nimium profecto orationis seges excresceret, Si quantum in prudentia iuris, quantum in medendi facultate, quantum iis in artibus, quae ingenuae et liberales audiunt graecis dandum sit, niterer disserendo complecti: cum testis temporum historia aeternis chartis Lycurgi, Solonis,
Hippocratis, Dioscoridis, Zeuxis, Apellis, Phidiae, Praxite
lis nomina commendarit. Quam aequis enim temperata institutis res atheniensium et laconum publica soruerit; ut in ius adirent, lege agerent, sententias ferrent, magistratus rogarent, imperiique opes sapientibus munierint consiliis, firmarintque praesidiis, memoriae proditum legimus Medicorum ars et lacultas a graecis hausit exordia, qui he barum vim et potestatem tenere, salubresque exprimere succos, hisque medicinam morbis adhi here instituerunt a.
Excudere autem mollius aera, vivos spirantesque e mam re vultus ducere, aurum argentumque caelare, lamas speciesque in tabulis ita exprimere, ut ad eximiam dignitatem
' Arist. politie. lib. V. Plato do legibus. Plutarchus in Solone, et Lycurgo. Clemens Λlexandrinus stromat. lib. I. Tullius de legibus lib. Iss, cap. XX. Plinius hist. natur. lib. VII. num. XXXVII. ei lib. XXV num. IV, V. Sprenges, historia rei herbariae. Broinet, chloris gOtica. Tournesori, isagogo in rem herbariam. Diuiligis by Cooste
97쪽
- 92 lic venustatem nihil queat accudere, uni graeciae vertendum est laudi: qui decor ac venustas per omnes aedis exaedificandae partes permanat ac landitur Super haec si quid ex antiquitatibus delibare fert animus, titulos notasque saxo
et aeri insculptas, delassa signa, veterum VRSa, Dumm quo discere, ad graeca te conseras neceSSum PSt. Jamvero ad eas, quas prositemur artes, suapte sponte
sertur oratio; quae, ut vestris obsequar studiis, optimi adolescentes, non gravate iis in disciplinis versabitur, quae in omnes scribendi partes sunduntur. Graecorum enim sapientiu persecti oratoris et poetae formam et speciem nobis
exemplo et praeceptis essinxit. Ad haec itaque mihi pro se quisque animum intendat: quibus praesidiis et parta et
aucta tanta sit laus, mecum reputet. Praecepta enim n0rmasque scribendi, quae ingeniis moderantur, eorumque insitam vim regunt ac temperant, is nullo in numero censebit, qui nullum inter copias denso instructas agmine, easque palantes effusasque noverit interesse discrimen. Ingenii enim vires scribendique facultas, nisi suis teneantur legibus suisque regantur praeceptis, sese quidem eXSerent et veluti igniculi et scintillae e vestigio erumpent; at in ea praecipites vitia ruent, quae ut vitemus, VOX Sapientium et doctrina nos admonet. Utque equus si frenis parere, si sessorem vehere, si commodo gradum conferre, si leniter succussare, si cursum aeque inire, si cervice erecta et ad dignitatem composita gressus alterno pede glomerare,
Vitruvius de architectura: quibus in libris tui 1 voces, tum leges, tum exempla a graecis ducit. Pliuius hist. natur. lib. VII, cap. XXXVIII. Diqitigod by Gorale
98쪽
- 93 si sese in orbem agere, si regredi, si strigare, si equitis monilo et nutu dextra laevaque converti, diuturna agitatio-
no et disciplina didicerit, longe tibi gratior usuique erit,
quam intractatus et novus: sic ingenium arte et exercitatione subactum aptius tibi, cum volueris, ad scribendum erit, quam exlex infrene et rude. Haec vero eo spectant, ut probe teneatis, quantum in soluta, numerisque adstricta oratione
graecis tribuendum sit, qui certis utramque normis legibiisque continuerunt. Mihi enim antiqua repetenti occurrit Empedocles, Corax, Tisias, rhetores, et Gorgias Leontinus, e cuius palaestra prodiit in pulverem et solem Isocrates,
cuius ex ore compta et numerosa eslluxit oratio. Persequi non vacat, quae de absoluta oratoris specie Hermogenes
quae de genere demonstrativo Menander, quae de sublimi
Longinus presse accurateque disseruerunt: cum nemo non
noverit, in graecorum rhetorum ossicinis omnia eloquendi instrumenta et comparata et persecta suisse LNec vero concisis arctisque praeceptionum disputationibus, ieiunaque legum rhetoricarum norma, sed pleniore luce, nominisque eximii fama ad eas disciplinas
omnium instar sit vir de graecis arabis latinis italisqne artibus et disciplinis egregio meritus Joannes Andres e soc. Iesu: a La rei torica e la poetica di Aristotele, i varii traitati rettorici oo critici di Dionigi d Alicarnasso. quello che abbiamo solio ii nomes di Demetrio. il preetiosissimo di Longino intorno at sublime, lao rei torica di Ermogene, e tanti altri simili libri di altri greci o mano ii codice delle leggi dol gusto cho in tutii i tempi hanno s v guttis i buoni scritiori . . Origine progressi e stato attuale d ogniletleratura, lib. I, cap. IV. Qui limis transversisque oculis praecepta intuentur, hoe sibi dictum pulent. Duiliam by Cooste
99쪽
- 9, excolendas calcar nobis graeci subdiderunt. Itaque adolescens cui nihil a natura, nihil ab arte desii. recte eloquendi imagines a graecis expressas intueatur, totoque amplectatur animo, ut atticis stilum formis ac venustate temperet. Ecquod enim scribendi genus non pertentarunt, non ex Oluerunt,
non ad absolutionem expolitionemque provexerunt Θ Αliis susior dicendi ambilus, aliis contractior, aliis aequabili lenitate profluens et remissior, aliis incitatior et sententiis crehrior, aliis ornatior et comptior, aliis iudiciali asperitate forensibusque aculeis vehementior. Quem Vero primum, quem postremum reseram Θ tot enim in dicendo principes una eademque aetas Athenis tulit, ut decas attica nuncupetur i. Quis enim Aeschine plenior, quis limatior Hyperbile, quis densior Τhucydide, qui de bellicis rebus veluti classicum canit 3 quis ad Herodoti venustatem accedet Θ qui
lenis, sine salebris, ceu sedalus amnis decurrit. 0uis cum
Lysia conferri potest 3 in quo nihil inane, nihil accersitum, nihil a summa oratoris dignitate decedens Xenophonti
apis atticae nomen inditum, eiusque ore atticas charites loquutas serunt 3: Periclem fulgere, tonare, graeciam Permiscere, memoriae proditum est Theophrasius ab eloquendi praestantia nomen invenit Ego vero ad oratorum longe principem in quo uno omnia summa suere, quique
a Uuintilianus instit. orator. lib. X, cap. I. ' Cic. de oratore lib. II. cap. XIII, XIV, edit. I rust. Idem in orat. ad Brutum cap. XII. Cic. in orat. ad Brutum cap. IX et XIX. Quintil. instit. orator. lib. X, cap. II.' Cic. in orat. ad Brutum cap. IX. - Cic. loc. cit. cap. XIX. Di iligod by Go I
100쪽
quod optavit, dicendo assequutus est, ad Demosthenem animo seror: cuius nomen, dum suus eloquio honos suaque constabit dignitas, recenti laude succrescet, omniumque per ora ceu dux et moderator oratoriae sucultatis commendabitur. Me sane in eo exornando verba deficiunt; subvereor enim ne eius laudes culpa ingenii imminuam: cum vel Tullius oculos in Demosthenem coniiciens admiratione defixus haeserit L Enimvero Philippus macedo, cum sibi res cum atticis foret, non athenarum classes, non instructas ad pra lium copias, sed unius Demosthenis Vocem reformidans, laces et fulgura ex eius pectore erumpere assirmabat: eumque cum Isocrate componens, pugiles Isocratem, praeliantes Demosthenem referre diiudicavit. Nec salsus animi suit. Palaestrae enim omnasiisque Isocrates aptior quam pugnae, quippe qui teretes religiosasque atheniensium aures nitore stili, leni orationis circuitu et ilexu demulcet, inque florentissima exornationis segete immoratur: contra ea Demosthenes in aciem dimicationemque forensem oba matus descendit: primo congressu animos occupat, iudices incendit, auditores quo res cumque postulat, rapit versat propellit, fulmineo gladio decernit, strictamque mucronis aciem hostibus osserti Si vobis optio daretur, iuvenes Ornatissimi, umbratilisne ludi pugiles, an castrenses explicatique in praelio milites esse malletis p Si manus conserendae, utra ad hostes sternendos commodiora; levesne hebetesque Dinnasiorum gladii, an anceps et letifer Θ in proclivi
Τullius in oratore ad Brutum cap. II, et VII. Plutarchus in Cicerone. Quintilianus, instit. orator. lib. X. cap. LDiuitiam by Cooste