Orationes studiis auspicandis habitae, commentarius epistolae, ellogia, inscriptiones Antonii Angelini

발행: 1857년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

calamitatis finem praestolari conspexit. Τestis haec urbs sedes Veritatis et magistra, quae suo orbata parente indoluit, eumque primo Vindobonam ad latens sidet excidium ave tendum, exinde in exsilium rapi, ibique aetate aerumnisque consectam vitam cum morte commutare non sine lacrimis audivit L Τestis iterum hare urbs, quae novum paStorem, et augustum patrum cardinalium senatum ab iis fluctibus ingemuit abreptum, qui in europam universam redundarunt Et dubitamus adhuc, auditores, quin hae calamitates ab uno pravorum librorum sonte prosuxerint, cum easdem mulis ante europae a noxiis libris impendem sapientissimi viri divinarint 3 Exstant adhuc universi galliarum cleri expostulationes, quibus a Ludovico quinto- decimo esstagitarunt, ut impendens exilium a religione, a capite, sortunisque civium arceret 3. Exstat adhuc vehemens et gravis terti idecimi Clementis epistola, qua divinamentis praesensione pastores orbis catholici hortatur, ut concredito gregi prospiciant, neve socordes sinant, eius mores noxia lectione tabescere At vero nequeo oblivisci, ine apud eos iuvenes verba habere, quorum animis alte inditus religionis amor me in spem bonam certamque erigit, quod contendo, assequendi. Itaque ut accedam ad id, quod mihi extremo loco dicendum proposueram, et quo uno omnia aequitatis et sapientiae

m idus Octobres an. MDCCLVIII. Senatus parisiensis VIII id. sebr. an. MDCCLIX legem tulit

qua poenis animadversum foret in impiorum voluminum auctores.

' Christianae rei publieae gulus VII Kal. dec. MDCCLVI. Disiligod by Cooste

52쪽

- 47 ii ira continentur: occlesia legum tulit, i quis libros, quihus silet moribusque creari posset periculum, legat, et haec infringentes scita a suo sinu ut amplexu divellit: sic paucorum poena incolumitati communi consultum satis et provisum est. Ecquis non tenerae parentis curam agnoscat p ecquis non diligat 3 ecquis uidem Obsequi studio impensiore detrectet 3 Veniant modo irrisores huius legis atquo instituti, nobisque illudant, quippe qui hoc iugum, ut eorum fert sententia, recens muti deiectique subeamus. At primum ab ipsis quaero, nianaquid legi, quia recens mi, non parendum Θ Nonne omni bene moratae, aequisque legibus florenti reipublicae solemne semper fuit, novis morbis novam adhibere medelam, malaque ingruentia recentium legum constitutione cavere λ Deinde nobis edisserant. quanam historia quibusnam nixi argumentis morem hunc avitis ecclesia raetatibus ignotum affirmant Θ Neminem vestrum fugit. magnum illum animi maiorisque consilii virum Paulum III quem ecclesiae universae bono et natum et vixisse uno omnes ore historici satentur, Romae litteris publicis coetum constituisse, ut dispiceret, ne quid ex pravis libris christiana respublica caperet detrimenti L Id quoque cavit mens provida patrum Tridenti conscriptorum, qui munus noeentes libros in album reserendi octo et decem patribus mandarunt; hic vero labor Tridenti inchoatus Romae tandem exitu secundo est absolutus '. Cum vero prava

Constit. Liset ut initio XII Kal. avg. MDXLll. Pallavicini, Sioria dei concilio di Trento lib. XV, cap. XVIII. e lib. XXIV, cap. VIII. Pius IV constit. Cum pro munere die XXIV mari. IIDLXIV:eonstit. Dominici gregis eodem die et anno. Diuiligis by Cooste

53쪽

- όη stirpes in horas singulas magis inagisque adoleScerent, catholici orbis moderator et rector Pius V operae pretium duxit, alium ex probatis lectissimisque viris conventum creare, qui ab indice suum nomen est auspicatus. Quam societatem sanctissimo iure constitutam, Sixtus quintus, et Clemens Octavus, Omniumque maxime Benedictus quartusdecimus novarum legum accessione firmarunt L Eigo si denomine et forma legis quaeritur, eam non dissitemur recentem, sin de re, eam cum ecclesia et ortam et adultam non dubitanter confirmamUS. A nostrae enim religionis incunabulis tam acre in pravos libros odium exercitum .est, ut ad apostolorum pedes impia volumina flammis absumenda certatim conferrentur

Quid memorem nicaenos patres, quorum suifragiis impia Arii volumina anathemati devota, eiusque asseclis est sacris interdictum p cui concioni cu in Constantinus imperator adfuisset, capite plectendum sanxit, si quis patrum suffragiis parere detrectasset. 0uid reseram synodum constantinopolitanam primam, quid ephesinam, quarum altera Aetii libros, altera Nestorii scripta solemni patrum consulto improbavit; cui iudicio ab utriusque Theodosii auctoritate robur accessit Z Uuid chalcedonensem conventum Eutychetis scripta damnantem; quae suffragia Valentinianus, et Marcianus im-PPratores augusti, exsilii perpetui poena sanxerunt 3 Quid

Sixtus V constitutione Immensa aeterni Dei XI Kal. seu

MDLXXXVII.

Clemens VIII constit. Sucrosanetum die XVII oet. MDXCV. Bonedictus XIV constit. Sollieita ae prori sti VII id. iiii. an. MDCCI III.

54쪽

- 49 I hac epistolam, Theodoreti scripta, Anthymi libros a synodo V proscriptos percenseam; in quam sententiam et Iustinianus imperator descendit, et manum iis praecidendam iussit, qui animadversa volumina exscripsissent 3 Praetereo

synodum VI, et VII, in quibus lata lex est, ut gradu deiiceretur, si quis seu maiori seu minori langens sacerdotio illos libros celaret; reliqua vero multitudo sacris arceretur. Quid romanos pontisices in hac lue arcenda perpetuo studio adlaborantes memorem p Vultisne a Leone Magno exordiar, qui urbem hanc a Manethis asseclarum erroribus sensim serpentibus sospitavit Θ Num a Symmacho, num ab Hormisda, aut Gelasio, quorum postremus, septuaginta antistitum coacto conventu, libros pravos in album recensuit eorumque

Iectione fidelibus interdixit Θ Sed tacitus praeterire tempus

illud nequeo, cum Hadrianus secundus, in synodo sententia patrum rogata, Photii e sede constantinopolitana detu bati librum, quo in romanam sedem fuerat debacchatus, pedibus adstantium proculcatum iussit concremari L Novissimis vero temporibus Leo X voeem contra Lutherum extulit, qua voce sacri praesules excitali, et Leonis exempla sectati eius libros ultricibus sammis devoverunt 2; surente incassum Luthero in impio libello, cui nomen si Adversus exsecrabilem antichristi hullam n Itaque vere dici

' Leo X consi. Murge Domine XVII Kal. iunias an. MDXX

Annal. Gel. Oderici Barnaldi sub exordium sec. XVI. Colligi cogitatione vix potest, quot diras in Leonem X P. M. Evomuerit rusticus hic scurra popinam totus inhalans. Operum Martini Lutheri tom. II. edit. Jenae an. MDI. VII. Duiliros by Corale

55쪽

potest, perpetuum in usum hanc legem omni aetato imo

doductam.

0uid ad haec adversarii Θ Quo se vertent Θ tenentur undique. At enim obganniunt, ingenitae libertati lex haec adversatur. Desinant aliquando impii homines, nobis hoc sanctissimo nomine illudere, desinant suos errores huius vocis dignitate honestare. Quid est enim libertas p num vivendi ex libidine potestas 3 num legum, quibus religio et societas Stat, nullo poenarum metu contemptus P Nonne ratione duco et magistra docemur, mala quibus privatorum mores, rei publicae tranquillitas, et ordo periclitantur, arcere Θ nonne conscientiae stimulis deterremur, quominus in impuris, morumque et religionis candori ossicientibus paginis obtutum desgamus p 0uae vis athenienses impulit, ut Protagorae libros de numinum existentii subdubitantes fiammis in solemni populi concione abolerent i Θ 0uae visu. Attilium praetorem adegit, ut Romae per praeconem nova quaedam volumina pristinae quiritium religioni adver- Santia undique contraheret, combureretque ' Romae, Lucio Spurio Posthumio consule, lex de sortilegis libris concremandis lata, cuius legis vim, Tito Livio auctore, discimus' a Protagoras Atheniensium iussu urbe atque agro est extero minatus, librique eius in concione combusti B. Cicero de natura deorum lib. I, cap. XXIII. ' Praetoris edictum a Libros omnes vaticinos, literasque ad n se ante calendas apriles deserrent n. T. Livius lib. XXV. 1.' Consulis verba in senatu a Sacrificulos soro, circo, urbe ex-s pellerent, vaticinos libros conquirerent, comburerentque, Omnem a disciplinam sacrificandi, praeterquam more romano, abolerent n.

56쪽

- 51 Hac ipsa in urbe, Caesare Augusto rei publicae habenas moderante, bis mille nocentium voluminum in rogum coniecta L Desinant ergo veteratores vaserrimi, quod graecis et quiritibus laudi dant, id crimini christianae religioni vertere. Sed sinis sit. Temporis enim usura me monet, ne Vestra diutius humanitate abutar: longiorem enim orationem materies, breviorem sapientia vestra postulabat. /0uocirca ingenui, bene morati, europae univerassessos et spes, adolescentes, quorum causa haec a me dicta Sunt, VOS extrema oratione compello. Vobis, qui in rei litterariae, et severioris doctrinae stadio desudatis, accessiones pietatis, et scientiae publicis mandatas litteris, praemiisque honestatas gratulamur, et quibus gaudemus partis,

easdem exoptamus manentes. Ne, quaeso, ne vos, O meae

animae, meumque delicium, a tramite arrepto deturbent impiorum consilia, qui vobis vel invitis noxia volumina obtrudent. Vestram illis fidem, vestrum in religionem studium obiicite. Quo pede coepistis, currite, quibus auspiciis studia inchoastis, absolvite. Graecorum patrum disertissimi, cui ab eloquii dignitate aureum est partum agnomen, Sen tentiam vestris alte animis sigite, sermonibus identidem usurpate, re exprimite: u Miles es Christi λ obarmare: pu-n gil es fidei Θ macte virtute n In medio posita omnibus' a Postquam pontificatum maximum Augustus suscepit, quid-s quid satidicorum librorum graeci latinique generis nullis vel pa-n rum idoneis auctoribus vulgo serebatur, supra duo millia con-s tracta undique concremavit s. Suetonius in Augusto num. XXXI.

57쪽

- 52 laurus, in medio palma. Pulcrum et decorum est pro aris, pro fide, pro Christo dimicare, pulcrius vincere, cum immortalitate coaequandum, si quis hostium ausibus protritis, vitamque pro religione paciscens aeternum ecclesiae tropaeum constituerit.

58쪽

DE SACRIS PEREGRINATIONIBUS

Uuod a Deo optimo maximo, caeliti hus ille universi S auditores quotquot me vestra honestatis praesentia luctissimi, sueram plus vice simplici precatus, ut augustiora rei christianae monumenta meis daretur Oculis usurpare, id mihi non hum uno consilio, sed superno numine video ineunte hoc anno obtigisse. Itaque sensi novo neque ante id temporis percepto pietatis motu animum pertentari, cum domum Virginis hospitam eminus aerium tholi caput attollentem advena Sum conspicatus, cum beatos postes combraus institi, sacrisque oscula fixi parietibus, quos alma Dei parens eiusque aeterno coaeva Patri proles in vitales auras elata diu coluere L O ante alias quas aspicit sol, oras beata piceni littoris plaga, quae domi servas Narareth,

' Quos alma domus eseat assectus, testis sit omnium instar M. Antonius Muretus latina venustate et copia ad aureae aetatis scriptorcs quam proxime accedens.s D caelo dilecta domus, postesque beati v duos ego iampridem tota milii mente cupitos. n Νunc primum veteris voti reus advena viso n Salvete, adspectique milii seliciter es letu En ego iam supplex procumbam alipio oscula ligams Parietibus sanctis, spargamque hoc pulvere crines. ni .armino ad B. Virginem in aede lauretana.

59쪽

- 54 Christique Servatoris calcas vestigiat dactent, nec invideo iactent aliae urbes cyclopia moenia ausu pelasgo xstructa i , esserant perantiqua constitutae civitatis iura, ostentent amphitheatra, circos, aegyptiis incisas nolis pyramides, columnas rostratas, e marmore constituta tropaea; praedicent stratas secto lapide et in longum abeuntes vias, moles in altum iactas et portuum ostia bene sida ratibus, sublimes arcus honorificentissimis senatusconsultis victorum n0mini excitatus: indigetum sana, consulum basilicas, frontes templorum etruscis decoratas artibus, acroteria, peristyla lemniscis, et eamillis doricis aut corinthiis ornata, numquid vestrae se ausint urbi conserru Θ Sunt haec enimvero avitae virtulis argumenta, artium florentissimarum exempla , posteritatis praecepta, mutae quaedam historiae nam rationibus scriptorum longe firmiores. Sed quantum humana divinis, fluxa aeternis, gloriolae praeterlabentis aura incerta veritati, religioni superstitio subest, tam lato discrimine reliqua terrarum quot sunt quotquot suere decora urbi vestrae decedent. Ad ea aspectanda cernere est in dies inque horas singulas germanos, ni glos, gallos, ab extrema americae plaga devectos, qui Tanaim, qui Tamesim, qui Vistulam, quique Istrum bibunt, confluere, et modo in oris et corporis consormatione Laocoontis anguineo nexu cum filiis impliciti, modo in hilari innu-hique fronte Apollinis e Martiae caede reducis, modo in

' Crclopia monumenta quos serant auctores, vide Petit-Radci, Recherches fur les monuments DIClopeens,

Niblis, Viaggio antiquario da Roma, Canina, Monumenta antiquitatis. Diuitired by Cooste

60쪽

- 55 glaucis atticae Minervae oculis, modo in soluto et expedito gressu Mercurii alipedis nuncii, tam acri defixos obtutu, ut eos Stupore in marmorea signa versos diceres. Atque utinam idem omnes studium corriperet nobilissima christiani cultus monumenta prece et votis ambiret fides et pietas esserrent se aliquando et revirescerent. Itaque cum extrema hac tempestate perspicerem aegyptiae, graecae, etru scae, latiaeque vetustatis vestigia, quanta fieri potest maxima animorum contentione disquiri, viarumque labores, cxtentis sinibus pererratis, effusosque sumptus in iis etc Mnoscendis et lineari pictura describendis hauriri; cumque meas nimium saepe aures obtunderet, muliebris parvique animi esse, rudiorisque aevi reliquias, ad sacra rei christianae monumenta iter moliri; patientiae modum censui ponendum, et causam quae nobis cum bonis omnibus communis est, data Occasione vindicare. Huc accedit,

quod meus ad vos adventus aliquam grati piique animi significationem adversus augustam Dei parentem, praesidium piceni, auspicem urbis lauretanae, praestitem huius post tantas rei publicae labes reviviscentis collegii prope suo iure essia labat L Quocirca peto a vobis, ut ad me sacrae peregrinationis ineuntem vindicias, suaque Christi religioni

sanctissima iura asserentem vestra voluntas accedat.

Primum omnium non plane teneo, qua fronte, quo erationum obtentu religionis hostes, ceterique male de re christiana sentientes ausint inter aetatis incultioris usus

3 Leo XII P. II. maximi vir animi consiliique collegium illγ-rico-picenum rei publicae calamitatibus perdiu attritum erexit, et societati Iesu concredidit an. MDCCCXXVI. Diuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION