Orationes studiis auspicandis habitae, commentarius epistolae, ellogia, inscriptiones Antonii Angelini

발행: 1857년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

- 66 foedus icit Hinc ad Petri et Pauli cineres, sacraque ap stolorum limina, regum angliae, germaniae, galliae, reique christianae antistitum nullo non tempore accessus ': hinc ad s. Jacobi in gallaecia, ad Michaelis angelorum principis in monte gargano, ad s. Felicis in campanis oris, ad s. ua lini tu ronensis, ad sanctae Dei Parentis in hungaria, in ba- varia, in brabantia, inter praerupta alpium iuga, nobilissimas aedes itinera instituta, omnium gentium litteris monumentisque consignata.

At onim haeretica lue amati homines ne causa, quae conclamata est, penitus cadant, pauculas e Hieronymo decerptas sententias erunt, a quibus suo patrocinium

a Adorasse ubi steterunt pedes Domini pars fidei est, et o quasi recentia nativitatis et crucis et passionis vidisse vestigia n. Hieronymus ep. XLVI ad Desiderium, oper. tom. I edit. Vallarsi.

Quot vero catervatim iter ad Palaestinam agerent, liquet ex e dem Hieronymo. α Longum est nunc ab ascensu Domini usque ad n praesentem diem per singulas aetates currere, qui episcoporum, quis martyrum, qui eloquentium in doctrina ecclesiastica virorum v n nerint Hierosolymam, putantes minus se religionis, minus haberen scientiae, nec summam ut dicitur manum accepisse Virtutum, nisin in illis Christum adorassent locis, de quibus primum evangeliumn de patibulo coruscaverat. Quicumque in gallia suerit primus, huc n properat, divisus ab orbo britannus, si in religione processerit,

o oeciduo sole dimisso, quaerit locum fama sibi lantum, et script n rarum relatione cognitum. Quid reseramus armenios, quid persas,n quid indiae, et aethiopiae populos, ipsamque iuxta aegyptum sero tilem monachorum pontum et cappadoeiam, syriam, caelen, et B mesopotamiam, cunctaque orientis examina Τ a Ep. LXVI nomine Paulae et Eustochii ad Marcellam, oper. tom. I edit. Vallarsi.' Beda. Historia ecclesiastica gentis anglorum. naronius, Λnnales ecclesiastici.

72쪽

- 67 petunt errori L Sed attritam hominum frontem miramini, auditores. Quis enim bethlemicum adeundi specum acriori correptus studio, quam Hieronymus p quem nec urbis deliciae, nec amplissimae dignitatis spes, nec amicorum hortatus et lacrimae detinuere, quominus ad Christi Domini cunas, abruptis necessitudinum vinculis, praepes BVO-laret 3 Quid Hieronymo ad sanctum praesepe, quod Christi

insantis vagitibus assonuit, plorante beatius, qui insomnes noctes rerum divinarum dulcedine delibutus sub exesae rupis fornice exigens, animo gaudia caelitum aequabat pQuibus texit hortatibus epistolas ad Desiderium eiusque sororem Serenillam, ad Marcellam, ad Rusticum, ut omni rei familiaris cura posthabita, nullaque interiecta mora, ad Palaestinam iter corripiant, suaeque indulgeant pietati l Paulae vero seminae lectissimae et optimati vertit laudi, quod in suspiria et lacrimas effusa Christi Servatoris tumulum, et cunas coluerit, eiusque in Calvarii et Oliveti iugis veluti recentia vestigia suerit suaviata Improbat, haudeo inscias, et pervellit Hieronymus vagos inanesque Vel

ad sacras aedes excursus, cum praesertim aut a vitae ratione, atque instituto absint, aut innocentiae labem et ruinam possint inferre. Hinc Paulinum, qui avitis opibus assuens nuncium humanis rebus remiserat, monachumque agebat, dehortatur Hieronymus, ne Palaestinae iter aggrediatur, neque iniquo animo serat Solymorum carere

Matthias Berneggerus in opusculo, quod malo ausu inscripsit: Idolum Lauretanum eversis Baronii, Canisti, Turriani, Tursellini sulcimentis deiectum. Argentorati MDCXIX.

73쪽

conspectu L Addo et illud. Eustochio rarissimi exempli virgini auctor est Hieronymus, ut domo pedem perraro esserat, inque penetralibus martyres colat 2. Cui ergo dubium controversumque erit, quin omnes ii, quorum auctoritate, adversariis non abnuentibus, quaestio haec componenda est, in unam mentem inque unum consilium iverint, dissiti ad sacras aedes itineris labore et Dei iram

remitti, et pios erumpere assectus, et sidem integrascere, uberrimosque in rem christianam fructus conferri 3 Num ergo Sapientissimos, quos commemoravi viros, aut fraudis dolique mali insimulabunt, aut errore lapsos, caecoque circumactos studio serent Θ Sapiant itaque alii cum Lutero, sapiant cum Calvino, sentiant cum Berneggero, Erasmo astipulentur, Claudii taurinensis, turpissimique impiorum gregis vestigiis haereant: dulce mihi et decorum est cum Chrysostomo, Gregorio, Basilio, Hieronymo, Augustino desipere. At vero causae eorum labefactato frmamento, quo se Vertant, prorsus ignoro. Hunc enim morem apud omnes gentes sive moribus excultas, sive esseratas, spissisque superstitionis tenebris obsitas convaluisse, ante oculos eSt. Possem hoc loco innumeras arabum catervas ad Mahomelitumulum vere ineunte quotannis peregrinantes percenSere,

quae Oasim, interiectamque solitudinem nullo ad hospites

a Νon Ierosolymis suisse, sed Jerosolymis bene vixisse laus dandum est. Nec quidquam fidei tuae deesse putes, quia derosoly- . mam non vidisti n. Ep. LVIII.' a Semper te cubiculi tui secreta custodiant; semper i a cum sponsus ludat intrinsecus. Foris vagentur virgines stultae, tun intrinsecus esto cum sponso s. Ep. XXII ad Eustochium. Diuitired by

74쪽

excipiendos domicilio, nullis diversoriis munitam, nullis sontium scatebris recreatam, sed perpetuo retorridam sole hilares excurrunt, ut criminum, quibus obstricti sunt, poenas deprecentur. Possem iapones memorare, qui Amidae sanum praerupis in monte constitutum, ab extrema Νangasachi regione conscendunt, quod cum attigerint, perinde ac si caelum manu seriissent, proiiciunt animas, et lucem perosi sese dant ex alta rupe praecipites, beatiorem, ut stulte autumant, diem inituri. Ego vero illa nimis antiqua praetereo, cum iliades suppliciter tristes, pectusque pugnis plangentes templum Palladis adibant, mentemque iratae deae delinire lacrimis et prece connitebantur. Nec reseram alterum a Romulo regem Numam Pompilium, qui Aegeriae n*mphae sontem, et vocalem silvam urbe relicta identidem celebrabat, ut divinis responsis satidicisque oraculis, prout sabulabatur, confirmatus leges de sacris ferret L Omnium aetatum litteris solemnis arvalium fratrum pompa praedicatur, quam bissent sacerdotes spicea comas implexi corona, unguentis delibuti, stipati praetextatis ex amplissimo ordine camillis ad lucum Cereris via campana deducebant:

quo cum accessissent, fratrum antistes vaccam honorariam in tetrastylo mactabat: quae divina res cum perageretur, reliqui caput velis obnupti carmen saliares in modos modulabantur: quod arvale collegium, quum Gordianus rerum summae praesset, adhuc supererat Quid loquar serias latinas conceptivas; cum solemnes Iovi latiali hostias consul victor

Τ. Livius lib. I, c. XXl. et Atti e monumenti de fratelli Arvali raccolli e eometi tali da Gaeiano Marini. Roma MDCCXCV. Duiliros by Cooste

75쪽

cum reduce exercitu in algidi montis cacumine ad XIV ab urbe lapidem immolabat: ad quas aras populi romani socias et amicas aequi, volsci, aurunci, hernici catervatim commeabant Θ 0uid Jovis anxuris, quid dovis tarentini, quid Antii, quid Fortunae delubra, quorum tholo navitae mediis e suctibus sospites votivas suspendebant tabellas p At vero hos latinos ritus adversarii laudibus esserunt, et gentem logatam rerum dominam in hac religionis dignitate principem demirantur: iidem ad martyrum monumenta institutum iter laevis oculis spectant, calumniisque deterunt. Ergo cultus qui idolis attributus, commendatur, qui Deo

aeterno, improbatur. At vero obtrectatores calumniam petulanter consantes suis laqueis praefocemus. Nec turpe ipsis nec criminosum

est Calvini cineres adire, Rousseavit hortos, in quibus dirum in rem christianam bellum moliebatur, adire, easque quercus, quae geneVensem eius domum Obsepiunt, ceu sacras demirari: rus vero, quo se Voltatrius recepit, quodque

obscoenissimis foedavit voluptatibus, eiusque suit libidinum diversorium, obita e dissitis regionibus via, ingredi, soremque et fruticem demessum, auro gemmisque cariorem tueri. Istebium in saxonum plagis, qua in urbe vitales in auras Luterus, satale religionis monstrum, elatus est, prona colit germania, novamque Bethleem salutat: eiusque ad tumulum ceu ad apostolorum valvas supplex advolvitur. Paucis ab hinc annis, saeculo tertio redeunte, quo MXO-nes auspice et duce Lutero a catholicis castris descivere,

festi solent nesque dies indicti. Vidisses Luteri tumulum aulaeis, sericisque conspicuum, aureos lychnos e laquearibus demissos, lacibus renitentia conclavia, floreis omnia

76쪽

- 71 exhilaratu corollis. Qui rhenum, qui danubium hibunt, con- suxerant: aderant oratores communis laetitiae signa augentes, qui diem illum sibi auspicatissimum esserebant; qui dies imperium habylonis, hoc nomine Romam notant, fregit, servile iugum e cervicibus germanis excussit, et antiqua iura annorum lapsu pessumdata redonavit. Nec satis: litteris proditae sunt conciones, fasti, tituli, quo huius diei ad posteros quam diutissima perennaret memoria LSed proiectae audaciae homines sua satis impudentia damnatos, qui omnia libidine non ratione metiuntur, missos faciamus: Vestrum enim nemo est, auditores sapientissimi, quin intelligat, quam longissime a veritate abhorreant, quia veritatis duce et magistra defecere. Nos itaque tamquam deliros rideant, nos male habeant, conviciis dicteriisque

figant: nurnquam enim nec eorum sannis commovebimur, nec ab instituto abscedemus: pietatique erga magnam Dei parentem indulgentes, beatissimum hoc conclave, quod caelesti munere ac dono in italiae gremio locatum est, et prece et votis ambiemus. Ecquis dubitabit adhuc domum hanc omni sacri cultus ossicio, piaeque mentis significationibus prosequi, cum tanta ema tectum hoc Virginis natale

' Pluribus abhinc annis mihi in manus incidit libellus, oculosque cursim et raptim in epigraphen conieci, cuius, ni me ludit memoria, haec erat sententia:

SACRIS . MANIBUS . LUTERI SANCTAE . LIBERTATIs . ADSERTOR VINDICI . RELIGIONIS TERTIVM . A . SER ITUTE . DELETA SAECVLVM GERMANIA . PLAUDENS GRATULAI R.

77쪽

religio omnium animos ina huerit; ut publicam dant prodita posteris monumenta fidem p Hunc primitus pietatis speciem prae se tulit Helena Constantini parens augusta, hanc Eu-

docia, hanc Heraclius, hanc spectatissimi sacrorum antistites, hanc exercituum duces. hanc, ut ceteros silentio praeteream, Ludovicus IX galliarum rex, qui aeternum agnomen virtute partum ceteris hereditarium reliquit. Cum itaque rei militaris scientissimus imperator Massilia solvisset, et Secundo cursu cum classe octingentarum et mille triremium ad orientis littus transmisisset, ut regionem beatissimam Christi cruore rorantem e servili barbarorum iugo

vindicaret, nihil illi potius fuit, quam conclave hoc quod

augusta Dei parens, eiusque vir sanctissimus Iosephus, Iesusque humani generis servator diu coluit, regio apparatu Venerari. Dies certus exercitui indicitur, qui dies ut primum illuxit, mira animos laetitia perfudit. Legiones in suas singulae cohortes, turmas, et manipulos discretae, aequata fronte, structo agmine, festivos inter lituos atque aera canora alacres gressum consertim glomerabant: a nitidiore solis iubare arma galeaeque rutilabant. Rex nivali advectus equo, lemovicum, pictonum, santonun , Velaunorum, allobrogum nobilitatis flore stipatus, vultu oculis fronte habitu pietatem praesert. Ut divinae domus procul fastigia apparent, equo rex desilit, desiliunt proceres, terramque

genu petentes non voce, non clamore, sed lacrimis et suspiriis Dei parentem salutant. Reliquum viae lumina demissi, veniamque petentes absolvunt. Ut sacratum limen attigit Ludovicus, ter et quater perbeatos postes amplexans et osculans: grates, inquit, tibi, summe caeli regna-t 0r, et grates tibi, magna parens. quod hisce oculis tuam

78쪽

- 73 domum aspiciam, tuumque ingrediar conclave: vitam paci- Seor, Sanguinem Voveo, pulcramque Opto pro religione mortem oppetere. Nec spes eum sesellit, neque incassum vota

cecidere. Nam barbaros secundo praelio fregit, regionem praesidiis communivit, et inter belli labores peste amatus vitam cum interitu commutavit i. Oh pietast oti prisca fides loli dextera non armis modo, sed fide et religione praestantiori

Rem omnem ordine persequitur eiusdem aetatis historicus incomptus licet stilo, at plenus fidei, quem operae pretium est ita narrantem accipere: a Nec silendum arbitror, quam humiliter, quam a catholice se habuit rex devotus in peregrinatione, quam iacit deo Λeon in sancia ac devota civitato si Narareth. Nam in vigilias Λnnunciationis Dominicae seil. an. MCCLIὶ ivit indutus ad carn nem cilicio de Sephora, ubi ea nocte iacuerat, in Cana Galilaeae: s inde in montem Thabor, inde eadem vigilia descendit in Nagareth. . Cum autem a longe sanctum locum videret, descendit de equo, o siexis genibus devotissime adoravit, et sic pedes incessit, donecv humiliter civitatem sacram, et pIum locum incarnationis intravit. s Ea die pane et aqua devote ieiunavit. quamvis plurimum laboras-s set. Quam devote ibidem se habuerit, quam solemniter et glori n se secerit celebrari vesperas, matutinas, missam et cetera, quaes ad solemnitatem tam celebrem pertinebant. testes esse possvnho qui inberunt: de quibus nonnulli attestari veraciter possunt. sives edere potuerunt. quod postquam Filius Dei in eodem Ioco de glon riosa Virgine carnem assumpsit. numquam tam solemne tamqueo devotum ossicium fuerit ibi factum. Ibidem rex, missa in altarin Annunciationis celebrata, sacram communionem accepit. Et domnus B Odo tusculanus apostolicae sedis legatus ad maius altare ecclesiaen missam solemnem celebravii. et sermonem devotum lacit s. Gau-

idus de Beli loco in vita S. Ludorici IX cap. XXII. Quibus verbis haec adscripsere Bollandiani socii: u Cum ibin suit S. Ludovicus, aedes sacra nondum translata erat B. Acta Ss.

die XXV augusti.

79쪽

- γε Quid ego summos rei christianae antistites in hac aede beneficiis ornanda commemorem p aut magnam Dei parentem in habenda et reserenda gratia, supplicumque votis ad bonos exitus ducendis reseram ; eum historica satis monumenta loquantur 1 ΘΑt vero aetati, in qua sumus, iniurius forem, si aut fidem prorsus extinctam, aut pietatem collapsam, aut sacrum hoc conclave obeundi studium omnino elanguens ducerem. Vivit adhuc, et vivit quamvis rei publicae calamitatibus conflictata, avita virtus: vivit, seque non dubiis significationibus prodit. Viderunt superiores aetates sedis romanae antistites, imperatores, reges, regumque uxores ante hoc Dei parentis signum procumbere Θ vidit et nostra. Viderunt amplissimos viros e patrum cardinalium senatu heicin principe ara divinae rei operari 3 vidit et nostra. Viderunt e summo ordine primores german0s, gallos, anglos muneribus hanc cumulare aedem p vidimus et nos. Modestia vestra, lectissimi auditores, me impedit, quominus ea qua vellem libertate do hoc lauretano pontifico de praetore urbano δ, deque insigni patrum canonicorum collegio verba faciam. Hoc mihi absque assentationis nota vere videor esse dicturus, oppido paucas europae urbes cum viris hisce, quos honoris causa nominavi, Vitae integritate, morum castimonia, religionis prolatandae Studio posse conferri. Vobis vero, ingenui nobilesque adolescentes, qui inter

Historia domus lauretanae auctore Horatio Tursellino e

' Aderat Alexander Bernetu patricius firmanus poni. Laureti.' Henricus Orsei urbevetanus nunc temporis pontifex caeSe

natium.

80쪽

collegii huius septa ad bonas artes rectosque mores instituimini, vobis datum est, quod irritis votis alii sibi praeoptant, beatissimum hoc Christi Servatoris, et divinae matris conclave quotidie oeulis usurpare, quotidie ingredi, et intra sanctissimos hosce parietes vobis, domui, patriaeque vestrae Veniam pacemque adprecari. Singulari hoc Dei munere ac dono, dum licet, frui minor: et cum aetate confirmati, scientiarum compendiis aucti patrias sedes remeabitis, ne quaeso, ne gravate seratis sanctissimae Dei parentis domum identidem remigrare. Et si sorte rei familiaris distenti curis, aut rei publicae administratione impliciti, aut adversa tentati valetudine, aut annis ingravescentibus obsiti pedem huc conferre nequeatis; memori saltem prece, memorique suspirio sacratum hoc limen adito L

Pietate, litteris, Dequentia cumprimis storei lauretanum collegium, quod in fide et tutela est magnae Dei parentis. Diuiligis by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION