장음표시 사용
61쪽
quae uxori optima lege addixeras, aliis concessisse usum, sussicit; eumque, qui hoc facinus commisit, manet violatae fidei poena. Addesis Danielem Mollerum Lib. 3. Maesr.
VII. Et ita , si cum iis tantum, qui
justo rationis pondere rerum cautus trutinare didicerunt, mihi res esset, iecurus possema ire. Sed ad Divinas quod attinet leges , V reor , ne illi , quorum supra g. I. seci mentionem , negotium mihi facescant, quasi o- Ptimus Servator, praeter adulterium proprie dictum, omnes divortii causas damnaverit. Memini certe , hanc dissicultatem mihi aliquotiens esse obmotam; sique sectas nostrorum temporum cogitaveris, periculi, quod hinc imminet, justum facile agnoveris metum. Nolo tamen candida pectora durius incre- Pari, aut, quae urbano tum fere deliciae sunt, perspicacioribus exponi derisui: faciunt, quodo es probi facere debemus, sequuntur, quo animus recti ac boni cupidus ipsos ducere videtur. Ut molestum eximam scrupulum, ac nodos, quos sibi fingunt inque scirp, quaerunt, tollam penitus, operae pretium puto , ad verba Divinitus tradita paululum
substitisse. Atque pacis cupido dabunt peritiores. si & ego ultra modum religiosus vi
VIII. Non equidem meam facio quaesti
62쪽
nem, an το stricte denotet adulterium. an vero latius accipi debeat pro quacumque turpitudine; quod linguae genius exposcere videtur , quodque Grotius ad Matthaeum segi, Seldenus Liq 3. Uxox. Ebraic. cap. 13. dc ante illos Franciscus Conanus Lib. 7.
Coaementar. jur. civil. cap. 12. num. s. aliaque
ingenia magna exemplis ot rationibus evinc re voluerunt. Stent, licet, pro hac sententia ipsi veteris ecclesiae Patres, quorum testimonia Wesenbecius ad tu. D. de divort. num. II. attulit : mihi auctoritas eorum , qui se- cris procurandis publice constituti sunt, tanti est , ut lubens concedam , vocabulum πορνείας stricte accipiendum esse. Neque cum
insigni TheologoJohanne Bese de repud, divort. p. m. 2 3. manus conseram , & summis potestatibus matrimoniorum ob alias quoque causas solvendorum vindicare conabor faculiatatem. Ivit per seculorum seriem Iacobus Gothostedus, atque per singulas ostendit aetates, semper penes Imperatores hanc potestatem sedisse. Verum ejusmodi argumentis non utar, quod ipsi mihi non satis probentur,& odio habeant illi, quorum excitari nolo odium. Quaero, an non omnium legum ea conditio sit , ut sub delictis, quae auctor verbis exprimi curavit, ea quoque contineantur, quae ejusdem generis sunt Z quae in eodem genere graviora λ Exemplum e jussis Divinis,
63쪽
vinis, Exodi 2M. 8. dc Deuteronomii l 9: s. relatis , protulit Grotius I. c. ubi di rationes subjecit haud inelegantes, licet omnibus subscribere non ausim. Potius aliud addam, ex hac ipse causa petitum. Nonne tetrum, de quo agimus, delictum jure naturali prohibitum putas i negasse scelus est. Nonne igitur omnia juris naturae dictamina brevi-hus continentur decalogi praeceptis Z assirmant sane prudentiores. Ast cedo mihi, quo praecepto inhibetur atrox scelus p ad quaenam me ablegabis verba 8 Severam procul dubio
invocabis sanctionem, ne moechabere , & bene agis: sin tamen 'litteris inhaeream de solo adulterio loquitur Legissator; luxuriae contra naturam nulla omnino extat mentio. Sed recte observatum est, per synecdochen speciei pro genere, adulterii vocabulo quamvis denotari pollutionem illicitam, idque aliis etiam confirmarunt exemplis, quicunque optimae legi interpretandae industriam potuere. Et licet hinc lummam demirari Conditoris sapientiam, qui apud Iudaeos, quibus proprie haec verba efferebat , adulterii fecit
mentionem, quod frequens maxime crimen erat. Populo enim mature in nuptias ruminii , & cui procreatio se lis inter prima haberi solebat vota, nec horrenda placere libido, nec adeo accepta esse scortatio potuit, utraque capitat. Cum autem Deus Optimus Maxi
64쪽
mus in lege fundamentali sub adulterio similia
voluit intelligi' crimina , nonne summo jure Concludam , eundem Deum , quando solum adulterium justam solvendi matrimonii causam pronunciabat, caetera quoque ejusdem generis scelera comprehendi se ξ Studio dixi , ejusdem generis , ne scilicet erroris insimuler, quem juris Pontificii auctores, cap. Idololatria
F. cau . 28. quaest. I. & alibi, strenue errant. omnia huc referentes crimina. Nec aliam legum explicandarum probari posse rationem, assirmabunt omnes, qui aut de natura & interpretatione legum civilium , aut de judiciis scripserunt criminalibus. Et memorabile suppeditat exemplum Caesar Justinianus Novesi. L . cap. 3. quo discimus, etiamsi Legislator expressie dicat, sese omnes causas nominatim
legi inseruisse, & praeter ipsas nulli licitum
esse, alias afferre , nihilominus ejusdem ge neris non expresia sub expressis intelligi debere. Disputant de hac constitutione Doctores,& sorte tota quaestio de lana caprina est. Sed cujus fuerit momenti, cum f. 8. justam e heredandi causiam ponat Imperator, si filius pro patre ob debita carceri addicto fidejubere nolit ; quis judex dubitaverit , quando filius emcit ut pater carceri mancipetur , hanc quo que exheredationis causam pronunciare justis simam p nemo sane. Idem igitur in nostro casu dicendum arbitror , justam que solvendi
65쪽
matri onii causam esse adulterium , sed ideo non excludi alia ejusdem generis crimina dulterio graviora. IX. Pergam, utque clarius appareat, hanc ipsam inclytae Dei sobolis sontentiam fuisse, velim bene obtervari, quod etiam primi omdinis interpretes monuerunt, & contra Gr tium aliosque omnibus defenderunt viribus :optimum nempe Servatorem non id agere . ut novam condat legem, eaque pro arbitrio certum aliquod delictum divortii causam statuat; ast veterem & cum rerum primordiis conditam ut exemplo declaret. Hoc sensu verba accipi debere , ex ipsis Patribus observavit origines laudato supra tractat. 7. in Matthaeum. Et huc facit, quod diligentissimus Millius in Var. Lectionib. quique eum sequitur, clarissimus Barbei racius Nor. Gallic. ad Got. Lib. R. De iur. bell. ac stac. cap. s. g. 9. num &ante Millium plures animadverterunt eruditi; in quibusdam exemplaribus pro εἰ μή ἐπὶ πορνεία , legi μῆ ἐπὶ πορνεια ; eamque locutionem magis facti speciem declarare , quam strictam ponere exceptionem. Ingeniosa quidem sunt, quae Seldenus Lib. 3. Ux. Ebraic. cap. de arbitrio pacis , inter Hillelis icSchamaei discipulos suscepto , conjecit; Pau Cis tamen probari potuerunt: & vero propius eXistimaverim, communi, quae apud Judaeos increbuerat , divortiorum licentiae se oppO
66쪽
suisse boni ac rem vindicem , atque adulterio in exemplum prolato , ad jus provocasse naturae. Quantulis de causis uxorem dimittebant Iudaei, ostendunt laudatus modo Sel denus d. lib. 3. cap. De jur. naturat. θ' gent. lib. s. cap. 7. GySbertus Uoetius Politis. eccloas. pari. l. Lib. 3. tractat. I. ΡLI. 3. cap. 3. num 8. Amplissimus BrouWer De jur.
connubior. Lib. 2. cap. 3O. num. s. aliique multi. Si os oleret, verruca pulcram macularet faciem , agitatum calore corpus ingratum c-
mitteret sudorem: jam gravis erat , propcrare Zc ocius exire jubebatur. Hanc igitur ut tollat consuetudinem , utque ostendat, fanctum & inviolabile vinculum nullo modo solvi posse, nisi alter conjugum . corporis usu contra leges communicato , illud disruperit, exemplo affert adulterium , frequenti sitimi m
gontis Hebraeae crimen. X. Huic observationi addo aliam. Si nominato adulterio caetera ejusdem generis eX-
cludantur deliista, dic sodes , ubi exstat summi rerum Arbitri de solvendo ob malitiosiam desertionem conjugii vinculo praeceptum pScio equidem, Pauli apostoli verba i. Gomtb. 7: IS. afferri , ejusque provocari auctoritatem: sed ipsius Pauli praecepto Galat. I: 8. quando alia a veri Auctore doceat, fidem ipsi habebo nullam. Habeo autem maximam ideo , quod
Via, a primo salutis Duce indicata , progre D diatur
67쪽
diatur strenue; quodque eodem fundamento, quo Deo satus adulterium justam declaraverat divortii causam , ob malitiosiam quoque delertionem conjugia dissolvi posse, fidus
Dei interpres concludat. Militat hic eadem ratio , quae in causa adulterii severiorem es.sagitet sententiam: qui enim vagus oberrare eligit , conjugem que dolo deserit malo, rumis pit fidem foederis, quo se totum uxori addi-Xerat ; uti id recte observavit illustris Punfendorfius Lib. 2. De ίς. homin. N civ. cap. 2. g. o. ac pluribus exsecutus est clarissimus Spanhemius Dub. Euangelic. pari. . dub. I 8.
Hinc autem quid sequitur ξ Scilicet cum justa
Consequentia ab adulterio ad malitiosam desesetionem progressus fuerit Paulus, quam tamen nullus mortalium adulterio atrocius delictum dicat ; cumque ea tanquam legitima divertendi ratio ubique in Protestantium ecclesiis recepta sit, teste CarpZovio Pura rud. eo iastorial. lib., rit. F. defen. 86. quorum jungi meretur Simon van Leeumen Roomsu. μανecht Lib. I. pari. I '. num. 4. & Theologi Batavi, quorum opiniones inter Respons juris consuli. Holland. pari. I. consili. 47. , seqq. relatae sunt : nullo jure nos increpari , si sancta Servatoris vestigia prementes , eodemque innisi fundamento, nefarium hoc & adulterio gravius crimen justam putemus divortii
68쪽
XI. Sin vero etiamnum dubites, animumque trepidum superstitiosus concutiat timor; age, sit ita, ut adulterium unica haberi debeat solvendi matrimonii causa: quid est adulterium 8 Adulterium erit , quando nu- ptiarum lege constrictus, aliquo modo, praeaterquam cum legitima conjuge, corpus communicat. Hoc autem scelus ab eo, qui sagitiosam exercet libidinem, committi , & v terum Iurisconsultorum argutias in desuetudinem abiisse , supra quoque me moner ,
memini : deque ipsa Frisia, juris civilis licet patria , monet amplissimus Huberus
densae recht ei. Lib. I. cap. 6. num. 3. Νaturam rei si spectemus, nil interest , cujus sexus , loci aut conditionis sit, quem sui
oblitus damnatae luxuriae participem elegit: matrimonii qui frangit conditionem , usumque Corporis, quem optimo jure uxori adindixerat, alteri tradit, adulter dicitur. Nec hoc solum adulterium es, ait supra laudatum cap. l. ca . quas. q. Cum aliena peccare conjuge s sed omne, quod non habet potestatem conjugii. Addamne etiam veteribus hanc doctrinam se probasse λ obstat rei turpitudo: sed castis addam auribus, testemque invocabo unicum, Martialem nempe, qui Lib. I. Migram. 9 i. de Bassa quadam, prodigiosa venere virum mentita, hoc modo cecinit: D a Cori
69쪽
commenta es dignum Thebano aenigmate mo strum snc , ubi vir non est, ut sit adulterium.
Et ita videas, si stricte agendum erit, non extendi verba Servatoris, sed ipsi huic casui elata esse , nosque, ut ita loquar, in ipfis legis Divinae versari terminis. XII. Restat igitur , ut eadem , quae dc
sana ratione & lummae sapientiae praeceptis probasie mihi videor , crebris etiam eruditorum confirmaverim calculis : neque hanc Spartam ornasse, adeo erit in dissicili. Fateor equidem , uti leges patrias, ita quoque earum peritos Grotium, GroeneWegen , Van Leeu men , utrumque Voetium, Matthaeum, Brou-Wer, alios, de hoc crimine parcius loqui; &ea, quae rerum usu observari videbant, retulisse contentos, ad casus , qui rarius Contingant, animum haud applicuisse : sed horum destitutus ope , aliunde auXilia petam. Nec morabor haesitantes Damhouderum Prax. cria minal. cap. 98. num. 24. Soesium ad tit. D. ad leg. Iul. de adulter. num. 62. apud eos, qui benigniore coelo, nec crasso sub aere, ast mores inter corruptos, dc publicum pene d decus vitam transegerunt, extra dubitandi sortem ponitur, ob nefarium crimen justam . csie divortii causam. Auctores magno nume
70쪽
ro askrre, quae olim prima scribentium c ra fuit, merito damnavit seculum bene lapiens. Unum vel alterum indicasse si desideras, en Covarruviam , maXimae suo tem pse auctoritatis virum, Epitom. de sponsialib.
pari. 2. cap. 7. g. s. num. v. AEgidium Bos, sium Tractat. varior. crimin. p. m. I9 . num. 6. Iulium Clarum Lib. s. Sententiar. g. Scd miae num. s. Chasianaeum in consuetud. Aurgund. rubr. Des successions 7. g. 3. verb. AD re testament. num. 6. Petrum Nicolaum MOLsium De contractib. s. m. IO6Ο. num. 7 . The .dorum Petrejum Conclus crimi I. II 3. quorum singuli plures attulerint consentientes.
Adeo ut apud ipsos, dc ejusdem classis DoctoreS omnes, Opinio illa communis audiat ;quemadmodum dc Franciscus Vivius Lib. 2. opinion. 22s. inter communes referre haud dubitavit. Disientium quidem e veteribus Albertus de Gandino De males . p. m. 7 . num. 23'. aliique pauci , & inter recentiores Hieronymus Trentlerus vol. 2. Dijutat. the 2. liti. a. sed recte monet laudatus Vivius, nulla ipsos dissentire ratione; ideoque communi sententiae, tamquam verissimae inhaerere jubet. Nec tantum qui praetici cluunt juri consulti in hanc concessere : eos, qui ipsas leges ad rationem & sacrarum litterarum exigunt normam , quique summo conscientiae)udicio statuta figore audent , in eandem