F. Gundisalui de la Cerda ... Commentaria in Epistolam D. Pauli Apostoli ad Romanos

발행: 1583년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

D COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

M .vir. garitariuxta illud Pauli, Charitasse

temitatis maneat in vobis. Modus auistem persectas de sublimi quo ista cha. ritate debemus uti, est ille quem Christus caput noltrum nos docuit qui antviam suam posuit pro nobis. Hoe est. mas. inquit, praeceptum meum. ut diligatis inuice, sieut dilexi vos. Qui ergo Christi amorem immitatus saerit. aequaliter amabit omnes laquam fratres, ar denter raquam filios unius boni de opist. Da. 3. Timi patris. Nullum despiciet paupe-c' . rem. nulli claudet viscera suae Deum quem non videt, & quem videt proxi

naum. vero corde amabit utrunque.

Deus est pater noster, ideo dicimur fratres: in ipso plusquam propinqui sumus, ideb dicimur proximi: atque a.deo taquam seipsum tenetur unusquisisq; proximum suum diligere.

tamen est inter mundanos de praecelletia dignitatist Chrillianis tamen diue sum debet esse certamen, ut alius aliuconetur sibi praserre. Sic nos docuit facere Christus qui pedes discipuloruprimus lauit, nam quanto quisq; maior est, tanto se debet submis, ins stere

Te . Inter externa autem amoris officia, primum Ioeum obtinet honor: tum, quia virtutis est praemium. Tum etiam, quia cum ipsum plurimi faciant mortales, multum consert ad fouendam inter ipsos mutuam beneuolentia . Tum

denique, quia honor quem frater e fcri fratri, refertur in patrem, ideo h nor habitu et proximo, Deo exhibetur, qui verus est pater noster. c honore inquit inuicem praxenienter. scit, sitis. Quibus verbis paritatem fraternitatis de signat, dum non excipit superiorem aut in seriorem, sed aequaliter loquitur

omnibus, ut honore praeueniant carte ros. Sub honoris autem nomine omnia munera. & beneficia. atque obs quia comprehendit, quae suo quisque pradu, Ae ordine alteri debet: nimirum, patre debet praeuenire filius obsequio, ct reuerentia: δέ si necesse est, re etiam, di subsidio . Pater vero filium, educa tione, correctione. di consilio, victuqt necessiario. Subditus dominum, vene ratione de obedientia, dominus autem subditum, munificentia de fauore. In summa, nulla debet nobis occasio proteriti inexhibendis beneficiis, quibus amicitia Christiana coparatur, tuetur,

di conseruatur.3 2. Solicitadine non pigri. ostendit qualiter se debeat habere amans erga Deum amatum, nimirum, non deses, Mis a.

ae .mniculosus, sed solicitus in obse cluio eius: iuxta illud, lndicabo tibio homo, quid si bonum. & quid Deus requirat ater & postea subdit, solicit Eambulare coram Deo tuo. Et illud,s icite cura teipsum probabilem exhibe δ. ε νει re Deo. Ait itaque Paul us subcitudine

stis non pigri ad seruiendum Deo. 33. Spiritu fraumer Exponit de qua licitudine sermonem faciat, non de illa quidem quae cogitat de crastino dicens. quid manducabimus p aut quid induemur λ Talis erem solicitudo anxietatem parit,etistis est & languida ut motὸ quae a carnis infirmitate proficisci. tur. Sed de illa quae est a Spiritu sancto, qui cum sit ignis diuinus a Chris

to missius in terram, ardet ubicuq; est. in his scili. qui carnales esse desierunt. spirituales autem esse coeperunt, huius modi fer entes sunt Lyuratia r quia nimirum eorum corda deuotione plena 8 dulcedine Dei, instar ollae igni appo stae ebullire facit, di tras fluere per scasu , de membra, in sanctas operationes. Tali igitur solicitudo, alacris N agili ac vivida res est. 34. Domino sti sentes. Instituit nos quemadmodum in Deum omnis res tenda sit virtus nostra, quoniam aliter perpetua nequit esse, vel solicitudo charitatis, vel seruens spiritus. Quidquid ergo in fratres fecerimus, ad Dominii

referatur opportet, nam ita nobis mer

cedem rependet, quas a nobis bene affectus sit. 33. SP S gaudenter. Spe mercedis unusquisq; Domino suo seruit t quae quidem licet ratione dilationis afligat panimam, tamen ratione certitudinis gaudium pariti tum maxime cum cha

292쪽

estati Dei innititur certitudo: hinc eis vim iustorum vita, ac gloria, proficiiciatur ut iam supra docuit Apoliolus. Alia legunt stempori seruienter . egaudentes,

cuius est sensus, ut non reluctemur ma

lis, θ sed tempori sermamAs. rebus pra senis biis nosmetipsos accomodantes.& si quid inciderit in comodorum. vel

declinantes si liceat commode: vel to Icrante ς, non moelii interiin, quod est

diffidentium, sed in rebus asperis, spe fui uri praeniij, gaudentes Ec 2Iacres. ε. 36. I N triba latione patienter. Doere

ut non paremus dessensionem si impi-cr um improbitas grauius afligat, nec moliamur vindictam .nee confugiamus: d humana praesidia, sed simus co tria luiatisne patientero quam propter Deusustinemus Deinde ut simu S. ,

7. orationὸ in ranseo. Non solum orantes, sed orationi instantes, hoc eth, widuis &: improbis praecibus coeleste

auxilium impiorantes . iuxta verbum THe. 18. Domini Opportet semper orare S nuis a.Thι.s. ouan defricere. Et Apostolus,Sine intermissione orate. Perorationem enim

multa quidem bona, illaq: praeclara nobis contingunt. In oratione tanquam in speculo paruitatem nostram intueis mur, magnitudinemq: Dei cotem pla-. mur, inde humilitas, hinc vero timor atque amor Dei proficiscitur. Perora. tio m evcltatur solis itudo, fugatur iactantia, feruor accendtur, ad Deum accedimus; gata diuir spei augetur. au xiliu ri in tribulatione psomeretur, vuctoria eontra aduersarium obtineturi in sui lina ad culmen sanctitatis oratione peruenitur. Non enim solo c hrista telii monis, tam crebo nos ad oratione, inlligantis, verum & longisiimo vis cinpertum habuere viri: sancti frustra Chri litanos accingi ad colendam religionem absque assiduitate orationis, neque unquam ullum hit sus fuisse an ctimonia promotum L quaist fuerit si

oratione perseverans . a Per orationem

enim adhaeremus Deo sper orationem inquam meritoriam a diuina charitate

prosectam, di qui adhaeret Deo. 3nu. spiritus est,in quo sumni persectio co-

s Itit. 38. 7 Iesitatibus sanctorum eo m- mcantes. J Superius dixit,qui miseretur, in hilaritate. Qui tribuit, in simplicitate. Nunc iterum monet ut necessitatiis bus sanctorum comunicemus. Opera enim misericordiae adeo sunt necessaria

ad salutem,ut non sat sit semet,aut bi , sed saepe illa praedicare. De illis enim inextremo iudicio, est exigenda ratio. Constituit autem Apostolus his verbis Drdinem esiaritatis qui seruandus est ineseemosinarii largitione. Primo, ut in-d'sentibus tribuatur. Laboret, inquit Ob. alibi, operando manibus suis ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Habentibus enim superuacaneum esset quidquam tribuere. Deinde, potius est

subueniendum inliis, qo in aliis. unde dicit. neees itatibus Sanctorum, iuxta Ecel. ιa illud. Da iii sto,& non recipies peccato rem. uod quidem non eli sic inteligedum, quod peccatoribus non sit etiam largiendum in necessitatibus, sed secu' dum interpretamentum D. Aug. & D. Τho.quod non eii illis opitulaudum in Tho. j eorum peroiciem, nimirum, ad Quen- dum e um peccata. Iusti tamen de sani cti, in eleemosiliarum dispensatione, i Oeteris p ai ibus, praeserendi sunt. Tum, quod ratione si ae probitatis disiaiores

sunt. Tum etiam:, quia suis orationibus .

sunt fruct iosiores. Unde Saluator, Facite, inquit, Vobis amicos de mamona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiat vos matterna tabernacula, scit. suis sus fragijs. At vero in eo auod ait commume ines, obseruant An cti quod no est Orig.ςontentus Paulus dicere, subuenientes,. I. sed ait,eommunicantes-dum neccest Theri

statibus usibusq; sanctorum succurri

nius , quasi mercimonium exercemusω. - .

munerationis concipimus, atque adeoeensiim cuin illis habemus comunem.

Et sic sensus litterae eit manifestus, ac si diceret, si quid opus erit caeteri Christianis, i). cui suppetir. impartiat

non grauatim, ac inamoene, quasi ili-.

pem egenti porrigat, sed quasi selim.

censum cum illia comunem esse ducat. . a ' Quam

293쪽

Di COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

quam quidem henientiarem exercere Hebem is Christiani. non solum in prasentes. sed etiam in absentes. et . Ne per omnii pietatis officia sermonem pro traheret . unius meminit hospitalita in is, quae est omnium tum amplissi in aem,rum ideo clarissimu . Nam hos. pes non solum domum exhibet ad manendum. sed etiam alia neceessaria subis minii rat. Famelicum res illat, nuduinduit. infirmum recreat,&qoauis alia te indistenti prospicit. Qua de causano solum apud sinctos Patriarchas veteristellamenti, ut Abraham,& Loth,&reliquo , tanto fuit semper in praetio honpitalitas. ver a dc apud gentes nullusuit praeclarius beneuolentiae, vel indicium. vel munus, ita ut Iovi ipsi, hoe Hospitalitatis epitheton. fuerit inter a lia celeberrimum, Et ideo in primoris diis Ecclesiae, summa impendebatur opera, variis xenodochiorum geneributcxtruendis, aduenis N peregrinis tonso-

indi . Quid enim praeclarius charitatis indicium inter Christianos esse potest . quam illos qui non parentibus modo, sed patria etiam orbati. omni prae si lici destituri in alienis regionibus oberrant, illiu vis eribus tractare. qui. bus Deus ipse factu est pro nobis pe

regrinus in terra λ .hi non maeam eum vulpibus. aut nidum cum auibus, ne et

locum alium habuit praeter crucem ubi

roriens reclinauit caput suuin.

Hinc beatissimus Paulus non satis arahitratus est dicere hospitalitatem exeecente . sed ait sectantes. Quia nimirum non satis debet esse viro Christiano. aduentantibus ad se ostium pandere, sed etiam exemplo Abrahae de Loth, in t. vias&e pos prodire, ut obuios quo apro facultate sua domum adducit quai

charitate eu sanctis mereretur aliqua.do Angelos Dei. imo insum dominum Angelorum hospitio suscipere. Taxandum est ergo institutum illud nonul lis Iocis receptum, vi peregrini paupe

res tempore necessitatis non nisi in triduum recipiantur ae tolerentur. Nam

licet ordo duritatis hoc postulet, ut

nostris citius quan alienis saecum 'mus, di qui non potest non teneatur a. lienigenis p uiderer tame non possunt pauperes iure quod habent naturali te Euangelico priuari, quocuque discurrendi.& ubicunq; manendi,& cuicuq exponendi suas miserias,& calamitates rini si essent Brsan sne necessitate vaga hundi. vel exploratores, vel quomodo Tuqi aliter criminos. In eos ergo qui se peregrE ad nos conserunt hospitales debemus esse. ne aut turpiter egeant, aut ad rem illicitam cogantur indeco. χἡ diuinere.

o. BFNEDICVP 'uentabra τοι. 1 ostquam docuit qualiter charitas sit exhibenda indigentibus, nunc docet. quod etiam ipsis inimicis eam exhibe. re debemus, quod quidem fit, primo. Hum corde di ore bona illis optamus di precamur, puta resipiscentiam & uin utem animae. Deinde,s blande & I niter eos admonentes dulciqi sermone iram ipsorum Dangimus, iuxta illud. , sermo mollis frangit iram. Tertio. dii meorum virtutes,si quas habent, laudibus comendamus. Haee omnia ad beneuolentiam pertinent, S ad verbum M. medicendit quod, ut inquir D. o. est rari idem quod honum dicere. Et hoc tripliciter contingit, primo. ennutiando.

vr cum virtutem alicuius laudibus efferimus. Splendidum in panibus,ait Sa- Ecetsi piens, benedicent labia multorum, di testimoniu ueritatis illius fidele. Deinde, imperando, Et se per aut ritatem benedicere proprie perenet ad Deum .

a quo bona etincta descendunt, impe- orio enim Dei, honum ad creaturas deis luatur. Per ministerium autem benedicere, spectat ad ministros Dei. qui nomen Domini inuocant super populum.

Sie, inquit, benediretis filiis Israel & se .

dicetis: di post. inuocabunt nome meu

super filios Israel,& ego benedicam eis. Tertio, optando. de se benedicere est honum alicui velle, de quasi bonum pro aliquo precari. Et hoe modo sumitur iter qua quidem ratione, ut ait Ch ν απιν

sost. multa aequirimus bona. Nam imis in primis multum erga Christum dem stramus amorem, dum eius causa pro

nihilo

294쪽

hitillo duesmus iniurias omnes. Deinode, fidem alterius vitae patefacimus pro

qua cuncta terrena eontemnimus. Te

ii , ex inimicis amicos frequenter facimus, dum se nobis illos beneuol Eatrahimus. Et hae de causa Apostolus. non est contentus docere, sic nos cum Philosophis. nolite iniuriarum merni nisse, sit vobis earum obliuior sed ex iis xit. ut quem admodum opportet manus habere benignas, ita linguam eonvenit semper habere innoxiam. Et si sue

rint qui odio Christi, ves ivllitiae, nos

persequantur & alligant, adeo non opportet illos ulcisci, ut nec malὸ precariodum si r sed potius bene precandum

it is ut resipiscar, tantum abest,rique cum deuoueamus. Quibus re no ponsumus benefaeere tamen bene optanduest. Et fixe est iustitia Christiana ad

salutem necessaria, ut docet Saluatora.

prid Math. inquien . Nisi abundauerit iustitia vestra plusquam scribarum diphariisorum, non intrabitis in re u

Sed obserua, quod hae Pauli adreontistio, duobus modis est in praecepto .extra quos resin quitur sub co silio. Praeceptu enim es,ne inimicos a dilectio. re & oratione generali excipiamus. NIs dum quis petit quotidianum panem, aut aduentum regni in oratione domi. Diea, excluderet inimicos, delici u esset. multoq; grauius si id faceret Sacerdos in sacrisAironia a dilectione proxin ora

nemo excipitur . Itaq; in te ore ne-ressitatis, qui secundus est casus, tenemur quoque inimico succurrere , iuxta Si occurreris bovi inimici tui aut ε asino erranti, redducas eum. Deu quiadem immitantes,qui generali prouide-tia naturae, Solem suum oriri facit su-' per honos & malos . Sed quod aliquis tamen in speciali, dilectionis e isectum,

.r orationis suffragiis, aut qualecuque subuentionis beneficium exhibeat in iis

mico interdum, etiam extra articulum recessitatis manifestae, pertinet ad pedifectionem consiliorum . Quia per hoe essenditur persecta charitas ad Deum, quod omne humanu odium superet, eis

xepto Christi qui pro inimicis exorauita

Dum autem inimIeu resipiscit is ricordiam Retens eum satisfactione,no iam inter inimicos, sed inter amico,

computandus est, omniqi humanitate tractandus, & amplexandu . Praeceptu est enim eum in amicitiam recipere. quoniam ita Christus Deus noster orare Patrem nos instituit, Dimitte nobis debita nostra. sieut & nos dimittimus με. ε debitoribus nostris. Et Sapiens etiam, EG I. ast. Relinque. ait, proximo tuo nocenti te, di tune deprecanti tibi pereata soluentur. Haee autem inimicorum dilectio, Mut & reliqua moralia praecepta, late

bat in iure naturae, nondum satis Philosophis cognito et reuelatur tamen a Christo dum ait contra pharisaeos asserentet odio habendos inimicos ego a tem dico vobis, Diligite inimicos vestros,orate pro persequetibus vos: quod

hie ait Paul. Benedicite persequetibus

vos.

A . Tenegeite. O nolite malediem. IBenedictio Chtilliani debet esses, ne ra & ealla, omni prorsus maledicentiaearens. Sunt enim duplices animo h mines impuri, qui iuxta Propheta, ore I GL loquuntur pacem eum proximo suo. 'mala autem in eordibut eorum e siue qui pro libito, non iuxta rationis norinmam, nuc benedicut. nunc vero male dicunt.& ex ipso eorum ore procedit

benedictio &maledictio. Unde beatus Iacobus, Non opportet, inquir, fratres D 3. mei haec ita fieri r nuquid sons de eodetaramine emanat dulcem & amaram a

quam Sed contra,quod in acra Scrip. tura legimus multas sanctorum male. dictiones tam hominibus quam insenis satiet rebus factas. Maledictionem He. lisaei aduersum pueros ei illuderes,quos ψ. R. a. ideo ursi laceraverunt. Maledictionem Iob, in diem natiuitatis suae. Malediis ictionem Pauli contra Sacerdotem, Per entiet te Deus paries dealbate. Respo- detur ad hoe, quod sicut dictiim est de benedicere e maledicere est idem etiaquod malum dicere, hoe autem fit dupliciter, nempe, formaliter, θ' materia iter . Primo modo malcdicere alicui, optado scit,illi, precandove malἡ. ea pe

itua intentionς quae in malu illius feratur

295쪽

COMMENT. IN EPIST. I PAVLI

tur, est omnino illicitum. Secudo verbmodo,optare malum alicui intentione boni. quando via & ordine fit, tunc te . Tbρ- gitimum est & bonum, S ut'ait D. Th. est magis benedicere quam maledicere, quia unumquodq; magis iudicatur secundum suam formam, quam secundustain materiam. Sive id fiat enutiando vetitatem quae necessario adiacet rei veluti Iob, enuntiauit malignitatem praesentis vitae. Sive proserendo sent . tiam contra iniquos, ut maledictus qui M 'U' non perinan et in sermonibus legis hunius. Sive eorum poenam in honorem Ic, Dei prophetando, ut fecit Isaias. Sive' ex relo Dei puniendo. ut fecerunt Hae-lias,& Elisaeus. Sive corripicndo, ut secit Beatus Paulus, quantii S si cogno itisset esse sacerdotem, abstinuisset. Evtib. v beatus Iob, Vidi, inquir, stultum firma radice, & maledixi pulchritudini eius

statim, ut scit. per aduersitatem, pervcnniret ad spiri rualem prosectum. Quipe imo & ad deffensione nostram optam etiam possumus hostium exitium, de contra illos belligerare. Mala autem, i culpae, 6 suplicia instini, nemini optare possa inus. Esset eiurn hoc, idem quod optare ut quis esset inimicus Deo quod charitati repugnat qua est a nobis su per omnia diligendus. Nec tamen hinqcolligendum ut quidam nimium boni arbitrantur 9 neutiquam licere .no--ν his inuasorem occidere, quem credimus in peccato esse. Nam alias neque Turcas. ius permitteret nobis debella re, neque obduratos haereticos combu

rerea

sset. Gaudere eum gaudentibus, Oferacum sentibus. 9 De concordiae partiri . hus nunc sermonem facit, quarum prima est, laeta pariter ac tristia facere communia, ut scit, iungamus tum gara dia, tum moerorem ac Iachrymas. Ex hoc est quod uno verbo praedicabant

Philos Philosophi. Amicus alter em. Nam P. iuxta Chrysost. nihil ita dilectionem conciliat, quam quod gaudium &tris

titiam inuicem inter nos comunirer

habemus. Neque Paulus subueniri semper calamitati proximi iubet, quia id saepenumero non est possibile, sed si tollere non potes, produc lachrymas. di maiorem partem sustulisti: & si prouperitatem illius augere Non vales, con

gaude, di multum augmenti attuli sti.

Sed de duobus,longe difficilius est gaudere cum gaudentibus ait Chosost. I.

multoq; clarius charitatis indicium, quam flere cum flentibus. Hoc enim posterius. ipsa natura vltro facit. Nam cum in calamitatibus proximi, nulla sit inuidiae materia, nemo e st adeo saxeus qui illic non defleat. At vero quod a liquis non solum non inuideat ei qui

clarus est, ac celebris,sed S. cpgaudeat, generosae mentis est. Lachrymando erisgo misericordem te facis r gavd cndovcro, livstre icipsum liberas. Cauendu tamen ne quocuq; m Cerore, aut quacunq: laetitia communicemuscu proximo, .sed iuxta charitatis praesicriptum,quae non gaudet super iniqui- ἔ-C.ls.l rate, congaudet autem veritati. Si enim . Ll quispiam' irum qui laetantur cum male secerint, & exultant in rebus pessi- 'δη mis laeritia fuerit affectus de vana huius seculi prosperitare per iniquitatem parta: aut de vindicta per iniuria ob- tenta: aut dς quouis alio malorum genere. potius nobis indolenda est eius miseria, quam illo turpi gaudio ma id affici. Tamen si quis de opere virtutis delectatur, vel de aliquo admissis flagitio tristatur, tunc maxime afficiendus' similiter est proximus qu.sque, ut sic membrorum Christi lina ginem praese- ferant. Gaudio auteni di tristitia de bonis aut in alis secularibus, quatenus bona aut mala sunt naturae, modest Eutendum est, ut contrist ri de morte ar mici, aut gratulari de cius talicitate. . ,

3. ydipsum inuicem sentienter. Sum

conlammatio concordiae, est id e velle. - 'i Ze idem nolle, circa ea quae sunt iura& bona, ut, concors animus S comuni

affectus in allis nos socici, siue quid laeti obtingat, siue quid aduersi inci' dat toti siquid in aliena sententia vescernim is vel olfacimus veritatis. pro

bemus N: elucidemus: si vero falsitatis aliquid suspicamur, blandissime ad ve- ritalia lineas reducamus, neque nostra velN

296쪽

AD ROMANOS. CAΡ. XII. att

velim tist retinere mordiciis, sed faciles

nos praebere correctoribus nostris. Ad hunc enim modum facile conueniemas

in eodem fidei sensu. coalescetq; internos sancta charitati' concordia. Et hoc est quod docet hoc loco Paulus inquies, sidipsum, J idest, idem scit, sitis

stuιcem sentienter P idest . inuicem co- cordes de unanimes. ut scit, in eadem fidei & religionis sententia conueniatis, qsod quidem radix est.& sementu Pacis. Nam licet Quantum ad intelectu speculatiuum, nihil officiat charitati, quae eli in voluntate, sententiarum diuersitaS, quae prouenit ex vigore rationis, ut in Geometria. 5e philosophiartamen secundum intelectum practicu, ut in agendorum consiliis de iudicῆς.

dum Ecclesiae uel Collegii discindon turingenia in diuersas sentetias . facile subseq uit ir animorum diuortium, quo ex tinauitur charitas.

. o. si Oriaenes tamen fle Chrysost hoe veriscis. bum Pauli ab ter interpretantur, nimi rum, vi idem quicque de seipso quod de proximo suo sentiat, vi si magnum te esse putas. si boniam. Sc, talem &proximum existimὲ es : si illum exilem 5 fragilem suspicaris, talem te quoque recognoscas. Et hoc quidem ab Apostolo dictum putant ad edomandam superbiam, concordiae inimicam, εἰ qua maxime laborabant Romani. Primus autem sensi is, magis videtur facere ad mentem Apostoli.

impedimenta concordiae, quorum primum de maximum est superbia, nato

p iuxta Proverbium, inter superbos sem persunt iurgia. Cum enim aliouissus excellentiam querit.& subiectionemri Ligit, vult alium subiici de eius excelletiam impedire, & ev hoc sequitur dis.

cordia. Idco ad remouendum hoc. inquit, non alta sapientes) sitis vi scilicet inordinate vestram excellentiam appetatis. Vel, ne sitis elatis animis. ac fastidiosis erga vos inuicem,ut scit. sper

natis vos mutno.

Hoc est. si quis maior est inter vos,hu milibus & inferioribus sele Inclinet dem commodet. Vel, humilia sectetur, si in ipsis veritatem agnouerit. No enim per humiles, hoc loco, notantur sol sim ij qui virtute humilitatis praestant, sed etiam qui humili sunt Ioco, seu nati, seu habiti, ut plebaei, pauperes, & abie.erti. Dei jcit enim superborum fastum, S supercilia. adhortans eos ne dedignentur quibuscunq; consentire. ubi veritatem agnoscunt, ut nulla disparitas, vel sanguinis, vel officii, vel sortis, vel conditionis, obitaculo sit quo minus

sanum sensum, consilium. S documen intum a quocunque proferatur, venere mur, di amplectamur. Vnde iuxta sermonent Graecum pro consentientes, fertur, quod poterat transferri. obsecudantes, de obtemperantes, quod veli mentius significat. 6. Nolite esse prudentes apud vos me ἐγρι. 9 Aterum concordiae impedimentueli praesumptio sapientiae, ex qua Pr uenit ut aliorum sententiae non credat aliquis. Ad hoc tamen remouendum ait. nolue esse prudentes apud vos metip-

scit, iudicetis id solum esse prudentiae, quod vobis videtur e quare ne vos vobis ipsis placeatis, vi suo quisque iudicio m: gnus sit de admirandus. Noenim facile cedit cuiquam, qui sie a se sectus est quod est in sentis mali periculum. Vnde icii Uae, inquit, qui sapi εtes estis in eordibus vestris, de coram vobis ipsis prudentes. Nihil pernit sus contingere potest homini, quam eum de seipso iudicium prosert. Quois niam amor proprius libertatem adimit. BE arbitrium recte iudicandi.& maxi-mὰ de aestimatione proprii ingenii &seientiae . Est quippe homini tanquam

rationali. a natura insitus, rum sciendi appetitus, tum quoque amor propriae sapienti xi ut cum sint qui aths in reabus facit E cedant alteri: hae vero parate, vix quemquam mortalium inuenias, qui seipstim penitus agnoscar, ut alteri cedat. Cui vesaniae altera accedit,ut homo plenus opinione sui, sibi ipsi arbitretur vr ait Chrysost. )stim cere, ne alius,vel opera et ope indigere: homini. autem

297쪽

a8ε COMMENT. IN

autem sie assecto, nulla inesse potest charitas in proximos. Hae itaque de

causa nos contra Deus alterum alterius constituit membra, ut nullus sit adeo sapiens, prudens, diues, sanus,po tens, deniq; ει excelsus qui non,in ea.dem etiam re qua pollet, egeat alterius

iuvamine di officior id quod sum

est humanae societatis vinculum.

47. malum pro malo reddenset.

Dictis quae ad beneuolentiam & con cordiam pertinent, agit de beneficetia erga eosdem inimicos, excludendo cointrarium . Cuius verba poliunt vim ha bere Be praecepti, & confiij et praecepti quidem, dum prohibemur affectu odij, vel vindictae, reddere malum pro ma Io, ita quod in malo alterius delecto mur, aut quando inimico a quo sumus lacessiti, danum damus siue in bonis, siue in fama, vel honore. Quod utique vel non est necessarium ad restituendunobis antissum honum, vel id non facimus ordine iuris, ut si percussi paruma, pereutarem repercutiamus: in hinnis caesi,honorem alterius laedamus:auts pro salso testimonio, falsum testimo nium reiiciamus: aut si post plenam

sitis factionem nocentis, eidem nocere persiliamus. Talem retallationem pro-nibet nunc Paulus iubens nescit,conis

uitium pro conuitio, ne iniuriam pro iniuria retali us. Nam licet hoc aispud Iudaeos, & Ethnicos iustum habe, retur: apud Christum, impium est m Ium pro malo reddere. Huiusmodi enim retallationes,ex odio proficiscuntur, peccataq; sunt iniustitiae aduersum hane Pauli iussionem. Quapropter absque ulla exceptione amici vel iniis mici. Christiani, Iudaei, vel pagani, nulli

reddendum malum pro malo.

Tametsi quantum ad satisfactionem attinet, recompensatio fieri possit inter datum N acceptum detrimentum. Qui enim laesi sunt habent ius, quin imo de

obligantur nonnunquam repetere hinnorem & bona quibus expoliati sunt, maxime si eis vel pro Repub, vel pro sua familia indigeant, dummodo id o dine iuris faciant. Q uiam neq; hoc

EPIST. D. PAVLI

est reddere malum pro malo, sed reminperare sublatum honum . Et si iudex pro malo culpae reddat malum poenae secundum iustitiam, ad compensandam malitiam , materialiter quidem inseri malum i sed B aliter,& per se inserthonum, ut cum suspendit latronem pro furto, aut homicidio, non reddit mala pro malo, sed potius bonum pro ma-IO : quemadmodum Apostolus pro peccato incestus tradidit illum Corinthia Sathanae in interitum earnis, vi spiritus saluus fieret in die Domini. Potest autem esse consilium hoc verishum Pauli, Si reddere malum,usque ad illud extendatur quod est priuatio beneficentiae. Vt si quis de beneficiis avi ceptis, ingratus esset in suum benefactorem: subtrahere quidem tunc lic rei benefactori. Perfectus tamen homo id non faciet, exemplo coelestis patris, qui Solem suum oriri facit super

honos & malos, & pluit super iustos de

iniustos.

nibus , si fera ρει επ. 9 Docet nos ceristare benefactis,& ita certare, ut non solum teste conscientia Deo placeant quae facimus. verumetiam ut omnibus hominibus probentur, ne quem OG dant infirmum speeie mali. Addit a

rem c si frei potest :) nam usque eo

debet abesse omnis vita, non tantum ab omni crimine, veru metiam ab Om

ni suspicione, quoad fieri potest, crimianis, ut nec mali eam queant calumniari.

prouidere autem bona coram hominibus, ait D. Tho. contingit dupliciter, Tho. aut propter fauorem humanum, di tuenon bene agitur, iuxta illud Attendite ne iustitiam vestram faciatis cora ho- Mat. . minibus, ut videamini ab eis. Aut pmpter gloriam Dei, & tune bene agitur.

Vnde bene obseruauit in hoc loco origenes, non exhortari nos Paulum ut

prouideamus placere hominibus,quasi hunc praestituentes finem actionibus nostris, eum ipse contra in epistola ad Galath. coiiteatur, quod si hominibus G I. r. place

298쪽

t AD ROMANOS: CAP. XII.

placere vellet. Christi seruus non esset. Sed comonefacit ut bona prouideamus coram hominibus ad gloriam Dei iux- Ulai. s. ta illud. Sic luceat lux vestra cora omnibus hominibus, ut videant opera vestra bona. S glorificent Patrem velitu qui in eoelis est. '. si OD in vobis est, eμm omnibus hominibus pacem babentes.) Ratio finali , propter quam debemus euec abstinere a retributione malorum, & prouidere hona coram hominibus, est νt claeisdem hominibus pacςm habeamus. Cum omnibas.) inquit,idest, non modo cum Christianis, veru metiani cum his

qui a Christo sint alieni. Addit autems a.d in vobis est, .lilost, quantum in

obis situm es L Nam cis pax ab utraq; parte dependeat, non senipςr in nostraeli faculta terr ideo hoc loco instruimur a Paulo,ut nemini vel causam prς-heamus. vel ansam, seu belli. seu litis ineqtie ullum quod in nobis sit pr*re

mittamus officium ad asserendam. α- ν' tinendamq; pacem. vi iuxta propheta,

l. etiam cum his qui oderunt pacem si-inus pacifici. Quod si quis forte nos odio habeat gratis. bello nos per ini

riam petat, aut lite molester. tunc pax Mat. i. nostra reuertetur ad nos iuxta verbii Domini. Non tamen ex hoc priuamur iure dessen dedi nos i quan uis salutare

Chtisti con silium est omnibus Christianis maxime amplectendum. videlicet, ut si quis voluerit nobiscum contendere in iudicio, di tunicam nostram tollere, dimittamus ei di pallium, ad redi

ae Bellum autem publeum inter Christianos, prorsus refutandum est & propellendii. Nam ut experientia malo nolim compertum est, neque geri .neq; patrari potes triabsque incon, is ac detrimentis, cladibus & euersionibus. quibus in carristianorum pernicie effenequeunt acerbiora. Agri populantur,

villis copi tantur. urbes comburuntur, adulteria & stupra comittuntur, inno

eentium strages fiunt, filii patribos,vi-

hisq; matres orbantur, Arae euertuntur,

sacra ac prophana omnia diruuntur, in summa, omnia iura violantur. Quo

nia' bellum bi qestum est, nullum virtutis pietatisve Aut Christianae religio nis velligium' relinquit, sed silvescem illic videas efferarim protinus humad nos animos. At vero in una fidei ac re. ligionis causa, ubi nullum aliud retne- diu tentandunt restat. hium sanctoq;

est bellum contra Mumicos. ζhristi in

Ecclesiae eius. Caeteris autem quantiis ethlieitum ut Reetque se sua que iura bellii defendant, illatasq; propulsent iniurias, tamen dubium hon eis quin sit prius summa adhibeda Christiano principi cura ac diligentia explorandi, examinandiq; an iustam h he causim

suscipiendi bellum tantum abest vi temere inserat illud. Est enim qi iam rarisiimus casus in quo non vir sue pars eli in culpa : & vix ullus in quo illa . . .

quae iustior ea, no se in dubio. Ecquis aut e Christianus dubia causa in tanta se malorum barathrum ingurgitet, de quibus est Deo re onsurus in die irae Princeps pacis dicitur Christus Deu

noller, cuiua vices Reges terrae es gerant in terrae debent esse pacis maximi amatores, quae utique christianis his maxime temporibus, est magnop re necεssaria ad erigendam fidem, E clesiaeq; religionem,quae & peccati no- stris.& bellis aciduis est lamentabilitee prostrata. Quocirca qui possiti t. persuadere debent Principibus ut Mnc rise , est ... bidam bellandi insaniam. pementissu α mmamq; furiam & immanissimam pcste, suis, imo Christi Populi , cauerent. so. NO N ves dessendentet chaerisimi. sed a te loca M Docet quod pix conis stare non potxst, si suum quisque dolo rem per3at hisci & licet Ethnicoruni e Iudaorum siti vitio . Christia iii ta-nim iniuria laςessiti, non debent poncere vindustam, sed potius cedere irae

quae melius manestet. sua illorum leniis tale, quam si mutua talione nrasis ae

magis irrident, Obleruandum vepo circa hoc yzrbum.

d ιηdere . quod si accipiatur. pro eo quod in deffensione. sacere sui ipsius, aut bonorum so oriam, non hahet hic vim pracepti: suppetit c uvnicuique

299쪽

tiis priuata authoritate, si bona id fideciat, vim .vi repellendi, tutandiq: se, honoremq; suum & bona, quin etiam Act-as. Eo suo se nam & Apostolus procurauit sede eendere a coniurarione I udaeor liper milites Tribuni. Potest tamen esse se consiliunt non se deffetidere, exemplσ

i' pus suum pereurientibus, ct genas suas vellentibas. Et quas agnus coram to- is dente te obmutuit. Et ipsemet ais, si 'f' qui, te percusserit in una maxilla,prae ye ei di alteram . Quod quidem in praepararion .ahimi obseruandum est, ut

executioni mann detur dum est ne cessarium, nam Christus Dominus alara percussus, quia id netessarium monerat non parauit alteram maxillam LM. ιι. sed ait, Si male locutus sum, testimo Dium perhibe de malo, si autem benΘ, .ur me caedis Z Ubi autem opus fuit, non solum faciem, sed di mrpus exhibuiti cruci. At vero defendentes, non

accipitur hic, nisi pro eo quod est ulcis centes. Quadrat enim quod sequitur, mihi ian 65LDis. Nam defenJere in Scriptura, pro ulcisci aliquoties usurpat i terpres veteris, ac nobi testamenti. - . . Quod enim vulgata Iectio habet in A. Pocalyp. Usquequo non vindios sana tuinem nostrum, in Ecvlesiis canitur usqueqdo non defendis Et de Nabu Da t. - chodonosor legitur, quod iurauit des est 3. dete se de regionibus illis quae repulerunt Nuncios suos. Et iterum, Facto' est, inquit, verbum ita domo eius vide sentiret se, idest, ut ulcisceretur,& vindicaret se de accepta iniuria. Attamen nee pauliis, hoc loco, simpliciter inhi ubet vindictam, quoniam Veseviqi licita εst vindicare se per legem:&publicam potestatem, sed prudenter ait, nin vo metipses hoc est, manu vestra, isse in res, idest, vindicantes,' charissimi. QUO suaui charitatis nomine, preceptionem dulcem reddit, quae humano tensui a. mara videri poterat. Quocirca exhortatio haec Pauli, ab qtitarent praecepit habet, de eiusde omnino praecepit, quo supra iusserat ne redderemus malum pro malo. Idem enim est prorius odi Ridemq; 'crimen , post acceptum daam a

vel iniuriam, vindicare se homine proin prio brachio, quod reddere malu pramalo. Quod quia fieri non potest abiq; odio S ira, subdit.

I. SED date secum isa. I De triplici ira potest hoc inteligi, aut illius quias laetus est iniuria, qui dum se abstinet ab ultione, locum dat, siue cedit ara. deseruereq: eam & abire finit. Quadrat quod in fine rapitis dicturus est, nolimmei amam. Qui enim irae nora parcit, ab eadem vinelim . Aut iuxta orige. . in te igitur de ira irrogantis iniuriam, Uyz- cui laesus locum dat ut transeat, dinnnon res stit laedenti: hie vero illius leni trie confusus remittit,deponitq; iratnam iuxta Prouerti. Sermo mollis frangit iram-Α ut secundu eundem OM . - .& Chrysbst. & Theoph. de ira Dei acincipiendum est: nam cum quis seserion L I ulciscitur, sed iram propriam abstergie. relinquit locum irae Dei, qui est Deus ultionum, ut de iniuria iudieet, sumatq; vindictam. Quadrat quod sequitur.

II. - simi um s mim. I ibi vendia edi ego retribuam . 9 Quasi dicar, si lento ea te' vicisti furentem,lueru eiu sin perellit ille furere, no deerit edi det menas, , , '

tu illom Ibo relinquito iudici qui ius ici enim nobis ad mit, ac sibi seruar, fita loquens in Deutemnomio, Mea est 'D . I

idest; rependam eis in tempore. Vbi vindicta posita a Moyse in nominativo, a Paulo ponitur in Mensativo, ideo I plendum est aliud, puta reseruate, vel quid simile. Quicunque ergo eropria se potestate vitiscitur, multipliciter deis linquit, primo quidem si hi malus est iiscitur dum pereat. Deinde. est alteri mi'utis, quia propria eum laedit authoriistate, imo hae ratione 'iniquior, quod in se expertus est,quim sit atrox malum iniuriam pati, quod Grsan non fuerat expertos qui prior iniuriam fecerat. Poonem b in Deum est iniuriuς. non Ium

quod in ipsum delinquit, sed eti a quia ipsius officium de aut ritatem sibi usurpati publicorumq; iudicum quos stiri adices iustiuae constituit. ni

300쪽

AD ROMANOS. CAP. XII

3 3. Dicit Dominus. Non est hoc exis pressum a Moyse in Deut . sed quoniam verba sunt illa Dei, adiecit hoc Paulus, ad maius testimonii pondus. Mouetur a quibusdam hoc loco dubium, cur scit . his qui iniuriis sunt lacerati, non liceat acceptam iniuriam propellere , parem in hostem reijciendo. Nobilibus praesertim vix persuadere v leas quin liceat illam suo brachio vindicare. Nec desunt in hac parte blasphemi qui audeant dicere, Deum non licite potuisse eos priuare hoc iure protegendi honorem suum . At vero non

sol tim diuino iure,sed & ratione optima naturali sanctissime prospectu est humano generi, ut iniuriam antequam a

cipias, procul re tibi liceat, sicuti unaquaeq; res re si illi suo contrario,quonianon utique praesto adest authoritas publica quae possit aggressores arcere. Poth acceptam tamen, hoc etiam est consultissimum, ut illam persequi non liceat nisi per certos, eosdemq; publicos ministros. Primum, quia executio iustitiae, vim exigit coercendi, quae non

semper esse potest in priuata permna: atque adeo si vitio priuato iure esset

facienda, non aequa pateret omnibus iustitia. Nam potentes ulciscerentur se, debiles vero ac tenues,minime. Dcinde, crudeles ac truces homines vindictam sumerent, mansueti autem facile venii darent, & sic delicta manerent impunita, in perniciem bonorum. Ad haec, cunemo sit aequus iudex in propria causa, pro minimo damno, maximum redde rei laesus: idq; rursus altera para laesa resarcire contenderet,& tunc sic omnia perturbarentur, ut nulla posset costare

pax. Lex igitur haec sanctissima est,qua prohibuit Deus omnem hominei fi de alio homine, suo nutu vindicta sumere.

Nec tamen vetuit Deu vi nobiles iacturam sui honoris reficiant,scd in bonum ipsorum ordinem illis praestriae

sit, videlicet, ut secundum virtutern ,cuisius patrocinium nobilibus maxime incumbit, sibi satisfaciant. Nam citra virtutem nullus est honor, qui est praemium virtutis. Cum ergo facultate

propria punire inimicum non sit virtus, fit, ut nec honor se Iegittae defendatur, resiarciaturq;.

Asserentibus autem saltem duello, quod principis authoritate inititur, id facere licet, facile respondetur, duella nusqua licita esse, maximὸ ea quae nucadeo temerE a quibusdam principibus permittuntur, licet sint iam omnino prohibita. Sunt enim Ionge diuersa aduellis antiquis, quorum prima conditio erat, ut crimen de quo certandum

esset .dignum esset morte si comprobari posset. Deinde, quod ita esset occultum,ut non posset per publicam auth ritatem comperiri. Vt si quis alterius

di ctum negaret, ac refutaret in re occulta quae capitalis effet. Modo autem

eo absurditatis peruentum est, ut licet crimen sit manifestum , cognosciq; legitime a iudice possit, publicoq; puniri

iudicio, nihilominus contra omne ius conceditur, duello id decerni. Praeterea in quavis leuissima re quis alteri dicat, mentiris, liberum est iam alteri, imo

teneatur, ut aiunt, secundum ius nobi litatis, in duellum eum euocare, cum

revera nobilitati illud sit omnino eontrarium. Nam & si hoc verbum, mentiris, conuitium sit, est tamen leue, cui princeps non posset decernere capitalem plicium. Pro culpa autem de qua auis thoritas publica non posset exigere su-plicium capitis etiam si esset publica. nulla est virtus, imo summa est iniuria offerre, intentareq; delinquenti morte: si autem non est virtus, profecto nec est honos, sed maximum nobilitatis dedecus. Nihil enim ex diametro magis cum nobilitate pugnat, quam iniuriam facere. Quod si non est virtugduellum concedere, fit sane, ut neque illud suscipere i atqueadeo si in uno noest honos, neq; in altero, sed in utroq; dedecus. Haec quidem sunt luce ipsa clariora, ita ut respondere aliter nequeant quam quod alia sit habenda ratio secundum Euangelium, alia vero seis eundum nobilitatis morem. Responsio

est absurda N blasphema, & ingenti in dignatione digna. Quid enim aliud in repub. est nobilitas, nisi decus & splendor ipsius reipub. quod si ita est, iurat Bb nobi-

SEARCH

MENU NAVIGATION