F. Gundisalui de la Cerda ... Commentaria in Epistolam D. Pauli Apostoli ad Romanos

발행: 1583년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

nobilitatis inter omnia consonare de bent Euangelio, naturaliq; aequitati. Nam aliis nihil esset in Chri itiana R Pub. vilius abiectiusq; nobilitate. . SED si esurierit inimicur tuus, ei a illum : si sitit, potam da illi. Hoc enιm

faciens, carbones ignis congeres super ca-- . put ei I. Proverbium Salomonis est

hoe.,bi dicit. si esurierit inimicus tuu , ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere. Prunas enim congregabis sapercaput eius, ct Diis reddet tibi. Cuius praecepti vis & forma, solum ad lepus necessitatis extenditur. Vbi enim seu extrema seu graui necessitate inimicus

premitur, tenemur ei praebere nece suis ri a ad vitam. Extra hos autem casu I,

non est nisi consilium : de propterea hic mentione secit cibi de potus, qui sunt

ad vitam necessaria. Cum vero inquit, carbones ignis, cte. obserua, carbones

esse, qui maiorem vim ignis retinent. vehementiusq; proinde exurunt quam fama, quibus ideo congruenter significatur ira Dei, sepliciumq; damnet.

torum i iuxta illud Pal. Carbones suc- I. T censi sunt ab eo. Et, Cadent super eos O I9' carbones. Et, Cum carbonibus deso- Iatoriis. Et hoc modo vult Paulus non esse appetendam vindictam, quinimo benefaciendum inimico, quod si nostrahenignitate non vincitur, maiorem aduersus illum Dei iram excitamus . Et

haec quide expositio satis placet Chryos . sol . & videtur alludere Paulus ad suis perius dictum, mihi vindictam. Non quod illos admoneat, vi tale, dum benefaciunt, habeant propositum, Ze talem finem t esset enim hoc contra charitatem: sed hoc dicit her modu pro phetiae di praenuntiationis futuri iudi

eii Dei.

Aliquando carbones ignis, opera charitatis significant, iuxta quod, sensus esse potet . inimico tuo Ilude quantum potes benefacere, & adeo illum ne laedas laesiis, ut di pro maleficio, reponas beneficium: di si sorte esurierit. cibo illum subleua: si sitierit, potum porripe : vix ullum est ingenium tam barbarum, tam ciserum, tam immitte, quin

possit officiis deliniri. quando hae via

mansuescunt de serae. Hac ergo expugna hostem, S sic benignitate tua, malignitatem eius extingues, O seper caput eius carbones ignis congeres, idest. charitate accendes. Expertus enim tantam lenitatem, tantam pietatem tuam, procul in

dubio resipiscet, pudebit, pigebit, poenitebit seritatis, iamq; ceu victus tua charitate, inflamabitur ad redamandu, unde Aug. nulla est, inquit, maior pro Auis deuocatio ad amandum, qdam praeueni' charee. re amando. Nimis enim durus animus

qui dilectionem,& si nolebat in pedere, nolit repedere. Hae igitur via liniri

possunt simultates, cum mutua malorum retallatione propagentur in in. me

sum.

I S. oti vinci a malo, sed Oinre in bona malum J Ex naturali appetitu vincendi, di ex pulchritudine victoriae, inducit ad non malefaciendum i aedentibus, sed ad

semper benefaciendum . Naturale est enim homini, ut velit aduersarium viniscere, ct non vinci ab eo. Benefacti: sauiatem certare, pulchrum est,& vincere pulcherrimum: sed malefactis certare, turpissimum est. Hoc verum sarenturdi Ethnici : Christianorum peculiaris laus erit, si malefacta bene sictis superent: si iracundiam lenitate, si mal dicentiam benedicentia. si iniuriam officio superent. Ideo inquit, nι si viscia malo, sed vince in bona malum qua si dicat, caue ne sorte ille qui malus est. tuam bonitatem expugnet stra malitia. εὰ incipias tui dissi nilis esse,& iam illum immitari. Quin potius vince in bono malum P hoc est, tua bonitas illius expugnet seritatem, ut victus in tuas pamteis rapiatur . Hoc est enim vincere.

quando ad eum quis trahitur a quo vincitur, si ergo aliquis honus homo propter malum quod sibi ab aliquo infertur , trahatur ad hoc quod ei malefaciat, bonum a malo tune vincitur, si autem econtrario. propter beneficium quod bonus persecutori exhibet, eum ad suum amorem trahat, bonus Ina Ium vincit.

302쪽

AD ROMANOS. CAP. XIII

deviu charitatis,pa

rere main

gi stratib

poralici', debitaq;

iura per solucres dilecti nem a latcm erga omnes retinere, S iam, hi christo nato dies illuxit gratiae. abhcere tenebrarum Opcra, docendo.

I. Omnis anima petessaribus Dblimio.

Vibus subdita sit. 9 Acturus de obedie-tia in seriorum erga superiores, ab ipsa exorditur quoniam initium eli & caput totius disciplinae quae in moribus mstituendis posita est. Refutar i hoc loco videtur Paulus haeresim Gaulonitarum, de qua meminit Iosephus, a quodam Iuda Gaulonita oborta, qui ne gibat censum & obedientiam deberi Caesari. aut prophanis vllis principibus a Iudaeis, propter libertatem legis qua a Deo receperant, cui proinde soli aie-bit eos e isse subiectos. Ob quem errorem Pharisaei Christum conuenerunt sciscitantes, an liceret censum dare Celasari. Arque itine sorsan idem error peruenit in Christianoruin primitivam Ecclesiam ob libertatem Enangelicam,

iuxta illud, Si filius vos liberauerit,ue- .stare liberi eritis. Sed tamen fides nostra naturalem iustitiae ordinem non adi mit, sed perficiti est autem naturalis ordo, ut subditi sint superioribus inseriores, q uoniam hare vita mortalis ali ter transigi, gubernari'; nequit. Vnde licet Chrillus Diis animas nobis liberauerit a seruitute peccati, corpora tamen semper m anent deffectibus,mole. R ostiisq; eam is subdita r secundu autem corpus .homo subditur homini, postquavero Christus Diis tradiderit regnum t. c. tri Deo & patri. tunc euacuabit omnem principatum &potestate, quibus opus Iam tunc non erit, ubi corpus fuerit liberum a seruitute mortis huius. Cum igitur in superioribus beatus Paulus multa de Christiana libertate dixi sset, necessarium hie duxit erudire Christianos ne inde in errorem laberentur ni in miae libertatis, ut Aciunt nunc haeretia. et Lutherant. Ait ergo, somnis anima, idest. Omnis homo, per synedochen, ut in Genesi, Delebitur, inquit. anima illa σιανοῦ de populo suo. Vtitur autem hoc lo- qumi modo Apostolus, quia, ut ait D. Tri. o. subiectionem superioribus debemus ex animo, idest, ex pura volutate& ratione,non tanquam brutae pecudes ratione catentes, sed ratione & prud tu quae viget in anima. Vnde Aposto' Eph. s. Ius alibi. Non ad oeulum, inquit, se utentes, sed ex animo & bona voi utate. aut secudum orig. posuit animam ad Orip. differentiam spiritus, nam quandiu Domino coniuncti sumus,unus seiritus sumus eu illo: anima autem dicitur per respectum ad corpus quod actuat, secudum quam rationem subiectus est homini homo. Ait autem comvis,2 ut neminem excipiat neq; Sacerdotes, ut ait Chrysost. neq: Monachos, neq; secula-CHI. res, neq; vero Apostolos, neq; Euan se listas, neq; Prophetas, seu enim quisq; habet praelatum. Per hanc quoque sententiam, illa Begardorum liaeresis properibitur, qui aiebant, eo persectionis posse hominem peruenire, ut nemini

303쪽

COMMENΤ. IN EPI ST. D. PAULI

2. Tatenatibus sublimioribus . Idest, . non illegitimis, di per iniuriam praesidentibus, quales sunt tyranni, qui propterea excludi merentur, sed legitimi di iure creatis,quibus quan uuis malis, ratione tamen sublimitatis officij,quae in iure publicae aut horitatis fundatur, obtemperandum est. Idcirco licet prγ.' Iatus aut princeps, inferior fit vel scie-tia. vel virtute, parendum illi nihilominus est, quatenus sublimiori. Unde bea .P. 1. tus Petrus subditi, inquit, Estote in omni timore dominis, non tantiim bonis Ac modestis sed etia discholis. Nam Iieet sini infideles, dummodo sint legitimi, tenentur illis obtemperare etiam Christiani salua tamen religione. Qu1Dis contra hoc. at ut, opinatos e sse no-

nullos Christianos.

. Subdita sit. idest, obtemperet, dicto sit audiens per omnia: iuxta illud, Col. 3. Obedite per omnia dominis carnalibus. Intes igitur nisi contra religionem

iubeant & veritatem: nam tac obedi- . ' re opportet Deo, magis quam homi-

AIT.f. uibus, ut dixit Beatus Petrui Iudaeis... impedire volentibus praedicationem tauangelii. 4. I, en es enim pote Das nisi a Deo. θPrima ratio parendi publicis legibus.

obtemperandi magistratibus , qui qualem cinaq: Dei gerint imaginem,& in malis puniendis utcuq: Dei negotium agunt, sumitur a eausa efficienti, quam designat inqiliens s non enim est poιsas nisi a Deo) nemo igitur magistratus co-

temnat, sed corde diligat, iij isq; pro tε-pore quod debet tribuat quoniam ill rum potelias a Deo proficiscitur. Ci ca originem autem potestatis obserua, o. quod ri docet D. Th. quidquid communiter de Deo de creaturis dicitur, a Deci tan alia a primo sonte in creaturas derivatur: nimirum, omnis substantia, sapientia, & virtus, & huiush odi, iuxta Eph.f. illud, ex quo omnis paternitas in coelo

de in terra nominatur. Itaq; omnis p testas, ordo. & hierarchia, ut ius mariti

in uxorem, patris in filium, regis in regnum, sunt a Deo. Regia vero pote itas, iuxta eundem doctorem sinctum, vel cuiustum; alterius Na. dignitatis, potest considerari quantumaci tria: primo, quantum ad ipsam p testatem , & sic est a Deo , per qnem ges regnant. Deinde quantum ad- Dp e. modum adipiscendi poteitatem , & sic quandoq; potestas est a Deo, quando scit. legitime di ordinat d quis potestatem adipiscitur, siue immediate , sicut

Saul.& David, quos ipse creauit reges. Sive per impressionem naturalis luminis,quo illustratae Respub. regem creat, vel alios magistratus. Quandoq; vero non eli a Deci, sed ex perue ita hominis appetitu, qui per ambitionem vel quo. cuinq; alio illicito modo . pote itatem

adipiscitur. de quo & ipsi gloriamurnam in persona illorum inquit Prophe- . ta, nunquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua p negari tamen non potest quod sicut caetera peccata, ita & tvranos, corruptosq; principes & antistites permittat frequenter

Deus ad vindictam scelerum populi: iuxta illud, qui regnare secte hominem hypochritana propter peccata populi.& illud, dedi eis Regem in ira mea. Si- Tob. 36

cuti Ae diabolo, ut ait Aug. permisit Ose. s. potestatem tentandi Iob, & colaphi- Ara metandi Paulum. Nihilominus pro iniqua si .dena. qipsorum principum voluntare nocendi, boni. mittentur in ignem aeternum cum dia- Lb. e. bolo Se Angelis eius. Tertio . potest considerari quantum ad usum ipsilis p testatis, qui si bonus & legitimus est, ut iuxta praescripta legis quis imperet, Deo id facit authore, secundum illud, PCr Sap. t.

me Reges regnant: peruersus autem usus non est a Deo qualis suit eorum regum & principum, qui conuenerunt in via una aduersiis Dominum . ingens pria

enim esset blasphemia dicere, quod ope in

diuina fuit ille conuentus celebratus. Potentia ad peccandum,non est a Deo, contra perfidos Lutheranos, nisi naturalem inreligas ut oculum vel manum.

Neq; potestas hostis ad irrogandam iniuriam, cui propterea obsequi non debemus, sed oblistere. Nec quaevis alia iniqua potetia qua peccatur, est a Deo,

sed ut ait D. Tnom. hoc pro irenit ex desectu creaturae. ia quantum eli ex Tho. nihilo.

304쪽

AD ROMANOS. CAP. XIII

nihilo. Obseruandii est autem dilisenter, quod non quilibet abusus principis, aut praelati, sufficit ad negandum illis

obedientiam , sed ubi esset appetia vel tyranis,vel iniquitas. . cxa aut om Funt a Deo, ordinata sunt. Haec est secunda ratio quae deducitur a bono ordinis. Fecit quidem

Dominus Deus omnia per suam sapientiam, cuius est ordinate omnia disponere, effectus itaq; Dei ordinatos esse op- ι , portet. Duplicem autem ordinem inue --' 3 ' nies in rebus, alterum quo omnia re seruntur in ipsorum autorem Deum:

Probiis . alterum, quo ipsimet diuini effectus ad

se inuicem ordinantur, tanquam mem

Sq. O . bra unius ingentis corporis, quae mutuo se iuuant: ut enim Deus in coris pore humano voluit esse membrorum ordinem, ita in uniuersa Republica, qui malis ac bonis constat , voluit esse oris

dinem quendam. Atq; ipse ordo per se num quodam est, etiam si quis abutatur magistratu. Cum igitur bonum vniuscuiusq; rei sit suum tenere ordinem , di potestates quae a Deo sunt, ordinatae sint ut omnis anima illis su dita sit, condecens est ut unusquisque obtemperet potestati. 6. Itaq, qMi re is potestati, Sei ordinationi resistit. Haec est tertia ratio quae

colligitur a terrore culpae . Ait autem,

itaqi idest, proinde. eui potestati

idest, principi, aut magistratui etiam impio,& Ethnico, suo fungenti officio, resistit,) is non resistit tantum homini fungenti, sed Deo a quo proficiscitur

omnis autoritas,cum id quod Deus oris dinauit, & instituit conatur instingere. Inhonesti igitur sunt omnes inobedietes, & discipuli diaboli, cuius est semis per Deo contradicere gehenae incendiis simul cum ipso merito tradentur. Cauendus est hic illorum error, qui ex his verbis Pauli inserre volunt, nullam esse proprie legem humanam, neq; vllam in homine esse vim obligandi sub culpa mortali: sed legem humanam esse

a Deo,cui resistit,qui potestati resistit. Hos profecto adhuc latet . aliud esse Deum per seipsum Iegem immediate

ponere. ut secit cum antiquo populo,

cui dedit legem dieito suo scriptam, eamq; Moysi tradidit promulgandam r& Christus Deus noster dedit nobis legem Euangelicam, quae ideo lex diuina dicitur. Aliud vero esse potestatem dare hominibus ad serendas leges, quae quidem vim habent obliganὸi sub peccato mortali, etiam si latae sint a principibus secularibus,propter facultatem ipsis diis

uinitus collatam. Paulus igitur non ait,

quod qui legi hominis resistit, legi tune Dei resistit, quasi eadem sit lex humana & diuina: sed quod ordinationi Diarsiait, qui utiq; potestates humanas, di inter seipsas di ad ipsum, ordinatas

esse voluit.

tionem acquirunt. θ Haec est quarta ratio, quare debemus obtemperare ma

toribus.& sumitur a terrore poenae. Qui enim amore filiali ducuntur, metu culpae fugiunt inobedientiam cluaeqii idem committitur, dum ordinationi Dei resistitur. Qui autem timore seruili aguntur, si non culpam , saltem damnationem exhorreant. Quam non fortuito,

nee aliundE quam a seipsis obortam incurrunt. Ipsi enim sunt ipsius causia iudicij, quod in se prouocant, tam suisplicii temporalis ab humana potestaterquam aeterni, quod est inexorabile. Vtriq; enim iudici merito poenas luεtiqui repugnant Deo. Ita cuius exemplu

restiterunt,absorti sunt a terra infernus 'deuorauit eos. Grande peccatum est. potestatibus repusnare. Nam iuxta Sapientem, sicut rugitus leonis, ita di ter P ..io ror regis: qui prouocant eum, peccant ' in animam suam.

8. Nam principer. non Ant timorei boni operis sed mali. Reddit rationem quare qui potestati resistunt, damnationem sibi ipsis acquirunt, siue eam inteligas qua principes puniunt rebelles. siue qua puniuntur a Deo. si enim princeps est timori mali operis, manifestum est quod si aliquis potestati resistat, male operetur, & ita ipse homo male agendo

305쪽

COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

est sibi eausa punitionis temporalis &Pro. a. aeternae. Bonoru regum ac principum

est, dii bipare omne malum intuitu suo: in id eni ninstituti sunt ut illi qui amore viri alis non prouocantur ad vitandum malum,& faciendum bonum, cogantur ad illud timore poenae. Et hoc faciens princeps,ncit ea quae sunt digna principe. Boni ergo, cum ipsis Non sit posita lex, & persecta charitas foras

mittat timorem . non debent timcre tyrannos quantianuis crudeles, sed potius contemnere, ut secerunt Apolloli

S sancti martyres qui propter i ultitiam, teterrimas mortes fortis, iiDE g. t. stili verun r. Nam ut ait Aug. s potius is q. v. obediendum maiori praelato quam mi-θηε re . nori. ut imperatori quam Proconsuli, multo aequius obediendum est Deo quarn hominibus. Habet enim hoc diuina ordinatio , ut pote stat i inscriori.

non obediatur contra siri errorem , de

omnis potestas humana, sub pote itate Dei ordinatur, ideo nulli poteitati humanae est contra Deum obediendum. s. Uis asti m non timere potestatem' bonum fac, ct babibis laudem ex ιδε. Dei enim minister est tibi in bonum. JVtile nobi tradit documetu pro vit ad timore principu: id quide fit, non cotumacia, sed in nocetia potius. Hac enim nullis legibu , aut magistratibus,quoad

P cenam attinet, erimns obnoxi : n.hil

enim illi iure possunt, nisi in eos qui comittunt quod non licet. Si rectὰ vivimus, lex nihil ad nos, nec est quod

et uamus magistratum. Imo praemiuell& honos per illos. suo fungentibus officio. Nam sicut masti l ratus, Dei minister est in puniendis flagitiis, sic&eiusdem minister est dum recte factis habet honorem. Proinde plusquam liber videtur a legibus qui recte agit. O. Vis non timere potestatem ' Res

gratissima non time potestatem. Nam utvs. ιε. in Prouem. dicitur, sicut fremitus leo' nis. ita & ira regis. Quis ergo non Ointabit non timere rugientem leonem

II. Boxum fac. Hoc placet principibus iustis, nam voluntas Regum, ait Sapiens, labia iusta. Et Ambulantes in δvia immaculata, ininistrant summo re- ' Mi. gi Chrillo. t r. ST habebit Iaadem ex illa. Principum munus est, bonos facere ciues,

illosq; retinere in pace ct iustitia: tum. suplici s a malis arcendo : tum etiam, beneficiis & praemiis ad bonum allici eis do. Vnde beatus Petrus, siue ducibus, inquit. t aquam ab eo inissis, ad vindictant malefactorum, laudem vero bonorum. Vbi nomen laudis non solum Praeconium sonat quo respiiblica debet studiosos comendare, di animare: veruet iam praemia & dignitates publicas. quae sectatoribus virtutis propositae sunt. Digniores enim debent proni ueri ad publicas adminili rationes, non solum, quia sanctius illis fungentur,ve- tum de in laudem di praemium virtutis, quae honoribus alitur : & non solum,

verum & punitio ipsa iniquorum, in laudem cedit iustorum. Quod si tyranus fuerit lanctorum contrarius,illosq; non laudibus. sed iniuriis, molestiisq; plurimis afficiat. nihil refert. Nam, ut docet Aug. multo plus laudis sua patientia reportabunt sancti. Quo enim serm. de martyres peiori sunt ludibrio & vitupe T. Lau. rio trucidati maiori sunt honore habiti ab Ecclesia. Equando omni laude fraudarentur humana, erit illis' laus sublimis in coelesti patria, qua Christus D minus eos gloriose a viciet in conspe- aestu Patris & sanctorum Angelorum. ' δ 3 3. Dei enim mini re en tibi in bonum. Haec ratio est satis manifesta si inteligatur de bonis principibus. Sunt enim sub regimine Dei summi principis, ta- quam ministri ordinati: idem autem scopus & finis est ministrorum lc Diat: Nam secudum iudicem populi. ait Sapiens, sic de minister eius. Itinis Dei est

eius gloria, & bonum nostrum: huc eistiam debent tendere cuncta opera ministrorum eius. Itaq; sicuti Deus ita &ipsius ministri tam reprehensione malorum, quam laude bonorum, bonum utrisq; procurant ad gloriam omnipotentis Dei. Tyri

306쪽

AD R O M AN O S. CAP. XIII. Hs

Tyr ni vero quanuis non sint diuinitiis assumpti, quatenus tamen permissi sunt in correctionem populi, mini liri quoq; Dei sunt in bonu nostrum: iuxta illud, Astur virga furoris mei, & baculus ipse est, ipse autem non fie arbi-Mi. to . trabitur. Et illud, Assumam uniuersam cogitationem Aquilonis: di Nabuch Hur.as donosor Regem Babylonis seruit meu, S adducam eos super terram istam. Quin vero & ipsi daemones ministeria

Dei exercent in bonum nostrum, prae ter suam tamen intentionem, It in Iob Iob. r. compertum habemus. Nam diligenti-RO. 8. bus Deum, omnia cooperantur in lim

num.

34. Si otem malum feceris, time et umenim sine ea. gladium portat. Dei enim minister est , vindex in fram, ei qui malum agit. 9 Causa timendi potestatem est peccatum proprium , unde si quideomittitur suplicio dignum . propria

peccantis eulpa factu est, ut ei iam formidandus sit magistratus. Siquidem in hune usum gladium gestat,ut nocentes puniat: atque hac quoque parte diui nae subseruit iustitiae, quae in malis puniendis & malorum abutitur mimit rio, ut dictuni est.

s. si aatem malam feceris, time. diu quam sine timore debet esse homo: quinat. debet timere casum e peccator,vin dictam, non tantum temporalium iudicum sed maxim E aeterni Dei vivetis, in cuius manus,horrendu est incidere.

16. Non enim sne eao gladiam portat. θ Nomine gladii, coerciua potestas

significatur, quam iurispra dentes vocant merum imperium, potestatem Icil. vitae & mortis. Aiunt enim meru elle

imperium, potestatem habere gladii. Quin & omnia capitalia supticia voceat adii designantur, eo quod capitis absis cisio, usitatissima est scelerator u mors. In cuius signum nudus gladius praeferri solet principibus merum imperiu habentibus. Sumi etiam potest gladius pro omnibus puniendi instrumentis,nnae quasi in figuram suae potestatis,&ad terrorem, olim deserebant magistratus, nimirum, faces verberandum:

secures vel gladios ad oecidendum. De huiusmodi, beatus Iob. Fugite inquit, stacie gladis, quoniam ultor iniquitatu est gladius. Et regius Vates David. Nili conuersi,inquit, fueritis, gladium suum

vibrauit, arcum suum tetendit,&c.

iram. ei qui malum agit. Suplicia temporalia in malefactores constituta, exeis

curio sunt in parte irae Dei, quae in die

iudicii consumabiturr executores aut

sunt principes & potestates, proptereacu dixisset quod potestas, non sine eo

se gladium portat, reddit nunc rationem inquiens. portat, inquam, ut exponit s.

Dei,) cuius vices gerit in terra vin- idest, vindictam exercensimo, id est, ad exequendam iram Dei: idest, ii istum iudicium eius ei qui mali agit, idest, contra malefactore. Haec D. Th. N obserua ex eodem D. Th. quod si huiusmodi supticia & flagella aequo animoti patienter accςptentur, sunt patienti satisfactoria pro debitis, quae solutatur cruciatibus purgatoris. Si vero, iniquo animo,&per impatientiam homo re Iiat, non sunt satisfactoria, sed habent

meram rationem vindictae. Per patietiam enim N aequanimitatem qua acinceptantur sunt illius qui patitur: qu do vero illa respuit, tuc no fiunt ipsius.& ideo permanent in ratione merae vin

dictae. . - . .

Non tamen inteligas quod qui pati ter serunt supticia, aut emendantur flagellis Dei, non iterum puniutur inpurgatorio. Nam iuxta Hierony. Deus ut omnium rerum, ita di supliciorum scit mensuras, di ideo grauiores culpas grauius punit, leuiores vero leuius. Quando igitur in hae vita infligit flagella ad

iustum, iuxta scelerum magnitudinem, tue illi si emendentur. absq; transitu per purgatorium euolabut in coelum, alioquin puniretur bis in id sum, idest. pro eadem culpa. At vero, si h 1e flagella non inseri pro quantitate & merito scelerum, reuera reliquum in Purgato rio restabit soluendum : quoniam lixe

non est bina punitio in idipsumsed ambae sunt una iusta. .

307쪽

nis. a. Mac.

n. l.

COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

296 Qui autem hic suplicio plectuntur,ma

, culam vero culpae per poenitentiam noabsterglit, vindicta illoru hic incipiet, Beardebit usque ad extremam damna tionem, ut inquit Aug. ita contigit Antiocho, Pharaoni, Dathan &Abyron, Sodomitis, & multis ali 3s,quorum d lores ab hac vita inchoati sunt, quos iainferno patientur aeternos.

18. 'δεορ, necessitate sub ili estite,non

fiam propter iram, sed etiam propter co fetentiam. Quoniam publicus rerum natus consistere non potest, nisi magistratibus sua deseratur authoritas , ob comunem Reipub. necessitatem . oes perandam est illis, non tantum ob ira ideli, non tantum ob id, ne contumatia Prouocati, probabili causa in nos saeuire videantur, non velut in Christianos, sed velut in seditiosos. Sed etiam pro rer e Urientiam 9 quae, licet nullum immineat ab illis supticium, dictat, non esse perturbandum quod Deus ordinatum esse voluit. Diro Deo ex charitate obtemperandum, quod munus est filiorum. hoc est, metu culpae non Pinnae, nam hoc seruorum est, licet utroq; m

do potest quis illi parere, videlicet, &metu culpae & pcefiae. Pari modo & mi- nil tris, tamquam vicariis Dei, obedire

opportet non tantum propter iram, idest, poenam fugi edam,sed etiam propter c cuntiam quae docet cauere culpam,&modest d, urbane, reuerentem; nos habere erga omnem magistratum. D.aut

Ambro . sic exponit, non solum timore praesentis poenae, sed propter conscietis futuri iudicii. D. Chrysost. non solum metu poenae obedias, sed propter bona quorum conscius es prouenire ex huiusmodi obedientia, qualia sunt vindicatio malefactorum,promotio bonoru, pax deniq; & tranquillitas Reipub.quae si sustuleris, neque vita praesens conmnere potest. i9. ideo enim ct tribata prestatis, ministri enim Dei sunt, in hoc usum seruio tes. θ Haec ratio sumitur a signo. Etenim tributorum pensio, sigmina est obedie tiae: cui ergo tributum soluimus, obedire tenemur. Hinc illae lachrymae Hieremiae prophetae, propter ruinam & ea lamitatem Hierusalem, has voces emi tentis, plorans plorauit in nocte, di lachrymae eius in maxillis eius, princeps prouinciarum facta est sub tributo. Nihil enim in talicius esse potest,quam videre se captiuum, qui aliquando fuerit liber di dominus. 2 o. Mini Ini enim Dei sunt. 9 Hoe diacisine quis existimet tributa principum per tyranidem esse impositar nam v luti ministri Dei negotia publica agunt, di nostri curam gerunt, quibus intenti, vacare nequeunt neq; id decet quidem) seu agri culturae, seu negotiationi, alia ve arti seruili: ideo par est, ut nostrorum proventuum partem cis pre- heamus, pro sua in nos impensa opera.

Ir. IN hoe jsium seruientes. J Qui si dicat , pendendii est principibus suum

tributum, dum in hoc incubunt, quod illis publica authoritate mandatum est. Merces igitur illorum est tributu, iuxta illud, quis pascit gregem & de lacte eius non edit & in Evangelio, dignus est-operarius mercede sua. Non quod finis boni principis debeat esse merces, sed bonum publicum : ob eius tamen officium rependendum est ei tale seruitium. Tremium autem principis, tu

ta Philosophum, est laus & honor: &cum hoc non sufficit, tyranus fit Sed hoe non est inteligendum, ait D. Th.de laude humana solum & honore. quia tale praemium esset vanum: sed de Dude honore diuino, qui principibus be-nὸ gubernantibus exhibetur. Tributa autem accipiunt ad eoru sustentationem, pro eo quod laborant ad omniu

Α quo tamen debito liberi sunt clerici, ex priuilegio principum : quod utiq; aequitatem habet naturalem. Quia sicut Reges solicitudinem habent de bono publico in temporalibus, ita ministri Dei in spiritualibus: & sie ministrantes Deo in spiritnalibus, recom pensant Regi, qui pro eorum pace laborat. Seruatum est hoc etiam inter Gentiles, ut liberi essentatributis qui vacabant

308쪽

AD RO M A N O S. CAP. XIII by

bant rebus diuinis. Sanctus Patriarcha Gen. . Ioseph, ut habetur in Genesi, subiecit Pharaoni Regi totam terram AEgypti,

praeter terram Sacerdotum, quae a rege

tradita fuerat eis, quibus & statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur. Et ibidem, in uniuersa terra AEgypti quinta pars soluitur absq; terra Sace dotali , quae libera ab hae conditione

fuit.

Obserua, quod tripliciter peccare ponsunt principeς accipiendo tributa, quae sunt quasi laboris stipendium illis debita. Primo, si rebus populi non prosi piciant, sed tantum suis commodis studentes. bona subditorum diripianti ad quos ita loquitur Ezechiel Propheta.

lae comedebatis,& lanis operiebamini, di quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Vbi nomine lacti , opes: nomine lanae vesium varietate intelistit: occidere cransum, est mortem diuiti inferre aut illius bona quibus vita praesens sustentatur. auferre. Deinde. si violenter diri eiu ne supra statutam legem, quae, ut ait D.

q. Th. est quasi quodam pactum inter regem & populum, & supra populi facultatem. Ad quos etia Michaeas Prophe-M-- I, ra, Audite, inquit, principes Iacob, &duces domus Israel, & postea subdit,

qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, εἰ carnes eorum desuper ossibus eorum. Pol remo, si subditis imperent ea quae manifesti sunt contra Deum &veritatem. Cum ergo subiectionis signust tributum obtemperandum est principibus etiam impii , quibus soluitur: non quidem in omnibus, sed in licitis& honestis. Nam si quid vetant, quod per se nephas est patrare, pareant illis

etiam Chrilliani, quos opportebat et ii nullo timore proposito, quod rectum est sequi. 9 in imperant impia, Deo parendum est potius quam hominibus.

22. Reddite ergo omnιbus vibita r eui tributum , tributum e cur vectigal, vectia

oal: exi timorem, timorem rc i honorem,

honorem.) Tributum non est graciosa donatio, sed debitum: ideo non dicit, Date eu donate munera, sed redite debita: quia tributum est opus Iustitiae. Praemisso ergo tributorum iure, appe dit praeceptum uoluendi. Est autem dicerimen inter tributum, vestrigal,& cetrsum. Quod tributum soluitur ex bonis ciuium propter administrationem Reiis Ipub. quam quide princeps armis tueri debet. moribus ornare, in pace deniqι& tranquillitate custodire. Atque hoe

exceptis his qui priuilegio sunt ex epti

deberet exigi pro ratione substantiae cuiusq; ciuis, ut esset legitimum. Unde tributu a tribuendo dicitur, seu potius a contribuendo. Vectigal autem penditur ex i)s mercibus quae vehuntur, ad sustentationem murorum, pontium, a

liorumque aedificiorum Reipub. Unde vectigal, a vehendo dicitur. Census v to soluitur de capite, insignum subieinctionis, idest, secudum numeru perso

narum quae recensentur, iuxta illud, ει LM. a.

xiit edictum a Caesare Augusto, ut desecriberetur uniuersus orbis. Hoc autem quia non tantum praesesert honestatis.

subticuit hoc loco beatus Paulus.

et 3. Cui timorem , timorem: cui hon

rem, honσrem. Utruq; debent ciues sola principibus reddere, timorem scit, ' ha norem : illum,quatenus dominis,Dei viaees in terra gerentibus, sua potestate malos coercentibus. Vnde per Mala .chiam Prophetam, Si ego, inquit, sum

Diis, ubi est timor meus' Propterea dicit, eui timctrem scit, debetis, reddite timorem, idest,reuerentiam publicam def-serte, ne fortὰ illa negata, putet superior contemptam suam authoritatem. Hunc vero, quatenus patriae patribus,

saluti & laudi suorum consulentibus. Vnde & per elidem Prophetam, Si ego, inquit, Pater,ubi est honor meus Ideo Macr. dicit cκi honorem 2 ob dignitatis publicae sanctionem debetis, huic chonorem scit, solemnem impendite. Honor, iuxta Philosophum, praecipuum est praemiu Eth.s. quod debetur legum custodi. Et inter Christianos debetur ut pro principibus iuges fundamus praeces ad Dfim, iuxta illud, obsecro primum omnium fieri

obsecrationes pro Regibus,& omnibus a. .a.

qui in sublimitate sunt constituti, vu

309쪽

G8 COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

tranquIllam A: quietam vitam agamus. Bar. . Et illud, orate pro vita Nabuchodonosor Regis Babyloniae, ut vivamus sub

umbra eius.

Non est contrarium dictis, quod habe-Len. ιν. tur in Leuit. non honores vultum potentis, nani id inteligitur, quantum ad hoe vr pro eo a iustitia non declines, unde subditur. iuste iudica Jximo tuo. 24. Nemini quidquam d. bearis, nisi ve

mum, legem amplevit Hinc incipit agere beatus Paulus de usu gratiae in ordiis ne ad omnes, ideo inquit, nemini quid- vcm debeatis, 2 hoe eit. non talum superioribus, ut dictum est,sed aequalibu . di inserioribus, ct cimnibus omnia debita ita plene persolvite, ut nihil rema meat quod soluere debeatis: tum, qui

in ipsa mora reddendi, peccatum com

mittitur, du homo tui ustὰ detinet rem alienam, quod est ex lege prohibitum,

Leu. ιν tu Non morabitur opus mer- cenarii apud te usq; man E. Eil enim re

tentio alieni inuito D no, species furti, Obnoxia etiam restitutioni, si dilatione temporis damnum detur creditori. Et eadem est ratio de aliis debitis. Tum etiam, quia quandiu aliquis debet aliquid. Est quodammodo seruus credito Pro. ra. ris, iuxta illud, Qui accipit mutuu seruus est senerantis. ut in Micem diligatis. J Duplex potest esse sensus huius sententiae. PrimuS, nemini quidqua debeatιs, nisi, idest, sed ut ιnuicem diligatas, si enim mutuo nos amamus, nihil debebimus. Et huic

sensui quadrat quod sequitur, Qui enim diligit proximum, legem impletiit. o. Alius sensus di melior est Chrysiosto.

Ase ad Aug. & aliorum. Nempe, nemina quidis S b di debeatu, Praeter unain dilectione. oks. MOc enim debitum mutuae dilectionis, cum semper soluitur nusquam usque a. deo persoluitur, ut non debeaturοῦ tum

ex parte ipsius DEI, propter quem BAE.f. diligimus proximum , iuxta illud, Hoc mandatum habemus, ut qui diligi eDEvM . diligat & proximum suum. DEO autem, di parentibus, ut docet Philosophus, nunquam satis obse- Thil squia rependimus pro beneficiis acceptis: quia non potest inter nos&ipsos reperiri aequale, iuxta illud, Quid rutri- V. ras. buam Domino, pro omnibus quae r tribuit mihi. Tum etiam, ex parte similitudinis naturae S gratiae. Nam omne animal diligit sibi simile, sic de Ecel. ιι omnis homo proximum sibi. Haec autem amoris causa semper manet inter Christianos, qui ex eisdem carnibus Mos,ibus copositi. naturaliter nati, ex eo dem Deo supranaturaliter renati nismus, eandemque fidem & Sacramenta

in eadem Ecclesia Chrilli habentes. Tum deniq;. ex parte ipsiusnet e ritatis. quae in ditisendo non defficit, sed

pruficit, & si aliis satisfaciat, sibi ipsa

nunquam satisfacit, semper officia cu-uuuans offici S: S inter alias, haec erat

una Apostoli petitio pro Philippensi-

bus. Hoc om, inquit,vi charitas vestra magis, ac magis abundet. Hu orabat Paulus, & idem debemus nos Christiani pro nobis semper orare. & nunquadefficere, ut ait Christus Deus noster. Itaq;. ut docet Aug. eum amor reddi- Augis tur pruximo non amittitur, sed potius citiis. reddendo multiplicatur : imo hoc est charitatem habere erga aliquem, quod charitatem illi reddere: & reddere. quod habere. Econtra vero in pecunia, haec enim non habetur cum redditureti quo plus illius redd. tur, minus h betur. Non ergo praecipit Paulos amorem donare gratis quasi indebitum. sed ii semper reddamus quasi semper debitum . inita nullum est tempus in

quo non possit occurrere necessitas

confiij aut Ossc ij, in signuin charitatis, quae leges Omnes in se comprehendit. Vnde dicit. α 6. cai enim diligit proximum. legem impleuit. 9 Quisquis enim sIncera . &Christiana esuritate, proximum diligit, is summam habet totius legis. Si Araritas absit, nullae leges quamlibet mulistae sufficiunt: si adsit,non aliis opus est legibus, quando haec una dictat efficatius, quidquid in numeris legum praesecriptis iubetur. Praximus autem in t inligitur ille qui necesiitudine aliqua est

310쪽

AD ROMANOS. CAP. XIII.

nobiscum coniunctus, nimirum,uel san- lguinis propinquitate, vel ciuitatis viciis nitate,vel Christianisno,vel certe quod omnes sumus sub cura unius parentis Dei. Non sacit hic mentionem de dilectionemei, sed tantum de dilectione proximi, quoniam in hae includitur illa

tanquam vera eius causa: & vice versia

in dilectione Dei, dilectio proximi,

tanquam inseparabilis eius effectus il .derii. quam ob causam, ut ait Aug. solet inscriptura alterum mandatum, sine alte Sex. o. rius mentione proserri,ut in Deut. quid

Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum,& ambules in vi s=M. I s. eius, & diligas eum p & in Evangelio, hoe mando obis ut diligatis inuicem. . μ- Dicit etiam idem Aug. propterea metere Gal. minisse hic citius Paulum, dilectionis

proximi quam Dei ad impletionem legis, q od Deum qnis facile mentiri poteli a se diligi, quia rariores tenta tiones id probant: in dilectione autemroximi facilius conuincimur eam non abere , quia plures occurrunt easus

quibus id probatur . Vnde sapienter' 1.I . . beatus Ioanes per dilectionem proximi, rimatur dilectionem Dei cum ait, qui non diligit statrem sutim quem viis det, Deum quem non videt quomodo potest diligere 3 at reuera meminit δε-lius dilectionis proximi, quia de officiis inter proximos mutuis. sermonem praecise instituerat.

α7. P am non assulterabis, non occides,

non furaberis, non Dissum testim omum ἀ-ces , non concupiscet , edi si quod s abad mandatum, in hoc verbo instavratur. Δl ges proximum tuum Hut teipsum. 9 Vetat lex nequis adulterium committat,

in quo etiam inteligitur prohiberi sornicatio ,& omnis illicitus usus genitalium membrorum. Vetat etiam nequis

occidat, sub quo continetur omnis inis iuria in personam proximi illata. Uetat quoq: nequis furtum faciat, in quo etiam prohibetur omnis tu iusta subtractio rei alienae, siue per vim, siue per dolum fiat. Haec tria praecepta ad iniurias spectant quae opere inberuntur, siue in personam propriam alterius, mnon occides: siue in personam ei eoniunctam qualis est uxor, ut nan adulterabis siue in exteriora bona, ut non furaberis.

Vetat etiam lex nequis opem tesimo mum dieat. Quod non solum prohibe- tur in iudicio,sed etiam extra iudicium, sium per modum detractionis, siue per modum contumeliae dicatur. Hoc igiatur quartum attinet ad iniurias quae verbo fiunt. Vetat etiam lex ne quis rem affectet alienam, ubi etiam inteligitur prohiberi concupiscentia uxoris. Hoc quintum pertinet ad peccatum cordis. Non meminit autem praeceptorum primae tabulae .quia,vidietiim est,eius propositum fuit, de sola charitate proximi dicere 'n hoe loco. Tacuit etiam quartum praeceptum de honore parenis tum, eo quod non est adeo uniuersale scut praediet, quinq; e quia non omnes habent parentes, vel consanguineos, vel facultatem subueniendi, neci: Pro quo uis tempore obligat,ut praedicta quinq; negatiua , quae ut uniuersos, ita & pro semper obligant.

dis. ET si quod est aliud mandatum. More illorum loquitur qui inductione

utuntur, quibus non opus est per omnia singularia progredi, sed quibusdam

recensitis, reliqua eiusdem rationis sub genere comprehendere. Sic Paulus diiscens, ct si quod est aliud mandatu, perinis de est ae si diceret, & siqua sunt id genus lia. 29. IN hoe verba inst/uratur, 'e Ae si diceret .praeceptorum Omnium suisma, breui charitatis praecepto comprehenditur, perficitur,ci impletur,quo dictum est, Diligeι proximηm ruum sicut Liacto. 1 ipsium. 3 o. Proximum tunm. Nomen proximi reserendum est ad omnem hominem, di etiam ad sanctos figetos, ut ait D. ν. dedae.

Aug. Proximu3 enim dicitur quicunq: christ. facit alicui misericordiam, quam quide sancti Angeli nobis frequenter impendunt, & nos omnibus hominibus eam debemus impendere, & ab eis cu opus fuerit recipere. Socis enim sumus in via unius beatitudinis ad quam sumus creati, di redempti per Eliristum Saluatorem

SEARCH

MENU NAVIGATION