M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

. ORATIONE L .

inridear, cum ipsi mihi eorum spei exigua suppetat; sin id tantum dic in ..ipos e me. ith qui eloquentiae studio tenent i i vias, quae ad illam laxan , ostendere et ad id, quod adamarnunt. . Consequendum aliquid Opis afferre eoaussae, ut opinor, nillil sit, iuur me quisquam aut nimium mihi adsummie atque ariogare' dbcat aut ea polliceri, quae .praestare non possim Nolite autem, auditores, existimare, me Iuugare aliquid vobis et in medio positum pollu ri,, cum PDlliceor., me. vobis itineris ducem ad eloquentioni soxe; ueque ita, cloque tiae

nomen, accipi e , ut vulgo accipi Consuevit. Hodie enim ut quis Vulgaria rhetorum Praecepta utcunque didicit et in Ciceronis scriptis tantum posuit operae, ut, adhibito Ni lii libro, possit oratiouem aut epis i m .scribere, cujustum singulae. voces tum ipsa etiam structura, et collocatio Ciceronem oleat, protinus magno eorum consensu, qui nihil altius aut subli inius cogitant, eloquentis nomen assumi L Itaque,

si de quopiam istorum percunctere, num Pla- is tonem, Avismielem, Theophrastum legerit, de- . nique num philosophiam attigerit, negabit: ise enim, relicto aliis philosophiae studio, elo- quentiae gloria contcntuin fuisse. Quid Herodotum, Thucydidem, Xenophontem quam

282쪽

M. A. MUR ET I

diligenter studioseque versaverit Z AliquM se fortasse ex eis libasse dicet sed propierantem et aliud agentem et qui unam modo spectaret

eloquentiam: Certe igitur Homerum, quem iit ceterarum ingenuarum artium, ita eloquentiae quasi sontem quendam esse dicunt, Sophoclem,

Euripidem. a quo optime ali eloquentiam ipsi

eloquentiae magistri prodiderunt, ceteros denique Graecos et Latinos poetas accurato 'pe volutasti. Quem tu mihi, inquit. Η6meeum, quem Sophoclem, quas nugas nominas ' quasi .ego ΡOeta,' non Orator, ESSe Voluerim. Nimirum igitur, cum a te omne aliud scriptorum

gemis abdicasses, in illis eloquentiae luminibus, Lysia, Hyperide, Andocide, Loeo; Isocrate , Demosthene, quam plurimum oIei consumpsisti, in eis egregium aliquod studium

collocasti,' eos saepe relegens in succum ac sanguinem convertisti tuum. Imo, inquit, quorundam ex istis Vix ipsa nomina agnosco; alios a Cicirone meo commendari memini, qui

mihi solus in amoribus ac deliciis suit, quem

ego, admirabili quodam eloquentiae studio im

i. - . I

IIuretus de Hyperide perinde loquitur,

ac si ejus orationes, quae .dudum Perie . Tunt, adhuc suPeressenti R

283쪽

ORATIONE A.

flammatus, nunquam ex oculis, ex manibus,

ex sinu deposui; cuius in scriptis ita diligens ac sollicitus sui, ut quemadmodum numi aurci aut argentei a plumbeis tinnitu ipso dignoscuntur, ita ego Voces Ciceronianas ab iis, quae Ciceronis non sunt, sono ipso discernere ac dia judicare possim. Bene sit. . inquam, istis auribus tuis tam delicatis tamque eruditis, sed cur, quaeso, ,Cum Ciceronem inuti facias, eos, quos tantopere ab eo laudari videbas, non attigisti ΤIstos, inquit, legissem, si Graece eloquens esse voluissem. Latinae quidem eloquentiae 'laudem affectanti satis esse unus Cicero visus est. Quae ista malum Latina eloquentia est aut quando quisquam veterum istud iter ad eloquentiam tenuit λ Mihi quisquam eloque

tiam Vocat, Cum genera caussarum et nomina

figurarum et vulgaria quaedam praecepta de consormandis orationis partibus et hujusmodinaenias didicetis, voculas ex cicerone collectas conjungere et ex eis quasi tessellis jejunam ac famelicam orationem coutexere, sedulo caventem, ne quid dicatur, quod non ante Cicero dixerit Z Picarum et psittacorum ista eloquentia est, auditas voces iterare ac reddere neque quidquam unquam dicere, quod sit Vere ac proprie tuum. Miud antiqui vo-

284쪽

M. A. MU RETI

cabant eloquentiam, qui, nisi qui da civilibus

negotiis ornate ac copiose loqui posset, qui dicendo animos audientium flecteret, qui a Gmirationem concitaret, qui modo clamores saceret, modo circumfusam multitudinem si pore des geret, neminem eloquentem VOCR-bant. Itaque qui se dicendi magistros profitebantur, multa de ratione argumentandi, multa de virtutibus ac vitiis. multa de permotionibus animi, multa de veterum institutis ac legibus, multa de ratione instituendarum ac gubernandarum civitatum disputabant seque propterea non rhetoras aut, quae tum usitata erat ipsorum appellatio, sophistas, sed gloriosiore ac magnificentiore nomine politicos nominabant. In quo etsi eos Aristoteles coamgui ipse tamen docet, rhetoricen quiddam esse ex dialectica et ex politica conflatum atque commistum, et opus rhetorices esse ait iis in rebus omnibus, quae in consultationem Cadunt, omnia videro, quae ad fidem faciendam accommodata sunt. Tribus autem praecipuis capitibus hoc contineri alte si ita dicamus, ut, qui audiunt, honos viros esse nos oΡiuentur;

rhetor. I, I et a.

285쪽

si eorum animi motus quosdam concipiant ad id , quod volumus. efficiendum usque' obii nendum accommodatos; si id, quod probare

Volumus, aut demonstremus 'aut 'demonstrare

videamur. Ut autem dialecticus; nonNille ex scholastico pulvere clamator odioisis ac mole Stus, Sed Verus ac germanus dialecticus) duobus ad probandum instrumentis utitiis; syllogismo et inductione; sic ei compis ac , ininu,

et in dissimili genere' simillimu3 orator duo alia, habet, quae duobus illis ex altera .parierespondeant, enthymema, quod syllogismo exemplum, quod indnctioni. His duobus

armatus est, his pugnat, his et suam Dil aliorum dignitatem tuetur; neque sine magnit copia enthymematum et exemplorum ad omnem du

cendi materiam comparata eloquentis nomen sustinere quisquam potest Enthymematum copia a philosophis, exemplorum a poetii et hi storiarum scriptoribus petitur; neque quisquam Oratoris aut eloquentis nomine dignus evaserit, qui non prius omnia philosophorum

Scripta, quae quidem ad sormandos mores et ad tractandam rempublicam pertinent, Omnem historiam veterem, Omnes antiquos et Gr eos et Latinos poetas diligenter et accurate peret

volutarit. Μagnus labor, dixerit aliquis Fa

286쪽

M. A. MU REYIteori; sed magnum est et id, quod hoc labor Petitur. Et verum mi, quod ait Horatius: Τ'

. . . Nil sine magno Vita labore dedit mortatibuS. Ad hanc , lacultatem consequendam , ego me vobis, auditores, quantum Vires meae serent, ducem ac comitem profiteor. Vestra res agitur : Vobis, ut ille ait comicus senex, seritis , Nobis occatis, vobis eisdem metitis, vobis

denique iste pariet laetitiam labos. Videbitis

me quotidie caussa vestra enicientem, qus eunque Ρotero, conantem etiam ea, quae non potero. Alite Vos quoque studium meum attentione vestra et, dum aetas apta est ad labin es perserendos, dum animus nullis aliis Curis occupatur, dum cetera, quae ad capie dum ingenii cultum requiruntur, assatim suin Petunt, nolite committere, ut utilitas Vestra, quae et . Gregorio pontifici maximo et amplissimis car linalibus, quibus illo munus hoc demandavit, et nobis omnibus tantae Curae est, a vobis, a qui bias minime decet, negligatur.

Equidcm pro meu virili parte nullo loco VO-

287쪽

bis deero: docebo, admonebo, instabo, u gebo, excitabo, nominnquam etiam, si res ita poscere videbitur, objurgabo atque increpabo. Nolite exspectare, dum vobis adulenta ntemnam vos, si vos litteras contemnetis. Sin eas amabitis; et amabo ipse commoda Vestra Ex animo et, ut vos me vicissim merito ametis, operam dabo. Sed, ut diei tempus est, diutius detinendi non estis. Secundum librum Tusculanarum disputationum explicare' decrevi. Cras id facere incipiam. Polliceor autem vobis, qui me attente audient, Curaturum me, ut eis Operae suae ratio consisti DIxI. I, II. hab. Romae Non. Novembr. anno

Cum mihi a summis viris, quorum auCtoritate atque imperio nostra omnium studia divitiguntur, mandatum esset, ut hodierno die, quo, ut festis, more majorum, noster hic quasi Musarum exercitus quotannis lustrari sole, de praestantia litterarum et earum artium,

quae litteris continentur, aliquid publice dia

288쪽

I 5ocerem, i quo juvenum animi ad earum am , rem incitarentur; . quod prius sacere debueram, sed inconsulto quodam obsequendi si dio abreptus non seceram, Coepi Oueris . Su icepti magnitudinem cum viribus meis sollicite Comparare. Atque in terdum quidem ita ratiocinabar, ut mihi. nihil arduum aut difficile impositum, crederem. Nam ut Cyrenaeus poeta lacile ait esse omnibus Apollinem Ia dare, in quo tot tantaque laudum argumenta

sint; ita facito videbatur homini quamlibebinianti atque indiserto laudare eas aries, quas vere ac morito bonorum lautos nominare possumus. Neque enim dubitabam, quin omnium concessu multo justius artibus nostris , quam

illis, de quibus id Xonophon *ν) dixit, honos

hujus nominis tribueretur. Cogitabam etiam, , tum demum in summa me dissicultate versaturum fuisse, si eas aut, quod nefas est, vituperare jussus essem 'aut earum dignitatem abjicere et extetiuare dicendo: nullum enim sane argumentum, quod quidem alicujus momenti esset, ad eam rem reperire potuissem. Quod

' a Callimachus h. in Apoll. Si. R.

289쪽

si Socrates, praesente Phaedro amorem vituperaturus, sacere id Mon audet, nisi sibi prius pallio caput ob nupserit; inulto me magis verecundari par suisset, in tanto eruditissia

morum hominum. coetu declamantem adver Sus eas arteS, quarum omnes dignitate ac pulcritudine ita incensi estis, ut sine earum tractatione ne vitam quidem ipsam jucundam putetis. Nunc, ut idem ille sapientissimus senex facile esse ait Athenieases Athenis laudare, quod, quae quUPIo amat, ea libentissime laudari audit; sic et ipse mihi videbar sacilem et expeditam provinciam

Suscepisse commendandi ac celebrandi apud vos ea, quae Vobis omnibus in amoribus ac d liciis esse constareti Sed interdum oecurr bant alia, quae me commoverent nec quiet Eme ac securo animo sinerenti Nam hi in tam ubere ac Copiosa materia necesse es unicuique audientium multa in mentem vonire,

quae commode dici quean L meque seri potessi ut, quidquid omnes cogitant, dicat unus; et

Platori. Phaedi'. p. IOD. Bip. Socrates, V. Platon. Menexen. III, S. 5o. a.' Aristotel. rhetor. III, a 4. I, 9.

290쪽

Μ. Α. ΜUR ET Iea est hominum natura, ut, cum quis, quod ipse

dixisset, id ab eo, qui d it, omissum videt, non hoc quoque dici potuisse, sed hoc potis- 'simum dici debuisse contendati Ita dum pro εuo quisque captu, quid ipse dicturus fuerit, Cogitat et, alia prope omnia fastidiens, dum id unum dicatur, avide exspectat; quidquid

dixeris, semper videberis omisisse praecipua et omnia communia' ac contrita dixisse, quod ea non dixeris', quae si dixisses, ipsa quoque aliis obsolota et vulgaria viderentur. Ut m lior hac in parte sit eorum conditio, qui ariadis ac sterilibus in argumentis versantur, qu rum, SiVe abundarunt, Iaudatur ingenium; sive defecerunt, materiae jejunitas accusatur; cum contra, ubi ampla dicendi seges est, quidquid allatum est, ubertati materiae adscrib tur; quidquid omissum est, tibi. Ego vero quomodo aut quidquam allaturum esse me

sperem, quod novitate audientium animos t neat, cum iis in rebus mea Versatura sit ora-

tio, in quibus praestantissima se Omnium aetatum ingenia exercuerunt; aut ita dicturum,

ut non innumerabiles alii iisdem de rebus o natius ac copiosius dixerint Sed mihi neque

valde laborandum est, ut nova Conquiram, non enim cautilenae sunt hae, quihus novitas,

SEARCH

MENU NAVIGATION