M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ORATIONES.I83 sacere tamen nullo modo possumus, quin eam partem philosophiae, qua sermantur mores,

Oratori futuro necessariam OSSO sateamur.

Quomodo enim apte et copiose aut laudabit aut vituperabit, nisi qui virtutum vitiorumque naturam, ex quibus Omnis vera laus et oinuis vituperatio nascitur, diligenter cognitam ac pertractatam habuerit J Quomodo polens et esticax in diadendo aut dissuadendo futurus est, qui, quae secundo horum librorum de utili atque inutili traduntur, nunquam dii di

cerit Quid aget in iudiciis, qui justitiae in

justitiaeque cognitionem e Ρhilosophorum fontibus haurire neglexerit An ego, si trO- Porum ac SChematum exempla traderem et quotidie illa ludimagistrorum dictata Cantarem, de exordio, de divisione, dri narratione, de confirmatione, de epilogo, de generibus Caussarum , do statibus, ad quae puto jam multorum e Vobis aures occalluisse, plus vobis ad eloquentiam prodessem, quam cum aut II-bros Ρlaionis de republica arat Ciceronis philosophica interpretori Vera et solida elo- . quentia non tantum in verbis posita est, sed in rebus. Praeclare autem Horatius:

322쪽

Scribendi recte svere est et Princi tum et fons. Rem tibi Socraticin Poterunt OStendere chartia Verbaque ρ EriSam Dem non inscita Sequi tu . Sed ut Ixion in sabulis pro Iunone nubem, ita laodie magna pars hominum pro eloquentia amplectitur inanem loquacitatem. Atque hoc deterius eunt res, quod, qui omissis rebus Verba Curant, ne verba quidem satis Curant suntque in illo ipso suo puerili ac ludicro studio negligentes. Vos, si me auditis, utrumque Curate et date operam, ut olim oratio vestra et copia rerum madeat ) et honis ac lectis verbis constructa siti Ad iitrumque vobis operam meam profiteor et magis, ut os excitem, quam ut me extollam, jam nunc Praedico ac praemoneo, nisi ad aliquam in hoc genere laudem perveniatis, datum n me operam, ut omnes homines intelligant, quidvis potius Vobis, quam, me vivo ' hortatorem BC

ducem ad eloquentiam defuisse. II, 6. hab. Romae III. Non. Novembris 3IDLXXIV. ') Poetica loquendi forma, non imitanda .

323쪽

ORATIO NES.

AGGRESSURUS SATYRAM TERTIAM DE CIMAM JUVENALIS.

Cum constituerim vobiscum una evolvere atque excutere librum Senecae de providentia, judicavi, Omnibus nobis commodum lare, si is liber seorsum a ceteris Senecae operibus mea opera emendatus exCuderetur. AC sperabam, id fore, antequam ad has milii jucundissimas, vobis, ut merito sperare Videor, non molestas exercitationes rediremus. Sed aliter cecidit.

Interea igitur, dum ille pulceimimus libellusa librariis describitur, delegi decimam tertiam Invenalis satyram, in qua hoc triduum conis SumeremuS. .Et jucunda autem et utilis illius evolutio futura est. CO utinet enim multas graves et utiles sententias, optimis verbis et genere quodam dicendi salso, sestivo, hilari et, ut ita dicam, vivido, quod huic. poetae Proprium ac perpetuum est, explicatas. Neque mihi quisquam illud objecerit, multos esse ex Latiuis Iuvenale meliores poetas. Pori Contendo. Scio, multum interesse inter Iuvenalem et Virgilium. Sed qui solum Virgilium Iegerit, tanto praestare eum Ceteris credere poterit, scire non poterit: ut ad certiorem

324쪽

286M. A. MUR ET Iipsius Virgilii gloriam pertineat, etiam alios legi. Deinde noti continuo sola cognoscenda, qtiae optima. Alioqui non tantum e poetis solus Virgilius, ex oratoribus solus Cicero, sed ipsius Virgilii unum aliquod poema, Cice-xOnis una aliqua oratio legenda erit. Certe enim et aliquod Virgilii poema et aliqua Ciceronis oratio principem locum tenet. At nEmo unquam repertus est, qui aut Home-Tum praecipuum eSse inter poetas negaret aut propterea Hesiodum, Theocritum, Apollonium Iahodium, alios etiam inferiores e ma-

nibus hominum excutere conaretur. Ne

quia Sophocles in tragoedia excellit, idcirco I schylum Euripidemque contemnimuS. 2 n, si priores ait Horatius) meonit

tenet Sedes Homerus, Pindariam latentCemque et in ei minaces Stesichorique gra es Camoenoe. Suus est stellis honos, sua lux, etiam si a solis splendore et claritate vincuntur. At stulte sa-cit, qui in potestate eligendi, praetermissis Carm. IV, 9, 5 sqq.

325쪽

ORATIONES. 287 optimis, deteriora sectatur. Hoc ita demum in me valeret, si suaderem vobis, ut eos, quos optimos esse constat, praetermitteretis. Sed id neque iaci adhuc neque sacturus unquam Sumet multum puto interesse, hos quasi secundarum partium scriptores melioribus anteponat aliquis, an eis quoque studii aliquid tribuendum putet. 'Praeclare Cicero Pretim quidem scriptorem esse non dissitetur Atilium, sed scriptorem tamen, ut legendus si L Rudem enim, inquit, esse in nostris Poelis aut inerti Simiae Segrritim est aut fastidii delicatissimi, mihi quidem nulli satis e diti pulentiar, quibus nosti a ignota sunt. Haec illo et illis quidem temporibus, cum neque Musarum scopulos qui

quam superarat, et is, qui hoc scripsit, Ennius meliorum inopia principem locum tenebat. Quid igitur censemus dicturum fuisse Ciceronem, si ad eorum poetarum, qui postea floruerunt, tempora vitam producoxo potuisset Zqui certe ut veteris illius Romani sermonis integritate inferiores fuerint, suae enim qui

que aetatis quam ataVorum inorum Sermone

de siti. bon. et mal. I, 2.

326쪽

uti malebat limatiores tamen et . Cultiores. et multis poeticis virtutibus .superiores fuerunt. Num igitu hos nitidos et politos contemPSmet, qui illos horridos et impexos studiose tamen ac diligenter evolverat Θ Sed, ut in ceteris vitae purtibus, ita in ratione studiorum *ariea vulgo homitium peccari solet. Patrum et RVOPum n Strorum memoria qui se eruditos perhiberi Molebant, optimis quibuSque ScriΡ- toribus, tanquam pervulgatis et nihil abditum ac Petrusum Continentibus valere iussis, in aliis quibusdam obscurioribus 'minusque tritis suam omnem industriam collocabanti. Itaque eorum plerisque saepius in manibus erat Appi letus aut Sidonius Apollinarisi quam Cicero Persium quam Horatium, Lucanum aut Clau

dianum quam Virgilium libentius et majore

cum studio pervolutabant. Animadvertit hunc errorem insequens petas et, Bombi, Sadoleti ac similium et exemplo et auctoritate commota, ad vetustiorum lectionem imitationemque re-VOCata est. Sed secutum est aliud malum, exorta lactione ineptorum hominum, qui

praeter Ciceronem, Caesarem, Sallustium et, si sorte, . aliquot alios eidem aetati suppares, tum eX poetis, praeter Catullum, Lucretium, Virgilium, tres aut quatuor alios, Clamare C -

327쪽

ORATIONES.

Pertini, Ceteros Omnes barbaros esse, nesciisse Latine loqui, neque satis dignos esse, in qui bus cognoscendis ullum studium poneretur. Iude extitit enectum quoddam et famelicum et, ut ego interdum vocare soleo, dilutum eloquentiae genus hominum existimantium. bene dicendi laudum in eo positam eSSe, ut noullum vocabulum ponas, quod non ex Ciceroue sumpseris, quamvis salue atque insulse loquaris, siue ulla vi, sino ullo acumine, sine ullo pondere sententiarum, dummodo unum illud observes, ipsius te Ciceronis fraterculum fore. Similis salti itas eorum quoque, qui Boetarum laudem allectabant, animos OCCupari l. am cum sibi indicos quosdam Consecissent earum VOCum, quibuS VeteΓes aliquot poctae usi essent, putarunt, se illis aequiparatum iri, dum sedulo Caverent, no quam VOCem Iersia hiis suis immiscerent, quae non ita. illis, qxtos dixi, indicibus reperiretur. Ergo hoc exemplo suo utrique docuerunt, ex omnibus Ciceronianis vocibus stultissimas orationes, ex omni-

hus Virgilia uis pessimos versus ,POSSU, COMPODYNeque dici potest, quam haec. hinninum βψ nia sibi placeant, quam se circumSpiciant, quam se impudenter iis, quos Hori intelligunt, anteponant. Statium, ait eorum qui dona, aut 19

328쪽

fuit, contemnere audent seque ei anteponere in non Verentur. Unus etiam, Ceteroqui homo

eruditissimus, sed illo errore imbutus, Ovidii metamorphosin, divinum poema et Omnibus ingenii, omnibus eloquentiae luminibus omni

ex parte collucens, in eum Sermonem, quo vulgo nunc utimur, sibi converteradum curavit. ne, si eam Latine scriptam attingeret, sinceritatem Latini sermonis, quam ex aliis poetis hauserat, contaminaret. Sed hunc quidem excusare quoquo modo possumus, qui cum et doctrinae copia abundaret et Latino sermone perite ac scienter uteretur, hac una in re

nimis credulus fuit aliorumque judicio stare potius voluit quam suo. Isti non serendi, qui, ab omni eruditione imparari, quasi satis sit dixisse, ego Pul a Poemata Pango, ) audent se cum eis Componere aut etiam eos praese despicere, a quorum coquis aut mulioni-Bus, si hodie viverent, scribendorum Carminum laude lacile vincerentur. Horum ego,

329쪽

ORATIONES.

simulatque Iuvenalem milii in manibus esseresciverint, qui cle me sermones sutim sint, non ignoro. Iuvenalem interpretatur. Cur non potius Horatiuis 3 sed et tertio abhinc anno, quasi alii poetae deessent, Seneca . Troadas delegit, quas interpretaretur. Ego vero et tu eXl,licandis Senecae Troadibus itatum me Versatum esse consido, ut illius poetae amorem multis incusserim; et in hujus satyrae explicatione spero me perfeCturum, ut EjU dem poetae alias quoque cognoscere cul'iatis. Sed salis jam verborum factum est. NunCPrimum exponam argumentiam Lilius Satyrae.

Deinde ipsius poetic verba rei itabo, quaeque in eis explicatione egere videbuntur, ea diligenter et accurate interpretabor. II, II. hab. Romae anno MDLXXIV. . 9.

Ad Venit tandem illud vobis quoque, ut opinor, auditores, Sed mihi certe cxoptatissimum tempus, quo diu jam intermissas exΘ citationes nostras et studia, buvii sacile dix

330쪽

2M 'Μ. L MUR ET Irim, honestatis an suavitatis pleniora, repetamus. Juvat haoc, mihi circumfusam, incensam ac flagrantem siti bonarum artium, cupidam verae ac solidae laudis et gloriae, ore ipso atque oculis omnia me summa sperare de . alacritate et industria sua iubentem lectissimorum adolescentum coronam intueri, juvat

adspici, juvat audiri, juvat in talibus ingeniis

excolendis, quidquid ingravescens aetas virium reliquerit, collocare. An agricolae, Cum tene-

. Tas arbores a Se Cultas ad justam sese proceritatem paullatim attollentes vident, elseruntur gaudio; pastoris pectus, gregis sibi commissi laetitiam ac secunditatem intuentis, tacita Voluptate persunditur; qui alumnos suos vigentes ae florentes adspiciunt, assiciuntur intimis sensibus et, juventutem illorum suam quodammodo juventutem esse ducentes, e

tes optimi, e Vestro in litteris prosectu agprogressu non idem mihi usu venire fatear Neque mihi sane dubium est, quin plerisque Vestrum quadrimestre illud tempus, quod nobis quotannis, ex vetere instituto, solutum uQliberum conceditur, justo longius visum sit: iis nimirum, quibus amor virtutis ac littera

vum tu visceribus ac medullis defixus ivsedit,

SEARCH

MENU NAVIGATION