M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Natura feret laudabile carmon, an arte, Oumsitum est. Ego nec studium sine disite Mena Nec rude quid Arosit pideo ingenium: alle ius Sio Altera poscit opem res et conjurat amice.

Fatendum tamen fortassis est, plus in poeta ingenium, plus in oratore industriam posse. Sed ut physici aiunt, res e multis ac diversis

elementis cons tas atque concretas ex eo nominari, quod in quaque dominetur; sic Vet res illi, cum in poetis illum animi ardorem Plurimum posse quasique principatum obtinere, Curam autem et industriam subsequi eique quasi famulari viderent, quod praecipuum esset, id solum esse dixerunt. Nam quod summi poetae fuerunt, antequam qui quam poetices praecepta traderet, idem in oratoribus dici potest. Si quidem ut alios mittam, ille ipse, quo nemo post homines natos eloquentior suit, Demosther es, 'omnes eloquentiae numeros antea impleverat, quam ab Aristotele, qui primus ut dialecticen ita et rhetoricen ad artis sol mam redegit, libri ad eam rem pertinentes conscriberentur. Sed et emendate loquebantur homines, antequamhrammatici nascerentur, neque ex illorum

352쪽

M. A. MUR ETI

praeceptis emendate loquendi lacultas, sed ipsa potius praecepta ex Observatione eorum, qui bene loquerentur, enata sunt; quomodo jurisconsulti dicunt, non ius e regulis, sed ejure regulas extitisse. Neque omnino quidquam est liud ars, quam imitatio quaedamnaturae, neque ulla est ars, cujus non semina ac principia naturae debeantur. Sic igitur a me primum illud caput eorum, quae ProΡΟ- Sueram, explicatum sit, ut poeticam neque impetum quendam animi temere sine ullis legibus vagantis esse Statuamus, neque rursus totam praeceptis alligatam et adstrictam teneri; sed et generoso quodam ingenio, tum ad cO cipiendas animo rerum imagines tum ad ea, quae conceperit, grandibus verbis et minime vulgari dicendi genere esserenda egregie facto et praeterea diligenti cura atque Observatione praeceΡtorum quorundam contineri. Antiquitas ipsius vel e Ciceronis tostimonio Omnibus nota est, qui e doctis antiquissimum esse 'ait poetarum genus. Nos Certe Homero,

quem tamen multi poetae antecesserant, nullum prosanum scriptorem vetustiorem hab TuSc. quaes I, a. '

353쪽

ORATIONES.

Congregasse et ex agresti ac serina ad miti rem et cultiorem vitam traduxisse perhibentur, non alii quam Poetae. suerunt, quos PTO-pterea Plato deorum filios et sapientiae patres ac duces vocat. Qui cum et praeclaras sententias sunderent et certis numeris ac pedibus verba vincirent, ita ut neque ulterius, quam Par erat, excurrerent neque citerius subsisterent, sed paria paribus reddentes aequilibritatem in dicendo quandam esscerent et oraculorum similia atque aenigmatum speciem praebentia multa loquorentur; admiruta cosilla rudis antiquitas et divinum aliquid in eis

laetere rata est et, sRavitate cantuum irretita,

ducendam se illis gubernandamque permisit. Mulcet autem animos et incredibili suavitate persundit poesis, ut uno verbo dicam, propter admirabilitatem. DHEctat enim, ait Cicero, β' quidqitid est admirabile. Poetae autem et mira quaedam narrant et ea miro modo eloquuntur. Iam omnes homines natura cupidi sunt scientiae, et admiratio stimulus quidam est ad sapientiam ac scientiam, impelli t enim ad quaeren- orati partiti c. 6.

354쪽

M. A. MUR ETI

dam caussam, in cujus cognitione ac perceptione posita scientia est. Itaque Aristoteles, cujus haec ex sontibus libamus, et admiratione d ctos esse homines ait ad philosophandum et, ut quisque sapientiae amantissimus sit, ita esse amantissimum sabularum. Delectant poetae numero quoque ipso et sono, qui naturae

nostrae Ita Consentaneus eSt, ut veterum quIdam animum ipSum . numerum esse atque

harmoniam putaverinti Delectarit etiam, quia in rebus nihil ad nos attinentibus pertentant animos nostros omni genere affectuum, ita ut, vel legentes poemata veI audientes, interdum angamur ac premamur metu, intemdum ad spem erigamur, nonnunquam exhilaremur, nonnunquam etiam iis, quae ficta esse scimus, illacrymemur. Vir sanctissimus et

eruditissimus Aurelius Augustinus saepe ubertim flevisse se, cum Didonis mortem apud Virgilium legeret, confitetur. Sed hoc in eo propter singularem ipsius bonitatem minus sortasse mirum videri potest. Vere enim huc Graeci proverbio dicunti bonos viros faciles

esse ad lacrymandum. Quid i quod laxis qu

consess. I,

355쪽

quo ac barbaris hominibus et caede ac sanguine gaudentibus poemata tamen misericordiam,' interdum et lacrymas commovent Τ Alexandrum Pheraeorum tyrannum uC Ρimus aspero supra modum et immiti atque esserat ciingenio fuisse, ita ut homines alios vivos deinladeret, alios, aprorum ursorumque pellibus tectos, canibus venatricibus laniandos objiceret, idque sibi pio ludo atque oblectamento haberet, quasdam etiam Civitates amicas ac socias, immissis sine caussa spiculatoribus, '' )repente universas contrucidaret. Coram hoc agehantur aliquando Euripidis Troades, qua in fabula dolentor admodum deplorantur Trojanorum calamitates. Homo quamvis a sper et indomitus, quemque nulla unquam res ad misericordiam sectere potuisset, sensit tamen, se Poetices cantibus commoveri. Itaque statim se proripuit e theatro, indignum Ex Plutarctio in Pelopida p. 293. Paullo aliter rem narrat AElianus V. H. XIV, 4o. ubi vide Perigonium. R. me latoribus, ut . viri docti ad Sueton. Calig. 44 docuerunt. R.

356쪽

M. A. MU RETIesse dicens, se, cui tot strages, tot urbium direptiones, tot civium exquisita tormenta nunquam IaCrymam unam exprimere potui sent, Hecubae et Andromachae malis illac mari. Quam vim poetarum Horatius merito cum sunambulorum et magorum operibus Compara it.

Illi, inquit, Per extentum funem mihi ροώθ cidetur Ire poeta, meum qui presus inaniter angit, Irritat, mulcet, falsis terroribus in let, Ut magus, et modio me Thebis, modo ponit

Paullo at ter explicat Aristoteles caussam ejus Voluptatis, quam ex poesi cap Imus; sed nihil prohibet, aliter a pluribus Eadem de re et tamen vere ab omnibus disputari. Ait igitur

Aristoteles, natura comparatum esse, ut

omnes homines imitatione gaudeant et ex rebus imitando expressis, cuicuimodi tantum illae sint, voluptatem percipiant; huic rei argumento esse puerulos, qui, natura duce, imitari omnia gestiant; et hoc vel maxime disserre ep. II, I, alo sqq. poetic. c. 5. rhetor. Li II, 23.

357쪽

ORATIONE s. Si 9 homines a ceteris animantibus, quod homines natura maxime facti sint ad imitandum. Addit, quae prima homines discunt, imitando disci, neque quenquam esse, quin rebus imitando expressis gaudeat, etiam iis, quaS Veras nollet aspicere: non igitur mirum OSSs, Cum poesis imitatio sit, tantam ex ea ab Omnibusi percipi voluptatem. Haec, ut a veittatis uinmantissimo philosopho tradita sunt, quin etiam verissima sint, dubitari non potest. Sed mihi tamen interdum non parvam dubitationeni

attulerunt. Ita enim mecum cogitabam : quod oculo lux est, idem esse animo veritatem, et quemadmodum luce oculum gaudere, abhorrere a tenebris; sic animos nostros iis, quae vera sunt, gaudere, quae salSa Sunt, ea aspernari ac refugere. Et Euripides quidem jucundissimum esse ait scire; Aristoteles autem, discere. Quorum utrovis posito, nihil verae ac liquidae voluptatis e rebus salsis percipi potest. Falsa enim neque sciri neque disci queunt. Et tamen salso gaudere homines, multis argumentis mihi videbar posse pervincere. Nam et poesi gaudent et pictura

rhet. I, II, ai. ΡOet. I. c.

358쪽

3IO M A. ΜΠ RETIet omni denique imitatione. Omnis auteni imitatio videri vult id, quod non est; itaque

quodam genere mendacium esti Neque Vero

tantum libenter ea Videmus expreSSu COIOrinbus, quae Vera delectant, ut nemorum pratinrumque viriditatem, tellurem multiplici variorum florum teumine opaca tam , eximia

pueros mulieresque forma; sed ea etiam, quae vera videre . nollemus, mirabiliter nos Dicta delectant: Hercules liberos interficiens. discerpens Ρentheum mater, rota volutus Ixion, jecur vulturi praebens Ρrometheus ceteraque, de poetarum mendaciis Ρictorum quasi Ρr pagata mendacia. Quid eluviones, incendia, ruinas, domorum urbiumque direptiones loquar quae vera sani omnes refugiunt, picta summa cum Voluptate intuentur. Ac admirari quidem solemus, si quos videamus nihilo majorem e fictis, quam e veris, Voluptatem Percipere, eosque rudes esse atque impolitos

judicamus: cujusmodi ille Laco fuit, qui ceteris tabulam quandam magni facientibus, tu

qua pictus erat praepingui rusticus i Corpore, ad umbram. arboris Stratus, magna cum Significatione Ianguoris ac desidiae, negavit eam sibi placere: quod talem hominem ne vivum

quidem in aedibus habere vellet. Et Ana-

359쪽

RSΡernatus CSt r. Veras Sibi luscinias pe auditas esse dicens. At quis nostrum non talia omnia pi uris faciat imitata; am verat. .Quae autem Vera Vacca tantopere unquam celebrata

est, quaritopere Vacca Myronis Τ. Nunquid igitur hominem salso gaudere dicemus Imo vero naturae hominum amica sene veritas est, neque . . aliud quidquam. mendaci9 gratiam conciliab quam imitatio veritatis. Itaque cum Ea dicuntur,. quae nullam prorsus habetant veritatis similitudinem, aut SuaΡte Vi. aut habito ratione eorum, apud quos dicuntur, nullatex talibus mendaciis existere voluptas potest. ' At poetarum sagmentae et ingenios 'excogitata sunt et accedunt plerumque ad aliquam similitudinem VexI et Ita exponuntur, ut in ipsa eorum expositione miris cum quod dam ingenii acumen perpetuo eluceati Itaque, quoniam verum ingeniose imitantur, Anacharsidi an veteres hoc dictum tribuerint, non vacat quaerere. Agesilao tribuit Plutarchus apophtegm. p. 191.

360쪽

522M. A. MUR ET Ioblactanti is Sem ituri ut ostendam, quae com moda humano goneri adserant poetae, et quas ad res utilis sit poematum lectio. Dico autem, quae duo ut doceret Achillem Phoenix, Confitem se ei ,Patre datum esse profitetur, ad ea utraque ΡOetas utilissimos esse. Nam et bene loqui, docent et, ad honestas actiones animos Iegentium aut audientium impellunti Quod his versibus exponit Horatius: ' Os tenerum Pueri balbumque Poeta uratomae etiam Pectus Praeceptis forinam hbnestis, asperitatis et ' imidiae corrector et irae. Ac de eIoquentia quidem, quin ad eam plurimum conserant, ne dubitari quidem potesti omnis enim granditas orationis, omnis Ρeregrina Et ab vulgari abhorrens consormatio verborum,' omnes figurae insigniores non ab alio scriptorum genere, quam a poetis petum tur. Numerose autem dicere, quo nullum majus elocutionis ornamentum eSt, nemo non poterit, nisi qui aures habeat in numeris poeticis diu multumque tritas et exercitatas.

SEARCH

MENU NAVIGATION