M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Illa maior et dubitationis plenior quaestio est, Prosintne moribus poetae, an eos inficiant ac depravent Plato enim cum innumeta Lirilibus locis summam laudem tribuisset poetis ac praecipue Homero, in libris de republica, multa ab eo peccata esse demonstrat et, civibus suis ab eo metuens, excludit eum ab illa, quam instituit, . civitate. Quem imitatus Cicero in Tusculanis, Vulesne, inquit, poetae quid mali adferant pLamontan es indiaciant Drtinimos viros; moLliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legan tiar modo, sed etiam ediscantur. Sic ad malam domesticam discis linam pilamquctumbratilem vi delicatam cum accesserint etiam poetae, Her os omnes Mirtiatis elidunt. Recte igitur a Platone educuntur Ex ea Ciritate, quam finxit ilia, cum mores optimos et νtimum reta publicae statum exquireret. Nos vero, si ut Sirenum, ita poetarum cantus exitiosi sun obturemus adolescentium aures neque ad eos ullum poeticae suavitatis gustum permanare

II, 11

362쪽

Μ. A., MURETI patiamur. Sed si, adhibito iudicio, eorum lectio fructuosa est, caveamus, ne faciamus idem, quod Lycurgus rex Thracias. II, II. hab. Romae ΙΙΙ. Non. Nov. MDLXXP. . Cetera desiderantur.

CUM ANNALES TACITI EXPLICANDOS SUSCEPISSET. .eque pars ulla studiorum humanitatis Put

amoenior est aut fructuosior quam historia ;neque ullius gentis historia est, quae Cum historia populi Romani aut magnitudine aut pulcritudine aut omnis generis Exemplorum copia et Varietate contendat ; neque ex ingenti scriptorum, qui res Romanas litterarum monumentis prodiderunt, numero quisquam est, quem merito quis C. Cornelio Tacito anteponat. Nam si nihil est hominis animo jucundius, quam discere; et eorum, quae suapte vi ac natura iucunda sunt; tanto quidque jucundius, quanto laboris ac molestiae minus exhibet: dubitare de historiae suavitate nemo potest, cum scripti genus nullum sit, ex quo aut plura aut citius et minore animi contentione discantur. Αxtium

363쪽

ORLTIONES.

praecepta, dum traduntur, molesta sunt; mathematica non plures pulcritudine invitant; quam difficultate deterrent; illa ipsa princeps et regina artium philosophia nunquam tam multos' habuit studiosos sui, ut non plures obtrectatores habuerit: una historia est, quae omnium studia alliciat, aures teneat, animos mulceat, a qua si quis abhorrere se dicat, parum absit, quin ipse se ne hominem quidem esse fateatur. Parvulos pueros, in quibus naturae vis maxime elucet Vmmimeque . perspicitur, nulla re magis quam narratiunculis duci videmus, qui etiam saepe, ut aliquem fabellas narrantem audiant, eas ipsas, quibus cum maxime operam dant, lusiunculas deso. runt. Isti superbi ac divites, librorum et litterarum omnium osores, qui sibi e stolido ac supino pulcerrimarum rerum contemptu gloriam quaerunt, ut tamen sic quoque aliquod hominis simulacrum ac vestigium retineant, ab historia non penitus abhorrent. Itaque in illis ipsis quoque atriis, coenationibus, cubiculis, unde aliae omnes litterae omnisque honestas exulat, in mensa tamen aliqua aut in abaco interdum videas expositos una cum itino et turricula ac tesseris ceteroqi Ie i strumento aleatorio etiam libros aut historiam

364쪽

aut aliquid historiae utcunque simile

continentes. Ut enim mustum bibunt,

vitatem non serunt sic pueri et viri, Ρiterorum similes, quia serio scriptae histo

riae . graVitatem SeVeritatemque non CR.

piunt, inanibus se fabulis propter quandam illa Dum 'cum historia similitudinem oblectant

Sed supervacaneum est de voluptate, quae ex

historia percipitur, pluribus dicere, cum id de suo quisque sensu iudicare lacile possiti

Utilitas autem quanta ex historiae tractatione

eapiatur, quis non videly Mitto iam, quod ille apud Ρlatonem Egyptius sacerdos Soloni du

xisse sertur, semper pueros esse, qui Vetustatis cognitione careant: illius quidem omnium humanarum rerum moderatricis prudentiae unde major Vis, quam ex historia, colligi potest y Non enim avium . cantu aut Volatu,

non inspiciendis pecudum fibris, non inte pretandis hariolorum cantibus futura praeno Cuntur; quis cuiusque oonsilii aut lucepti exitus, esse soleat, qui diligenter notaverit

atque observaverit, is demum, quid ex quo Tim. p. am Bip.

365쪽

ORATIONEM

ε enturum sit, optime ac certissime provido bit. Quanquam enim non Oerta quadam et immutabili serie res humanae volvuntur, magnaque earum varietas et inconstantia est,

ut hoc ipsum, quemadmodum dicebat Ag tho, verisimile sit, multa praeter id, quod verisimile est, evenire; plerumque tamen e similibus similia existunt, neque ulla certior regula est iudicandi, quo quaeque res evasura sit, quam inspicere, quem exitum similia in longinquitate temporis saepius ac frequentius habuerinti Quod si aut temporis hominibus

ad vivendum concessi brevitas aut ipsa vitae ratio pateretur, ut idem homo multa secula, integra mente integrisque sensibus, vixisset; multas provincias obiisset; ad intimas principum virorum de gravissimis rebus consutitationes frequenter adhibitus esset; omnium sententias audiisset; rationum, quibus quisquo niteretur, pondera ac momenta diligenter expendisset; observasset postea et notasset

diligenter, quid ex quo consecussim esset: quis non incredibilem quandam in eo vigere vim consilii crederet Τ quis non ejus sententiam de' rebus gerendis tu oraculi propemodum loco ac numero habendam lateretur Τ Atqui quod natura nobis denegat, praestat historia, ut, qui

366쪽

M. A. MUR ET Ieam diu ac diligenter pervolutarunt, omnibus aetatibus vixisse, omnes regiones perluStrasse, omnibus publicis consiliis interfuisse, omnia, quae unquam contigerunt, praesentes SpeCtamentque annotasse videantur. Nam quod alioubi Aristoteles ait, majorem quandam esse poetices quam historiae cum philosophia conjunctionem, quod historia tantum, quid factum sit, exponat, poetica, quid fieri debuerit: id quale aut quomodo accipiendum sit, alias sortasse- videbimus. Illud certe et extra omnem Controversiam est et . ab eodem philosopho alibi traditur, in gravibus et seriis deliberationibus cum maximus exemplorum usus sit, e poetis quidem petita exempla ita vulgus interdum aliquid valere; at apud

graves et Cordatos viros multo majorem vim ea, quae ex historiis ducta sunt, obtinere. Nam quod Horatius Homerum Commendans dicere ausus est, quid honestum, quid turpe, quid utile, quid inutile sit, melius eum ac Plenius, quam philosophos docere; id ego de historia longe verius ac justius dicere

367쪽

ORATIONE s. 529 ausim. Etenim philosophi primas rerum caussas inquirunt, in praeceptis communibus latissimeque patentibus Occupantur: Singula non sere considerant. Omnis autem acclo Ο-mnisque doli heratio singulis in rebus VerSatur, neque quisquam unquam, num bellum gere dum laret, sed num huic populo adversus illum hoc tempore gerendum seret, deliberavit. Ut igitur medicus, qui multis aegiotis adsederit, multos curaverit, multis arteriam eXPloraverit, venam secuerit, medicamenta miscuerit, quid ex quoque accidere soleat, notaverit, saepe ad medetidum utilior est eo, qui maiorem quidem rerum medicarum scientiam ex Hippocratis libris hauserit,' sed

illa cognitione contentus nunquam hominis aegroti lotium aspexerit; sic ad consultandum melior, qui multa ejusdem generis singularia in historiis adhibito judicio notaverit, quam qui ex philosophorum scriptis Communia

quaedam Vivendi praecepta cognovcvit. O-Ρtandum quidem est, ut utrumque adsit; sed, si alterutro carendum sit, malim experieutem et exercitatum hominem sine ulla universa cognitione totius generis, quam erudite et sublimiter de universo genere disputandi peritum, usus et exercitatiouis eXPertemis

368쪽

3SoIL A. MU RETIIIunc in schola libentius audias, illum utilius in consilium adhibeas. Sed de utilitato historia et dicta sunt a me Hias multa et di- 'Centdi', et, cum, quaecunque potuero, dixero, semper tamen multa supererunti Quanto autem populus Romanus ceteris gentibus

imperii magnitudine praestitit, tanto historia populi Romani ceterarum gentium historiis antecelli L Nullius populi obscuriora et tenui aea principia; nullius admirabiliores proingressus; nullius tanta majestas, tanta in prosperis rebus moderatio, in adversis animi magnitudo; nusquam et virtutum et vitiorum omnis generis aut plura exempla aut illustrio .ra. Quod si nulla gens est usque eo immanis ac barbara, quae non in rebus gestis Romanorum cognoscendis plurimum operae

ac studii collocet; iquid nos facere oportet, qui Romao vivimus, qui e Romano caelo spiritum ducimus, qui post to acceptas clades, tot calamitates, tot strages, a bacchantibus barbaris, ut , petulantibus servis viduae et essetae jam dominae insultantibus, editas,

tam multa tamen illius antiquae virtutis ac majestatis monumenta quotidie intuemur An cum tam multos ingeniosos et eruditos

hom nes in remotissimis gentibus natos, tam

369쪽

ORATIONE L 35i longinqua itinera suscipere, tantos Sumptus sacere, tam 3nultis se laboribus ac periculis exponere videamus, ut Romam videant; quod ita judicant so melius ac persectius hisicli iam Romanam intellecturos, si ipsum urbis Si tum, . ipsa moenia, ipsas veterum arcuum, trOPaeorum, templorum quamvis laceras et disjectas reliquias, illos tot olim nobilitatos victoriis colles viderint: nos, quibus otiosis haec omnia in oculos assidue incurrunt, rerum Bomanarum i gnitionem negligemus Τ Quarum per se tanta pulcritudo est, ut etiam, si scripta essent horrido aliquo et inculto orationis genero, Suapte tamen vi hominum studia excitarent; nacino autem sunt ejusmodi scriptores, qui . quamcunque sibi scribendi materiam sumpsissent, dignissimi tamen studio propter ipsum, scribendi genus suissoni Non enim potest quisquam dicere, in scriptores rerum Romanarum intuens, cur haec

tanta ingenia se dignius aliquod scribendi

argumentum non olegerunt 3 neque rursus illud, cur res tam clarae tamque illustres non in aliquos magnitudine sua dignos scriptores inciderunt Ita rerum magnitudo praestantia iugenia evocavit, scriptorum praestantia rerum

magnitudinem adaequavit, Quid enim, ut

370쪽

M. A. MU RETICeteros in praesens omittam, ipsos modo principes nominem, aut Sallustio gravius ac nervosius aut Livio grandius et uberius aut Tacito pressius, prudentius, limatius, omni ex parte persectius' fieri potest Cujus annales quoniam hoc anno, quod Deus saustum ac felix esse velit, vobiscum una communi studio evolvere viamque vobis ad eos sicilius intelligendos, ut poteto, praeire decrevi, Pauca mihi quaedam de eo dicenda sunt, non ut eum laudem, nam cum ipse se- satis tacitus' laudet, ego quoque praestantiam ipsius tacitus admirari malo, quam et insantiam meam prodere et laudes ipsius ingenii culpa deterere; sed, ut iis respondeam, qui et Tacitum tantia me fieri, et me tam diu, tanto studio, ut mihi ejus publice interpretandi potestas fieret,

postulasse mirantur. Hodiernam autem orationem meam illi ipsi, qui Tacito obtrectant, breviorem reddiderunti Nam si Tacitus mihi laudandus suisset, necesse habuissem undique conquirere ac colligere, quaecunque Veteres

Puerilis lusus in nomine racia tu ita placuit Mureto, ut eum sub orationis finem repetereti R.

SEARCH

MENU NAVIGATION