장음표시 사용
371쪽
a persecto historiae scriptore exigenda esse dixissent, ac prolatis exemplis ostendere, ea omnia Tacitum cumulatissime praestitisse: quod et si verissime seri poterat, propter ipsam tamen multitudinem et varietatem a duum ac dissicile fuisset. Nunc Taciti quidem virtutes melius ac commodius in progressu operis singulas notabimus; hodie, nisi temporis excludamur angustiis, pauca tantum quaedam resutabimus ac res ellemus, quae in eum temere ab imperitis conjici solent. Ii primis autem illud positum sit, quae summa
scribentium laus est, eam Tacito ab omnibus uno ore tribui: nullum unquam scriptorem prudentiorem ac consideratiorem suisse; siccam ac sobriam esse illius orationem, adstrictam Verbis, densam sententiis; nihil iti ea notari posse dissuens, nihil inane, nihil redundans; singulis saepe Verbis singulas sententias contineri. Magna Iaus, et quae in quo sit, sacile ei alias deesse patiaris. Nam ut in iis, quae possidentur, ea plurimi fiunt, quorum exigua moles eSt, pretium ingens, ut aurum, ut gemmae; ut in cibis ii maxime laudantur, qui minimum detrimentorum habent, plurimum succi: ita maximi sacienda
oratio, quae paucissimis verbis plurimum
372쪽
II. A. MURETI sententiae amplectitur. Indicat enim, se ἰαΡeCtore, non in ore nasci. HaeC praecipua orationis virtus, quae ex omnibus scriptoribus Latinis iti Tacito praecipue cornitur, effecit, ut omnium aetatum sapientissimi quique, qui non inani verborum sono, sed bonitate et gravitate sententiarum ducerentur, praecipuo in honore Tacitum semper habuerint ejusque assiduam et accuratam lectionem principibus viris omnium utilissimam judi- Carint. .Xeque Vero, ut id ita esse doceam,
illo praecipuo argumento nitar, quod M. Tacitus, non imperator tantum, sed prope singularis exempli imperator, hujus nostri imaginem in omni hus bibliothecis collocari, libros ne perirent, quotannis decies describi
et in archiis civicis asservari voluit: cum se etiam ab eo. genus ducere gloriaretur. V tera illa jam et Obsoleta, et exemplorum, quae tantopere a temporibus nostris remota Sunt, minus magna vis est ad permoveridum. Ρaulus III. P. M. quo nullum sapientiorem senem nostra vidit aetas, Tacitum saepe vel gendo 'contriverat neque ullum prosanum scriptorem aeque libenter legebat. Cosmus
Medices, qui primus Magnus Etruriae Dux fuit, homo factus ad imperandum, qui eam,
373쪽
quae vulgo soletuna dicitur, in consilio Et
prudentia consistere docuit, Taciti libros in deliciis habet,at eorumque lectione avidissime fruebatur. Neque non hodie multi aut principum aut eorum, qui de summis rebus a principibus in consilium adhibentur, eundem studiosissime legunt et quasi pro magistro quodam prudentiae habent. . Nunquid igitur movebimur stultis quorundam Vocibus, qui,
nisi quod ipsi didicemni, nihil discendum 'putant et, quoniam a magistris suis nihil olim praeter bucolica Virgilii et paucas Ciceronis
epistolas et orationem si forte aliquam audierunt, ab iis me discedere et vobis graviora proponere iniquo animo serunt An qui quam Vestrum est, qui eo consilio studia sequatur, ut in pulvere scholastico Consenescat Cur igitur ea potius conseCtemur, quae tantum in scholasticis , concertatiunculis inter adolescentulos aut senes adolesceritulis stultiores oblectamento, quam quae olim gravissimis in negotiis emolumento sutura sint Vos vero istos nugatores Contemnite, praesertim cum
illa leviora aut iam didiceritis aut, quia ea usque ad taedium inculcent, in omnibus vicis ac triviis obvios quamlibet multos; qui Tacitum interpretari aut possint aut velint, non
374쪽
M. A. M L R E T Imultos sitis hahituri. Nunc, qvie in eo culpari a nonnullis Soleant, cxponerem eaque omnia, uti pollicitus eram, refutarem ac rosellerem; Sed video, me longius progressum esse dicendo, quam a principio existimaram. Fefellit me Taciti amor, cujus laudes cum hodierno die tacitus praetermi tere statuissem, auserri me postea Bassus sum neque mihi potui, ne eas strictim et modice
attingerem, temperare. Vereor autem, si longius Orationem producere Voluero, ne et
vo his molestiae sim et iis, qui post me in hunc locum conscensuri sunt, impedimento.Quure, quae Supererant, in crastinum, si vobis , quoque ita videtur, diiseram neque metuam, ne quis me hodie justo breviorem suisse dicati Nam et in his primis velitationibus' nostris justique cursus ac certaminis quasi prOlmsionibus brevitas culpari non solet, et verum est, quod ait Varro, portam itineri' esse longissimam. Equos ipsos, ubi diu quieverunt, qui longum iter ingressuri sunt, fatigare primo itineris die non solent. Si tot pro stantibus viris, qui huc hodie convenerunt, i ut dicendo placerem, Consequi fortasse, non potui; at certe, breviter dicendo, minus ut molestus sim, consequar. Sed utinam, audi-
375쪽
.lores, utinam et brevis hodie visus sim et,
quicunque me unquam audient, breVem Semper fuisse me doleanL Quanto suavius eSt, Bb euntes dicere, cur hic tam cito desiit quam abire cupientes, quando tandem hic desineti Nimio satius est, quod cum fame relinquit,
quam quod satietate distendit. II, 15. hab. Romae ΙΙΙ. Non. Nov. MDLXXX.
. Jui me a Taciti interpretatione deterrere
CuΡiebant, quinque praecipue, quae illi obji
Cerent, reperiebanti Primum quod illorum temporum historiam contexuisset, quibus vetus illa S. R Q. R. majestas et amplitudo conciderat, quibus illi, paullo ante terrarum domini, acerbissimo teterrimorum tyrann xum dominatu oppressi tenebantur. Non jam amplius Camillos, Curios, Fabricios, Maximos, Laelios, Scipiones, aliaque Virtutum, non hominum nomina in historia repertum iri, sed degenerem et oblitum Virtutis avitae populum, sed senatum ad servilem adulationem PrO-
376쪽
jectum, sed proposita vitiis, quae quonda, virtutibus deserebantur, praemia, sed unius impuri hominis libidinem, extincta legum auctoritate, dominantem. Quod si vere dictum esset a summis philosophis, Principum
mores esse speculum civitatis, ceteramque
multitudinem ad imperantium exempla CO Poni; quem virtuti locum esse potuisse in ea urbe, in qua non homiues, sed monstra eTomni vitiorum sece ac colluvione concreta regnarentὶ Melius itaque consulturum esse me studiis vestris, quando Romanam hist Tiam tractare animus erat, si eorum Vobis
temporum historiam proponerem, quibus Populus Romanus soris adversus barbaras gentes, domi adversus vitia perpetuum heulum gerebat neque ceteros populos bellica magis virtute quam innocentia et integritate superabati Abire in mores, quae discuntur in scholis, et ea sere quemque imitando expria mere , quibus legendis audiendisque puer assueveriti Neque deerant, quod equidem IaIde miratus sum, qui non dubitarent mihi Ructores esse, si res sub imperatoribus gestas persequi vellem, ut Suetonium potius quam Tacitum sumerem, quem ipsi et meliorem Tacito Latinitatis auctorem et nitidiori ac si
377쪽
ridiori genere orationis usum dicerenL Erant etiam, qui, quod maximum in historico vitium est, fidem quoque Taciti accusarent, quod multa mendacia historiis suis admi cuisseti Neque tamen, quamquam Saepe a me orati, ut id sacerent, mendacium ipsius pr serre ullum poterant; duorum tantum vel rum scriptorum testimonio id pervincero nitebantur: quorum Vopiscus aliquando mentitum in historia Tacitum diceret; Te tullianus eum mendaciorum loquacissiamum vocareti Addebant tertio loco, impium ac nefarium esse Scriptorem, qui Christianae religioni aperte insensus et inimicus suisseti Asperum praeterea et insuaVem aE spinosum, et cum cujus dissicultate ad eruendas sente tias perpetuo luctandum sereti Postremo male Latine locutum, idque nou vulgus modo dicere, sed ipsos etiam praecipuos Taciti am tores confiteri. Cuius igitur libri et corruptissimoriam temporum historiam eamque ipsam neque satis fideliter scriptam et melius ab alio traditam continerent et auctoris sui
378쪽
manifestam impietatem proderent et molesto atque odioso propter obscuritatem et purum
lam, cur, tot potioribus omissis, in eo poti simum conficere hujus anni curriculum vellem. Ad quae omnia respondere constitui. ne praejudicata multorum opinio cujusquam strum aut animum avocet aut retardet industriam. Primum igitur considerandum est, respublicas hodie perquam paucas esse: nullam esse propemodum gentem, quae non ab unius nutu atque arbitrio pendeat, uni Pareat, ab uno regatur. Ergo hac saltem in parte propius accedit ad similitudinem tem-POrum nostrorum status ille rerum, qui sub imperatoribus, quam qui imperante populosuit. Quo autem quaeque historia rermn nostrarum similior est, eo plura sunt in ea, quae discamus, quae ad usum conseramus, quae ad vitam moresque reseramus. Quamquam autem Dei beneficio aetas nostra Tiberi , Caligulas, Nerones non habet; prodest tamen scire, quomodo etiam sub illis viri boni ac prudentes vixerint, quomodo et quatenus illorum vitia tulerint ac dissimulaverint, quomodo neque intempestiva libertate ute tes vitam suam sine ulla publica utilitate in
379쪽
periculum objecerint, neque tamen foeda ac probrosa laudantes placere sibi ullam turpitudinem ostenderinti Multa saepe sunt in principibus, quae vir bonus laudare non P test, tegere et transmittere silentio potesti Ad ea connivere qui nesciunt, et sibi periculiam ereant et ipsos principes plerumque deteri res faciunL Multi enim, qui vitia sua latere Credunt, sponte ea paullatim exuunt, ne d tegantur, et, dum se bonos haberi Putant, boni fiunti Iidem si turpitudinem suam Palam esse videant, iam samae securi, quae palam dici vident, palam quoque faciunt et, famam dum bonam desperant, malam negligunti Melius autem seret minora et pauosora Principum vitia, qui, quomodo olim viri boni ac sortes plura et graviora pertulerint, co
gnoveriti Quod si quis sub principibus
Corruptissimis viros singulari virtute praeditos
extitisse non putat, magno in errore Veriatur.
Vixit sub Tiberio, ut ceteros taceam, Germanicus, cui ego omni genere laudis ne ex illis quidem veteribus Romanis quemquam aut pono. Vixit sub Claudio Seneca, et Senecae quamquam sortasse par nemo, similes tamen multi. Neronis aetas multos habuit, quorum virtutem vix ipsius vitia aequarent. Omnin
380쪽
u L MUR ETIque ita est, ut dicam. Ut palmam aiunt adversus onera, sic virtus adversus vitium eo tumax surgit, et, ut in AElnae montis cacumine,
ubi maxime viret flamma, herbam quoquctfinitimam maxime virere perhibent, quasi ipsa secum contendente natura et nolente secunditatem soli vicinorum ignium ardore superari; sic plerumque, ubi maxima vitia dominantur, maximae virtutes erumpunt, quae cum illis certamen suscipiant et, si superiores se non posSint, non tamen hostibus suis triumphum sine dimicatione concedanti Non igitur, si plerique imperatores vitiosi suerunt, idcirco bonis et utilibus exemplis temporum, quibus illi rerum potiti sun historia caritura est, sed et ipsa improba exempla nos inte dum ad virtutem acuent, cautiores certe et consideratiores essicienti Ex illa perpetua simulatione Tiberii, ex illo vultu ac Sermone . alia omnia, quam quae cogitabat, prae se serente, discemus caute cum principibus agere neque semper illorum vultui ac blanditiis sidere. Discemus, quae principes occulta esse volunt, ea, etiam Si sciamus, nescire neque altius, quam ipsi velint, in eorum arcana Penetraxe. Juvabit in Seiano videre, quam in rubrico sit eorum potentia, qui se malis
