장음표시 사용
381쪽
i ORATIONEM 3 Sartibus apud principes omnia posse rentur, quamque saepe, ubi diu in alios comtumeliose debacchati sunt, et praecipites decidant ipsi et alios in idem exitium trahant. Sic ipsa quoque improba exempla proderunt. Sed de his satis. Istos autem satis mirari non possum, qui, ubi de Tacito agitur, Suetonium nominare audenti Nihil equidem deis hendi studio dicam, longe enim id et ab ingenio et ab consuetudine abhorret mea; neque is scriptor est Tacitus, cui gloria ex aliorum vituperatione ' quaerenda .it ; sed i
ter eum et Suetonium nimium quantum i
ter L In Suetonio nihil est, ex quo ejus aut prudentiam aut eloquentiam aut eruditionem ullam eximiam agnoscas. In, Tacito quid horum emineat, ideo dissicile dictu est, quia
eminent Omnia. Suetonium certe nemo unquam Veterum aut inter eruditos aut inter disertos nominavit; at Tacitus habitus est aetatis suae sine controversia eloquentissimus, et, quae virtus Demostheni maximam inter
Graecos gloriam peperit, quam illi δεινοτ τα
Scio, quid oratori liceati Sed hoc judiacio nihil iniquius vidi. R.
382쪽
Μ. A.' MORETI appellant, eam ut propriam et peculiarem cito tribuunt omnes. Eloquentissimum quidem illum vocat Plinius et illud , exumium in eo fuisse ait, ut σερινῶς dicereti At Suetonium S. Hieronymus laudati Μ gnum testimonium, si laudati . Non' enim sanctitate tantum Hieronymus, sed et erudi
tione et judicio praestititi Quomodo igitur
laudat Τ Eadem libertate scripsisse eum ait Caesarum .vitas, qua ipsi vixerunti Non magna laus, si laus est,. sed ego laudem esse non
puto. Quid enim laudis habet, cum Caesares in summa licentia atque impudentia vixerint, orationis turpitudine ipsorum flagitia aequasse, quaeque illi perpetuis tenebris operienda patrarant, ea nudis et praetextatis verbis inlacem et in aspectum hominum protulisset Itaque nihil. apud Suetonium frequentius Iem, quom exoletos et spintrias et cellarios ep. II, I. et ΙΙ. D. do viri illustr. Prolog. Sellariam veI, ut Oudendorpio placet. 4ellaria commemorat Suetonius Tib. 4 non cellarios. R.
383쪽
ORATIONE s. 54bet nubentem Neroni Sporum, Dorypboro Neronem, Voces etiam, quas in illis flagitiis miserint, quasi haec scire posterorum inte
esset, quorum commemoratione non scriptorem modo, sed ipsas Chartas erubescere
oportebat, cum haec interim ita subtiliter ac particulatim Persequitur, ut docere voluisse videatur. In Tacito nihil simile reperias. Talia aut praeterit aut ita significat, ut odisse et abhorrere videas, non . ut illum alterum, cupide in eis immorari. Inter Vopiscos igitur et Spartianos et Lampridios et ejusmodi vitarum scriptores Suetonius emineat, illa se jactet in aula, hoc ceteris melior, quod aetatis beneficio , melius, quam illi, Latine loquitur: ad eiti quidem gloriam aspirare aut se Cum eo
conserre si voluerit, omnium eruditorum
convicio vapulabiti Equidem quod ad moattinet, Suetonii Iectionem non minus quam Catulli aut Μartialis adolescentibus pernici sam, etiam confirmatae aetatis viris pericul ham puto. . At mendax est in historia Tacitus. 3Iitto quod, si hoc maxime Constaret, eum lilatoricorum more aliquid interdum esse mentitum, non tamen id valde nobis curandum esse arbitrarer. Non enim, quae ab eo narrantur, ejusmodi sunt, ut piaculum sit
384쪽
Μ. A. M DRETI quidquam in eis, quod verum non sit, pro
vero credidisse. Sed tamen quis eum mem.
Iacii accusat Vopiscus. Quid iste Vopiscus. quid hominis est Z Quidam Suetonii simius,
longe tamen ab eo distans, qui, cum se aliquem videri vellet, assirmavit, neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinere non aliquid esse mentitum, gloriatusque est, multa se prodidisse, in quibus Livius, MII stius, Cornelius Tacitus, Trogus inanis iis testibus convincerentur. Μagna hujus, qui quis est, Vopisci felicitas: nemo unquam tam curiose in ipsius mendacia inquiret. Sed i men quis hoc praestare ausit, iis, quae hoc hominis somnium in tam Iuculentis scriptoriabus reprehenderet, Veriora esse ea, quae ipse cum suis testibus protulisset Z Quis autem unisaam historiae scriptor hanc notam ess
gere potuit Non tantum apud Theopompum et apud Herodotum, historiae patrem, dicuntur esse innumerabiles sabulae; sed et ipse H cydides, qui ea scripsit, quibus interfuerat, mendacii a nonnullis accusatur. T cydides quoque, ait Josephus libro primo 7 adversus
385쪽
ORATIONES. S. Apionem, .lli media mentiam, a nonnialis accusari solet, qui tamen accurati imam rerum aE Oribin suis gestarum scrimisse historia pidetur. Aut igitur De hoc Tacito noceat aut
Thucydidi quoquo et Livio et omnibus deniaque historiarum scriptoribus noceati At Te . tullianus, non ut Vopiscus, aliqua Tacitum mentitum esse dicit, sed eum mendaciorum loquacissimum vocati Hoc loco peto a vobis, ut me quam potestis attentissime audiatis. Eadem enim opera et ad id, quod ex Tertuuliano adsertur, respondebo et id, quod Tacito gravissimum objicitur, diluam: eum religioni nostrae inimicum atque insensum fuisse. Ea in vetustissimis illis verae ac salutaris religi nis nostrae proseminatoribus ac propagatoribus pietas fuit, quae utinam etiam hodie in omniabus nobis esset l) nihil ut serrent, nihil amribus acciperint, quod Christianum non esset, quae cum Christiana pietate pugnarent, ea
omnia respuerent, rejicerent, aversarentur,
exsecrarentur. Tertullianus igitur, qui qua dam apud Tacitum legisset' adversus Christum ipsum, Deum ac Dominum nostrum, et avi versus Christianos impie dicta, quasdam etiam sabulas, quae tum de sanctissimo viro Moyse deque religione Iudaeorum vulgo inter im-
386쪽
' M. A. ΜΠ RETI peritos et veritatis ignaros circumferebantur, ad ea respiciens, Tacitum mendaciorum I quacissimum vocavit, eademque res magnam cito apud multos conflavit infamiam. Sed nos si hoc tempore nihil Iegendum putamus, nisi quod cum Christiana religione consentiat, omittamus sane omnes illos veteres Graecos Latinosque scriptores. Exulet a Christian rum scholis Homerus, exulet Hesiodus et, uno verbo, omnes antiqui poetae. Nemo est enim ex illis, qui non deorum infinitam quandam muItitudinem inducat. Nemo Platonem a tingat, eius enim studio depravatus est Orig nes, et fortassis ex eodem sonte fluxere Μania
chaei. Nemo Aristotelem legat, qui quae de mundi aeternitate, quae de sominis animo disputat, eis nihil potest Christianae religioni
magis esse contrarium. Repudientur Cicer nis cum pleraque alia, tum libri praecipue de sato, de divinatione, de natura deorum, manifesta on in impietatis et αΘεόμητος semina continent. At illi vixerunt, antequam Christus nasceretur, ideoque eis facilius ignosci potest. Primum, 'si opus sit; docere possim, hanc excusationem non valde ad id, quod agitur, pertineve. Non enim si antiquiores' suerunt, idcirco minus pravas opiniones ins
387쪽
rere in animis legentium possunti Sed demus, hoc aliquid esse. - Τollatur igitur Suetonius, in Nerone enim i de Christianis contumeliose et impie scripsit. Non legantur epistolae Plinii, ostendunt enim, eum non tantum ah- horruisse a religione nostra, sed etiam judicia
exercuisse adversus Christianos et eorum nonnullos adhibitis tormentis ad ejurandam Christi militiam compulisse. Deleatur graviS-, simus et utilissimus scriptor Plutarchus, ea dem enim, quas Tacitus, de Moyso et Iudaeis Dbvias habeti Quintiliatium rhetoribus adimamus, Contumeliose ipse quoque de Moyse loquitiis . Iurisconsultis Ulpianum: librum integrum scripsit de poenis, quibus Christiani assciendi forenti . Philosophis Porphyritim, Simplicium, Averroem: quis non eorum Se Christiani nominis hostem professus esit Me dieis Galenum, historiarum studiosis Ammia-num Marcellinum, Eunapium, Losimum: omnes hi alieno a Christianis animo suerunt
idque scriptis suis testatum ae Consignatum veliquerunL . Quod si eos non tamen propterea rejicimus; quid tu Tacitum iniquiores esse volumus An quisquam nostrum ita infirmus est, ut poriculum sit, ne in fide Christiana titubare incipiat, si Tacitura Christianum nota
388쪽
Μ. A. ΜΠ RETIsuisse cognoverit Τ Doleamus potius ' illius vicem et grati adversus Deum simus, . qui animos nostros majori luce perfuderiti Restandi duo ex iis, quae Tacito ab imperitis objici,soIere dixi: quod obscurus et asper in scribendo sit et quod male Latine loquatur. Equidem cum istos de obscuritate Taciti que- Tentes audio, cogito, quam libenter homines
culpam suam in alios conserant quantoque facilius omnia alia accusent quam semet ipsos. Simul mihi venit in mentem senis Cujusdam, de quo urbane Seneca narrat, eum, Cum aetatis vitio minus Commode oculis uteretur,
in quodcunque cubiculum ingressus esset, dicere solitum, illud parum luminosum esse, maiores senestras fieri oportuisse. Habeo et ipse, utinamque diu habeam, amicum, hominem inprimis eruditum, ita senem, ut annos prope jam, quemadmodum ait Iuvenalis, 76)dextra computet. Is cum Surdaster aetatefactus sit, saeΡe mecum Vero ac serio questus est, pravam consuetudinem inolescere: homines quotidie summissius, quam solebant, loqui. fortasse ep. 5O.
389쪽
oculis circumferunt, Obscuritatem Taciti accusanti At asper est, inquit alius, et Alciatus, amicum sibi hominem Jovium laudans, non est veritus vocaret historias Taciti senticeta.
Rusdem plane judicii suit laudare Iovium et
Tacitum vituperare. Nihil tam dissimile, . quam inter se hi duo. Non displicere non poterat Tacitus, cui tanto opere Jovius probaretur. - Quomodo autem potuit homo tam teneris pedibus tam multa spatia per Taciti Vepreta conficere Nos vero huic molli ac delicato culcitram substernamus et pulvinos rosae ac violae plenos eique a Deo PreCemur, ut, quidquid calcaverit hic, rosa fiati Videro mihi videor meretricem Terentianam iucoena pitissantem et dicentem : Pcrum, ' Pater , hoc est aliud lenius Sodes ride. Ferat huc ocius aliquis calicem mulsi, ut flere pupus hic desinat et contractam ex Taciti asperitate molestiam levet. Osseramus ei aliquid Jovii, qui se oblecteti Is enim mollis yD Heaut. III, 3, 49 T
390쪽
totus est, neque quidquam habet asperitatis illius, quae istum in Tacito ossenditi Non fluit modo, sed et diffluiti sic erant olim,
qui Virgilii . versus ut horridos rusticanosque culparent magisque probarent illa meliora et, Ienius cadentia: Berecynthius Attis, Et ra tum Mitulo, nostis cetera, recitare enim piget, et, ut isti ad asperitatem pavent, sic ego ad ineptias nauseo. Insanti melimela, mihi autem misceatur crater ille, Sed istae saluae
de Tacito conquestiones assecutum eme eum, quod volebat. Ostendunt. Imitandum enim
sibi Thucydidem proposuerat ejusque se inscribendo simillimum esse cupiebat. In Thucydide autem et obscuritas et asperitas notatur a Graecis et utraque inter virtutes illius, non inter vitia numeratur. Quamquam enim nuda et perspicua oratio delectat, interdum tamen in scribendo certi cujusdam generis laudatur Obscuritas, quae, Orationem a Vulgari loquendi consuetudine abducens, ex ipsa peregrinitate dignitatem ei majestatemque conciliat et attentionem legentium continet. Hoc quasi velum est, quod profanis obtendi-
