장음표시 사용
391쪽
tur. Sic templa sublustria ingredientes sacro quodam horrore perfundunL Asperitas autem illa idem plane est, quod in vino amarities, 'quae in quo est, id optime serre vetustatem putatur. Eam Graeci ita esse in Τhucydides Pemetuam notarunt, ut, cum ille in piaculi Ionii narratione aliquid ex ea de industria remisisset, leonem risisse' dicant 'Sequitur postrema reprehensio eorum, qui, Cum cito cetera Concedant, male eum Latine locutum dolent, cujus calumniae Andreas Alciatus et AEmilius Ferretus, quorum tamen uterque multum operae ad illustrandum Tacitum contulerat, primi auctores suerunt. Quod si ipsi tam bene Latine scripsissent, quam sibi videbantur, nonnihil sortasse nos illorum commoveret auctoritas. Nunc cum uterque eorum nonnulla quidem ita scripserit,
Scholiastes Thucydidis ad Ι, 126: του-
Λεων ἐγέλασεν ενταυΘα. Ex quo loco Λε-, tanquam vetus scriptor, in indicem auctorum, qui a schol. laudantur, ridiculin
392쪽
M. A. MUR ET Iut eadem Venus, eadem Suadela; quae in Barioli labris sessitaverat, horum quoque labris insedisse videatur; in quibus autem cultioresae Comptiores esse voluerunt, Ostenderint tamen. ne quid gravius dicam, se aliarum rerum, quam deliciarum Latini sermonis, i telligentiores fuisse: quid est, cur quisquam eorum de re, in qua non multum studii Ρ suerant, iudicium magni iaciat Boni jurisconsulti suerint, nihil enim impedio: Latini, talis certe non admodum idonei existimatores
oliquis, de talibus viris judicas. Audacitis ipsi de Tacito iudicarunti Qui autem nos
sumus, si omnes in unum conseramur, quicunque hac tempestate Latine loqui videmur, ut de scriptore sapientissimo, natoriis temporibus, quibus adhuc Romana lingua florebat, plane enim floruit usque ad Hadrianum habito disertissimo aetatis suae, sequius judi-- care audeamus At aliter loquitur quam aut Cicero aut Caesari Credo, aliud eHim dicendi genus adamarati Ne Cicero uis quidem temporibus omnes, qui diserti habebantur, Ciceroniani erant. Multa in Cicerone Brutus, multa Calvus, multa Pollio, qu*dam etiam
393쪽
Atticus, non probabant. At multis vocibus, multis loquendi generibus utitur, quihus v iustiores usi non eranti Primum quae hac in re culpa est Z Non Cicero et multa novavit ipse et aliis, ut alia novarent: auctor fuit Cujus est illud praeclare dictum: Quo I Ciatoni licuit, id cur non liceat Varroni γ' Licet huc addas: quod et illis et aliis licuit, cur non licuerit Tacito ' Ego ait Horatius 7 cur acquirere pauca, Si Possum, insideor 2 cum linSua Catonis et En HSermonem natrium duas erat eι no a rerum 'i mina protulerit. Nobis hodie minor eius re; .l;centia est, qui Latinam linguam non aliunde quam e libris petere possumus. Illi solutiores ac liheriores, quorum etiam nutrices Latine loquebantur. Deindo quis hodie pro certo a stirmare audeat, Cum tanta veterum scriptorum secta iactura sit, ea. quae quibusdam apud Tacitum nova videntur, nota apud Veteres quoque in ubunisso Si quis hodie in Germania aut inpol'nia natus, qui Italiam nunquam vidisset, 7D A. P. 55 sqq.
394쪽
. 556 M. A. MUR ET Inunquam hominem Italum loquentem a diisset , paucos tantum quosdam libros
Etrusco sermone Scriptos legisset eosque u eunque intellexisset et omnium VOCularum, quae in eis legerentur, indicem consecisset, deinde incidoret in aliquem Florentiae natum et educatum, qui inter cives suos disertissimus haberetur, et eum notare Vellet, tanquam
male loquentem, quod quaedam diceret, quae ipse in illis paucis libris et in illo suo primclaro indice non haberet, quis nostrum in tali spectaculo risum tenere posset y Atqui nillilo minor nostra stultitia est, qui in tanta veterum scriptorum disperditione, tam longo temp hum intervallo, tan ta Latini sermonis oblivione et ignoratione, optimae notae scriptores
damnare non Veremur, quorum Coqui et moliones multo melius, quam Omnes uos, Latine et intelligebant et loquebantur. Sed tinno sermonem nimis in longum duci video. Ego vobis hoc omni adseveratione confirmo, multa in Tacito nova istis videri, quae ex ultima a liquitate repetita sunt, quaeque apud Catonem, Varronem, Sallustium, quaedam etiam apud Ciceronem ipsum leguntur, quaedam sortassis novata, sed ita ut elegantius non potuerint, quaedam parce ex Graeco sonte detorta, quibus
395쪽
or tio ipsius, tanquam modice asperso sale, suavissime condiatur. Et hoc quoque habet
simile Thucydidis, in quo Graeci critici qua
dam Voces antiquas, quasdam ab ipso cusas et novatas notant. EXeCutus sum Omnia, quae
Proposueram. Quod si docui, et Tacitum in
Pulcerrimo argumento esse Versatum, et D
stra fidem illius in dubium vocari, neque
debere nos absterreri ab eo legendo, quod iniquus Christianis fuerit; et puerile esse, quod
quidam de obscuritate ipsius et asperitate Conqueruntur, et desipere, qui eum male Latine locutum putant: quaeso obtestorque VOS, ne oblatam vobis hoc tempore evolvendi pro stantissimi scriptoris occasionem, frustra eam
fortassis olim desideraturi, amittatis. II, 14.
hab. Romae pridie Non. Nov. MDLXXX.
CUM PERVENISSET AD ANNALIUM LIBRUM TERTIUM.
Quotannis mihi evenire consuevit, audito
res, ut, cum post illam solemnem quatuor mensium vacationem,' quae nobis ob aestivos Calores tribui solet, redeundum est ad munia, /torpeat animus, titubet Iinsua: ut neque,
396쪽
f58 Μ. A. MURETI quid dicam, facile reperire possim; et, cum quid reperi, verba, quibus id explicem, abrdere quodammodo se ac refugere, non, ut prius, ultro Se Offerre et suapte sponte suereae decurrere videantur. , Id si mihi evenit; qui et quadraginta propemodum annos in hoo publico dicendi ac docendi munere versatus sum et id ipsum tempus, quod ad otiandum
conceditur, ita consumo, vere ut dicere liceat, nunquam me minus otiosum esse, quam Cum
maxime esse licet otioso; yn quid putatis evenirhiis, qui, ut alia omnia majora habeant, usum quidem certe tantum in dicendo non habent Neque me fugit, hac in re culpam videri ali- 'quam posse etiam ingravesCentis aetatis, quae decrescente in dies naturali calore, spiritus quoque ipsos torpore quodam alligat, nec CO Pus modo, sed et ingenium segnius reddit; sed tamen, dum superioris vitae cursum Telego, Tecordor, quod nunc seni contingit, idem sere, jucundum cum aetas florida ver ageret, contigisse. Satius igitur et magis ingenui animi fuerit culpam nusquam alio derivare, Sed,
397쪽
ut Graeci dicunt, α τιas Βαιτο α ιον et lateri, illud quidquid est incommodi ac difficultatis non aliunde quam a nimis diuturna cessatione proficisci. Quid enim Τ nonne idem etiam adolescentibus evenit 3 Qui si aut pilae lusu
aut armorum tractatione aut equitatione aut aliis, quibus aetas illa ducitur, unum aut alte rum mensem abstinuerint, ea Cum repetunt, primis illis diebus neque corpus eadem, qua prius, agilitate flectere ac movere possunt et, quibus magistros antea provocabant, ad ea rudes accedere eaque tum primum discere aomeditari videntur. Qui sermo ob eam caussam a me hoc tempore susceptus atque instia tutus est, adolescentes, vos ut Commonefaciam,
quantum adsiduitas prosit, quantum intermissio noceati Illa vires aluntur ac gliscunt, hac ca puntur ac deteruntur. Illa te quotidie paullatim proficere ac progredi sentias; hac non paullatim, sed magno impetu retro reservi et in pejus ruere animadvertas. Non enim eadem Celeritate discimus, qua obliviscimur. Ut qui ex alto aliquo puteo aquam haurit, ubi magno molimine situlam prope ad os putei evexit, si paullum modo sunem laxaverit, it situla et deorsum concitatissimo lapsu provolvitur; sic,
qui multis vigiliis multisque sudoribus ali-
398쪽
quam sibi' facultatem iti hoc studiorum genere Comparavit, si tantillum de . solita contentione remiserit, pessum it, quidquid partum erat, longique Perit labor i ruus anni. Neque enim subsistere saltem licet, quod, ut in malis, tolerabilius soret: simul atque progredi idesieris, regrediaris necesse est. Pecunia si otiosa jaceat, ut non crescat, certe non imminuitur, neque quidquam aliud domino. perit, quam quod lucri sieret ea occupata. At in artium n9Strarum studiis si quam temporis partem languori ac desidiae dederis, non id modo perdis, quod interea discere potuisses;
sed bona magnaque pars eorum,. quae jam didiceras, evolati . Agricolae, ne Continua Satione emacient solum, tonsas, ut poeta loquitur . novases alternis Cessare patiuntur, agrique, qui hoc modo interquieverunt, ube-TiOPES. ex Se fruges esserre soliti sunt. Alia ingeniorum ratio, nihil ea magis laetificat, quam avidus et inexpletus exactor. Ce atione sterilescunt. Ergo ut in levioris operae studio proditum est, egregium artificem nunquam
399쪽
ORA TIONES.361εolitum praetermittere ullum diem, quin lineam duceret; sic eloquentiao laudem ambienti praecipit M. Fabius, quotidie dicendum esse aliquid, et quidem audientibus doctis. Sed relanguit jam pridem hominum industria,
restinctus est vetus ille ad honestas artes ardor animorum, nobiles illae exercitationes, quibus apud antiquos, laudabili aemulatione, juvenes inter se de consequendo eruditionis ac sapientiae principatu contendebantωita ex usu et consuetudine sublatae sunt, ut earum vix umbram ac vestigium retineamus. Ut igitur Virgilius ait, minora in dies produci homirium Corpora, quam antiquis temporibus fuerint, quod et tanto ante Homerus θὶ dixerat; ita videmus eruditionem hominum quotidie decrescere, ut illi hodie ordines ducant, qui olim vix in gregariis militibus locum obtinere potuissent. Nam ut illos heroas omittam, Platonem, Xenophontem, Aristotelem, Theophrastum, qui mihi videntur immensitate quadam ingenii omnem rerum naturam Complexi, non tantum supra aequales Suos extitisse, Quintilianus institi orati X, 7. Aen. XII, 9OD.
400쪽
M. A. ΜU RETI sed etiam posteris omnem' consoDendi sui Spem Sustulisse. quis post Plutarchum extitit, qui verae ac solidae' ) e inadisionis copia et varietate ita cum eo comparari queat, ut non longissimo intei vallo obsutui us ah OO sit, quem Cunque illi proximum esse volueris Quem ille poelum Veterem, quem Oratorem, quem historiae 8criptorem non ita triverat, ut edidicisse videretur Quam philosophiae' partem non ita
tractaverat, ut nemo postea tantum in una
eminuerit, quantum ille in omnibus Τ Nam quod quidam nuper magni in vulgus nominis sed non magni pretii medicus in quodam insulso ac ridiculo libro suo dicere ausus esu Plutarchum grammaticum modo, non etiam philosophum suisse, usus est videlicet ea libemtate, quae insanis tribui 5olet, ut, cum quidlibet in quemlibet dixerint, nemo laboret. Oste dit cerebrum suum, si quod modo illi cer Solida cruditi, solida doctrina ἁκυρον est nec Latinis usitatum: ut mirer, elegantissimum librum, quo philosophiae elementa traduntur, ab Ernesto inscriptum esse initia Solidioris doctrinae. R.
