장음표시 사용
401쪽
brum erat, medico eguisse, cum illa scriberet. Sed ut abeam a Plutar lio, quem sua magnitudo extra telorum jactum posuit, ut, qui cum allatrant, canum iuriam allatrantium similes esse videantur; eum igitur ut omittam et paullatim ad tempora nostra propius accedam:
quis post Claudium Galenum fuit, qui ad illius aut admirabilem in omni genere doctrinam aut singularem eloquentiam accesserit Quis multis jam annis philosophus veterum Aristotelis hypophetarum, Alexandri, Ammonii, Themistit, Simplicii et talium aut acumen ingenii aut doctrinae abundantiam aut Orationis dignitatem adaequavit Z Qui cum de rebus in naturae obscuritate retrusis ac reconditis ita dissererent, ut se a vulgo quam longissime abducerent, tam multis quasi gemmis multiplicis ac variae eruditionis distinguebant a que illuminabunt disputationes suas, ut etiam, qui a severitate philosophiae abhorrebant, ipso tamen dicendi genere Caperentur. Tl1Emistii quidem orationes dum lego, nullum cisophistarum, qui hoc unum agebaut, ut compte ac polite dicerent, antepono. At hodio pleri- quo eorum, qui se Pio philosophis Venditant, Cum ea docent, quae cum didiceris, , duplo
βtultior sis quam prius; tum in dicendo ita
402쪽
sunt hispidi atque agrestes, ut eos illud, quidquid est pinguium litterarum, in culina, non in schola, didicisse arbitreris. Adhuc de
Graecis loquor, et suit sane laus haec mundioris ac tittidioris doctrinae perdiu Graecorum propria. Illic elegantiae sedes, litterarum domicilium, museum orbis, eruditionis empOrium, Musarum ac Gratiarum omnium augustissimum quoddam sacrarium fuit risque eo, tum misera gens ultione, ut opinor, divina,
quia se ab ecclesiae Romanae obedientia, id est, a Christi jugo subduxerat, ab impurissimo Ityranno sub jugum teterrimae servitutis redacta esti Ex illo tempore siluerunt illae
Iusciniae, quae caelum BC terras Cantu suo
mulcebant, conticuit vocalis ille Sirenum
chorus, illi nitidissimi sontes, qui totum homia
Forte Muretus scripsit importunissimo. GHrio, ut Cicero et Livius loquuntur. Vulgatum tamen explicari posse lateor. Celeium hic Iocus habet turpem pontificis Romani adulationem, etiam Contra historiae fidem. Graecos enim ante impe- . rium suum eversum ita barbariem Iapsos esse, quis est, qui nesciat IL
403쪽
num genus elegantiore doctrina irrigabant,
exaruerunL Romani et serius attigerunt ii teras .et, Si, Verum amamus, aliis rebus, me
lioribus sorsitan et praestantioribus, nihil enim impedio, sed certe aliis) occupati, minus operae ac studii ad philosophiam et ad
totum hoc mansuetiorum artium genus Cou-
tulerunL Neque non tamen hi quoque habuerunt suos, qui planum sacerent hominubus nostris, ad Graeciam hac quoque in parte adsequandam non tam ingenium quam luntatem defuisse. Et hac quidem, quam dico, eruditionis copia et varietate duo pra Cipue Commendantur a veteribiis, Ρ. Nigidius Figulus et M. Τerentius Varro. De quibus, quanti fuerint, eo minus iudicare possumus, quod alterius prope omnia, alterius plane omnia scripta perierunt. Tanta suit in hominibus insequentis aevi socordia, tanta caecitas perversitasque judicii, ut . cum multa studi se ac diligenter conserVata sint, quae Ρ Tire praestiterat, ea Perierint, ex quibus plurimum utilitatis percipi poterati Sed ex iis, qui supersunt, duos praecipue admirari soleo, philosophum Senecam et naturalis historiae scriptorem Plinium. Quorum ille cum se
stoicorum sectae addixisset, non tamen Ce-
404쪽
. 566M. A. M u R E T I. teras philosophorum disciplinas neglexit ne que Zenone, Chrysippo, Cleanthe, Panaetio
ceterisque suis contentus suit, nec illos modo majorum gentium, Democritum, Ρlatonem, Aristotelem, Theophrastum, sed hos quoque minutos et, ut ' cavillator aliquis vocaverit,
patellarios philosophos, Epicurum, Metrod
rum aliosque ex eadem popina et iisdem hori. tis ita versavit, ut, quidquid boni ex eorum
unoquoque aut ad orationis Ornatum aut ad obscurarum et involutarum rerum intelligentiam aut ad vitam moresque formandos expriami poterat, id omne, summa diligentia e cerptum, libris suis aptissime et elegantissime insperserit. Cumque stoicorum, qui ante eum fuerant, arida, strigosa et impolita et quasi dumis ac vepribus obsita haberetur Ora tio, ipse contra in ea comenda. Pectenda, Pomlienda ita exquisitus et accuratus fuit, ut ni inius in eo cultus ac luxuries veprehendere tur. Neque ulla magis alia res Quintilianum, gravem alioqui et sapientem Scriptorem, adduxisse videtur, ut de Seneca minus honori
ficum judicium saceret, quam quod iniquo
animo serebat, immodico illius amore veteres oratores iuventuti excuti de manibus, ipsumque, quod no Seneca quidem voluisset, Ple
405쪽
ri que iam prae eo sordere Ciceronem. Nam illud alterum hominis somnium, sive Gellium eum sive Agellium vocari placet, qui voluit ipse quoque attollere se et nescio quid de Seneca loqui, nulla re magis quam contemptu ac silentio refutandum arbitror. Injuriam facit Senecae, . si quis pro eo tam infirmis o, treCtatoribus respondendum putat. Illuri
ero Promum Condum rerum Omnium scitudignarum . illud receptaculum ingenuarum artium, illum eruditionis oceanum, C Plinium, quis unquam satis pro dignitate. vel admirari vel celo hi res poterit Qui nullum unquam librum vidit, quem non legerit; nihil cognitu dignum legit, quod non excerpserit ; nihil excerpsit, quod non in litteras retulerit. Itaque - unum ipsius opus, quod de plurimis extat, naturalis historiae instar ingentis bibliothecae videri potest. Sed quo admirabilior et praedicatione dignior illorum
industria est, eo magis accusanda nΟStra Omnium ignavia, qui, tot adminiculis fulti, tanta librorum copia instructi, tot tamque illustribus exemplis ad imitandum propositis, torpemus tamen et in inerti atque iuglorio conse-neSCere otio, malumus, quain, per illorum: vestigia gradientes, explere animos nostros
406쪽
Μ. Α. ΜΠ RETTillo suavissimo pastu cognitionis ac scientiis et, quanto homines ceteris animantibus antecellunt, tanto supra vulgus hominum eminere. Non amamus litteras, auditores, non amamus studia doctrinae, nihil altum, nihil
arduum, nihil gloriosum cogitamus: quod si faceremus, jungeremus noctes diebus, nocti bus dies et, discendi cupiditate incenai, Omnes corporearum Voluptatum illecebras, Omnem laboris asperitatem prae ' doctrina con
darum gratia tam multas, tam longinquas, tam periculosas peregrinationes suscipiunt; domum, uxorem, Parentes , liberos reli quunt; ventis, fluctibus, piratis ac praedonibus vitam suam Committunt, perpetuum prope sibi exilium indicunt: nos, si ita sapie tiam amaremus, ut illi opes amant, ullum ejus Comparandae caussa laborem refugeremus 2 Venatores in nive pernoctant, famem, sitim, frigus, vigiliam serunt, Cum aΡris, Cum ursis aliisque indomitae feri fatis animalibus de vita saepenumero decernunt ac dimicant
nos, si quanto illi ad praedam tanto ad eruditionem ardore ferremur, ullam nobis, ne ad eam perveniremus, dissicultatem obstare pateremur Insanum ac libidinosum ado-
407쪽
lescentem, cum ad puellam, quam amabat, aliter pervenire non posset, singulis nocti bus mare illud, quod Europam ab Asia dividit, natando transire solitum accepimus. Quod in eo stulta et inconsulta cupiditas potuit, ut, dum potiretur amoribus suis, nihil tanti putaret; cur idem in nobis amor
virtutis ac scientiae, si eam vere et ex animo amaremus, non esticeret Τ Ita est prosecto,
ut dicam 'D, auditores. Nihil amori dissicile, nihil arduum, nihil impervium est. Neque illi poetae frustra alas addiderunti Volat, si quo aliter perveniri non potest, Sed amor sapientiae nullum vestrum ad ossa tetigit, nulli vestrum medullam/ animae iacibus suis perussi L Quid, quaeso, est i quid isto sibi quorundam fremitus vult Aequo animo accipietis istam contumeliam, iuvencs,
an mendacii coarguero ac convinCere me CO
nitemini J Utinam velitis, carissima mihi capital posse enim scio. Utinam vobis Deus istam mentem immittat, ut, quasi coitione quadam ac conspiratione facta, mecum LOCauno contendere instituatis, plus ne ego i Imo ut issico. R :
408쪽
M. A. Μ DRETIboris et operae ad docendum, an. vos studii et alacritatis ad discendum conseratisi Oinsuavem . mihi et injucundam pugnam, si vicero; acceptam et exoptatam, si victus di cesserol Habituri autem sumus hujus cem laminis nostri agonothetam .Gregorium pontificem modis omnibus maximum , qui, 'ut Achilles Homericus praemia et victoribus ponit et victis, ita ipse, pro suo erga honestas artes incredibili amore et vobis, si vincetis, et mihi, si vincar, ampla praemia constituturus est. Quanquam ego quidem, dum vos Victores videam, nullum mihi aliud
praemium posco, Plus enim jam pridem sum illius inexhausta liberalitate, quam quantum
Promerebar, Consecutus. Tui vero, Paules
Foxi, vir et generis nobilitate et splendore vitae et dignitatis gradu et virtute atque do tritia illustrissime, suscipe patrocinium n struit Confirmato sanctissimo seni, et flori- dissimam hanc iuvenum Coronam, quanν ex ore Imeo pendentem vides, tum ipsius vi tutis pulcritudine invitatam, tum tuo . ac linsimilium exemplo incitatam, flagrare studio
409쪽
i ORATIONES. O71 earum artium, quarum ipse praecipuus sautor est; eL me, quanquam aetate jam ad senium inclinata, . et quietis aliquid, post co secta tam multa stipendia, postulante, mortia' turum potius, quam Commissurum. ut tam prolixae ipsius. ac beneficae ergat me Volu
tati per ignaviam et fugam Iahoris parum P spondisse videar. Ite, adolescentes , jam .enim, ut diei tempus est, diutius detinendi imon estis curate animos et crastino die hac ipsa hora ad persequendos mecum Taciti annales Isai atque alacres convenite. II, a 5.hab. Romae III. Non. Nov. MDLXXXIJ.
Ludere quibusdam fortassis et, , devexa iam
in senium aetate, caussam minuendi laboris quaerere videbor, qui usque antehac in gravissimis praestantissimorum scriptorum libris eorum, qui ad me Ventitabant, industriam exercere solitus, hoc anno Ciceronis epistolas ad Atticum mihi sumpserim interpretandas. Ita enim vulgo Pgrauasum est,' omnem
410쪽
epistoIarum lectionem leve quiddam ac ludia crum esse magisque ad pueriles animos aliquo litterarum gustu imbuendos, quam ad' retinenda graviorum virorum studia, RCCO-modatum. De qua opinione, vera nec ne sit, quaeremus postea. Iunc hoc dico: si maxime latear, quaesiisse me rationem aliquam, qua, sine ulla utilitatis publicae deminutione , pars mihi laboris aliqua demeretur, qui tamen eo nomine nie reprehendat, , nimis eum agrestem atque inhumanum sore. ain eum me populus Romanus hos prope jam viginti annos viderit ita perpetuo mandatum mihi munus obeuntem, nemo ut unquam, qui quidem hanc provinciam sustineret, aut plures aut graviores scriptores aut majori om-nIum aetatum omniumque ordinum concursu
Interpretatus sit; quae invidia fuerit, natu iam grandiorem minusque in dies perserendis laboribus idoneum mollioris ac remissioris operae aliquid sumere Z Ut corporum, sic et
animorum non eaedem exercitationes omnem
aetatem decenti Cursus, lucta, jaculatio, discus, harpastum juvenilibus viribus ac lacertis con veniunt; senibus apricatio, ambulatio, gestatio, magis congruiti Veterani olim, quanquam sub signis haberentur, graviorum tamen laborum
