M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ORATIONEM

immunes erant. Roscius sabularum actor ita excellens, ut ex eo, quicunque artificio aliis quo longe praestabat ceteris, in suo genere esse Roscius diceretur: hic ergo Roscius, cum ad senectutem pervenisset, incidisse vnumerOS BC Cantus Ipsasque remissiores secimo

dicitur tibias. . Quod histrioni licuit, cur honestissimarum artium doctori non liceat' His et ejusdem generis aliis argumentis uterer, si, quoa huius factum est, mea caussa sactum esse profiterer. Sed longe alia mihi mens suit, cum hoc consilium cepi. . audi. cavi, paucissimos libros Posse reperiri ad prae standum id, quod a me exigitur, , quodque ego omni ope efficere molior, accommo istiores. Certe enim mandatum mihi publico mi, ut VOS, quantum in me situm est, ndCic. de orat. I, 28.

Muretus imitatione sua probasse videtur Lambini conjecturam in Cicerone de leg, I, 4: Roscius fumiliaris treus in Senecinge

numeros in cantu ceciderut i Sasqtie diores fece at tibias, . ubi. Vulgo aeditur

cecinerat. Sed nihil certi. R.

412쪽

5 έ M. A. MURETI eloquentiam informem. Recte autem et Vere dicebat Caesar delectum verborum esse originem eloquentiae. Idemque multo ante eum Aristoteles docuerat, qui Cum eloc tionis praecepta Graece traderet, primam illius virtutem esse dixerat ἐλληνίζειν, id est, Gra ce ita loqui, ut oratio nihil barbarum, nihiΙ insolens, absonum, peregrinum habeat, sed

et singularum VOCum elegantia et earum structura ac Collocatione, natam esse se in m

dia Graecia ostenda L Qui ergo Latina lingua eloquentes esse meditantur, iis hoc primum elaborandum est, ut Latine, pure et quam

maxime ex veterum Romanorum usu RC CO

suetudine loquantur. Nolite autem putare, laudem illam, quae quasi sanitate et integritate ac castimonia Latini sermonis continetur, aut parvam aut sacile parabilem esse. Cum, post restitutas a Medicea potissimum familia litteras, infinita quaedam vis extiterit hominum in omni genere eruditorum, cumque et nostra et Ρatrum memoria homines summis

ingeniis praediti tam multam in Latine loquendi Cic. Brut. 72. rhet. III, 5.

413쪽

studio operam posuerint, ut id prope unum operis habere viderentur; paucissimi tamen, quorum scripta, non dico sermonis vitiis careant, nam hoc quidem illorum nemini contigit, sed aliquam saltem priscae illius et nativae Latinitatis imaginem contineant, extiterunL Ut Graeci proverbio dicunt, multos esse, qui thyrsum serant, sed paucos Bacchos; ita multorum salsa quadam Latini se monis specie inducta et oblita oratio est, Pamcorum Latina. Duo in Italia summi viri d ces ceteris ad hanc laudem capessendam et quasi antesignani' fuerunt, Iacobus Sadoletus

et Petrus Bembus, qui etiam propter ejusdem studii similitudinem Christophorum Longolium Belgam in deliciis prope atque in amo-vibus habuerunt. Non ita multo post magdo in pretio su unt duo hujus facultatis praecipui doctores, Patavii quidem Laetarus Bonamicus, in hac autem urbe Romulus Amasaeus,

quorum tu illo secunditatem ingenii admira-βη v. Platon. Phaedon. c. 15 ibique Gotia Ieber atque Erasmi adas. chil. L cent.

VII, 6.

414쪽

5 6 M. A. MORETI

reris, diligentiam et accurationem requi reres ; in hoc nihilud modum, quod ad boni et ex omni parte persecti doctoris commendationem pertineret, desiderares. Brevi igitur innumerabilis quaedam hominum multitudo per Italiam emoruit, qui, illorum exemplo incitati, horum disciplina ac praeceptis e culti, ad hanc bene Latino loquendi ac scribondi laudem incredibili studio incumberenticum et Venetiis Iovita Rapitius et Patavii Benedictus Lampridius et alii praestantes viri sitienti juventuti sontes eloquentiae reclud Tent, et a principibus maximi honores iis, qui Latinam linguam egregio praeter CeterOSCallerent, proponerentur. Et tamen in tacito ardore animorum, tanta ingeniorum Contentione atque aemulatione, tantis propositis pra 'θ Malim curam. Est quidem ac ratio semel apud Ciceronem Brut. 67. Sed se-- mel aut rarissime dictis abstinere prudentius est, quod saepe accidit, ut talia, melioribus libris inspectis, vitiosa reperiantur. Idem intelligi volo de vocabulo attentio apud Cic. de orat. II, 55. quo

415쪽

miis, nemo adhuc extitit, cui simpliciter et sine ulla exceptione ea laus tribui possit, ut bene Latine scripsisse dicatur. Proxime quidem veterum gloriam accesserunt et ii, quos modo nominavi, et alii satis multi, neque immerito commendati sunt aut is, qui pauca quidem scripsit, sed in scribendo omnium p litissimus maximeque limatus idemque ab Omnibus ineptiis remotissimus suit. Joannes Casa aut vir in scribendis epistolis Latinis singulari lepore ac venustate praeditus, Paulus Man tius. Qui tamen quemadmodum illud consecuti sunt, ut haec laus vere ac merito Propria Italiae haberetur, eique ceterae omneS I Bliones scribendi elegantia facile cederent; ita illud negari non potest, multos naevos multasque maculas, quod bona omnium venia dictum sit, illorum omnium scriptis aspersas esse, quae planum faciant, illos vidisse quidem, quid optimum esset, et viam, quae ad illud ferret, ingressos longe processisse; sed longe tamen ab eo, quo intendebant, substitisse. Neque hoc eo dico, ut de summorum vir xum gloria quidquam propterea detraham, quos et admiror ipse et ad eorum persequenda Vestigia cohortari vos volo, sed ut intelligatis, minime vulgarem esse ram laudem, quam

416쪽

tot ac tales viri tantis laboribus tantoque studio plenam tamen ac solidam consequi non potuerint. Nunc quod dicturus sum, nolim, a quoquam durius accipi. sed ita potius, ut prosectum ab optimo erga vos animo et a singulari quadam mea erga nomen Italicum voluntate. Qui enim in Italia diutius aliquando quam in Gallia, ubi natus sum, vixerim et jam pridem in hac Orbis terrarum nobilissima urbe sedes ac domicilium collocarim , sacere neque possum neque debeo, quin et Italiam totam et praecipue urbem Romam pari ac patriam pietate ac studio colam. Do-loo igitur et indignor, cum, quae laus nostra ac patrum memoria propria, ut dixi, Italorum fuit, ut soli ex omnibus Latina lingua

perite ac scienter uterentur , eam nunc ita obsolevisse ac propemodum evanuisse video,

vix ut iam tota Italia pauci quidam senes,

qui eam utcunque sustineant, TeperiantuP. Interea exterae uationes et, ut vulgo in Italia vocantur, barbarae hanc possessionem gi rise, tanquam a Vobis pro derelicta habitam, occuparunt jamque non obscure, Latinae linguae usum et intelligentiam migrasse ad so, relicta Italia, gloriantur. Hanc vos tantam indignitatem seretis aequo animo, juVenes,

417쪽

ORATIONE L 579 ac non potius Omnes nervos ingenii conten detis, ut stolidam illam agrestium hominum vobis insultantium superbiam retundatis Experiscimini, expergiscimini, adolescerites, et, si quid in vobis Romani sanguinis, si quid avitae virtutis est, incumbite ad eam gloriam, quae Vestri generis ac nominis propria est, ex alienarum gentium manibus e

torquendam l . Mihi credite, si semel penitus imbibatis id perficere, si, socordia et ignavia Valere jussis, naviter opus hoc urgere instituatis, si frenum, ut dicitur, mordeatis, brevi

suturum est, non modo ut nuper amissa ornamenta Tecuperetis, sed etiam ea magnis

ac Iutulentis accessionibus locupletetis. Ego quidem, quoniam ad pure et emendate lo- quendum, quod hujus consilii atque incepti fundamentum est, nullius omnino libri Ie tionem utiliorem, quam epistolarum ad Atticum judico, quoniam eas Latinae linguae sim diosis pervolutandas, manibus atque oculis conterendas, ad verbum, si fieri possit, edi Cendas censeo, idcirco earum interpretati nem suscepi, nihil veritus eorum stultitiam, qui, speciosa utilibus anteponentes, ita me,

quasi quiddam hujus loci auctoritate inserius susceΡerim, criminautur. At iidem mc s

418쪽

M. A. M Π R E TIperiori hiis annis, cum Aristotelis libros domoribus, cum Platonis libros de republica, nuper etiam cum Tacitum interpretarer, ita calumniabuntur, quasi, omissis iis, quae j

ventuti utilia serent, ea quaererem aC ConSeC-tarer, in quibus ostentavo me et venditare pOpulo possem. Quid istis canibus iacias aut

quomodo te aliter , quam Contemptu , ab eorum latratibus vindices Praeclare Aristoteles, cum idem ab aliis avarus, ab aliis prodigus haberetur, argumento id esse ait, eum liberalem esse. Ita isti, cum me nunC ut nimis sublimia petentem, nunc ut me justo i serius demittentem culpare instituunt, ubmihi quidem tum demum medium secare Videar, efficiunL Magis me movent exempla oorum, qui momoria nostra primos ordines in litteris duxerunt, quorum ut quisque do tissimus habitus est, ita plurimum operae in

his epistolis collocavit. Nunquam me pigebit eis in libris exerceri, in quibus duo ingentia docora Italiae, Petrus Victorius et Paulus Manutius, acutissimus jurisconsultus Antonius Goveanus, Sehastianus Corradus, Leonardus Malaspina, lumen et ornamentum Galliae Hadrianus Turnebus, aliiquo, quos enumerare longum est, ita desudarunt, ut praecipuam

419쪽

sibi maleriam gloriae ex eis emendandis et illustrandis quaesiisse videantur. Quos si di

Ces non Sequerer, unum tamen OPPOnerem, cujus auctoritas frangere, debilitare, obterere omnes contra Seutientium rumusculos posset.

Hujus enim consilii mei non approbatorem modo et adstipulatorem, sed auctorem uC la datorem haheo illum uberrimum disciplinaxum omnium sontem Gulielmum Sirletum cardinalem, cujus auctoritati dum paream, nunquam magnopere, quid alii de me judicaturi sint, laborabo. Sequitur nunc, ut iis obtrectatoribus respondeam, qui omnem epistolarum lectiouein leve quiddam ac prope Mugatorium esse ajunt, quo tanquam lactepuexuli, non, ut solido cibo, etiam grandiores ali debeant. In quibus hoc primum est, quod admireri cum sermonis usum unum de pra cipuis a Deo in hominem collatis muneribus se lateantur, quomodo de scriptione epistolarum aliter sentire possint. Ut enim Se mone inter Proesentes, ita epistolis inter absentes animi sensa communicantur. Per epistolas mercatura exercetur, qua Si Careremus.

innumerabilibus commodis careremus; per epistolas pater cum liberis, vir cum uxore, sta tres ac propinqui tutev se, tum quoque,

420쪽

Μ. Α. ΜURETI cum multi inter eos .montes multaque maria interjecta sunt, ita colloquuntur, ut una Omnes domi esse videantur; per epistolas et indi cuntur et geruntur bella, paces componuntur, inter remotissimas nationes constituuntur societates, foedera feriuntur, amicitia, quae condimentum vitae est, quo sublato vita

quidvis potius quam vita fuerit, nullo magis

adminiculo quam mutuis epistolis continetur. Itaque si episolarum usus tolleretur, Commer

cium quoque et naturalis illa hominum inter ipsos societas tolleretur. Sunt ista, dicet aliquis; sed tamen epistolis sua quisque negOtia committit; graves et arduae disputationes, et ad quas percipiendas doctore opus sit, epistolis mandari non solent. 'Hoc si quis de toto epistolarum genere dicere audeat, ablegabo eum ad Platonis, Isocratis, Senecae et talium epistolas quaeramque, numquid illas quoque de rebus vulgaribus et cuilibet sine ,

doctoris opera perspicuis scriptas putet Τ j bebo , inspiciat illam, quae a Cicerone ad Q.

Fratrem in Asiam missa est , qua Vir non et quentissimus tantum , sed etiam tractandae

reipublicae peritissimus omnia complexus est quae praestari debent ab iis, qui magnis provinciis summo cum imperio praesunt. Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION