M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

nostrae mysteria a sanctissimis illis aeternae veritatis doctoribus, qui nobis ad adspicie dam viam, qua iretur in caelum, sacem praetulerunt, epistolis inclusa sunt. Quisquamne ita impie temerarius est, ut cum illorum procerum, Basilii. Nagian geni, Cypriani, Ambrosii, Hieronymi, Augustini. GPegorii et simialium epistolas si minus legerit, extare tamen audierit, totum epistolarum genus Contemnere audeat Τ At in his Ciceroniatiis nihil simile, scriptae enim sunt de rebus sere domesticis ac familiaribus simplici et sponte suso dicendi genere, ad hominem usu domestico et intima familiaritate conjunctum. Hoc si laterer, tamen eas dignas, quae diligenter

et accurate legerentur, eme Conteriderem. Vere enim hoc sapientissimus scriptor Xenophon principio ejus libelli, qui convivium

inscribitur, scriptuiri reliquit, magnorum virorum non Seria tantum, Sed et joca cOPnΟsCere OΡerae pretium esse, quod ex his quoque utilissima ad vitam exempla CaΡiacitur. C. I, quem locum respexit supra p. 4.

422쪽

Lael um interdum discinctos, dum olus de Coquereti r , ludere et nugare; Cicero etiam lege, dis ad Lucrinum conchis et umbilicis animum relaxare solitus. Quis nostrum non quolibet pretio emat, ut interesse talibus ludis queat et has labellas audire, quibus tales viri tuter se jocahantur Praeclare Plutarchus in Alexandro δε ορι, inquit, ut quia que mescitavic illintris iactio est, ita maxime ingenium hominis patefacit; imo pero interi ue.1igiuιm Gliquod facium dictum e aut jocustiliquis magis detegit hominis mores, quam ut bitim e tignationes et Pugnia , , in quibus multa hominum millia ceciderunt. An, cum principes viri publicis se negotiis Subduxerunt et, ex clusis admissionibus, paucos quosdam deligunt , quibuscum libere ac familiariter iocenturi invidemus iis, qui admittuntur ad interiores illorum sermon , eosque' beatos emeac caelum digito contingere putamus; nos sis' serm. II, 3, 75, Sqq- . 2D de orat. II, 6.

423쪽

ORATIONE L 385 ad Ciceronis et Attici arcana' penetrare eo vie nunc jocantes, nunc inter se qua publi- eis, qua domesticis de rebus colloquentes audire liceat, parvi , id esse 'ducemus Sed longe aberrant a vero, si qui res tantum d Hesticas et familiares iocos his epistolis contineri putanti Historia illorum temporum, quibus imperium orbis terrarum immutatum est, et vel eversa vel certe conversa ea reἰ publica, quae ita bonis legibus atque insti tutis fundata erat, ut in perpetuum duratura videre nr, non aliunde melius quam ex his libris percipi potesti Tum praeterea Cicer nis admirabilis prudentia et scientia reipublicae tractandae nusquam so magis quam in his epistolis proditi Quod ne quis me temporis caussa confingere arbitretur, praestantis viri et illorum temporiim aequalis Cornelii Nepotis verba ipsa recitabo, quibus suum de illis judicium posteritati contestatum ac CO signatum reliqui L Qui in Attici vita cum

inter iecronem et Atticum summam CO

junctionem animorum fuisse dixisset, Et, 4nquit, rei sivit indicio, P inter eos libros,

424쪽

M. A. M URETI in quibus de eo facit omenuionem, qta in ptii

gus sunt editi, sexdecim polumina vistolarum ab consultu ejus . que aci extrem te MN ad Atticum missarium , V V q-- legat , non militiam desideret historiam contextam eorum ter Oniam. S- enim omnia de studiis princi- 'piam , Mitiis ducum, inmulacionibus in re blica Perscrima sunt, ut nihil in iis non amareat , et facile existimari Possis, Prudentiam quodammodo esse dicinationem. Non enim Cicero ea Solum, quin rivo se acciderunt, futura Windixit, sed etiam, ' quin nunc M- Meniunt, cecinit ut pates. Haec Nepos, Cujus non .vanam esse praedicationem res ipsa quotidie ostenditi Ad eas caussas, quas attuli , cur iubis epistolis mecum pervolutandis cupide ve sari debeatis, accedit haec quoque, , quam, dubitavi equidem, num adferre deberem, ne vineta mea, ut aiunt, caedere et de ea ipsa lacultate, cujus opinio, salsa sortasse, neque enim impedio) sed opinio tamen, ad aliqua in me provexit hominum famam, quippiam detrahere viderer. Sed vincat veritas, quae aliis omnibus rebus praeponderare debet, pro

sertim cum de Commodis Vestris agatur. ΗΟ- die, adolescentes, si Verum amamus, omnis prope usus eloquentiae , praeterquam in scri-

425쪽

, ORATIONE L 38 bendis epistolis, ita de medio sublatus est. ut nec vola nec vestigium appareati Dom nabatur olim in judiciis, regnabat in consultationibus, vincebat sere ea caussa, quae eloquentiorem patronum nacta erati Sed haec mitis fuere, nunc recondita, ui de phaselo ait Catullus . ,

Iudicia, Romae saltem, ita exercentur , ut in eis nullus plane locus eloquentiae sit In d liberationibus de magnis et seriis rebus, quid quisque dicat. non quam ornate dicat, 'arulenditur. Recte omnino, neque enim

gari potest; sed tamen isto modo magna di sertis hominibus subtracta materia esL Eloquentia, quasi aetatis beneficio immunitatem consecuta, jussa est oblectare se in his u stris scholasticis ac pulverulentis disputationi bus, in sacria concionibus, quae ad populum habentur, et interdum in gratulationibus, quae sunt ad principes, aut in eorum mneribus exornandis. Ita ex illis tribus Aristoteleis dicendi generibus solum epidicticon,

quod olim minimi pretii habebatur, in usu D IV, ab sq.

426쪽

M. Α'. IIU RETI relictum est. Mansit tamen illud, ut, quet bene, 'id est, tum diserte tum prudenter et ad res, ad personas, ad tempora accommodate epistolam scri ut, sacillime ad intimam principum familiaritatem perveniant et ad

maximarum rerum' tractationem adhibeantur,

maximis pleruitique ' Donoribus augeantur. Hae facultate cum alii tum Jacobus SadoI tus et Petrus Bembus viam sibi ad dignitatem summae proximam i munierunt. Nolo de via ventibus 'dicere, , ne aut adulari videar aut aliter eos laudem, quam ipsi fortasse laudari se volunL , Vm, adOIescentes, . bestra Gnim res agitur, et satis jam Xerborum sectum est adjuvate attentione Vestra industriam meam, et inibi boc credite , integritatem Latinae linguae,' cognitionem antiquitatis, prudentiam in rebus gerendis, i ex nullo Ciceronis libro posse a vobis moliva. aut facilius, quam ex bis epistolis, comparari. Cuperem, Paule Foxi, uir non tantum in primis illustris, sed adi it ustrandum hoc seculum nate, . DOVO quodam et minime ulgari modo tibi, . quem nillil obsoletum, nihil vulgare delectat, gratias agere, quod talis tantusque vir, Omissis negotiis, quibus assidue distineris, honoris mei caussa, hodie, multum deΡrecante me,

427쪽

ne id faceres, huc tamen Venire VOIueris. Sed, cum animum. in Omnes partes versavi,

nihil, quod te dignum sit, excogitare possum. Tacebo igitur et hoc toto genere gratiarum actionis supersedebo. Ni si fori hoc ipsum novum quoddam gratias agendi genus est, cum is, . qui beneficium accepit, magnitudinem illius . verbis a se coaequari non posse confitens, conticesciti II, an hab. Romae

pridie Non. Nov. Μ XXXV

REPETITURUS LIBROS ARIS TELIS DE MORIBUS.

D rimum quidem Deum immortaIem Ven ror, auditores, ut, si hos viginti annos, quibus huic muneri praesui, pro singulari erga me popust Romani caritate ac benevoIentia Proque maximis in me cum aliorum pontisti Cum tum praecipue Gregorii XIII. principis immortalitate dignissimi beneficiis eo semper

animo sui, ut de utilitate vestra non minus εaepe quam de mea cogitaverim, ni nunquam rationes meas vestris anteposuerim, ut Sem Per eam docendi rationem tenere studuerim

428쪽

59o M. A. MUR Erinon quae aut minus laboris aut plus ostemtationis habitura, sed quae .vobis plus verse ac solidae eruditionis paritura videretur, ita me, quod reliquum est aetatis. in eiusdem muneris procuratione placide ac tranquille exigere patiatur, deinde autem , ut vobis omnibus inspiret amorem erga honesta studia et cupiaditatem ea ita isto aetatis flore discendi, quae vobis7 aliquatido tum privasim tum publice et utilitatis et dignitatis plurimum allatum

sinti . Quod cum peto, non tantum Vestra, sed etiam mea caussa peto. Nam cum qui

tis ac tranquillitatis Here, cui si et semper natura amans sui et hac ingravescenti aetate quotidie magia iudigeo, magna pars in eo P sita sit, ut a vobis attente ao libenter audiar; non dubito, quia id saeile impetraturus sim ab iis omnibus, qui ipsi prius a se, ut se ament neque unquam per ludibrium et Pedi vicaciam animi et suis et alienis commodis obstare cupiant, impetrarint. Quam spem cum do vobis hujus annui curriculi nostri principio ut si unquam alias aut potius

maiorem quam unquam alias animo pere perim, obsecro obtestorque Vos, auditores, ut vel mea Caussa vel vestra vel etiam tot viatorum dignitate praestantium, quos hodierno

429쪽

ORATIONE Rdie huc convenisse et industriae meae iudicos atque arbitros et modestiae vestim testes ac spectatores futuros videtis, eam unius horae attentione ac silentio comprobetis. Etenim qui pulcerrimos et a me semper in prima commendatione habitos libros Aristotelis de moribus ad Nicomachum, quos vicestino abhinc anno ex hoc ipso loco interpretari coepi, nunc denuo quod Deo volente ac propitio' fiat l) interpretari constituerim, cum Sciam, hoc consilium meum non prius quam hesterno die plerisque vestrum notum esse Potuisse ideoque multos esse, qui non modo meditati ac parati, ut Par est, huc venire, sed vix libros sibi pinspicere potuerint: decrevi ho-' die, quae illorum librorum propria sunt, non 'attingere, sed universe ac communiter de tota studiorum nostrorum ratione disserere et' quaerere, Verane an salsa sint ea, quae plerique putant de caussis, cur hodie neque tam docti neque tam diserti homines, quam olim fuerunt, reperiantur. Saepe enim inter sui querelis eruditorum et ingeniosorum hominum , qui de temporum nostrorum ins licitate quererentur: quod, cum et ingenia nihilo quam antiquitus deteriora sint, et aliis majoribus et magis arduo ac dissiciliore

430쪽

in Ioco. positis . Virtutibus. aetas nostra lacile vetustatis gloriam aequaverit, , si quidem et rei militaris ductandorumque exercituum et reia publicae in pace atque otio tractandae scientia, Ratis multi memoria nostra, qui nulli Vete-Tum cederent, . extiterunt, hac molliore, .u videtur, et parabiliore eloquentiae et erudiationis laude, nemo. prorsus exoriatur, qui 'ntiquitati controversiam facere audeat; sea Praeclare secum actum esse ducant, si qui hoo tempore mult0 sudore multisque vigiliis hoc consecuti εunt, ut a veterum praestantia non

Iongissime; abesse , videantur. Atque illud quidem iacile conveniebat inter omnes, nota eandem em diligentiam in hominibus nostris, quae in veteribus illis, quos admiraremur, fuisset; . merito abesse nos ab illorum gloria, Porum non imitaremur industriam; labore venalia esse praeclara omnia; inique sacere, qui industriorum praemia peterent otiosi; neque esse, quod quisquam nostrum sibi blandiretur, aut cujusquam e nostris studium et diligentiam cum illa veterum pertinaci et indomita discendi cupiditate contenderet. . Illos, incensos et inflammatos amore doctrinae, omnibus sibi aliis voluptatibus interdixisse, rei familiaris curam abiecisse, cibo, Potu,

SEARCH

MENU NAVIGATION