Defensio decretorum Concilii Tridentini et apostolicarum constitutionum ecclesiae romanae in causa paupertatis monasticae adversus duos libros inscriptos vita claustralis et vindiciae regularium &c, ... auctore F. Daniele Concina ... Accedunt censura

발행: 1745년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Audisti obsecro Nummi eola, Sc Monache quid tibi aestus

avaritiae pariat . . . . Audi adhuc Nummi cola. Quod autem Nummi cola appello, a qualitate tui operis vocabulum traho, non contumeliae in te nomen usurpo . Nummos enim colis , qui pecuniam diligis .... Fiacta igitur tibi de proprio no. mine satisfactione , Nummicola , jam quod dicturus eram , ausculta . . . Ex isto Nummi colarum numero cerebrosus quisquam sortasse non deerit, qui mihi ad ista respondeat : Divitiarum me cur mordaciter impetis, quem perexigua summa contentum, vix paucos habere obolos cernis . . Ecce Pr prietarius noster si ve melius, ut ante, Nummi cola, paupertatis patrocinio utitur, ut ipse dives irreprehensibiliter videatur. S. Petrus Damiani opus. Pa. cap. 6. S.

152쪽

DISSERTATIO

SECUNDA

DE LEGE

Regulares ad exactam rerum communitatem cuus uepeculii expertem obligante.

CAPUT PRIMUM.

Status quaesionis. Aberrationes perpetua', ct sopbismata, quibus Adversarii canium implicant. Puncta , quae ad dirimendam causam probanda sunt.

l ira iustae disputationis confinia, quoad fieri potest, redigam, cohibeamque , primum omnium causae status aperiendus rhallucinationes , effugia, sophismata , quibus ab eisdem implicatur, manifestanda . Et primum omnium nonnullas propositiones penes omnes certistimas praemitto. II. Prima Propositio. Regulares, qui consilium evangelicae pauperi tis uoto solemni Deo nuncupant, omnia bona sua tum praesentia, tum sutura pleno, & absoluto Religionis, quam profitentur, dominio subii ciunt, eidemque ius omne renuntiant . Religio vicissim eodem sacro vineulo sese astringit impertiendi subditis omnia necessaria pro victu &vestitu iuxta Regulae praescriptum . III. Smmda Proposito. Si Monasterium datam fidem instingit : si omnia, quae statui Resigioso necessaria sunt , porrigere subditis neglia git ; isti naturae iure sibi victum & vestitum, quem subministrare con- entus deberet , comparare propria industria valent, etiam repugnante

153쪽

roa Defensio Decie torum Concilii Trid. m.

Pr,lato, nedum consentiente. Votum squidem iustum mutuum elaudit contractum, in quo si una pars deficit, deficere & altera iure valet. IV. Tertia Proposuis. Praelati Regulares, spectata Monasticae proseia sonis natura , & praecisis circumstantiis, absolute peccant mortaliter, si omittunt ex parte sua distribuere subditis suis tum sanis tum infirmis omnia necessaria iuxta Regulae normam, quando Monasterium sus-ficientibus abundat redditibus : si pro virili parte non curant, ut reapse observetur in propriis Monasteriis exacta rerum communitas. V. Quarta Propositio. Subditi Regulares peccant mortaliter , si resiis

sunt Praelatis volentibus invehere exactam communitatem o si conseriare in communes Fratrum usus recusant census vitalitios , pecuniasque omnes propria industria partas, quando omnia necessaria illis conferun tur a Monasterio : s, quantum eorum conditio seri, sedulam dare operam detrectant, ut exacta rerum communitas instauretur collapsa, &eustodiatur invecta. VI. Quatuor illae propositiones extra disputationis aleam constitutae sunt penes omnes Theologos. Nihilosecius locis opportunis illas pleno in lumine collocabo, & ab ineptis commentis asseram. VII. Ex his quatuor propositionibus status quaestionis omnibuς patet. Est autem eiusmodi. Regulares, spectata Religiosae professionis natura, & sublatis circumstantiis casuum particularium, tenentur exactam communem vitam ducere. Ab hac lege Praelati Regulares in casu gravis necessitatis, & quoties bonum commune exposcit , post uni dispem sare, iuxta communem Theologorum Doctrinam de Legum dispensitione. Peccant autem gravissime , si absque urgenti & evidenti necelsitate di pensant, ut m loco explicabitur. En si tum causae, quam propugnandam assumimus. Aberrationes dc sophismata, quibus adversarii exmdem involvunt, fucumque faciunt imperitis, indicanda in antecessum sunt, ut exuta deeisioni via sternatur planior.

VIII. SOPHISMA PRIMUM. Omnes sive Theologi , sive Can

nistae, leges, vota, praecepta exponentes, primum vim, & obligationem eorumdem e subinde causas excusantes , & momenta ab eisdem dispensandi, tradunt. Eruditi Adversarii, misso tractatu, in quo voti lcgi LVe obligatio traditur, tota mentis indagine scrutati sunt tractatum de

dispensatione. Et quia Theologi docent posse Prelatum dispensare ale

154쪽

Dissertatio Secunda. I I

ge communitatis & peculium concedere, urgente necessitate, quid heine inserunt Inferunt, nullam reperiri legem vetantem peculium: inserunt. votum paupertatis Monasticae editum ad Regularum Monactialium praescriptum, absolute,& praecisa circumstantia quacumque, peculium privatum excipere. Quod Sophisma simillimum huic est. Superiores diebus veneris, α Quadragesimae dii peti sint a lege prohibente esum carnium t er go esus earnium absolute licitus est. Hac hallucinatione perpetuo causam implicant, minime distinguentes vim & obligationem voti, sive praecepti absolute spectati, a causa aliqua, quae ab illius observatione excusare potest. Incredibilis apparet tanta vel in Tyrunculo Theologiae hallucinatio.

Ex facto tamen veritas haec constabit.

IX. SOPHISMA SECUNDUM. Explicatio istius seeundi sophism

tis clarius primum manifestat. Quod peculium, inquiunt, licitum, aut illicitum sit, a voluntate pendet Praelatorum. Quoties peculium retin tur , Praelato consentiente, licitum est : Illudque solum est proprium vitiosum, & voto adversum, quod clam, & inscio Praelato possidetur. Ita Regulae, ita Theologi omnes clamant. En quam verum sit, quod indicavimus, adversarios nempe ex aliqua dispensatione, interdum necessaria, inserre nullum extare votum, nullumque praeceptum, quod vitae exactam

communitatem praecipiat. Quam fallax sit, & viris Theologis indignum tophisma istud, cui, ceu sacrae ancorae causam fidunt suam RR. Magistri,

cuique a partium studio aliena notum est. Praelatus gravissimi astrictus lege, omnia de communi subministrare, omnia, quae subditi acquirunt, in rem communem redigere debet, & cui necesse fuerit tribuere. Sola evidens necessitas ab istius legis observatione excusare eosdem quandoque valet. Sunt ne Praelati voti paupertatis domini, an custodes λ Si in eorum arbitrio esset peculii privati concessio, sublata nec emitate urgente, inane& commentitium esset paupertatis votum. Nonne chimaerica esset lex

non edendi carnes in Quadragesima, non laborandi diebus sacris, Conseia sonis, & Communionis annuae, si Superiores ex arbitrio & esum camnium concedere, & sacultatem laborandi diebus sacris, & non confitendi semel in anno, nee eommunicandi in paschate, imperii re possent λ Nomne commentitiae essent leges istae, si reapse Catholici omnes & carnes integra Quadragesima indiscriminatim ederent, & sacris diebus Missam non audirent, nec in Paschate communicarent Quid si reponerent. Omnia

haec

155쪽

1o4 Defensio Decretorum Concilii Tri erc.

hare praestamus, scientibus, & annuentibus Praelatis : idcirco legem non violamus. Omnes aut fere omnes Regulares collapsae disciplinae sua privata peculia retinent plus minusve, prout magis aut minus fortuna ter rena arridet. Alii divites quammm ad usum, alii pauperes , annuentibus Praelatis. Ergo votum istud arbitrarium est, & commentitium. Y SUPHldMA I LNIIUM. με si, in imperitis faciant , calamistris peculium inurunt . Salus proximi, litterarum cultus sunt finis ordinum Mendicantium. Ergo ob hunc finem dispensare Praelatus valet super peculii usu . Peregregie. Continuati peculii usus aptissimum instrumentum est, quo Evangelica vinea colatur non ne λ Nihil nunc dicam, quantum floreant litterae ubi resonant erumenae. In loco de hoc dicetur. Nunc sophisma paucis dispungo. Verum ne est quod asseritis , praelatum dispen sare in communitatis lege posse propter studium, an secus λ Si verum. Ergo cum iis tantum aliquando indulgendum, ut in litteras incumbant,

secus eum caeteris. Ergo datur lex communitatis exactae, a qua dispensare Praelatus nequit, nisi aut studii, aut alterius necessitatis ea uia . Ergo erronea est doctrina tum Vindiciarum , tum Uitae Claustralis, ubi ore υ- tundo negatur lex exactae communitatis . Tum, si nulla est lex exactae coma munitatis, nulla est dispensationis necessitas: Tum enim necessaria est dis

insatio, quando lex prohibet, secus ubi nulla lex extat. At lex est, inquis, nihil habendi, nisi consentiente praelato. Bene habet. At si nulla lex est prohibens peculium, Praelatus ex genio illud concedere potest, fuit itiaeque & crudelitatis reus erit, s id concedere nolit, quod lex nul

Ia vetat. Quo posito , tot erunt paupertatis Monasticae vota, quot sunt Priorum cerebra & genia. Hoc ergo conficio dilemma. Aut est baec lex exactae communitatis peculii privati vacuae, aut secus. Si primum: ergo Praelati nequeunt dispensare, nisi gravissima causa urgente . Et quoniam reapse abutuntur Praelati non pauci hac facultate, ideo Concilium Tridentinum, & Pontifices Summi adimunt eis hane potestatem impertiendi peculii, praecipiuntque exactam communitatem. A qua lege sola naturalis necessitas, bonumque publicum interdum excusare valet, ut suo loco dicetur. Si nulla est Lex : ergo praelati ex mero arbitrio peculia maiora vel minora impertiri valent. Ergo ex genio Praelatorum Mendicantes Fratres divites , aut pauperes erunt. Ergo in vanum Ecclesia duobus potissim uinultimis saeculis tot Decreta , tot Consi tutioncs , tot Interdicta multi. pli.

156쪽

mssertatis Secunda. Ios

pitem it, ut Regulares ad hanc communitatis exactae legem servandam

induceret.

xi. soPHISMA QUARTUM . Multi Viri sincti habuerunt me u.

lium. Ergo non est illicitum. Omnes Viri sancti, nemine exeepto, peculio privato Regularium bellum atrox indixere . Interdum necessitate urgente, & ut iuri naturae servandae vitae satisfacerent, eo usi sunt intra limites extremae paupertatis. Caetera nullum non moverunt lapidem , ut tantam corruptelam a Claustris exterminarent, ut infra ostendetur.

xii. SOPHISMA QUINTUM. Numquid omnes, qui peculio utu tur, aeternas poenas dabunt λ Tribus integris , & valde prolixis capitibua Dissere. 4. Diseiplina Apostol. Monas. solutum est sophisma istud omnium ineptissimum. Num ex multitudine peccantium praesidium quaeris Consule citatam Dissertat. cap. IO. D. I 2. & I3. XIII. SOPHISMA SEXTUM. Necessitas exeusat a legis observantia. Necessitas in voluntaria, secus Voluntaria. Necessitas , quae obtruditur, respectu majoris partis libera est, & deliberate volita, ut suo loeciluculentissimis demonstrationibus palam fiet . Iterum ex hoc sophismate colligas velim, quam sit vacillans adversariorum causa . Nunc negant legem vetantem peculium, nune ut peculium excusent , necessitatis praetextum objiciunt. Si sola necessitas excusat peculii usum, ergo absolute,& praecisa necessitate, lex datur, quae peculium vetat.

XIV. SOPHISMA SEPTIMUM. Datur lex communitatis. At distinguendae sunt plures communitatis species. Alia est persectissima , exactissima, rigidissima, alia mitior, alia mitissima, alia minas perfecta. Α-lia, quae peculium excipit: alia, quae illud respuit . His vocum ambagi bus , & involucris causam implicant, imperitosque decipiunt . Communitas servanda in Regulis omnibus perspicue descripta legitur. Si quaestio Metaphysica esset , utcumque negotium facessere possent . At res facti eum sit, suis se conficiunt armis. De ea communitate sermo est , quam omnes Saeri ordines, in quibus consistit Regularis observantia, servant . Capite sequenti eam describam, palamque fiet, qua bona fide, quo Zelo ,

quo candore causam agant.

XU. SOPHISMA OCTAUUM. Peculia nostra retinemus cum antismi promptitudine eadem resignandi,& dimittendi ad Praelatorum nutum. Promptitudo haec chimerica est, exceptis semper necessitatis naturalis ea- Tomo I. O sbus.

157쪽

ios Defensio Deere oram ciuilii Triaecte.

sbus. Quoniam haec promptitudo a tot saeculis numquam sese in actum einxere uit. Praelati supremi Religionum sunt Pontifices Summi. Non solum nutibus, & signis, sed gravissimis & legibus & poenis praeeipiunt eoa-sundere haec peculia cum Monasteriorum redditibus e praecipiunt exactam communitatem. Promptitudo haec semper restitit, & etiam num resilit . refragaturque. Promptitudo haec invehitur , debaccatur in eos , qui haec peculia damnant, quique exactae communitatis legem defendunt . Libris typis editis defenduntur peculia haec ut licita : & voluntas prompta e dem dimittendi iactatur Si nulla est lex meiata vetans , eur obtruditur voluntas eadem dimittendit Nulla quippe extante lige , nulla est oblig tio habendi voluntatem se se spoliandi eo, quod lege nulla prohibetur . De hoe fusus suo loco. XVI. SOPHISMA NONUM. Si votum paupertatis Monasticae includeret exactam commuaeitatem, in nullo umquam casu possent Praelati Regulares, etiam urgente necessitate , usum peculii impertire. Ex erassa institia hoc ortum ducit. Vorum meum L inquit D. Bernardus lib. de Diaspensat. J non augear Pralatus absque mea voluntate, nec nuntias sine cerista necessitate: alioquin remisso voti absque necessitate non dioensatia essed dissipatis. Aliud est, quod Praelati nequeam auferre vota solemnia: a liud est, quod nequeant relaxare observantiam in hoc, aut illo casu , ne cessitate urgente. Primum verum , secundum lalsum . Mirum est hae obtrudi a Theologiae Magistris, cum nota tyronibus si at . Quae esse debeat neeessitas, ut valeant rite Praelati in aliquo eventu dispensare, infra di

XUII. SOPHISNA DECIMUM, quo caetera recidunt omnia. Huc

pertinent omnes adversariorum conatus, ut immensa vocum sarragine mstendant, posse Regulares Mendicantes altissimae paupertatis Evangelicae voto devinctos, habere suas peculiares crumenas, sevi suis eensibus vitiaitiis, retinere pecunias, quas quisque aut praedicatione, aut lectione, aut alia industria adipiscitur. Conventus subministret cubicula , communem mensam, & certam pecuniae summam in Vestarium. Caetera, singuli suum privatum peculium ex venia praelati habeant, quo & lautiora, si velint, sereula, & cellarum splendidiorem supellectilem comparare, & recreatio isnibus licitis, honestisque oblectamentis indulgere, & si vis etiam moderatis ludis pecuniariis interdum vacare religiose queant r ne multa et ut

158쪽

Dissertatio Secunda. ro

ea habeant, quae maior, & maxima illorum pars non haberet , nisi δε- Iemne paupertatis votum edidisset. Quare mirum haud esse debet, si, ut tam prodigiosum monstrum defendant , inaudita paradoxa excogitent . Venia qualis qualis danda esset, tum ob praeiudicia educationis , tum ob exempla, quae ad instar torrentis steum abripiunt vel ipsos experrectiores, si his seuerentur, simulque silerent. At quod haee libris typis editis pro

Iege concedente obtrudere ausint , culpa videtur nulla excusatione diagna.

XUIII. me decem sophismata, quae sunt adversariorum principia potissima, evidenter ostendunt, quam si illorum alit icta & desperata ea uia . Unum alterum destruit, & confusionem summam pariunt, & scandala indueunt gravissima: Quoniam & exactae communitatis cultores vacillantes efficiunt, & vi erroneae do trinae spectata, ab eiusdem observantia abducunt, pecuniosos vero Fratres in relaxatione confirmant, & ad universae observantiae Regularis ruinam viam aperiunt latissimam , ut experientia manifestissima compertum est. Ubi enim serpit peculiorum pessis, ibi caeterarum legum neglectus oculis conspicitur. XIX. Haec pauca in antecessum delibare operae pretium existimavi', &ut viam pararem ad planiorem causae decisionem , & ut a lectore mihi facilius veniam impetrarem, si prolixior fuero, quam causae conditio pti stularet. Si bona fide, & solius veritatis amore res ageretur, pauc nc gotium confectum esset. Uerum adversarios per varios oppositosque anfractus errabundos palatosque, modo huc , modo illuc confugientes, sequic actus sum, magnisque itineribus ad latebras usque, ultimosque recessus se se recipientes persequi, donec eos eomprehenderim. Ueritas una est: plurimae autem a veritate aberrandi viae . Cum adversariis pugnandum

mihi est, qui vel ipsa prima principia in discrimen vocant e dubia &salsa pro veris ingerunt e omnia sulaeque miscent : luculentissima d cumenta in pravos sensus detorquent, ut suo loco palam fiet. Non ergo mihi vitio vertendum , si, ut effugia quaeque , rimasque omnes eluderem : si , ut artificia, versutias, praetextus . commenta penitus

Iabefactarem, eadem principia in Disciplina Apostolieo-Monastica latius explicata replicavero. Causa haec neque eruditionis est, neque cum L ruditis a partium studio alienis tractanda, atque adeo in qua, omnibus ad vivum resecatis, presse & perspicue possit in tuto res collocari .

159쪽

1 es Defensio Decretorum ConciliI Trid. oee.

Negotium nobis est cum adversariis, qui pro aris, & Meis dim Icant , quique nulli pepercerunt industriae , ut veritatem certissimam dubiam argutando efficerent: quoniam propriam defendunt crumenam. XX. Capita potissima in hae Dissertatione tractanda, erunt seque nistia. Αe principio, communitatis, dominii, & usus notionibus praeiactis, propositio illa gravissima , quae est fundamentum caeterarum, quaeque extra disputationis aleam constituta esse deberet , in medium veniet , nempe , sint ne Regulares lege gravissima , quae Iex sive votum sit , sive praeceptum parum refert, exactae communitati peculii vacuae astincti E vestigio sequetur altera , si ne inane , & commentitium paupertatis votum, admissis peculiis seu depositis , quae reapse obtinent in Coenobiis laxioris Disciplinae Succedet suo ordine tertia, in qua palam fiet, peccare Superiores Regularium tum contra paupertatem, tum contra iustitiam ipsam & Dispensationis fidelitatem, permittendo subditis privata peculia. Post, consistere ne valeat Disciplina Regularis, votumque obedientiae, communitate peculii experte sublata λ Quinto loco, fieri tinn esse inopiam Monasteriorum , paucis exceptis , palam fiet . Sexto loco demonstrabitur, voluntariam esse, & culpae plenam necem ratem, quam iactant, retinendi peculii . Atque adeo pleno in lumine collocabitur debitum gravissimum , quo obstringuntur Regulares tum Praelati, tum subditi ad invehendam communitatem. Commentitia quoque , & ludrica apparebit illa animi promptitudo peculii dimittendi ad Praelatorum nutum. Postremo, de potestate Praelatorum dispensandi in casu necessitatis a lege exaesae communitatis sermo erit ; sed & regulat praescribentur ab illis servandae , qui nequeunt in propria Coenobia communitatem invehere, neque alio, ubi communitas viget , petere. Inter disputandum Adversariorum Magistri Vindicis, & Magistri Vitae Clausiatis obiecta omnia diluam . XXI. Illud nunc a te, humanissime lector, enixe peto, flagitoque, ut praeiudiciis positis ad hanc causam accedas, & a serenda sententia ab. stineas, donec omnia rationum momenta aequa lance libraveris . Lubet te ipsius Marci Tulli verbis alloqui. Etiamobrem a vobis iudιces, ante quam de /psa causa dicere incipio, Me postulo : Primum id, quod aequis um es, ne quid huc praeiudicati asseratis. Etenim non modo auctorita-δem , sed etιam nomen iudicam amittemus, nisi hic ex ipsu causis iudica-4iis

160쪽

Dysertatio Secunda. I 'Lmus, ae s ad eau fis iudicia iam facta domo deferamur. Deinde, squam opinionem iam vesris mentιbus comprehendiis , s eam ratio conatiellei , s rario labefasiabis, s denique veritas extorquebιι r ne repugneistis, enmque animis isseris, aut libentibus , auι aequis remittatis . Tiam autem, quum ego unaquaque de re dicam, re dιluam, ne ipsi , qua eou. traria sunt, taciti cogitatione vora subjιciatis , sed ad extremum experietis . Pro Cluem. sub initium.

CAPUT IL

Notio exame communitatis a Regularibus servandae . Magi fler Vindiciarum a mat communitatem Ap olicam immunem tige ab omni peculis: Sed negat M nachor oe Mendicantes Deo. adpromittere hanc paupertatem . Masser Vitae Claustralis ad mat Clau- frater I pondere communitatem descriptam a Luca in . cap. 2 oe Sed simul docet Alumnos A solici GLegii sua habuise privata peculia . Ambo errores castigantur.

I. TI R. Magistri adversarii mutuo dissident in designanda communita-

te, cui devincti Regulares sunt . Fatetur alter, communitatem

servandam ab eisdem, illam ipsam esse, quam describit Lucas in As . cap. a. oe 4. quia illa peculium iunctum habebat . Negat alter ἱ quia communitas Apostolica peculium quodque execratur. Illorum verba transcribenda, ne creare illis invidiam videamur . Magister Vindiciarum prior tempore, prior in ordine sit. Scribit ille pag. 26. o Ut eommunis vitari s Apostolicat sarta tecta eustodiatur, requiritur . . . . ut ex commu- ,, ni cellario pascantur, & ex uno Vestiario induantur Monachi om- ,, ni aque bona quomodolibet ad eosdem pervenientia in rem commu- ,, nem redacta, cui necesse fuerint praebeantur, & ita quidem exacte , se ut nec depositum ullum, esto debitis cancellis restrictum, nec pecu-- lium aliquod, quovis moderamine adhibito, nec vitalitius proventus, is quolibet temperamento moderatus, indulgeatur. Uerbo dicam, ita est

SEARCH

MENU NAVIGATION