Defensio decretorum Concilii Tridentini et apostolicarum constitutionum ecclesiae romanae in causa paupertatis monasticae adversus duos libros inscriptos vita claustralis et vindiciae regularium &c, ... auctore F. Daniele Concina ... Accedunt censura

발행: 1745년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

r o Defensio Decretorum Concilii Trid. oec.

eximendi a eommunis vitae observatione , si haec voti naturam ingrediatur, illius respondet eruditioni, illumque illius controversiae innotentissismum patefacit . Communitas haec sive directe , sive oblique ingrediatur voti naturam, exempti sunt ab eadem Regulares, necessitate urgente, &in dubio , & ob rationabilem causam , non a Pontifice modo , sed a quo ispiam Praelato dispensari licite possunt, ut in loco fusius explicabitur: Quod opponit pag 49. in limine ossendisse Zelotem, risu dignum est. Cur quaeso impegit in limine λ uia inquit pag. 3r. P. Leetana & Theologi alii plurimi docent, teneri utique Regulares vi gravissimi praecepti ad exactam communitatem , negant vero hanc ad voti naturam pertinere . Haec est tua Confessio cit. pag. 3 l. Laudatus Lerana etsi comminem vitam servandam Myruat, eam tamen non ex voto paupertatis astringere dicit , sed ex Ecclesiasteo Iure. Ergo, te Iudice, causa cecidisti , eum Author Disciplinae toties testatus sit , se nihil aliud in hac controversia intendere , nisi evincere, Regulares gravissima obligatione exactae communitatis observationi subiectos esse. Quod vero eiusmodi obligatio proficiscatur aut avo . to ipso , aut a praecepto voto ab Ecesesa addito , ad executionem quod attinet, perinde est. In hoe situs est totius causae scopus . Ad maiorem dumtaxat confirmationem additur, Theologos ipsos, si bene explicentur, docere communitatem ipsam voti paupertatis Monasticae naturam ingredi. Quoniam tam Leetana, quum Thomas a Iesu, Sc caeteri omnes, dum asserunt, exactam communitatem quid esse praeter voti naturam, votum considerant ut se, & fimpliciter, ut ipsi loquuntur, nempe praecisum a Regulis, & ab Ecclefiae praecepto. H.ec sunt verba Leetanae a te laudata . Nec solum tenentur Religiosi quomodolibet non habere proprium, aut

,, servare paupertatem, sed etiam specialiter viisndo vita communi . . . is Quia licet sine tali vita communi possit observari simpliciter votum pauis pertatis .... Nihilominus tamen Ecclesa a Spiritu Sancto edocta videns ,

is quod sine praZE a vita communi dicite observari posse paupertas Rel Lis giosa a ideo omnibus Religiosis istam sperialem modum paupertatis, quiis in vita eommuni conmit, observandum praescripsi Idem omnino docent Donatus Ramirea, & alii Theologi omnes. Quaero nunc abs te. Nonne Regulares omnes votum edunt paupertatis secundum leges ab Ecclesia praescriptas λ Ais Ergo licet votum paupertatis ut sc ,& simpliciter , seu praecisum a legibus istis, non exprimat eou munitatem ,

192쪽

Dissertatio Secunda. I I

tatem , editum tamen juxta leges Ecclesiae praefatam communitatem includit . Sicuti licet ieiunium , ut sie , ct simpliciter non habeat a nexum ciborum delectum , tamen secundum Ecclesiae leges abstine tiam a carnibus involvit. Quare omnes Theologi adfirmant, hoc praeceptum totum quoddam esse duabus partibus, nimirum unica commestura, & abstinentia a carnibus, constans. Et qui istius ieiunii votum edit utramque partem vovet. Disputant dumtaxat Theologi utra harum partium principalior sit. Pariter materia voti paupertatis totum morale est his duabus partibus conflatum, sine proprio υλere, o exacta rerum eommuis nitate . Quod porro haec communitas primario, aut secundario voti naturam ingrediatur , vel quod si voti naturae extima, eidemque per modum praecepti addita, disputationes sunt ad causae decisionem parvi, aut nullius emolumenti. aeque enim peccatum mortale sacrilegii perpetrat, & perit, qui violat praeceptum voto additum, ac qui transgreditur votum ipsunt . tam accipe, per me licet, quae tibi magis arridet, partem .

Responsa Magisri Vitae Claustralis seipsis corruunt.

I. U IE hactenus dim sunt adversus Magi lirum Vindicem, convellunt e omnia , quae opponit Magister Vita Clatis ratis . Supervacanea pro pterea confutatio esset, nisi quaedam inventa sane curiosa adi ieeret Author noster, quae & illius eausae imbecillitatem, & ejusdem acuminis penetristionem magnopere ostendunt . Itaque a. p.rra. Dissert. a. cap. 3. pag. aio. , praemissa declamatione in Rigorisas per mia, per prat rupta, per rupes , o cautes vagantes commolirandum suscipit immani intereamdιne paupertatis votum, & bonorum omnium communitatem invicem separari.

Quod tametsi evinceret, nihil inde colligeret, ut toties dictum , & dicem dum saepius est. Caeterum disputationis gratia videamus, quae sint Magistri nostri oppostiones. Primum in examen vocat argumenta sui adversarii pag. 2I2. his verbis. ,, Ut igitur Daniel Concina ostendat eiusmodio rerum communitatem paupertatis voto, quod Deo nuncupant Claustrales, is adeo annexam esse, ut si separetur, votum concidat necesse sit, duo, , statuit principia iudicio suo certissima, atque evidentillima. Quorum pri

193쪽

1 α Defensio Decretorum Concilii Trid. .

se mum est. Paupertatis votum generatim acceptum, o ab omni eis is se santia praecisum, plures excipis gradus: nee in hac acceptione aenum prais alio pressit, quemadmodum ne ue communitatem aut elatissit aut reiicit. si Alterum t Quodlibet istum materiam certam oe praede finitam mi vendi- ,, cat . . . . Ex quibus principiis ita philosophatur .' Regulares omnes pauis,, pertatem Deo vovent non incertam, non indomiam, non ad cujusdam mo, , tapbscae definitionis amussm exactam, non denique , quam sibi υM The is logi, vel Ammisae suis abstractionibus oengunt', sed eam praecise , quae

se in eorum respectiis Regulis praescripta reperitur. Porro Regula omnes M. D nachales, omniumque Patrιarcharum, licet in aliquo aditamento disserante, is in He tamen omnino eonveniunt, ut scilicet non aliter suis Religiosis pau- ,, pertatem vovendam praescribant , quam exactismam talam comm nem ... is Ergo Regulares υmentes paupertatem , honorum υment communitarem .

II. Hac descriptione peracta, anhelitum recipiens, in has erumpit exclamationes. ,, En Achilleum Danielis argumentum . . . Proh quam ,, tum valet partium studium P Tanquam solidissina a prodit, quae velis uno talitro excutiuntur, confringuntur, dissipantur . II. Tantum roboris talitris tribuis ' Spectemus ergo is ius talitri prodigium. Primum principium, inquit, falsum : falsissimum immo statim se prodit. Hoc principium primum, quod falsissimum asserit, admittunt Theologi omnes. Quis hoc a Ierit' Quis λ R. Magister Vita Claustralis pag. 186. his verbis. Quatuor gradus paupertatis assignant THEOLOGI OMNES , quorum prior est , quum quis relictis pos se retus fere omnibus V

rei tantummodo moderutae dominium ρο usum sibi retinet o Alter gradus es ... Tertius gradus es. Quartus denique &c. Suas hasce anti Iogias talitro componere studeat,& interim eonfiteatur primum illud principium Contellitae sui, videlicet paupertatis votum generarim aereptum plures excipe re gradas . Caeterum quid petit P. Magister Ut principium illud falsumst, an verum St. verum, ut revera est, iniuria illud negat. Si falsum. Paupertas ergo generatim accepta ita determinatum gradum habet, ut a voventis intentione non pendeat hunc prae alio gradum vovere Τ Ille ip se fatetur pag. 186. votum paupertatis generi ce acceptum rei moderata dominiam o tisum mi retinere posse , & solum excessum abiicere . Et reapse scholares, ut vocant, Inclytae Societatis Iesu , votum edunt paupertatis, retento rerum dominio', absque tamen ejusdem usu. Et nunc Muc

194쪽

Dissertatio Secunda. 24 3

Mt evidentissimae demonstrationis vim elevare contendat, Principium rois tunde negat, quod paucis paginis ante, ipse certum esse penes omnes Theologos seribit Sed pergamus ultra. IV. - aeque nutat L subdit pag. 213. I alteram principium t Quodli-- ώea votum certam oe praedonitam sbι Uendieat materiam. Nutat hoe,, principium Immo, subdit, falsum ex eo audit, quod qui is sancte. se nedum prudenter, Io sibi praejtituto Ordine, nullo designato Instituto, - --ι Refigionis ingressum . . . . Quis fodes dixerit imprudenter agere,, hominem . . . qui . . . Dco adpromittat , -υe atque revera , se dei is ceps HeemosInam elargiturum, nullius rei genere , nullaque quantitate. praescriptis sit ille, qui Theatra, o fora in more habuit adire , , Eeelesias, Templa vix e limine Ialutavit, vovet, pondet pereeri.

se nationem ad Sanctuaraa, quin ad Lauretanum, μι Composellanum, meis Assisimas se se determinet ' Utrumque prudemissimum in voυendo dis

U. Digna tanto Magistro commentatio. Cedo. Cum peregrinationis votum executioni mandandum sit, debent ne voventes xeu deliri, &bacchantes per mundum huc, atque illuc vagari, nullo peregrinationis suae termino praestitutot Cum votum eleemosynae implendum est , an non debet vovens quantitatem rei Votat & distribuendae in pauperest

definiret Santie, inquis, nedum prudenter qui vis, nullo prasisuto sibi Ordine, nullo designato Instituto, vουσι Religionis ingressum . Nae *u in Christianx Theologia eruditissimus Audi quid de hoe pronunciato Ma

tinus Navarrus scribat in Manuali cap. D. n. qq. Decimo Sexto preis eat , qui vovet Religionem in genere , o abstate, neque saltem animarestringit ad illam Reἰigionem. Haec comperta sunt vel ipsis rei Theo. Iogi eae Tirunculis. Cedo. Cum quis votum Religionis suscipiendae exequi debet , an non cogitur unum prae alio seligere Sacrum ordinem Paupertas, quae a Regularibus vovetur, illico executioni mandari debet. Quis dixerit, praefata vota indefinita esse omnibus numeris absoluta Ouis sanae mentis negaverit , praefiniendam esse materiam , ante. quam haec vota impleantur Et nune in discrimen vocatur hoc prine i-pium, videlicet quodlibet votum executioni demandandum certam sibi

asciscere materiam Fae principium istud esse falsum. Quid hei ne eoiligist Regulares nempe edere votum insertum, Vagum, versatile , &

195쪽

144 Defensio Decretorum Gnenis Triae cte.

paupertatis arbitrariar. Hoc est consedlarium , quod ex negatione praeis fati principii necessario proficiscitur.

VI. Quid reliqui adieri Magister noster, ut praelata duo principia evacuet, vel ut falso saltem splendore homines fallati Nihil prorsus .

Sed ovans, ac veluti trophasis onustus, volubili verborum rotatu et mat : Ex futilitate horum principiorum nemo non videt longe futiliorem esse, que ex lus deducitur, argumenta iovem .pag. 2I3. Porro argumenta

tio Aut horis Disciplinae haec est . ,, Regulares non indefinitam pauperisse talem Deo vovent, sed eam praecise , quae in eorum respective Re-M gulis praescripta reperitur. Porro Regulae omnes Monachales non a-- liam paupertatem iubent, quam exactam vitam communem et quo se niam non aliam praecipiunt paupertatem, quam quae in Actibus isse postolorum descripta legitur, ut omnes Regulae testantur, .

VII. Quid ad haee Magister Vitae Clausratis Prima propositio , inquit, pag. 2Iq. implexa atque in Iuta est, primo principio, unde or. ta G, nihilo melior. Implexa est propositio, qua asseritur, te eam V uisse paupertatem, quam Regula Augustiniana praescribit Putabam eum solum hane cavillari propositionem pota , qui non minus in clara luce coecutit , ac si densa caligine circumdaretur. Quare veluti in scenis Eumenidum videt agmina Pentheus , & solem geminum , & duplicem se ostendere Thebas r se Author iste implicatam videt propositionem, quae omnibus non vertigine actis perspicua est. Rationem porro, cur inis voluta dicatur, nullam prodit. De Secunda propositione hare scribit ibidem. Hane alteram prepositionem, adductis Regularum Monachalium Texatibus , cimmeriis tenebris obscurionem infra demonsrabimus , O ntine nolis ut falsam negari iure poscimus. Cimmeriis tenebris obscurior praefata propositio λ Textus Regularum hic est et Sine vobis omma eommunia , titietitis in Actibus Aposolorum. Verum habet , reponit adversarius et sed videndum superest, cuius generis sit communitas in Actibus Apostolorum. Negat ille communitatem descriptam a Luea, peculii fuisse vacuam . Qualis ea cinquit ille fuerit primorum Chrisianorum in Actibus Aposcurtim descripta communitas, diximtis superius, videlicet, ab ea, quam sebi fmgit Daniel, omnino diversa. Cur longe diversat Quia communitas, quam sibi fingit Daniel, est exacta & persecta, cujusque privati pcculti vacua . Haec communitas perfecta non emicuit in collegio Apostolico . Alumni

illius

196쪽

Dissertatio Secunda. I s

illius Collegii suum privatum habuere pec jum. Rotunde negamus, peris

negam que, Visam eommunem, quam Apostolorum exhibent Acta, talem to

tamque fosse, qua cujusque peculii expers foret esssa. pag. 2 3. Consule quae dim sunt Dissert. prima pari. 2. cap. q. VIII. Habemus plano in lumine posita responsa , quibus vim demo strationis factae ab Authore Disciplinae evacuasse se lictavit P. Magister ClausPalis. Negat, astringi homines ad definiendam materiam, quam proinmittunt, voventque Deo. Contendit, prudentes esse illos , qui voventres vagas, incertas, indefinitas. Hoc est primum & invictissimum principium sui interpretamenti . Quod licet communi sensui repugnet, tammen si eum secundo comparetur , non est adeo prodigiosum . Alterum igitur, quo negat perfectam suisse Collegii Apostolici rerum communionem, cui adjicit peculium, ERROR turpissiimus est, ut loc. cit. vidimus

Error, quem Catholicorum nemo hactenus commentus est, atque adeo,

ut mea minima praesert opinio, severa censura plectendus. Haeretici ipsi commendant perfectam Sanctissimi illius primaevi Coetus communitatem

peculio vacuam, ut alias innuimus.

IX. In has prolabuntur hallucinationes, erroresque , qui manifestissimam veritatem oppugnare audent. Sic se deridendos propinant, qui lu- eulentissimas demonstrationes, vel uno talitro excutere, confringere, disipare gloriantur. I' nunc P. Magister, & cum pueri . non eum Theologis talitris lude tuis. Piget enim me diutius immorari in iis repellen. dis, quae proprio horrore se se destruunt . Illud magnopere advertendum, quod secundam Demonstrationem a communi definitione Theologorum petitam, integram, illibatamque reliquit obsequio summo Eruditus Claustralis . Quoniam vix in eadem verbum aliquod occurrit

ea villis subiectum. X. Quod eodem capite pag. ris . ai 6. & seqq. subdit consequi, Claustrales vovere caetera omnia, quae sunt in Regula, si voverent communitatem, nimium inane est. Siquidem Constitutiones ordinis, D. Tiro mas, & Doetores omnes docent, omnia in Regula contenta non esse imposita sub praecepto. Verum est. Ergo nihil λ Non omnia statuta in Regula sunt praecepta : ergo, inserunt Magiri ambo , nullum praece pium in Regula est. Aut si unum in Regula praeceptum est : ergo Omnia statuta Regulae praecepta sunt. His pe petuis utuntur paralogismis . . Tomo I. T It pec

197쪽

14 6 Defensio me retorum Couilii Trid. Oe.

Hate est Dialectica eorum, qui iὴ Tentoriis Scholasticis dies insumpserunt & annos, quique Iam sunt rude donandi. Quare consequitur iuxta illos non peccare nec venialiter eum, qui non vivit sine proprio , nec in communi; scut nec venialiter peccat qui caeteras Constitutiones vio. Iat. Uerum capite sequenti palam fiet, gravissimo praecepto communitatem in Regula Augustini, Benedicti, & aliorum omnium praescribi.

XI. Praetereo quoque quae scribit cap. IV. a pag. χχχ σ seq. ubi quaerit, ubinam Sacrarum Scripturarum, in Ueteri, vel in Novo Testamento, in Prophetis an in Apostolis inveniatur, communem vitam esse iuris Divini Semper sbi constat Author noster in suis argutati nibus. Observantia communitatis Apostolicae Consilium Evangelicum est. Edito voto eamdem servandi, iuris Divini,& naturalis est votum dictat communitatis Domino Deo reddere . Capit. U. pag. 233. notiones peculii tradit . De eisdem supra sermo fuit , & iterum recurret, cum quantitatem peculii licitam in casu magnae necessitatis dispiciam . Cap. I. a pag. 233. quid nomine proprii Augustinus intellexerit, explicare

pergit. Eo illius conatus spectant, ut Fratres Mendieantes suas peculiares crumenas habeant, non sub nomine proprii, sed sub nomine pecu-Iι i. Ita ille rerum notiones omnes pervertit, ut tandem sub hac, aut illa voce suis fruatur peeuntis. Nullum tamen vel ambiguum textum

obtrudit, qui interpretatione aliqua egeat. Augustini doctrina optimo in lumine exposita legatur in Disciplina Monastica Dissert. I. pag. II. I a. ne actum reagamus. Quae praefatus Author ibidem ex V. Hum-berto & Cardinali Τurrecremata opponit, capite sequenti dispiciam, &quam sit incredibilis Magistri Claustralis Iritae hallucinatio fiet palam . Si sngilla illius errata minutatim excutere vellem, nihilque intactum relinquere, ad immensam usque magnitudinem liber excresceret . Nihil tamen praeteribo, quod negotium lacessere possit. XII. In huius capitis calce scire cupis, cur Adversarii tam obfi

male negent, communem Vitam adt votum paupertatis Monasticae Deo,d promissae secundum Regulas ab Ecesesa approbatas, pertinere λ Responsum iam est, hoc ex illorum ignoratione, in tantis Magistris vix serenda, ortum ducere . putant siquidem heinc consequi, nulla potessate permitti licite peculium posse. Quae hullucinatio nimium erasia est . Quando materia voti suapte natura licita est , sicuti est pecuniae usus o

Disi tiro

198쪽

& quando votum eontractum onerosum, ut vocant, includit, tum plures Occurrere causae valent iustae dispensationis, maxime si detur aliutius, quod praevaleat . Si Praelati necessaria ad sustentandam naturam non porrigunt, Religiosi Claustrales iure naturae ejusmodi necessaria pro . videre sibi valent, etiam repugnante Prelato , admissa hypothesi verae necessitatis, & iniustitiae Praelati nolentis porrigere ea, sine quibus vita consistere nequit. Itaque, sive communitas bonorum praescripta sit Reingularibus vi praecepti, sive vi voti, quando iusta adest causa habendi ea, quae iniuste a Religione denegantur, & sine quibus vivere secundum normam a Regula propria definitam nequeunt Claustrales, licite retinere peculium valent. Haec omnia luculenta sunt . Quare nullus dubito, quin omnes, qui recte sapiuot, concessuri sint, bonorum communionem ad votum pertinere paupertatis Monasticae, quatenus vovetur secundum Regulas ab Ecesesia constitutas. Et licet Theologi & Can nistae sub hoc aspectu causam hanc non versarunt I tamen illorum d ctrina recte explicata hunc habet sensum.

CAPUT VLVi graviffsimi praecepti as ricti sunt Regia lares exame

rammunitati peculio vacuae . QVamqvxm salsa foret sententia, qua superiori capite ostensum est, exactam rerum communitatem ingredi vel primario, vel secumdario essentiam voti Monasticae paupertatis; nullum tamen inde emo. Iumentum colligerent peculii privati defensores , ut alias diximus , &dicendum est. Quare si tibi non probatur , illius falsitatem ostendito . Universae disputationis nostrae cardo in hoc vertitur : Regulares Ecclesiastica gravissima saltem lege astrictos esse exactae communi vitae cuiusque peculii experti. Et haec non opinio quaedam est disputationi obnoxia , sed certa & communis Theologorum sententia , ut toties admonuit Author Disciplinae Mnasticae. Neminem sane ego vidi, qui te. gem hanc absolute neget: solum ab hac lege immunes Regulares asseqrunt, necessitate vera, & non ficta , cogente , ut infra fusus demonstrabo. Theologorum placita sequenti dissertatione reseram, & a Vanis

199쪽

1 8 Defensio Decretorum Concilii Trid. oec.

commentis vindicabo. Legem ipsam in praesentia pro dignitate expendam. Caput hoc claritatis gratia in varios dividam para graphos.

I. I. Regulae Monachiiles omnes sub praecepto imponunt

communem vitam.

I. inium Regularum Monachalium textus , qui perspicue vitam communem praecipiunt, legi possunt in Disciplina Apostolico. Monastica Diss. i. cap. 7. O 8. Iil huc Augustinianae dumtaxat, & Benedictinae Regulae unum, & alterum uextum transcribam. Augustiniana haec iubet. Et non dicatis aliquid pro' um, Dd sinit vobis omnia e-- munia . . . Sic enim legitis in AC DEUS APOS DOLORUM , quia erant illis omnιa communia, o distribuebatur unicuique , prout euigue ο-

pus erat.

II. Porro, ne R R. Magi liri eludendi praeceptum illud latcbras quaeritent, textus luculentis ii mos Constitutionum , quas ipsi protem sunt , in medium aiffero. DUI. i. cap. i . text. III. liti. D. Tam Novitii , qaam alii Fratres diae it fine proprio υisere, sicut MANDATUR IN REGULA, tibi uisitur i Non dicatis aliquid p/σrium, sed sol vobis omnia communia. Regula dicit: Sint vobis omnia communia, ut legitis in azIUus Apostolorum. Communitas Apostolorum peculium quodlibet reiicit, ut concedit Magister Vindex . Negat utique id Magister Vitae Claustralis rotundo ore; sed errorem hanc supra reieci . Igitur vi R gulae, & Conuit utionum, quas professi sunt , Apostolicae communitatiastringuntur. Quid res Fonsi exhibetis' Regula, inquiunt , & Constitu tiones hanc communem vitam laudδnt, non praecipiunt . Postum Concellisae Pead eatores inquit Magi ter Vitae Clat stratis pag, 218. ubinam si Me de observanda exactissima communitate Praeceptum Falsum est hoc illos poscere, cum vel ipsi Novitii hoc praeceptum perspectum habeant, quem in ipso primo Constitutionum textu legunt . Si tu illud ignoras, aures arrigito. Dcclaramus, quod unitas eordium in his, qua Dei sunt, ρ- eundum Regulam noscam est in PRAECEPTO, Hut O COMMUNITAS RERUM. Sed rotione diti Ua . Nam ad unitatem cordis seruandam

200쪽

Disertatio Secunda. rψ ν

dam ex Divinae legis generali Praecepto , de quo in Regula admonemin δ

AD CONMUNITATEM AUTEM RERUM EX IPSIUS REGULAE

PRAECEPTO ADSTRINGIMUR . Et ideo eirea tinitatem cor iuum , oe communitatem Rerum magna diligentia adhibeuda es. Adeo haec explorata sunt, ut omnes, qui in Regulam Augustinianam commentarios ediderunt, fateantur sub gravi praecepto praefatam imponi communita

tem .

,, III. Textus Benedictinae Regulae habetur cap. 33. , estque sequen- ,, tis tenoris. Praecipue hoc vitium peculiare radicitus amputandum ei tis de Monasturio, ne quis praesumat aliquid dare, aut accipere sine ius- is sone, neque aliquid habere proprium , nullam omnino rem, neque is codicem, neque tabulaς, neque graphium, sed nihil omnino : qui is pe quibus nec corpora sua , nec voluntates licet habere in propriati potestate. Omnia vero necessaria a Patre sperare Monasterii, nec qrei se guam licebit habere, quod Abbas non dederit , adit permiserit. Auditi quae Regula adiicit J OMNIAQUE Omnibus SINT COMMUNIA, ut

se scriptum est Actorum IV. nee siιum quisquam aliquid dicat , aut prae is fumat. Quod si quisquam hoc nequissimo vitio deprehensus fuerit de- ,, lectari, admoneatur semel, atque iterum: si non emendaverit, cor is reptioni subiaceat. Et cap. 34. J Sicut Scriptum est o Dividebat' se singulis, prout cuique opus erat . Adlorum IV. ubi non dicimus, quod is Personarum , quod absit, acceptio sit, sed infirmitati m consderatio . - Et cap. 33. J Et ut hoc vitium peculiare radicitus amputetur , Den- , tur ab Abbate OMN1R necessaria , idest cuculla , tunica , pedules , is caligae, bracile, cultellus, eraphium, acus , mappula, ut OMNIS

, AUFERATUR NECESSITATIS EXCUSATIO . A quo tamen

,, Abbate semper consideretur illa sententia Apostolorum : quia dabaturis singulis, prout cuique opus erat . f A L IV. Et ea p. 39. Si quisse sorte de Nobilibus offert Tilium Deo in Monasterio, s ipse pueris minori aetate est, Parentes eius faciant petitionem, quam supra dixi- o mus. Et cum oblatione ipsam petitionem, & manum pueri involvantis in Palla Altaris, & se eum offerant. DE REBUS AUTEM SUIS,

, AUT IN PRIEsENTI pETITIONE PROMITTANT SUB I si RE IURANDO, QUIA NUMQUAM PER SE , NUMQUAM ,, PER SUFFECTAM PERSONAM , NEC QUOLIBET MODO Di iliaco by Go

SEARCH

MENU NAVIGATION