Scotus academicus seu Universa Doctoris Subtilis theologica dogmata R.P.F. Claudii Frassen ... jussu r.mi P.F. Magistri Caroli Jacobi Romilli ... iterum edita, et in 12. tomos distributa. Tomus 1. 12. Tractatum de divinae gratiae beneficio complecten

발행: 1721년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

De dispositione ad Gratiam sancti . 3o I

secta non miseeret; in sacramento vero dile filo inchoata persee a non est absolii te necessaria . Concilium autem

Ioquitur de inchoata dilectione Dei , abstrahendo a justificatione quae fit in

sacramento , vel extra sacramentum .

Oh mandum feeundo, illam Dei di-

eetionem , esse vel amorem amicitiae, vel concupiscentiae . Amorem quidem amicitiae extra sacramentum, concupiscentiae vero vel attritionis , cum sacramento . Verum namque est, quod extra sacramentum amor perfectet amicitiae actualis desideretur tanquam dispositio ad justificationem : nam Concilium Trident. sesLIq. cap. Ioqueri do de contritione quae est amor amicitiae , ait: Fuit autem quovis tempore adi etrandam veniam ρereatorum hiecontritionis motus necessarius , θ' in homine post δαρtismum Iahrio, ita demum praeparat ad rem Anem pereatorum , fleum muria divinae miserieordiae , re voto praefrandi reliqua eonjunctus sit quae ad ritὸ fuscipiendum Boe farramentum

requiruntur. Ubi sermo est de contritione perfecta,nam haec sola omni tempore necessaria fuit ad justificationem , quippe attritio seu contritio imperfecta non fuit sufficiens , nec proinde necessaria omni tempore ad veniam Pecca torum obtinendam : Tum quia ident Concilium sessione S. Cano . 3. Rit , motum charitatis debere esse ex gratia Dei: ergo motus charitatis Theologicae sicut motus fidei, & spei est dispositio ad gratiam justificationis. Tum, denique quia idem eone ilium ibidem

cap. s. declarans dilectionem necessa riam esse ad gratiam san 'Ificantem , utitur ad hane veritatem insinuandam his Zachariae verbis, Convertimini ad

me πο eonvertar ad vos : sed Deus extra sacramentum non convertitur' nisi ad eum qui habet perfectam contritionem ; verba enim illa dicta sunt ad homines eo tempore quo attritio cum sacramento non qrat susciens conditIo ad justificationem , quia n

dum instituta erant sacramenta.

Suae Paenitentia disponas ad justi

caraonem pDUo circa hanc dispositIonem do.

cet Concilium: Primum quidem paenitentiam esse odium , & detestationem peccatorum propter Deum , quod utique definit adversus Lutherum asserentem poenitentiam nihil aliud

este, quam novam vitam; alterum autem , quod haec poenitentia sit agenda ab infideli antequam accedat ad bapti Gmum , juxta illud Actorum a. Paenitentiam agite , b ba Hetur unu ui ues strum in nomines esti orsi in remi sionem peceatorum vestrorum, ita accipietis donum Spiritas sancti. Quod autem haec poenitentia necessario praecedere debeat justificatIonem ordinari Eloquendo , coIligitur ex Scriptura sacra. Sic Ieremiae I 8. Si paenitentiam eterit gens tua a malo suo, quod Deuturom adversus eam,vam re ego paenitentiam super mala, quod cogitavi ut faee- rem ei. EZechielis x8. Cum averterito impius ab impietate sua, 'se anima suam vivificasit. Ecclesia1 Ici a. Si par-

nitentiam non eaeerimur, incidemus immanus Dei. Luc. I 3. Si paenitentiam non

habueritir, omnes simuIperibitis. Dixi ordinarie, potest enim fieri in aliquo

casu, V.R. quando quis rapitur ad martyrium , ct memoriae non occurrunt

peccata , quω λIa expressa dile 'ione Dei sine contritione formali, sed so- vim virtuali justificabitur. Nam potest

tunc cogitare de divina bonitate , de eam diligere , & tunc expressἡ non poenitet de peccatis,quia memoriae non. ocurrunt, ut diximus: ergo justificabitur iste sne expressa contritione e pa

312쪽

menta baμwvit,re paenitentiae, O . ea emendandae ae οὐ ermandorum praeceptoram ,sit necessarium adjum'ationem tR pondeo propositum illud esse

necessarium quidem prim) respectu . ptismi, qitia nisi quis renatus fuerit ex aqua. & Spiritu lane o, non intrabit in regnum coeIorum. Secundo respectu Sacramenti pinnitentiae , quia eadem ei ratio paenitentiae pro baptizatis peccatoribus, quae baotismi pro Infidelibus: sed propositum suscipiendi baptistitatis necessarium est Infidelibus ut iustificentur: ergo, &e. similiter respeetu novae vitae , & mandatorum observationis;juxta illud Ezechielist8. Si impius egerit paenitentiam αδ omni-Bur peccatis fuir quae operatus est, ἐν octodierit omnia praecepta mea, si ec

rit judisium θ justitiam, vita piset, renou morietur . verba non aliud

significant , qu m propositum essicax servandi mandata , M observationes eorum , ad quae tenetur impius clim poenitentiam agit, nec-non & observationem Iegum, & praeceptorum, quae praestribuntur ad iustitiam acquirendam, vel servandam . Hoc autem propositum non debet semper esse explicitum , & expressum , sed lassicie ut aliquando sit virtuale , & implicitum :puta dum quis elicit actum amoris Dei si per omnia , per quem formaliter &proxime disponitur ad justificationem:

in eo namque adhu scdum virtualἔter continetur propositum suseipiendi Sacramenti bapti lini aut poenitentiae, rimnon & servandorum Dei mandatorum, α cavendi omissia ea , quae Deo displicere possunt. Ater, an ad postionem dispositi num illarum semper sequatur gratia

sanctificans PR 'Indeo dispositiones assignatas esse in duplici differentia respeetu gratiae sanistificantis: quaedam enim se ni

remotae, ut fides spes, timor i quaedam proximae de ultimae, ut adlus poenitentiae , Se dile stionis Dei perstetae : De remotis non est dissicultas , clarum est enim , quod ad positionem illarum dispositionum gratia sanctificans non sequatur. Unde Reoondeo feeundo, quod ad positionem proximae de ultimae dispositionis probabile sit gratiam sanctificantem Infundi, tum quia Concilium Trid. ubi laudato cap.6. explicuit praeparationes ad justificationem , caput sequens itari incipit , Hanc dispositionem , seuri praeparationem justificatio ipsi consequitur,dic.quo loquendi niodo significare uidetur statim gratiam sanctificantem infundi. Tum quia eadem videtur eire ratio de formis supernaturalibus, ac de naturalibus: sed sormae naturales Inducuntur in subjecstum statim ac posita est v Itima dis itio : igitnridem dicendum de gratia sanctificante, quae est forma supernaturalis. Petes a. utrum praedictae dispositIones debeant esse victu, dum adultua

justifieatur tR 'ondeo primo, quod quando peccator justificatur extra sacramentum ,

dispositiones ultimet debeant esse simul, seu in eodem instanti, quis gratia Infunditur , quia dum sic j iisti atur homo, nulla ratio assignari potest, quare posita ultima dispositione , gratia non infunderetur; quippe,ut mox diximus, eodem modo servata proportione ratiocinandum est de disponitanibus ad

formas supernaturales ac ad naturaIes; sed formae naturales introducuntur eOdem instanti, quo est uli ima dispositio ad illas lioqui per aliquod instans subis De iam existeret sine serma ; squidem

ultima dispositio,v.g. summus calor ad formam ignis est incompatibilis cum summo frigore, quod est conservati vum formae aquae ς & subinde. posito summo calore necessum est perire sor

313쪽

De Dispositione ad Gratiam sanctific. 3o 3

mam aquae , & consequenter inducit formam ignis, alias subjeetiam nuIIam haberet formam substantialem : igitur pari ratione, posita dispositione ultima ad gratiam sanctificantem , congruum est illam infundi. Respondeo eundo, quod cum justificatur adultus per realem suscepticinem Sacramenti, non est necesse ut dispositiones sint actu in eodem instanti, quo infunditur gratia , sed satis est quod praecesserint,& virtualiter perseverent; quod utiqne probatur. .Virtualis motus liberi arbitrii est sufficiens ad sustificationem , quae fit per . realem suscepti in nem sacramenti: igitur si homo justificandus paulo ante tu sceptum Sacramentum , elicuerit praefatos actus dispositionum, nec eos revocaverit, iussicienter erit praeparatus ad suscipiendum esse Rum sacramenti, nempe M tiam sanctificantem. Probatur antee

dens et ille motus sussicietis est ad justificationem , qui ex natura sua sussiete ad peccatum, de per quem homo in te IIgitur velle aliquid more humand onenim plus libertatis requiritur,ue justificetur homo, quiun ut peccet: sed permotum voluntatis virtualem homo intelli tur velle aliquid modo human3 , de inualiter peccare per talem voluimnem virtualem , si prius exerit aliquid ex quo peccatum infit ibi liter, & -- cessario sequitur: igitur motiis ille , virtualis erit sufficiens ad iustificati

nem a

Deinde . Potest homo, dum saeramentum recipis , distrahi inculpabiliter , de quasi naturaliter et noti apparet autem ratio, quare sacramentum tunc non haberet e d uni;quippe reeipiens nullum porret obicem. Constat autem ex Conc.Trid. sesCσ.ean.6. sacramenta conferre gratiam non ponentibus obicem: igitur ille gratiam sanctificantem recipiet.

Denique , Si necessum esset, quM dispositisnes illis actu e larent, ac perseverarent dum infunditur gratia , sequeretur quia ubi krmatus ει it Metus illarum dispositionum , si aliqua sit perveniret distractio, qtiantumlibet Ievis , sciret peccatum mortale ; nihil enim impedit effectum sacramenti, qui est nratia seiustificans , nisi peccatum mortale ; si quidem illa gratia compam

titur cum peccato veniali: at hoc assi rere nimis durum esset, de sacramentorum frequentationi contrarium; sequeretur enim omnes fere homines anxios fore, dum ad sacramentum accederent,

an illud tith suseepissent; eii in facillimum sit aliquam evagationem mentis supervenire in receptione sacramenti, in eaqtie vel avertenda, vel repellenda tacitum diligentiae, quantum necesse esset non adhibere . Confirmatur insuper ex communi sententia Theologorum docentiam . . ruod si quis adultus rationis composacramentum Baptismi petierit,& ante illius susceptionem inculerit in amentiam , nec constet eum talem voluntatem revocasse, tunc ipsi debere Baptismum ministrari, licet nullam actualem dispositionem habeat, sed dumtaxat praesumatur habere virtualem , sicut etiam frequenter ministratur Sacra. mentum extremae-unctionis iis,qui vixillum rationis usiun habere videnturis Dices: Deus neminem iustificat, nisi juxta conditionem suae naturae: at c-ditio hominis utentis ratione , est ut

homo actu eoncurrat ad sui justiue tionem per motum ibi liberi arbitrii: igitur dispositiones ad gratiam justificantem debent esse eodem instanti, quo homo justificatur. Distivus mi orem: Conditio homianis utentis ratione est, ut concurrat ad

sui justificationem , per actum, vel quisit eodem instanti . vel qui praecesserit,& virtualiter adhuc perseveret, concedo : qiliati tactuatiter dum gratia illai auditur, nego , qui homo censetur MMinumere ad Aectani modo si id naturali

314쪽

turali,quando concurrit ad aetum praecedentem non revocatum, & virtualiter adhuc perseverantem , ut dictum

est.

tur extra sacramentum , necessum est

quod dispositio ultima sit actu, dum infunditur gratia: ergo idcm dicendum est dum justificatur per sacramenti sus.

ceptionem .

Nereo cons . Sc ratio disparitatis est, quod non appareat cur gratia sanisti ficans potius infunderetur post positionem ultimae dispositionis, dum extra sacramentum homo justificatur, quam quod insundatur cum ii Ia: tunc enim nihil aliud intervenit; at vero in sacramento post ultimam dispositionem solum virtualiter perseverantem supervenit foecunditas sacramenti, prod .centis moraliter gratiam ex opere Ope rato : igitur non est eadem ratio . .

Petes denique, an aetus ad iustificationem dispositivi debeant esse superinnaturales , nec-non procedere essicienter ab ipso habitu gratiae sanctificantis. Respondeo primo , omnes & singulos actus dispositivos ad justificationein debere eme supernaturales,& ex supernaturali gratia elicitos ; quod utique facile colligitur ex Concilio Tridentino sesL6.can. 3. ubi sic habetur: Si quis dixerit fine praeveniente Spiritas sanctii 'iratione , atque ejur adjutorio hominem eradere, oerare, diliore, aut paenitere posse,sicut oportet, ut ei jusseationis gratia conferatur, anathema sit. Ubi haec verba , sine praeveniente Spiritiis sancti inspiratione, atque ejus adjutorio , & sicut oportet, declarant Illos actus dispositivos procedere debere exsupernaturali praeveniente & adjuvante nratia ad hoc, ut illis positis gratia iustificationis sequatur.

Respondeo fecundri illos actus dispois

sitionis non procedere essicienter ab

ipso habitu gratiae sanetificantis: Tum quia dispositiones sunt prius natura

ips1 sorm 1 ad quam disponunt i quod

autem Iest natura prius altero , non potest esse essicaciter ab illo, quod natura prius est : istitur, &c. Tum quia Conc. Trident. se T.6. c.s . & G. ubi de

scripsisset modum . quo adultus disponitur ad justificationem , & recensuisset omnes illos actus dispositivos , ita septimum caput inchoat: Hanc diripo nonem ,su praeparationem 'fa juni eatio sequitur; igitur significat Conincilium infusionem habitualis gratiae esse posteriorem. reali existentia illorum actuum dispositivorum . Tbm denique , quia habitus gratiae vel existit in voIuntate hominis in illo priori, quo actus dilectionis Dei super omnia , dccontritionis de peccatis elicitur, vel solummodo postea infunditur : Si primum; ergo homo prius est formaliter

justus, de de facto justificatus quam habeat praedictos actus dilectionis, &contritioni : quia haec justi sieatio est

formalis effectus gratiae inhaerentis;absurdum est autem dicere, quod adultus peccator, qui justificatur extra sacramentum , revera sit justus antequam

praedictos actus di Iectionis , & contristionis elicuerit: Si secundum; ergo praedicti illi actus , elim jam praeexi stant, non procedunt eficienter . tali habitu gratiae justificantis. Dices Si haec vera essent, sequeretur hominem adultum prius diligere Deum

persecta dilemone, qu1m Deus ipsum

diligat: at hoc consequens est falsum: ergo, de antecedens. Major patet: Si enim illa dilectio non proeedat ab habitu charitatIs, δe eo se anterior, cum

Deus hominem non diligat dilectione supernaturali, nisi propter justitiam,decharitatem , sequitur quod homo ille

prius Deum diligat supernaturaliter , quam ita a Deo diligatur. Minor probatur ex illo I. Joann. In hoc es charitas , non quasi nos dilexepimus Deum ,

sed eum iam i e prior dilaxit nos. Nego minorem : Non enim sequitur

315쪽

De Justificatione. ' 3O

hominem prias diligere Deum perfe- ela , & simpliciter dileetione lupernaturali , quam diligatur 1 Deo dile- stione correspondente; nam actus ibi edileetionis Dei ultimo dispositi vita ad gratiam justificationis, licet procedata gratia actuali, non est tamen simpli citer perfectus in genere supernaturali , cimi eliciatur a persona quae in illo signo nondum censetur habere habI- tum charitatis; subindeque nondum esse simpliciter in statu supernaturali.

ARTICULUS SECUNDUS.

JUori FICATIONI s nomen varias In sacra Scriptura significationes obtinet ; quatuor enim praesertim modis

usurpat tir . Frimo quidem pro ipsa divina lege , quae justitiam docet , &ad eam assequendam conducie : Sic Psalm. I I 8. Stinam diritantur viae me

arui cu .iendas junificationes tuas . Et infra: Pustificationes tuas custodiam: non me derelinquar uriquequaque. Et rursus: Dirificationi/us tuis meditabor, non obliviscar sermones tuos. Hinc Lucreprimo de Zacharia & Elisabeta dicitur: Erant autem jum ambo apud Deum incedentes in omnibus mandatis ἐπjusti eationibus Domini sine fuerela.Secundo, pro declaratione 1ustitiae, seu innocentiae facta per judices in favorem alicujus in foro externo : qua rationeIustι- fleare, idem est ac facere, seu aestimare, pronunciare de declarare aliquem esse justum , sive interim ille revera justus sit, sive non, quo sensu Proverb. II.

dicitur: mi jucti at impium, o qui

condemnat justum , uterque a minabim

Iis es apud Deum . Et Psal. 8 I. Iudicate erino ρο ρviiis , humilem paverem justi ate. Isaiae s. Vae Hlis, qui jumfleant impium pro muneribus. Ouae utique significatio etiam extenditur ad declarationem innocentiae authoritate

Tom. IX.

privata factam : qua ratione Job. c. s. ajebat : Si Iustificare me ustisero , Ornarum coudemnasit me, si ivnoeentem ostendero , stra Ium me eo roΑa sit . Et

Lucae 16. Phari ci justificabant usi.

Ouapropter apologia , qua quis innoeentiam ac justitiam sua in tuetur, di

manifestat, apellari solet justificatio :Sie J ob. i 7.yustifica tionem meam, quam

coepi ten re non derieram .

T E R Υ Io, usurpatur justificatio pro comparatione, & acquisitione justitiae& innocentiae, qua justificamur a Deo: Sic Rom. 3. frificati gratis per matium iesur, dic. Et cap.q. Credenti ici eum, qui justificat impium . Et cap. s. Sicut per uvius delictum in omnίs homines in condemcationem ς ' π per unitu justitiam in omne, bomines in jum utionem vitae: Et T. Cor.6. Nolite errare .

neque fornicarii, neque molles, neque Dolarservientes regnumDeipo debuntn

m ARTO denique, vox ista sumitur pro incremento ejusdem justitiae: Sie

Ecclesi8. Ne verearis inque ad mortem

ficetur adhuc. Prima justificationis acceptio non spectat ad nostrum institutum,tres vero aliae ad ipsum conducunt. Primam enim earum usurpant Lutherani &Calvinistae ad declarandam innocentiam, quam volunt per Christum nobis dumtaxat conferri per imputationem

illius sanctitatis ς duae vero posteriores significationes frequentes sunt apud Catholicos, qui merito contendunt junificationem fieri per aliquid positi-VIim , qttod justorum animabus insit: qua ratione junificatio considerari potest vel & effcienter, quatenus fgnificat actionem Dei hominem interius jiistificantis: vel pasDe & sibje- stive, prout designat terminum ipsius

316쪽

aelionis Dei justi fieantis; nempe humanam animam gratia sanctificante illus ratam & adornatam .

Qvqniam autem jusseatis 1

derivatur, ZEliviscare idem est acyu-Πunafacere: onservandum est insuper , quod justitia generatim sumitur pro rectitudine cujusvis operis ; id enim dicitur justam, quod rectum est, de commensuratum , ac regulis suis congruens . via propter jlistitiae nomen tribus praesertim modis usurpatur: μμ axis quidem generalissimε , pro cujus- eumque operis rei titudine per legem praescripta : quo sensu Christus Dominus , Matth. V. dicebat: Nisi abundas rit juvitia vesra H quam Scribarum I Phari orum. Seeundo sumitur specialius pro ea rediitudine , quae est in operibus ad alterum, quo sensu justitia specialis virtus inter cardinales constituitur. Drtio denique specialissimὸ , pro ea re stitudine perquam homo ordinatur ad virutam aeternam : quA sensu dixit Aposto-

omnes, qui credunt in eum : eam autem

apellat justitiam fidei , quia incipit a

fide,& Dei, quia donatura Deo : Hinc ad Phili p. 3. dicebat: Et inveniar in illa non haὐens meam justitiam, quae ex Iege

est,fid tuam quae ex fide est Christi Iesu,

quae ex Deo est justitia ex fide. His ita praemissis , determinandum est in praesenti articulo : Primo , an justificatio impii fiat per justitiam inhaerentem & iturinsecam , an dumtaxat Per imputativam de externam Sreundo utrum in peccatoris justificatione se

peccata remittaaitur ut vere deleantur,

Nec ullatenus amplius in justificato subsistant λ Tertia , an gratia sanisti-seans habitualis subastere possit per uxtraordinariam Dei potentiam cum peccato mortali . murto , an justitia ieiii et habita possit amitti λ Snibto de- , I ique , an homo possit esse certus de sua justificatione.

inhaerentem , ij intrin eam, auaurem per i stativam , θ

Notandum primὸ inter Innumeros

haereticorum hujus temporis errores , hunc rion ultimum locum tenere quo a firmant homines non justificari formaliter per aliquid intrinsecum , sed dumtaxat per justitiam Christi fide veluti manu a prehensam , & nobis applicatam : fide inquam illa , quam vocant justisi antem , voluntque esse distini: am , fide historica , & ὲ fide miraculorum ; Itaut per eam fidem justificantem homo sibi certo persuadeat justitiam Christi ad se pertinere , & pr pter ipsum peccata sibi non imputari ,

Deo. Ita prae caeteris docet Calvinus lib. 3. Instit. cap. II. num. a. ubi ait; νώ-

trificabitur illa fide , quia operum justitia exclusus , Christi justitiam per Mena

prehendit, qua vestitus in conspectis Dei, non ut stereator, sed tanquam justus apparet. Hinc ita antidoto Concilii Tridentini ad sessionis 6. cap.8. audae erait; 'mum esse eoutendo, uuam justitiae partem in qualitate sitam esse ori babita, qui in uobis residet. Ipsi subscribunt

non solitin Calvinistae Galliae, stri. 2O suae confestionis fidei .sod de Germaniae, ut coastat ex Catechiseno Palatinatus approbato in Pseudo-Synodo Dord rechtana. Quam autem haec sententia pessima sit, & erronea , quamque ape te militet in ipsam Scripturam sacram . nec- non , de sanctos Patres docentes

nos justineati per justitiam inhaerentem , de intrinsecam infra patebit. Notandam fecundθ, nos hic sermonem instituere de justificatione peccatoris . quae juxta Concilium Tridentinum sessotre 6.cia, recte descrihi potest, an Iulio a flatu pereati in statum gratiae, bauoptiovis Titio u Dei, per 'ecum Chri-

317쪽

De Iustificatione. 3 o T

Chrisum Suisaurem nofrrum.Quae qui dem translatio non fit per modum simplicis gene rationis, seu per modum sim δplicis motus a privatione,aut negatio ne sustitiae ad ipsam , qualis fuit iustificatio Angelorum, dc primorum paren tum in instanti suae creationis: quae propterea dici potest motio, seu mutatio 1 carentia gratiae sanctificantis ad ipsam gratiam sanctificantem: sed fit per mOtum k veluti contrario in contrarium, seu pet transmutationem quamdam hsatu injustitiae ad statum sanctitatis, de justitiae supernaturalis,secund tim quam in interiori dispositione hominis inferiores animae vires superiori nempe r tioni subjiciuntur, ratio vero Deo in omnibus perfecte obsequitur, ac samu

latur a

Notandum tertiὸ justitIam qua justi

nominamur posse jussitiam Dei,&Chrsem bifariam appellari, vel ratione ori Rinis , vel ratione imitationis , ac similitudinis. Ratione quidem originis justitia Dei appellatur , quia Deus est, qui just eas , inquit Apostolus Rom.8. Similiter , & iustitia Christi; non modΛquia ejus merito justi efficimur , sed etiam quia nemo fit justus, nisi per acceptam ab eo justitiam , de ejus enim

plenitudine omnes nos accepimuS: quapropter Apostolus ad Philippenses 3.discebat: Si inveniar in tabristo non habens meam jusntiam, sed justitiam quae en ex sid e Pesu Christi. Ratione verti similitudinis justitia Dei appellatur , quia videlicet per eam Deo assimilamur. Hinc monebat Christus Dominus, Matthaeis. Estote erro , ἐν pos perfecti sicut Pater vester earIsis perfectus est. Pari ratione dicitur justitia Christi , quoniam per Aratiam sanctifieantem qui dixit de tenebrir Iumen L endescere, isto eluxit ineordibus nostris ad iuuminationem scientiae elaritatis Dei in faeie Gricti Myes :ait Apostolus a. ad CorInth. 4. Hinc egregse monebat Ephesios capia . Indui te novum hominem, quisecundum Deumereatur en injuctitia, ἰ ansitue vrr tatis. Difficultas ergo dumtaxat sol venda superest, an etiam iustitia nostra

se ipsa formalis justitia Christi, tuae per

externam dumtaxat imputationem no

bis attribuatur, quae quidem difficultas ut solvatur, sit.

justitia intrinseca , ἐπ insaerente . Haee est de fide determinata In Concilio Tridentino sessi6.can. io. Si quis dixerit homines sine orsi justitia , per quam nobis meruit juctificari , aut ste eam imam fommaliter juctos esse , an thema fit. Et Canone x I. Si quis dixerit homines jucti ari , pe ora imputatione justitiae Christi, Isia peccatorum remissione, excissa gratia, b charitate,

quae in eo Mur eorum per Spiritum , Lanctum di undatur,atque iliis inhaerea/aut etiam gratiam , qua jusseamur estantum favorem Dei , anathema f. obatur haec veritas illis omnibus Scripturae textibus, in quibu privid dieitur Deus permanere in nobis. Sie Joannis 4. Si quir di tu me , fermo nem meumservabit, o P ter meus d litet eum , O ad eum veniemus, ἐν mansionem apud eum faciemus . Corinth. I. scitis, quia templum Dei estium Θμritur Dei habitat in voὐis Semno ,

ex his, in quibus dicitur homo regene rari, de renovari, cum sanctificatur . Ephes4. Renovamininiri tu mentir ve nrae , ἐν induite novum hominem , qui fecundum Deum ereatur ect in Iustitia , o Mansitate . r.Petri s. Regeneravit noris em vivam: at regenerationis terminus debet esse aliquid reale, sicut Sc Renerationis . Tertio , ex his , in quibus gratia dicitur esse semen Dei manens in nobis. I. Joan. I: Nui natus es ex Deo, pereatum non facit, quia semen ejur manet in eo . Item , pirnus lacreditatis, ut Ephes. r. Haec enim omnia signifieane Hiquid creatum , & inexistens realiter

318쪽

qu bus significatur justos in se habere saliquid, quo Deo grati sitit, de accepti. Sie Joan. 3. Videte qualem charitatem dedit nolis Pater , ut filii Dei nomine Mur, ita ursienre autem addit, o si-3vus, ut ev Identer exprimeret nos non

cxterna dumtaxat appellat sone Filios Dei nominari , sed & revera esse . Probatur similiter eadem veritas illis omnIbus oraculis, quibus clare docetur

Rratiam , & justitia in , qua justi sumus, este aliquid in nos aChristi justitia derivatum : Sic JOan. r. λe plenitudine ejus

Onlues nos accepimus gratiam pro gratia.

Eph.4.2'nicuique nostrum data estgratias cundum inmoram donationis Chrisi: Per hanc autem gratiam d scimur , ad Titum, via renovari spiritu mentis no-Πreae. Joan . Renasci in Filios Dei: Ad GaI. . Vivificari in Christo . Accipere in nobis Spiritum sanetum , in quo clamamus Abba Pater . Primae Co- Per quem abluimur, justificamur. Qitae omnia a 'erte declarant ho-:ninem justificari coram Deo, per graini iam inhaerentem ς renovari enim , re

ii asci , Sc vivificari per aliquid, est rem

illam interius existere ; nemo namque renovatur, nascitur, & vivit soran aliter per vitam , quae sit in altero; nemo for- in aliter abluitur per munditiam alte

ri HS .

. Probatur eadem assertio illis sanctorum Patrum authoritatibus in ρrinrcias ρυ iove conri. a. praecedentis disputationis laudatis . Quibus nunc omissis , lini cum profero S. Augustinum , quem falso sibi patrocinantenr haeretici mentiuntur : Sanctus enim ille Doetor plurimis locis aperte declarat nos justificari per justitiam, non quae in Deo sit ,aut c hristo , sed quae nobis in existat: Sic maxin e loquitur libro de spiritu , de

littera cap.9. ubi explicans hunc Apostoli textum Romanorum 3. Puctitia Dei maia nutas,aiti. Non dicit justitiah minis, veIjustitia propriae voluntatis, Icti JusHTIA DEI, non qua Deus jurius

est , sed qua induit kominem, eum justi-

fleat impium. Quod utique repetit c. II. I 8 a. ubi explicans illud Romanorum s. Charitas Dei di unditur in eordibus nostris , ait; Non qua mos 'sed Igit, sed qua nos facit dilectores 'πιτρs :

nonfestram docet per legis praeceptum, verum etiam dat per Spiritus donum . Probatur denique ratione GeoD-gica : Ea ratione dicimur justificari per Christum, qua inquinari per Adamum;

at non inquinamur dumtaxat per imputationem peccati Adami: sed quia revera in ipso tanqtiam in capite peccavimus omnes , quo fit, ut peccatum

originale singuli sAdami posteris inexistat, & eos per modum maculae assiciat: igitur nec per Christi justitiae imputationem justificamur. Major eonstat enantithesi illa celebri, quam Rom. s. instituit Apostolus inter veterem , & novum hominem , Adamum videlicet, &Christum. Sicut enim, inquit, unius delictura in omnes homines in condemnationem ,' per unius juctitiam in omnes homines in junificationem tuae . Minor pariter Vera apparet ex iis,quae diximus de peccato origInali in secundo volumine , in quo probavimus Originale peccatum reverὲ si figulis Ad limi posteris inexistere , non alia ratione , quam quia omnes in eo , tanquam in totius naturae humanae capite, ac stipite pec

caverunt .

S cun id , Nulla forma intrinsecis , ac foran aliter denominat subjectu in , cui non inexistit. Albedo namque verbi gratia , non potest denominare parietem album, cui non inhaeret: se Mid quo diei mur justi, est forma per quam ess cimur foran aliter justi, non enim tales dicimur dum taxat per denominationem extrinsecam; igitur eam appellationem sortimur ab aliqua forma nobis in exi

319쪽

stente, εe subinde tales non denominamur per illam justitiam , quae in Deo , vel Christo residet. Tertio denique : Justitia illa qua sor- maliter dicimur justi, capax est intens Oinis, dc remissionis, suxta illud secun-d a1 Petri 3. Crescite ingratia : & Αpo

tur a GIG. quam utique veritatem aper

te de trionstravimus in disputatione pr cede illi : sed neque justitia Dei, neque justi tia Christi suscipere possunt magis, Rc miniis : ergo necessum est , ut justi-scennur per justitiam nobis In existentem , quae su capax remissionis , dc in

tonsio iii S.

O ieiunt primo hqretici varios Scri-Pttarae textus , quos suo errori aperispa crocinari falso autumant: Primo quidem proterunt illud ad Romanos 4. Credecti autem in eum,qui justificat impium, repxtatur sides ei ad justitia ui cu udum propositum gratiae Dei: id est, acceptatur a Deo iides ejus, qua credit juilitia in Chri uti ad se pertinere, & sibi per diuinam misericordiam imputari:

quae interpretatio videtur esse genuina , & maxime conformis menti Apostoli, qui isto capite justitiam undecies

appellat imputationem . go hanc esse mentem sancti Apostoli; lino contrarium ex eodem capite

apparet; ibi namque probat Abraham j isti fleatum fuisse non ex operibus, sed ex viva , & persecta fide iii Deum, quae ipsi reputata , hoc est deputata-fuit ad justitiam; quia contra oena in ortu credidit, ut feret pater multarum gentium: nemo autem dixerit fidem Abrahae, per quam justificatus sujt, externum quiddam fuisse; subIndeque Apostolus ibi excludit justificationem , quae fieret per imputationem alicujus externi. Respondeoseundo, distinguendo antecedens : Fides credentis in Deum illi reputatur ad justitiam dispositive, concedo , sormaliter , & aetu , nego . Fayeor equidem, quod mediante fide a-

stilati, de qua ibi sermonem facit Apo- italus , veluti dispositione quadam,pos si homo seipsum ad justitiam praepara re; ita quod ipsa sides ei deputetur tanquam medium ad fidem assequendam ;ipsa quoque justitia Christi imputatur illi per mouum cause moralis , & meritoriae ipsius justificationis; sed non inde sequitur, justificari quemquam per solam imputationem justitiaeChristi per

fidem apprehensae.

nos s. S,cut per unius inoledientiam

peccatores conflatuti sunt multi ; fle per uvjus obedientiam justi constituuntur multi; ergo & justi per justitiam Christi sibi imputatam. Reoondeo Apostolum illis verbis, nihil aliud intendere , quam quod sicut Adam iis per suam aditialem inobedientia ira fuit causa meritoria , ut omnes , q ai ex illo nascerentur , contraherent peccatum originale : ita Christus obedientia sua fuit causa meritoria, ut om nes , qui illi inseruntur tanquam mem

bra capiti, & ex illo renascuntur , &adoptantur in Filios Dei, fiant justi

propter ipsius merita sibi communicata. Quapropter verbis antecedentibus dixit Apostolus: sculper unius demesuimiu omnes homines in eondemnationem; sic per unius juctitiam , tu omnes homines iujustiscationem vitae. Quibus verbis docet Apostolus eo modo per unius obe ditionem justos constitui multos , quo modo multi constitiiuntur peccat es per unius inobedientiam ; at quand dichApostolus per unius inobedientiam muItos constitui peccatores; sensus non est , quod sint peccatores dumtaxat extrinsecἡ . Imputati vὰ , sed intrinsecu,& inhaerenter, maxime in sententia Calvinistarum , qui eonstituunt originale peccatum in rebellione carnis , MConcupiscentiae: ergo a pari, quando dicuntur per unius obedientiam justi constituti multi, sensus non est, quod

sint justi dumtaxat per jugitvit imp

320쪽

eatἰvam , sed per internam, atque in

haerentem .

Objieiunt terti) , Illud I. Corinth. r. Christus actus nobissapientia a Deo, πjustitia, ἰ Iustificatio, ἐν redemptio, ut quemadmodum seri rum est, qui IIoriatur, in Domino morietur: Igitur alia non est nobis justificatio, & Ianctifica tio, quam ipsa Christi justitia , alioquin Ilceret aliund4 , quam in Domino gloriari . Difrinoo antecedens: Christus factus est nobis justitia; & sanctificatio effectiuε , de meritoriε , quia de plenitudine ejus accepimus, concedo: formaliter , nego. Saeptiis enim in Scriptura , causa appellari solet nomine esseetias , quo loquendi modo Psalm as. dicitur , Dominus iuuminatio mea , restar mea; quia est causa salutis,& illuminationis: igitur Christus dicitur nostra justitia,fleredemptio, eo quod sit causa nostrae justitiae , & redemptionis . Quod utique patet ex eodem textu, quia Christus dicitur laetus esse nobis justitia , sicut dicitur laetus nobis sapientia : at non est nostra sapientia eo sensu , quod simus sapientes per ejus sapientiam forma- Iem , quae nobis imputetur: ergo neque est justitia nostra eo sensu,quod ejus ju- . sitia nobis imputetur. Ofieiune quarto illud a. ad G r. Deum qui non noverat peceatum,no no Hi peccatum fecit, ut nos e ceremurju-flitia Dei in imo : Ex quo sc argumentantur : Eodem modo eficimur justitia Dei, quo Christus peccatum factus est: atqui Christus laetus est tantum pecca tum per imputationem mecati nostri: ergo effcimur justitia Dei per Imputationem tantum justitiae Christi. Distinoo majorem hujus argumentI: Eodem modo effcimur Dei justitia,quo Christus peccatum factus est , quantum ad aliquid , concedo; quantum ad omnia , nego. Comparatio enim in omnibus non quadrat; similitudo autem in hoc dumtaxat valet , quta Christus factus si peccatum , hoe est hostia, pro

peccatis nostris , laeccatum enim Intem

dum in Scriptura hostiam pro peccato significat, juxta illud oseae ubi de Sacerdotibus dicitur: Peccata populi mei comedent, id est oblata pro peccatis: nos vero fiamus justi per illius justitiam, meritoriE, & effecti vh: dissimilitudo vero in eo est , quod Christus extrinsecttantum tactus sit peccatum; quia revera peccator esse non potuit, nos vero

intrinsece fiamus justi; quia aliter esse

non possumus . .

Objiciunt s. illud Ephes4. Induite novum hominem, qui fecundum Deum ereatus e fir in justitia, o sanctitate ver talis et Sed induere Christum nihil aliud est, quam ipsius justitiam,& merita no bis applicare ad tegendam nostram nuditatem , ut inde reputemur justi, scue Jaeob induit vestes Esau , ut primoge-

nitus reputaretur.

Nego hunc esse Apostoli sensum ς Induere enim Christum, nihil aliud est . qu m fieri Christo simi Ies, ej que gratiam , & virtutes particinare cita ut intrinsect simus justi, & sancti, scut ipse intrinsecὸ justus , de sanctus est: scue enim non dieitur aliquis induere vestem alterius, nisi vestis illius corpori applicetur modo illi accommodato: itan5n vere induimus justitiam Christi . nisi ipsa verE , & realiter animae nostrae

applicetur. Cujus utique interpretationis veritas probatur I. ex eodem Apostolo: eo enim modo dicit nos incluere novum hominem , quo exuimus , & Expoliamus veterem , ut docet ad CoI. 3. his vςrbis: Evotiantes vos veterem kominem cum a acti,uisuis , ita induenter novum, era. Αtqui exuere veterem hominem est deponere interna vitia , de peccata , quibus eramus maculati, de infecti: . ergo a contrario , induere novum, est induere Christi mores, di virtutes vitiis illis, de peccatis oppositos, ut exponunt saneu Patres, maximὶ Chrysostomus in Epist.

SEARCH

MENU NAVIGATION