Scotus academicus seu Universa Doctoris Subtilis theologica dogmata R.P.F. Claudii Frassen ... jussu r.mi P.F. Magistri Caroli Jacobi Romilli ... iterum edita, et in 12. tomos distributa. Tomus 1. 12. Tractatum de divinae gratiae beneficio complecten

발행: 1721년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

De Justificatione. 32 I

dumtaxat moraliter, & ex ordinatione divina. Dicer fecundo. Peccatum est aversio habitualis a Deo: gratia vero, habitualis ad Deum converso: sed aversio, &conversio ex natura rei opponuntur: ergo seclusa quavis Dei ordinatione peccatum , & gratia opponuntUr . Dimetuo minorem : Aversio, &conversio ejusdem rationis, & int a eam in

dem lineam invicem opponuntur, con cedo ' Secus nego : Unde negatur consequentia. Aversio enim h Deo per peccatum est quid morale , & in genere

moris ς conversio autem ad Deum per

gratiam, est quid physicum,de in genera entis; subindeque unum alteri non opponetur ex natura rei.His adde quod gratia ex natura rei, & vi suae naturalisentitatis non habeat praecise , quod sit ad Deum formaliter conversio,sed dumtaxat ex ordinatione Dei talem qualit tem producentis , & ordinantis ut sit medium conversionis animae ad ipsum , & motivum ipseus amoris erga ipsam .

Dices tertiδ. Dum justificatur peccarior, duo occurrunt effectus formales , scilicet ipsius interioris renovatio , &peccati remisso, de condonatio : Duo autem illi es eius vel proveniunt ab una , eademque forma vel k duabus. Si ab una, vel ea est sorma intrinseca put gratia, vel extrinseca, nempe Dei misierentis simplex, de gratuita condonatio , ac favor externus ς si proveniant a ratia; ergo gratia ex natura rei, Be sor- maliter expellit peccatum, de subinde peccati expulsio naturaliter sequitur ad infusionem gratiae: si a favore externo ἰConsequens est , quod non justificemuria Per gratiam inhaerentem, cujus contrarium apparet ex quaestione praecedenti.

Si autem duo illi essectus pro formali

proveniant k duabus causis , Parum ung sit pura interna gratia sanctificans, altera vero sit externus Dei favor, sequitur, quod sit duplex causa formalis nostrae justificationis, cujus contrarium Tom. IX. apparet ex ConcIIIo Tridentitio supra laudato: se luitur etiam quod justificemur partim per aliquid internum , partim per aliquid externum , cujus falsitas

etiam constat ex dictis . R non eo: Duos illos formales es iactus ab unica dumtaxat gratia procedere , non quidem ex natura rei , sed tantum ex ordinatione divina , nam favorii Ie externus , hoc est Dei misericordia, ερ bonitas, est dumtaxat causa essiciens, non vero formalis justificationis.

sunt simuI de via ordinaria sub flere pro aliquo insanti. Ita Doctor in

secundo distinetione quinta quaest. I. num .6. de in d. qu. s. ubi respondens ad tertium argumentum , ait quod βα-ptismus expulit omne peccatum,non quia

eodem instanti in gratia, o peccatum , M. Col Iigitur ex S.Augustino lib. . delibero arbitrio catrix s.ubi ait : Ne puncto temporis , pulchritudo c scilicet gratia θturpetur ut sit in eo precati dedecur. Probatur primo . Secundum legem ,δe providentiam a Deo statutam nulli infunditur charitas habitualis qui tuis Christo perfecte uniatur, dc vivum ejus membrum efficiatur; atqui ex Concilio Tridentino sess. s. Canone s. Nihil est damnationis iis, qui vere cos ultioni

mortuum Aer peccatum . Insuper ex T.

Ioan . . Nui manet in charitate , in Deo manet, ἐπ Deus in eo. Sed nemo potest etiam per instana In Deo manere, de simul per instans esse ab Illo alienus per

peccatum mortale: eris gratia, dc peccatum nequeunt esse simul.

Denigue ; Gratia peccatum expellit demeritoriἡ , sed nulla est repugnantia, ut in eodem instanti, in quo homo meretur poenam Ipsh infligatur : ergo In eodem instanti, in quo homo peccat expellitur gratia, dc subinde nequidem per Instans invicem subsistunt. Minor Ss PR Di ill 'sed by Cooste

332쪽

patet a sim III, nam dum quIs sese ultim, disponit ad gratiam per confessionem , meretur de congruo matiam , quae ipsi

In eodem instanti temporis confertur dsimiliter augmentum gratiae datur in eodem Instanti temporis , In quo ac tu intensiori charitatis meretur: ergo similiter expulsio gratiae , quae est poena peceati, causatur in eodem instanti temporis quo quIs peccat.

Dires primo : Gratiae substraselo est

pinna propter peccati demeritum inflirueta : ergo oportet prius fit peccatum consumariam , quam gratia expellatur,& consequenter Matia , & peccatum sunt simul pro aliquo temporIs instanti. Io consequentiam : Peccatum enim consummatum est prius prioritate dumtaxat naturae, non autem prior; late temporis , quhm sit gratiae expulsio : sicut privatio formae physicae pritis recedit hsubjecto prioritate naturae, quim induincatur forma , non vero prioritate temporis; alioquin per aliquod temporIs Instans subiectum existeret omni forma

denudatum.

Moes fecundὸ : Doctor subtilis in 4.

dist. I quae a. uum. et .dicla quod in illo instanti, in truo des tur ρeccatum, char ras in s : Ergo censet peccatum, & charitatem,quq eadem est realiter cum Mratia fanistificante posse simul per aliquod instans existere. Nex' eo et equenti m Doctor en Im assi naat equidem , qtiod deletio peccati, cie gratia sint simul, non vero quod pecca tum , & gratia simul existant. Iunors. Ac ualis remisso peccatἰeon notat peccatum acti tale evissens: sed ex concessis gratia , & remisso peccati actualis possunt esse simul: ergo etiam peccatum,dc gratia simul subsistere posi

sunt.

Distinaeus majorem. Remissio actualis

peccati connotat actuale peccatum, quod existit, nego : quod desinit, concedo : sicut a pari IlIuminatio con notati nebras non existentes, sed desinentes. CONCLUs Io TERTIA.

PFr extraordinariam Dei potentiam gratia sanct eant, ἐπ meeatum, mortale non modo haueituale , sed etiam inuale simul exsere possunt in eodem

objicto : Ita Doctor in Φ.dis . I s. qu. a. cui subscribunt Ocamur qu. .art. I. ALI ronus in a.dis .an Aries in4.d; th. et Bella invis lib. a. de Justificatione c. I s. Suarex lib. . de Gratia cap. I9. & toto c. Io.de celebriores quique Recentiores.

Probaturque prim et Deus absoluta sua potentia id potest exequi,quod contradictionem , dc aliam manifestam opinpositionem non implicat: sed nulla evidens apparet contradictio quin peccatum , de gratia in eodem subjecto simul subsistant: igitur per absolutam Dei potentiam id fieri potest. Major constat. Minor probatur: Primo quia gratia habitualis , de precatum invicem, ut dixi

mus , non opponuntur, neque contram

dictorie . quippe non pugnant ut ens de non enS; neque contrarie quia peccatum non est quid positivum ς neque relative, quia relationes sunt quid positivum cujusmodi non est peccatum,neque etiam privative , quia peccatum non consis itfbrmaliter in physica privatione Rratiae habitualis , sed in privatione rectitudinis actualis: igitur nul Ia oppositione peccatum, Ac malia, invicem pugnant; ac proinde simul iitriamque Deus servare potest in eodem subjecto, ita quod possit non remittere peccatum ei, cui gratiam sanctificantem largitur. Secund/ : Gratia habitualis, Se sanctificans clim 1 solo Deo produci possit physice, etiam ab eo selo physice potes destrui, de ejus conservatio suspendi et sed posito peccato nihil est quod physice Deum cogat ad destrirendam gratiam Be suspendendum concursum conservativum it IIus r sicut a pari producto calore in aqua , non cogitur Deus ad deinstruendum, & auferendum ab ea frigua: igitur sicut Deus potest ealorem , de frigus in eodem subjecto conservare, pari

333쪽

De Justificatione. 32 a

ratione absoli ita sua potentia poterit

gratiam sanetificantem una cum peccato in eadem voluntate conservare.

Tertio : Effectus formalis gratiae est constituere hominem a Deo Ipecialiter

diligibilem , & dilectum : effectus vero

sermalis peccati est constituere sub ectum aversum Deo , de conversum ad creaturas: sed haec duo non repugnantsmul, nam diligere alterum , de mutuo

non diligi , aut etiam offendi ab illo ,

non implicant, ut constat in humanis, Pater enim plerumque filium amore

prosequitur , . quo non solum amore reciproco non diligitur: imo inobedientia , de animi repugantia offenditur. Cansirinatur. Si homo in natura pura conditus peccaret, Deus posset illum non statim anni hilare, sed in suo esse naturali conservare; ae sic Illum conservando consequens esset, quΛd ipsum diligeret amore naturali: ergo Deus Po test hominem non diligentem se , imo sibi aversum conservare: igitur u simili, si homo in statu gratiae peccaret , Deus posset gratiam in illo conservare , & sic eum servando diligere amore supernaturali: sicut enim diligere persona apropter bonitatem naturae , de odio habere ipsius actionem , non pugnant inter se : sic nec diligere personam prO-ter habitualem gratiam , & simul odi abere ejus pravam actionem, implicabunt .

Objicies x. Non potest simul esse peccatum mortale actuale cum actuali Dei dilectione super omnia: ergo nec gra tia, seu charitas habitualis, e peccatum actuale si ve habituale simul subsisteria, possunt. Reoondeo eone id antecedente, nemgo consequentiam : disparitas enim, est , quod duo actus vitales contrarii, de includentes contradictionem in Objectis suis non nossunt esse simul,etiam de potentia abseluta, quia unus destruit objectum alterius, ut assensus, & dinsensus circa idem, vel duo assensus esse ea objed a contradii horIὸ opposita: tales, autem sunt dile filo Del super omnia, de actuale mortale peccatum: nam dilectio Dei super omnia includit formaIlter, aut saltem virtualiter efficacem displicentiam omnis peccati mortalis , & no Iitionem illius una cum absoluta voluntate , ac proposito non peccandi; cum hoc autem proposito, atque nolitione manifeste pugnat peccatum actuaIe,' quia non committitur sine ac uali v luntate illi proposito contraria . Secus

autem est de gratia habituali, de peccato mortali actuali , aut habituali : quia

mortale peccatum noti consistit forma-

Iiter in earentia physica haoitus gratii, seu charitatis, sed in privatione rectitudinis , cum qua manente habitualiter, vel etiam actu, non repugnat consedivari habitus gratiae , seu charitatis licet enim habitus gratiae ex natura sua postulet moraliter , ut non conservetur in

subjecto tam pravε affecto , 6e Indigno;

Id tamen non infert Deo necessitatem absolutam non conservandi gratiam; Deus enim potest non agere secundum exigentiam moralem , atque etiam naturalem formae creatae , & ea conservare , quae alias sese destruerent. Os etes fecundo : Implicat aliquem esse simul justum, & injustum, Deo gratum , Se exosim , digitum ipsius gloria, simulque Indignum,& addictum aeternae

mcirti, ac damnationi: atqui per gratiam sanctificantem habet homo , quod sit justus, de Deo gratus , ac Vita aeter-n1 dignus: per peccatum vero, quod si injustus , Deo exosus , de morti aeternae addictus; igitur implicat aliqi Um habere simul peccatum, de gratiam. Dimetuo minorem : Qui est In gratia est justus, Deo gratus . de vita aetern dignus, physice, de ex natura res,nego: moraliter , de ex beneplacito , de ex oris dinatione Dei, concedo: unde neganda est consequentiae gratia enim haec homini sustificato hon confert natiua sua virtute, sed dumtaxat ex ordinatione

334쪽

divina, ut d IxImus: subindeque non obstante hac morali dispositione , & ordinatione posset Deus gratiani physich

conservare cum peccato .

His adde quod esse gratum,de exosum Deo, idem dicendum de caeteris, non fine effectus contradictorii, sed is umi Xat contrarii, provenientes ex distinis is is fundamentis . Hine sicut contraria divinitus conservari possunt; sic non ob stantibus moraliter oppositis , principiae quibusproveniunt, possunt simul subsistere : unus enim , & idem homo ratione diversi principii, potest eme ejusdem rei dignus , & indignus : sic filius Regis iure nativitatis, & primogeniturae dignus est regia corona , & regno ;quibus tamen propter facinora, ut con-jurationem in Patrem judicatur indignus ; sic pariter homo qui crcaretur in Puris naturalibus,vi naturae suae dignus emet beatitudine aliqua naturali , cujus tamen fieri possiet indignus moraliter ;& demeritorie propter peccatum . Ofieier . Per peccatum mortale est homo habitualiter aversus a Deo , per gratiam vero habitualiter ad ipsum conversus : sed idem non potest simule me conversus, & aversus respectu ejus-Hena,sicut nec esse unicus, & distinctus: initur nec potest aliquis habere simul peccatum , & gratiam . majorem : Per mortale peccatum homo est aversus a Deo , & per gratiam conversus , omnἱmode , & totaliter, nego: secundum quid, concedo: peccatum enim non est averso omnimoda , & totalis 1 Deo, sed tantum secundum quid , nempe per modum os sensae , & injurIae reniane litis trabituali-tcr , donec a Deo remittatur: si in iliter gratia sanetificans . & charitas non est

omnimoda conversio excludens omnem omnino aversionem , sed tantii in eam , quae fieret per odium Dei, unde etiam

compatitur habitus vitioscis dileetioni, ct conversioni ad Delim oppositos ; &subinde gratia necessiario , & absolutupeccatum non excludit.

Oficies quart): Deus non potest simul eumdem hominem odi me , & ddi gere : sed odit habentem peceatum, &diligit habentem uratiam : igitur idem

homo utrumque Iiabere non potest . Dimi tuo majorem: Respectu ejusdem, & ratione unius, ejusdemque motivi , concedo: ratione diversi , nego :Deus enim quosvis peccatores Ud it, &amat; odit quidem quatenus ei adversantur, diligit vero quia sunt opera manuum suarum : Dilatis eurna omnia,quae

junt, o nihil od Ri eorum , quae scisti .

Sap. I. Inde non repugnat quod idem diversa ratione sit amabile secundum

quid , de secundum aliud odibile . Objietes quinto : Si Dratia stibsistere

possiet cum peccato, sequeretur quod ex punio peccati non emet formalis esseetus gratiae,& dum Deus desueret velle gratiam una cum peccato conservare,tunc peccatum non pelleretur per gratiam, sed per soIaira Dei voluntatem : at consequens est contra communem sententiam Theologorum : ergo & illud unde sequitur . Nerosequelam majoris . Cum enim expulsio peccati se dumtaxat effectus secundarius gratiae, non est conseqtiens, quod si a Deo impediatur, censeatur propterea destriti: scut a simili expulsio frigoris non minus esset effectus formalis caloris . licet per absolutam potentiam a Deo suspenderetur aliquandiu , ut frigus cum calore in eodem subjecto conservaret. Nec sequitur etiam, qutia elim Deus utrumque servare amplius simul nollet,lunc peccatum desineret per solam voluntatem divinam : In eoenini casu, revera per gratiam pelleretur, quia tunc Deus non impediret amplius ejus effectum secundarium, quem antea suspendebat. Ohjicies sexi : Quando Deus nonia potest utramque formam oppostam conservare , v. g. peccatum , & gratiam, non opus est speciali Dei voluntate ad auscretida in unam ex illis, sed sufficit,

335쪽

De Mutatis ne in Justificatione ἰ 3 as

qu5d indueatur Erma opposita: sicut quia Deus non potest simul conservare in eadem columna denominationes dexterae, & sinistrae respectu unius , &ejusdem animalis, ideo posita denominatione dexterae excluditur denominatio sinistrae sine alia speciali Dei voliintate : ergo quia Deus nequit eonservare gratiam , & peccatum de via ordinaria, sufficiet quod gratia concedatur

animae , ut ab ea recedat peccatum . Respondeo , antecedens esse verum , quando Grinae ex natura rei opposiit ciruint, dc repugnantes , quales sint dextrum , de sinistrum , secus vero si Opponuntur dumtaxat demerito rad, dc moraliter , ut peccatum , dc gratia .

OIjicies tiuirud Doctorem subtilem In a. dist. yy. num . . dicentem , quia pribatio eratiae nou s s eccamus, nisi inquantis vi est justitia desita ' Censet igitur peccatum esse privationem gratiae debitae : sed forma , dc privatio formae etiam de potentia absoluta nequeunt eme timui: igitur nec gratia, de pecca

tum .

Respondeo idcirco Doctorem appel- Iare peccatum privationem jumtiae , quia haec privatio eis e ictus peccati:

esse 'us autem plerumque appellatur nomine cause , qua ratione S. PauIus concupiscentiam appellat peccatum , non quod talis sit formaliter , ut jam 1a pilis diximus , scd quod sit ex peccato , de ad peccatum inducat. Adde

quod subtilis Doctor id non profert ubinsolute , sed ex suppositione, addit enim postea , qua scilicet gratia o voluntas demeritori u se privavit.

fis, quot, re quae interveniant mutati nes in jucti alione peccatoris. Notandum primis , quod cum pecca toris justifieatio sit transitus astatu peccati ad statum gratiae, dc a ratione hominis Deo exosi, ad rationem dilecti, necessum est qucid transitus ille

concipiatur veluti motus a termino a quo ad terminum ad quem, videlicet a peccato quod abjicitur , 6e deseritur,aagratiam sanetificantem quae acquiritur,oc suscἱpitur : non secus ac in genera tione naturali fit motus a privatione sermae, ad ipsam formam . Inde quaeritur apud Theologos, an illa peccati abseetio, dc gratiae acqiii sitio sint uniaca dumtaxat , an vero duplex mutatio essentialiter distineta , quarum utraquere ver sit realis . laudum fecundo , quod cum solius Dei sit authoritate plenaria , dc absoluta peccatum remittere, de lalvere , ad idque summum, ac plenum 1uS ha beat : eumque duplex solito concipiatur , ac distinguatur peccati re milito ,- alia quidem phr simplicem condonati Oi Cm , qua persona Iaesa offendenti culpam n ratis, de ex pura clementia. remittit: alia vero per debitam satis Ἀ-ietionem , qua reus prome sitas pinnas luendo exactὶ satisfacit per nae offensae secundum legIs praescripta; ita quod Judex ex aequo pronuntiare possit reum ab omni debito , Ze reatu solutum esse; hinc controvertitur apud Theologos utrum Deus plenario jure, gratis, de ex pura clementia remittere possit pec eatum, non solum absque ulla satisfa-elione ex parte peccatoris, sed maximbabs lite infuso ne ullius gratiae sanctificantis, de per solam dumtaxat condonationem externam.

Notandum tertio , peccatum cogitari posse rc mitti per fblam condonatio nem externam , ct absque ulla condo natione gratiae tripliciter: nimirum Primo mediantibus a stibus supernaturalibus , quorum intuitu Deus peccatum remittat, tanquam propter disepositiones convenientes ad remissionem, de lassicientes ex ordinatione di

vina : Secundo absolute loquendo , detine ullo praevio aetu supernaturali erc

336쪽

parte peecantis; sed dumtaxat ratione q uortim dam actuum pure naturalium, Puta poenitentiae naturalis, cujus intuitu Deus plenaria sj1 authoritate , tali Poenitentia, quamvis improportionat 1 ad remissionem peccati,contentus,vel Iet tamen peccatum illud condonare,& remittere. ortio denique cogitari potest fieri talis remisso sine ullo a stupeccatoris sive naturali, sive supernaturali, atque etiam sine ulla mutatione physica ipsius peccatoris. Duo itaque veniunt in praesenti qua ctione discutienda: Arnaum,an peccati remissio, & gratiae infusio sint duae mutationes essentialiter distinctae: Seeumdum, ad peccatum remitti possit per solam externam, & gratuitam condo. nationem absque ulla infusione gratiae a Co Ne Lus o PRIMA.

R i pereati, θ' infusio gratiae

sunt duae mutationes essentiariter distinctae . Ita Doctor in A. d. I 6. qu. a. eui subscribit Suarea lib.7. cap. 11. nec non , de plures alii Moderni. Profatur privi e x. Concit. Trident. sesL6. cap. . ubi ait: Iustificatio non evsia peccatorum remi O , sed est renosatio . Et infra , In ipsa justificatione eum

remissisne peccatorum , haec omnia Minfusa accipit homo. Ubi tanquam duo distincta enumerat remissionem peccatri,

ita renovationem et notetur illa conjunctio , de : Idem habet S. Chrysostomus

homil. ao. in Genesim, dicens: Per eon rritionem non sum Deus Iargitur νυ merum curam, T a pereatis mundos se

dit , sed, ἐπ eum qui innumeris peccato rum farcinis gravatur, juctum fecit. Ruibus verbis duae mutationes significantur, non secus, ac cum dicimus percalefactionem non sol cim producitur calor, sed etiam expellitur frigus; quo certe loquendi modis non utimur, dum de mutatione unica, ae simplici fit sermo : non dicimus enim quod per i luminationem non tantum producitur lumen, sed etiam tenebrae pelluntur ;Iuminis enim diffusio est ipsamet tenebrarum depulsio. Favet etiam Concilium MoguntInum ultimum cap. . ubi agens de justi fieatione dicit: justificatio cum peccatorum remi one etiam sanctifationem, interui hominis renovationem

confert .

Probat Conclusion ε Do r, De δε-pra Iaudato nu. . quatuor rationibus :Primo quide, Unum, de ide simpliciter

non potest multiplicari, de non multiplicari alioqui esset unum,de non unu: sed remissio peccati multiplicatur, non multiplicatur autem infusio gratiae ;plures enim sunt peccatorum remissi nes, eo enim modo , quo quis dicitur peccator per asitum peccati transeuntem, sic multipliciter dicitur peccatora multis culpis, dum eas admisit, quarum quaelibet propriam debet habere remistonem , quippe cum una remissio possit esse cum alia, puta si peccator

unum peccatum ad milisset, dc non a

liud: gratiae autem infusio est unica , non enim est necesse, quod plures insundantur gratiae sanctificantes , Ut peccator justificetur, imo id foret superfluum ς quia per unius dumtaxat gratiae infusionem peccator lassicienter justificatur : igitur Rratiae infusio , Hepeccati remissio non sunt unica dumta

xat mutatio.

Secundis , Idem non separatur a seipso: sed infusio gratiae, εc remissio cuI-pae possunt ab invicem separari: ergo sunt duae distinctae mutationes: Probat minorem Doetor: tum quia,ut dicemus in conclusione sequenti, potest fieri

remissio per externam condonationem

absque ulla gratiae In fiasione, sicque remissio haec ab infusione gratiae separari potest: tum quia de facto Deus contulit primis parentibus absque ulla eo rum peccati praecedentis remissione: igitur gratiae infusio, Ec peccati remisisio seorsim existere possunt, de subinde

337쪽

De Mutatione in Justificatione . 327

non sunt unum , & idem. Tertia . Culpa , & gratia non sunt

formaliter opsposita, nee formaliter repugnantia ex natura rei ς alioqui v Iunias creata quae est effectiva peccati,& culpae, effet etiam effective destructiva gratiae et causa enim prodite iva unius formaliter oppositorum est destruetiva alterius, siquidem ignis qui producit calorem in sibjecto, ab eo frigus removet: sed falsum est quod voluntas creata possit effectiis destruere gratiam , alioqui virtute naturali, &propria posset anni hilare: sicut enim

ς ratia non producitur, nisi per creationem, ita dumtaxat per annihilationein desinere potest : at illa , quae non sunt formaliter opposita , possunt sine invicem existere, nec unum neeessario I., fert positionem alterius : Igitur gratiae infusio,& peceati remissio non con sequuntur sese necessario, ac proinde non fiunt per unicam simplicem mutationem .

Suarto denique : Una mutatio non est ad aliquam formam positivam , nisi ab eo quod est formaliter ejus privatio: sed peccatum, ut diximus, non est formaliter privatio gratiae sanctificantis;

unica enim forma non habet nisi uni-

eam privationem , peccatum a Item

multiplicari potest in peccatore , qui

jam gratiam amisit per primum peccatum , adeoque peccatum non est sor- maliter privatio gratiae.

Direr ρrimo: Concit. Trident. sest; cap. dicit justificationem esse translationem ii statu peccati ad statum gratiae, Et cap. 7. Homo , inquit, per fusceptionem gratiae , ita donorum ex injurio

sit justas; tu ex inimico amicus: Ergo censet quod immediate , & sine nova

mutatione per infusionem gratiae peccatum formaliter remittitur subindeque quod in justificatione peccatoris

si unica dumtaxat mutatio . to eon quentiam, & ad Antecedens dico quod Concit. ducia taxat doce at in justi fieatione peceatoses fieri verum motum a contrario in contrarium terminum; ita ut sit expulsio peccati, dc iitroductio gratiae: non autem intendit Coneilium quod Ille motus sieunicus dumtaxat, & simplex, sed comis positus ex duplici motu, qualis vides Cet reperitur in prodiatione eatoris , de expulsione frigoris , ubi duo sunt motus essentialiter distincti, unus non esse cesoris ad esse ejusdem , alio vero ab esse frigoris in subjecto ad non esse ejusdem. Diras fereno: Si duplex intercedat mutatio in justificatione peccatoris , necessum est, quod duplex intercedat orma et duplex enim reperitur effectus sermalis, nempε hominis renovatio, &peccati depulsio : sed id videtur ess

contra mentem Concili Trident. assi mantis nos per eandem gratiam h pe Cato mundari, de renovari: igitur non potest esse dupIex mutatio.

Nero sequesam majoris; licEt en Im Iaiustificatione peccatoris duplex sit effectus,illi tamen ab unica serma possunt procedere, sic ab uno calore subjectum fit calidum, & frigore vacuum, subindeque non est necesse , quod licet sieduplex mutatio, duplex etiam laruisi

interveniat.

Peter, an mutationes illae sint reales Respondet Doctor ibidem n.6.quo infuso gratiae , de remissio culpae nota sunt duae mutationes reales ς quia remisso culpae cum non sit ad aliquam formam positivam , nec necessario tol- Iat aliquid reale positivum, non potest etiam esse mutatio realis, & mutiva non enim est mutatio realis, nisi ut interminum realiter positivum, vel prim tionem realem e Igitur est unica dumtaxat mutatio realis , nempe in-msio gratiae , quia est ad formam re lem ; alia vero moralis , quam idcirco mutationem stationis ibidem appellat Doctor,quia nempe non est ad aliquem

terminum realem.

338쪽

a Traci. iii Disp. III. Art. II. Uaesi. IV.

Petes fecundδ, quaenam ex his mutationibus magis praecipue Deo intendatur PR 'ondet Doctor in dis . r. quaest . quod magis praecIpuε Deus Intendat

infusionem gratiae ; Nam , inquit nu.9. agens fecundis m rectam rationem , principalatis intendit Reynctionem, puam ea renitam defectus sive imperfectionis,quia eisn intendit illam earentiam , nisi propter perfectionenin Ilitur Deus strine'arius intendit perfectionem positisam,put gratiae infusionein , guam carentiam imperfectionis, ridelicet remissionis pereati. Dices: Ex prima Joan .cap. s. In hoc paruit Filius Dei, ut dissolveret opera Dia,Oli: Sed diaboli operum daeolutio non alia est, quam peccati remissio: Igitur haec praecipue a Deo intenditur. Isbper S. Augustinus lib. I . de civit. Dei cap. 17.ait. Noyra jusseatio potius

remissione peccatorum conHat,qua vi pro secutione virtutum: Ergo praecipua mu otio est peccatorum remissio. Denique, Gratia non infunditur,nisi ut peccatum expellatur: ergo talis expulsio est primo intenta. Nego has omnes consequentias , 3e ad primum antecedens dico, Christum Dominum praeeipuum on finem venisse, ut vitam in

tiae nobis largiretur, juxta illud Joamnis to . Veni ut vitam Baleant, re abun- 'dantius habeant; quae vitae coelestis, &divinae communicatio , ctim sit incompatibilis cum peccato: consequenti fine censetur Christus venisse, ut peccatum silveret. Ad fecundum dico S. Aug. non comparare infusonem gratie cum expuIs

ne precati; sed dumtaxat intendit,quod mostra justitia , clim sit labilis, & praeceps , nec diu perseverans , quippe homo saeph resurgit, & iterum Iabitur, 3nde fit quod ratio peccati videatur esse diuturnior , & perseverantior, quam status gratiae , & iustitiae. Ad tertium dico equidem infundi

gratiam , ut remittatur peccatum, non

lius infusionis esse Rus, sed dumtaxat

secudarius,& consequenter non primo, sed tantiim secundario intentus .

PEccatum remitti potes de potentia Dei ab Iuta per solam extrins-

eam , t gratuitam Dei condonationem . Ita subtilis Doctor pluribi,maxime vero in dist. 16. qtiaest.2.num. . ubi ait : te' culpa remitti ab ve ose , quod grasia infundatur , pote& enim Deus de potentia af ista hominem creare in puris naturaIMur sine culpa,O fine gratia: Ergo & post lapsum talem reparare, &ita remittere culpam sine insisione gratiae. Idem sentiunt seraphicus D ctor in dis .7. art. I. quaest. . Ochamus ibidem in A. qu.3. art. I. & celebriores quique Veteres. Ex Recentioribus vero SuareR lib. . de pratia cap. 23. Si

quaest. . de plures alii. Probaturque primis . Non minoris est virtutis divina Voluntas, qukm humana : sed humana voluntas remittere potest offensam perpuram , de simplicem condonationem,& relaxationem: ergo multo magis id divina praestare poterit. Confirmatur,cliuia Deus potest votum relaxare absque ulla prorsus productione qualitatis in eo cui relaxatur, & solum per extrinsecam voti condonationem : ergo pari ratione poterit offensam remittere.

Nec refert quod Illa relaxat Io debeat innotescere per revelationem ; alioqui

vovens non cognosceret se solii tum , &c. Dico enim ad voti relaxationem

per accidens esse, quod quis sciat se eiate solutum; nam si tunc homo teneatur implere votum , id sit non ratione obligationis voti, sed ratione conscientiae erroneae , qua judicat votum obligare , cum tamen revera non obliget: sicut

qui jejunat die Dominica existimans esse diem ferialem jejunio sacrum , te netur jejunio non per se, sed per accidensa

339쪽

De Mutatione in gustificatione . Sal

dens, propter conscientiam erroneam: igitur revera potest solvi votum, etiamsi illa solutio,& relaxatio non innote

stata

Dunde, Gratia habitualis est esset tus

voluntatis Divinae , qua gratis hominem diligit: ergo etiam seclusa gratia Deus poterit hominem diligere ; 1ed ine' casu homo sic a Deo dileetus nota erit in peccato , Deus enim peccatores

odio habet: igitur poterit solvi peccatum absque gratiae collatione.

Geuique , Ρcccatum , & gratia non sunt immediate opposita ergo tolli potest unum sine introduetione alterius . Consequentia patet: Etenim quae non sunt immediate opposita , habent me dium aliquod, atque adeo potest subjectum sine utroque existere. Antecedens pariter constat ex praefata ratione Doctoris ; potuit enim Deus ab initio hominem condere sine peccato, & gratia, eumque constituere in statu pure naturali : sed potest eumdem statum reponere Postquam peccavit; nam qualem potuit ab initio creare , talem absoluta tua potentia potest restituere post pec-

satum .

Addit Doctor , quod transadio ae a

peccati, nihil remanet in peccator praeter reatum culpae, qui maxime explicatur per obligationem ad poenam , quam peccator tenetur luere : sed po- teli Deus peccatori hanc obligationem remittere, eumque eximere ab ulla poena , absque eo quod ipsi conferat gratiam, aut aliud donum : igitur abique ulla infusione gratiae remitti potest

peccatum per solam externam condo

nationem .

Dieer Non potest remitti peccatum, nisi per formam, quae expellat id, quo peccator constituitur exosus Deo,& odio , ac poena dignus; talis autem serma non est alia, nisi gratia habitu alis: igitur non potest remitti peccatum absque illius gratiae infusione . Neaeo majorem'. Id enim quod con- Tom.IX.sItu It peccatorem habItual Iter, .& r- maliter Dco exosum , nihil est aliud ,

quam peccatum habitualiter manens , donec remittatur: ad id autem remit tendum non opus est absoliata alia

forma , quam relaxatione divina , per quam peccator liberatur 1 reatu culpae, non secus , ac debitor per gratuitam iremissionem creditorIs liberatur a debito , & obligatione contracta per mu

tuum .

Duer fraudo : Nequit homo esse objectum odii Dei sine peccato : ergo ne que objectum amoris sine gratia.

Nero cavsequentiam: Ratio autem dIsparitatis est, quia objectum amoris fieli Deo , non autem praesupponitur , Objectum vero odii non fit i Deo , sed a

peccatore , & sic ad odium divinum praesupponitur; quapropter non potest Deus non odisse piccatorem in peccato existentem , quia peccatum illud divInam indignationem provocat; potest vero ipsum amare absque infuso ne gratiae, quia potest objectum amabile aliter constituere,& essicere alio modo, quam per gratiae infusionem. Dices tertio : Tamdiu Deus Intelligitur habere odium , & indignationem erga peccatorem , donec ipsi gratiam, infundat: ergo non potest illi remittere peccatum sine infusione gratiae. Consequentia constat: manet enim tamdiu peccatum habitualiter, quamdiu peccator est Deo odiosus, & infensus . Antecedens probatur , quia tam diu Deus Ilitelligitur esse insensus , de iratus erga aliquem , quamdiu illum repellit a sua gratia, seu bona voluntate ; atqui tamdiu repellit peccatorem 1 sua gratia ,sve bona voluntate , quamdiu illi non restituit gratiam ablatam propter peccatum ; ergo, &e. Neio anteeedens : Nam ad deponendum odium, & indignationem sufficit, qu6d Deus nolit amplius habere rationem peccati commissi, nec propter illud indignari contra peccatorem , sed vo-T e Iun-

340쪽

luntari ε cedat iuri,quod habebat Illum odio prosequendi, & puniendi; quod utique absoluta sua voluntate praestare potest. Ad probationem dico, bonam Dei voluntatem , & gratiam hoc sensu

acceptam pro quocumquc favore gratuito, esse multiplicem; quapropter po test Deus positi vh unum illorum donorum gratuitorum negare, & aliud concedere et atque ita si Deus alicui remitteret peccatum non infundendo gratiam saneti fleantem, non censeretur repellere illum ab omni sua bona voluntate , seu favore gratuito: quippe illa peccati gratuita solutio , Dei bonae voluntatis , & favoris, magnum foret argumentum ς quamvis nollet ipsi ulterius beneficium conserre : creditor enim censetur grande praestare beneficὶum debitori, dum ipsi debitum rei

xat, etiamsi novum favorem ei no a conferat.

De ea a formati,dra eunditate noctrae Iustificationis in bonis, ae meritoriis operibus. DΙxi Mus in praecedenti hias causam formalem nostrae justificationiselle quid intrinsecum , & inhaerens, idque constans, ac permanens ; subinde- qtie gratiam sanetificantem sortiri rationem, de appellationem habitus, quo etia nomine denominatur 4 TheOIogis: disceptatur nihl Iominus 1 non ullis tum Veteribus , tum Recentioribus, an formalis it Ia justificationis ratio Ita neces sario debeat esse quid jugiter perseverans per modum habitiis , an ve interdum per uetum contritionis , aut dile-etionis Dei super omnia quis possit etiam formaliter absque ulla habitus supernaturalis infusione justificari . Nam utique controversiam una cum caeteris , quae justificationem formalem

spectant, librabimus in praesenti Articulo , qui tribus potissmsim quaestion I-bus ablolvetur quarum Prima aperiet, an gratia justincans sit necessario actus, vel habitus, isque simplex,& unicus, an multiplex,& ex aliis adunatus. Secunda, an justitia semel habita posse amitti . Tertia , qualis sit justificatio , an videlicet aequalis in omnibus,& maximum Dei opus.

tus , inque unicus aut multiplex pCUM ratio sormae internae atque m- haerentis conveniat tam actibus quam habitibus: ciumque certum sit apud Catholicos nos justificari per formam internam , merito quaeritur in praesenti, utrum causa internu formalis nostrae justificationis consistat in actu vel habitu . Notandus prin7 ,circa praesentis di Gficultatis resolutionem , invicem convenire Theologos: Primo quidem certum esse de fide parvulos in baptismate justificari per habitum Infusum; certa enim fide credendum est,quemlibet

justum justitia inhaerente justificari, id

enim tam de parvulis quam de adultis definitum est in Tridentino: de parvulis quidems . s. can. s. de Adultis veroff6. cap. I. Haec autem justitia inhaereias non potest in parvulis esse aliquis a Rus , cujus non sunt capaces : debet igitur esse aliquis habitus,quippe aliud accidens esse non potest . Conveniunt fecitndo, adultos omnes , qui virtute sacramenti justificantur a Peccatis, etiam jussi fieari per habitum , quia ex Coneilio Tridentino seir. 14. cap.q. at tritio seu dolor de peccato commi ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennae , & poenarum meta

concepta, quae extra sacramentum non

sufficeret ad deletidum peccatum , neque haberet annexam gratiam qua for-

SEARCH

MENU NAVIGATION