Scotus academicus seu Universa Doctoris Subtilis theologica dogmata R.P.F. Claudii Frassen ... jussu r.mi P.F. Magistri Caroli Jacobi Romilli ... iterum edita, et in 12. tomos distributa. Tomus 1. 12. Tractatum de divinae gratiae beneficio complecten

발행: 1721년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

faciunt, novom sunt haδendi in numero eorum, quos Christi junificat gratia,

sed in eorum potius quorum etiam impiorum , nee Deum verum veraciter, Iu- νὰ ue colentium , quaedam tamen Disa,veI Iegimus, ses novimus, via audrmur,

quae fecundum justitiae retulam non δε-

tam silverare non possumus , verum etiam merus , rectὸque Iaudamur: quan

quam si discutiatur , quo sine fiant , vix

inveniuntur, quae justitiae debitavi Iaudem , defentionemve mereant. Censet ergo S. Augustinus etiam gentiles in Infidelitate persistentes interdum quaedam bona elicere opera, quae secundum justitiae regulam vituperari non possunt: imo quae merito laudantur . Urgent : S. Fulgentius lib. de Dearnatione, Ogratia Christi eap. as. ait eos Dei gratiae contradicere, qui praefatum Apostoli textum gentibus incredulis adignant: ergo Apostolus dumtaxap l quitur de gentibus ad fidem conversis . Distinguo antecedens S.Fulgfilius pu tat eos gratiae contradicere, qui locum hunc Apostoli gentibus incriauli assignant, juxta sensum Pelagianorum adhibentium hunc Apostoli locum,tum ut ostenderent ex naturae viribus gentes implere posse totam legem ; tum utrobarent gentes justificari posse sine de Christi, concedo: juxta sensum

orthodoxorum Patrum utentium eo loco , ut suaderent posse aliqua opera moraliter hona esse 4n infidelibus , nego ; idem enim S.Fulgentius sequenti capite ejusdem libri ait : Hominibus illis, quorum mentio facta est ab Aposto-D , aliqua quidem Hona opera, quae ad forietatis humanae stertinent aequitatem, inesse posse: sed quia non Maritate Dei sunt, prodesse non posse, ad salutem videlicet , 6c vitam aeternam. His adde quod damnata fuerit a summis Pontificibus haec propositio a I.Baii. Cum Priatio sentiunt, qui textum Apo-Πoli ad Romanos a. Gentes , inae ἐκ non habent, naturaliter ea , quae legirinunt Deiunt: Atetistunt degentiJur dei gratiam non ha,entiisus. Confirmari etiam potest haec eadem nostra assertio iis Christi verbis, quibus supponit honUm aliquod opus moralefieri posse ab Ethnieis, & infidelibus,put, eum ait Matthaei s.s diliritis eor ut vos diligunt, quam mercedem fabe-δrtis nonne , itamsti vi hoe faciant per si salutameritis fratres vori os tantum quid am tur facitis , nonne , ἐν Ethnici hoe faciunt ubi loquitur Christus de dile stione,& salutatione moraliter bona ; nemo enim adeo stultus est, ut mercedem speret hDeo pro mala:& Lucae r. Si vos eum siris mala, nonis Aona data dare filiis sesi is , ex bono scilicet ainctu am alioquin non esset mirum , quod donatio mala prodiret a malis hominibus. Ρ nos A Tun SsCuNDo. Ex deeretis summorum Pontificum.

NAm Pius V. Gres rius XIII. M

Urbanus VIII. in Bulla contra Michaelem Baium edita damnant hanc propositionem num as. Omnia opera

rum virtutes sunt vitia . Reponunt Adversarii propositionem illam non fuisse damnatam eo sensu , quo asseritur; siquidem lyraedictae propositionis deprehendi possunt quinque alii sensus, propter quos illa merito damnari debuit: Primus est,quod Baius diceret omnia infidelium opera esse peccata , etiam ii Ia , quibus ratio non consentit, Se quae homo invitus patitur, quales sunt omnes motus primo primi concupiscentiae. Secundus est, qliod assereret omnia infidelium opera, etiam illorum, qui non habent fidem in Christum distinetam, & explicitam, quan tum vis habeant aliquam fidem Dei, ae proinde implicitam de Christo, esse peccata. Teritur est, quod ex mente Baii omnia opera infidelium non ha

92쪽

An Infidelium opera sint peccata. 8 I

bent Ium fidem charItate persecta sormatam , sint peccata. Euartus est,quod

omnia opera infidelium , qui non habent infusum habitum fidei Theologi- eae sint peccata . mintus est , quod in sententia Baii omnia infidelium operavnt peccata, non tantii in ratione finis,

sed etiam ratione objeeti, & officii.

Igitur non fuit damnata illa propositio a s. quod assereret, omnia Infidelium, opera esse peccata propter absentiam fidei, ex e 13us defee u fit, ut illa opera fiant semper mala intentione, & ex

perverso fine operantis.

Contra : cruanquam merito praelata propositio damnari potuerit, juxta quinque sensus propositos , id tamen non impedit quominus etiam fuerit damnata in eo sensu , quem intendimus . Armo , qu Ia constat illam Baii propositionem universm , & sine ulla explicatione ab ipso proIatam , Reneraliter quoque , & sine ulla explicatione , aut limitatione fuisse damnatam hsummis Pontificibus , ac proinde sensuli nobis intento . Secundo, quia certum est praedietam propositionem assertain fui ne a Baio in sensu a nobis intento . Tereid, quia sensus ille , quem intendimus, est naturalis , & genuinus pros' si tionis proedietae sensus . Alii vero, licet ei forsitati accommodari possint,

sunt tamen miniis naturales. Certum est autem propositionem aliquam , quando damnatur, semper exponen

Ex tonsis Patribus. IN primis prodit S. Gemens Iib. I.

Constitutionum Apostolicarum , cap. 34. ubi ait, Αὐraham progeurtorem nostrum viam veritatis ex tuis naturae fucultate caste entem emu et cypareres , tanquam Dux de xim , eumque , quid

Ibmtax in ejus auteIres est est vitio , eor trationi vero cons guens fuit Mes t si en autem in euta pactio . Igitur Abraham ex ipsa naturae facultate, & ante fidem supernaturalem infusam a Deo auth re naturae viam veritatis capessivit, de saeculum sprevit; bonum ergo operatus est propriis naturae viribus ante susceptum fidei supernaturalis donum . Irenaeus libro adversus haereses cap.Za. OnInes homines ejusemoni naturae potentes retinere , b operari βο- num , i potentes rumus amittere id, bnou facere. Quibus verbis assirmat Iahominis natura potestatem operandi

bonum , & ideo omnibus hominibus

etiam infidelibus eam esse communem pronuntiat ', quam utique potellatem homini naturalem toto capite confirmat : adversarii autem non concedunt

gratiam singulis hominibus communem : subindeque etiam in eorum sen tentia Irenaeus non loquitur de potestate faeIendi honum, quae proveniat ex gratia ; quippe cum illam hominisbus communem pronuntiet.

TertuΠianus libro contra Iudaeos ,

Ante Ierem I Busir feriptam in Tu huUr lapideis , inquit, Ierem eo niendo fui

non scriptam , quae naturaIiter inteli rebarur , ἐπ a Putribus eumdDIatur .

Nam unde Noe justus inventus, nisi na GraIis ilium teris justitia praee debat EItaque ante legem scriptam , lex naturalis sicut ab omnibus intelligebatur solo ingenito lumine, ita a Patribus custodiebatur at et ii naturali, qui narituralem 1 ustitiam faciebat. Athanasius Oratione contra Idola et Vires suas occupat mens, inquit, linque

ad eas , quas commetita cct vfluitates ,

astititur, ideo quod libera sit, o fui arbitrii; potest enim , ut ad boua se iu-clinare , rta hona quoque aversνή : Igitur menti humatiae, titulo libertat Is naturalis, vires proprias adscribit, quibus bona atque sed etiar , ac aversetur, subindeque negat naturales arbitrii hu- L ma

93쪽

mani vires soli im ad peccandia valere . Basilaus homilia V. in Hexameron ἰSunt apud nos , in ciuit, imae tirtutes δε-cuudum naturaiv; ad quas habendas affinitas animae, non ex humana doctrina , sed ex ipsa natura nobis iuesse videtur . Narjan Unus oratione r9. in laude in Patris demortui, ipsu in egregie commendat , quod ante fidem ex sola iiiiii

tutione naturae virtutes morales natu.

Tales , prudentiam, temperantiam praeclare fuerit scetatus; maxime vero junitiam iis ille adeo incorruptam ἔ ut quamvis , inquit, in vicit vis Reipublicae nuunerisus, adntinistratjonibusue versarc ur , ne teruncio quidem facultares tuas auxerit. Quod etiam de aliis permultis a fidei illuli ratione remotis praemiserat: Ouemadmodum , inquit , ex nostris plerique noδυλum Nou δειμι, quos silicet a communi corpore stagitio-j a vitae ratio I parat: sc coutra permulti caeterorum a nobis Eaul,quia cum ii nimirum fidem morisus antevertu ut, ac Io nomine ChriRiani carent, cum rem ipsam Babeant,quo in numero meus quoque stater erat: ramus quidem alienus , carterum morum honeΠate ad nos propendeus. Admittit igitur veras virtutes in infidelibus .

Ussevus libro in beatitudinem s.ait: Tui juxta fui inratinem hominem scit,

omnitim lonorum materias, atque sub dia in natura fui operis deposuit,ut uul-Ia res Bona, atque honecta extrinscissiu uors interat, o infici, sed tu ρο- reHate nostra fit, ut habeamus , quod

velimus tanquam ex ilia quadam ρenua ria , ex natura sonum ρrsm utcs: Comcedit igitur ipsi naturae insertam Esse omnis virtutis, & honestatis facultatem,ut ex ipsa natura tanquam ex nomstra pena bonum promeremus .

Hieroumus explicans illud ad Galatas I. Ut revelaret Titium suum in me , ait, Perspicuum sit natura omnisur Dei inesse notitiam , a Basere in se semina justitiae, religa aramque virtvtam; uiade

oei Lapienter faciunt aliqua , vel faui1Θ, ut parentibus obsequantur. Unde de his insidelibus colligit . Matis judicio obuox os fieri eo , quod habentes infe principia virtutum , a Get mma, nos credunt in eo siue quo esse non 'msunt .

Si autem naturae vireS 1 olum valerent ad i3eccandum , quomodo perspicuum esset semina sui titiae, o initiumque virtutum natura omnibus inesse ; quomo do insideles habentes semitia virtutum, non forent innoxii earum fructus non edendo , si ad id vires non haberent pChrysostomus homilia a a. in I ad Corinthios : L Vi diuit Bonus fieri , inquit, ei nihjI en impedimento, ita si ev ρυφλο-rum numero antea fuerit: atque id uohis etiam optortunius accidit, quod fecundum naturam ea n sis virtos, praeter naturam malitra, non aliter quam lona, o addeiria valetudo . Quomodo autem secundum naturam est virtus , si naturalis non cit ὶ quomodo praeter naturam malitia , si ejus inclinatio , & facultas solii in ad peccandum valet quomodo tandem pessimis , & infidelibus nihil est impedimento , ut boni fiant, si

gratia eis desit , nec adsint naturae vires , ut bonitatem asi equantur . Damascentis libro 3. de Fide cap. I t rurulcssunt virlures , inquit,qna turaliter , re aeque in omnIbus in ut . etsi nou omnes aeque operemur ea , quae sunt naturae : nam ex ro, quod fecundum naturam in id , quod praeter naturam , per tranfercssiovem Iah,si Dinur. Quibus aperte latetur nobis ilicsse tacultatem naturalem ad virtutes seetatulas,atque a1nquendas . Igitur concors est SS. Patrum sententia : & nobis naturales vires inesD ad bonum morale , & eas in infidelibus non elle ita detritas, & dissipatas, ut in actum, dc fructum erumpere non Possint.

94쪽

An Insidelium opera sint peccata. 8 3

congeri possunt ad demonstrandum Deum ita hominibus concelsi se facultatem. naturalem ad honum sectandum& virtutes morales capessendas , ut

etiam in Infidelibus vigeant : sed existis selectiora profero. Primo quidem libro 8.de libero arbitrio capite a 3. sic habet Profectum it Atadiis optimir , atque pietate , qu rum ei facultas non nerata eLI ,stpropria vo-Iuntate neglexerit, justὸ in graviorem , quae in aliis es ignorantiam , di cultatemque praeripiatur. Facultatem aut mnaturae concessam ad proficiendum hi studiis Optimis virtutis naturalem esse hac ratione ibi demonstrat : Non enim, quod naturaliter nescit , ἐν naturaliter non poteri, hoc animae deputatur ad reatum ; sed quod scire non suduit, re ρυοδ

dignam Deiluasi comparandae ad rectὸ faciendum operam non dedit . Censet igitur non posse neglectum studium virtutis deputari in reatum animae, si naturaliter ea, aut scientia, aut amore prosequi non potest , atque naturalem habet facultatem , quod utique hoc exemplo probat: Loqui enim , inquit , non nosse , atque non poste, infanti naturale es, quae di cultar, ignorantiaque fermonis , non modo inculpa sellis, sed etiam humanis .ifctifus Θlanda, i grata est. Igitur cum desertio virtutis non sit in culpabilis bomini,consequens est, quod ad eam sectandam potentiam na

turalem habeat. Hinc toties contra Manichaeos demonstriit naturam esse bonum ex eo, quod vitia sint contra Haturam . Ipsa quoque vitia, inquit , lib. I. contra adversarium legis,& Pro Phetarum cap. s. tenimonium perhibent Mnitati naturaria, quod enim malum mper vitium , prosicto oonum est ρer naturam: vitium quive contra naturam est, quia naturae nocet, nee noeeret, nisi δεν num ejus minueret: non est erro malum. nisi rivatio soni ; bona autem , quibus animos vitia privant,sunt persectionea morales virtutum : Ergo virtutes sunt animis naturales . Similia habet in Enischyridio cap.rr. de lib. . contra Julia num capite 8. & libro de duabus an iam abus capite 1 Apertilis hanc veritatem declarat

lib.de spiritu, ἐπ Iittera e. a I. ubi agerinde operibus infidelium se habet : Si autems qui naturaliter, quae lexis fisus, faciunt: nondum tamen habendi sunt iis numero eorum , quos Chrini juctificast

gratia , sed in eorum ρotius, quorun etiam impiorum, nee Deum verum vera citer , justeque eotentium , puaedam tamen facta , via Ierimus , vel novimus,ura audivimus, quae fecundum Iustitiae retu Iam non folion vitasterare non posVmur, verum etiam merit , rectὸque Iaudamus. Suanquam si di cuti.rtur,quo fflant, sis invenientu , ijustitiam debriam , mensionemque merea utur , quo loco

particula c viv evidenter probat in

mente S. Draetoris , tanγetsi ram, ait men interdum infideles facere posse opera bona , tum ex ossicio, tum ex fine . Quamobrem cap. 28. sub ungit. Non urigue adeo in anima hominis imae nem Dei terrenorum affictuum lauer de tritam esse , ut nulla in ea veruti linea

menta extrema r manserint, unde mersoto diei potest in ima etiam impietate viatae suae facere aliqua tuis , ἐπ sapere.

Quamobrem rursus eodem cap. ait , qud 'ut non impediunt a vita aeterni justum quaedam peccata venialia , Fur uisus haec vita nou ducitur,' ad Gulutem aeternam nihil prorant in io ostera,

quaedam Aona , sine quibus dicteilliis 3 sita cujusli/et hominis etiam pessimi in-

penitur .

95쪽

,, fruge temperantiae disputando, non ,, soliim Ebriosum, verum etiam tunc ,, Ebrium ad mores alios repente con- ,, Vertit. Quamquam ergo ille sicut M prudenter, & veraciter inteIlexistis, ,, non Deo fuerit acquisitus , sed tan-M tum a dominatu luxuriae liberatus :s, tamen ne id ipsum , qu6d melius in is eo laetum est humano operi tribuerim , sed divino . Ipsius namque M corporis,quod est in finem nostrum,

,, si quae bona sunt, sicut forma , &M vires , & salus, & si quid ejusmodiri est , non sunt nisi ex Deo creatore , M &persectore naturae. Quanto ma-M gis animi dona donare, nullus alius

M potest Z Quid enim superbius , velis ingratius cogitare potest humana is vecordia si putaverit, cum carne,, pulchrum faciat Deus hominem , ,, animo castum ab homine fieri λ Hoc

,, in libro Sapientiae sic scriptum est . ,, Cumscirent, inquit, quia nemo ρotes,, este continens, nisi Deus det. Polemo ,, ergo si ex Iuxurioso continensiae us,, ita sciret, cujus esset hoc donum , ,, & cum abjectis sit perstitionibusGen-

., tium piε coleret , non solum conti- , riens , sed etiam veraciter sapiens ,

,, & salubriter Religiosus existeret ,

., quod ei non tantum ad praesentis., vitae honestatem : verum , dc ad la M.turae immortalitatem valeret. Haec., S. Augustinus. Ex quo testimonio duo praesentemia

nostram assertione in maxime confirmant . Primum , quod S. Augustinus opera Polemonis , non solum materia- Iiter , & ex objecto , sed etiam sorma - 1iter , & ex fine , bona apellet. Tum cuia simpIiciter nominat animi bona , Dei dona , qualia non sunt opera dumtaxat materiai; ter bona, & ex fine in inseco mala . Tum quia ea refert In Deum , in quom opera formaliter mala reserri non dehent: Tu vi quia ait illa valere ad vitae honestatem, ad quam

nil prorsus conferre possunt ea, Piae ex pravo fine fiunt: Tum denique quia docet, quod si Polemo integrε converisteretur in Deum , eumque piε coleret, valerent ad immortalitatem vitae futurae, ad quam sola opera formaliter bona prodesse possunt. Secundum est , quod illa opera Polemonis non fuerint supernaturalia , Seelicita auxi Iio gratiae , sed naturalia , edita cum solo concursu generali Dei et Tum quia S. Augustinus refert illam continentiam Polemonis in Deum , ut Creatorem , & perfectorem naturae, in quem vires , fortitudo , & caetera eorporis dona referuntur ἔ Opera autem supernaturalia , fle concepta auxilio gratiae , non referuntur ad Deum , ut

naturae aut horem , sed in ipsius gratiar Iargitorem : Tum quia Adversarii no nulli negant auxilia gratiae concedi his , qui extra fidem sunt , qualis erat

Restis uni Adversarii, bona quidem fieri ab infidelibus solis viribus naturae, sed ratione objecti non ratione cir-slantiarum , de finis . Contra S. Augustinus Iriro de spiritu ; dc littera cap. 27. concedit ab infidelibus aliquando fieri bona opera etiam ratione finis,quamquam hoc fiat

rarissime , ut observandum est num .9. I Meropera, quae malo fine fiunt,non

possunt diei bona simpliciter et sed ea

opera , quae interdum exercent infid les, dicuntur ibidem cap. 18.1 S. Augustino hona simpliciter : Sicut enim, inquit, impediunt avita aeternajustum,quaedam peccata venialia, sine qui- fur hine vita non duritur : sie ad salutem aeternam nihiIρrorant imsio aIioua βο-na opera , sine quibus di luimὸ vita eujusliiset ρ mi invenitur. Sed haec Oppositio peccatorum venialium in justis , de bonorum operum in infideliabus , non esset bona , si haec opera ratione finis pravi, vel de istu finis debiti , essent peccata venialia, vel quod pejus , est , mortalia. Nec recte dice

96쪽

An Infidelium opera sint peceata . 8 3

ret Augustinus, ea non prodesse impio ad vitam aeternam : nam si illa essene mala , & vera peccata,non solum non prodessent ad vitam aeternam , sed etiam obessent, ut patet: ergo sentit opera illa infidelium non fuisse mala ex fine operantis,sed absolutἡ ess e moraliter bona.

Sanctissimo Doetori subscribunt ejus sidelissimi discipuli, imprimis S. Ful

gentius libro de Incarnatione cap. as. ubi docet ante fidem esse opera moraliter bona,quae aeternam gloriam non merentur : God et avi Hii, incilest,qui sidei gratiam non recipiunt, ius , quae ad honerratem morum vitae fcretatem sertinent,natur aliquadam lege fervant'. Admittit ergo in infidelibus opera moraliter bona ad vitae societatem spe- stantia , quod utique confirmat c. 26.

ubi loquens de iis, qui sine gratia fidei

Deum cognoverunt , ait : In i s aliqua quidem bona, quae ad societatis humanae flerirnent aequitatem, inveniri

possunt: sed quia sive maritate Dei fiunt , prodesse non possunt. Concinit ipsi sanetus Prosper libro

contra Collatorem cap. as. ubi docet , qtiod quamvis infideles plures actus moraliter bonos, quippe legibus,ratio

nique consentaneos, exerceant, tamen

quia supernaturalia non sunt, nec ex gratia prodeunt, idcirco ad veram nequeunt perducere vatam. Naturae qui pe humanae , inquiunt, cujus Creator Deus etiam ρOLI praevaricationem manet substantia, forma, vita, vos,re ratio, caeteraque comoris, atque animi bova , quae etiam malis, vitios que nou defunt, sed non illis seri boni terceptio en , quae mortatim vitam honsare possunt, aeternam autem conferre non possunt. Idipsum eleganter cecinitEpiqrammate 8 r.

uamvis multa hominis post vulnera prima supersint , Suae vitam hane facian/ Iaudis ha

Here decus ἰSi tamen ingenio Haro probitatis amori

Fons desit ei. Cunctarum frugum marcescit inutilν

germen .

PROBA Tu R MINTO, Ratione Theologica . SI infidelis non posset elicere allis

quem asstum moraliter bonum , id repeteretur, vel ex parte personae, quia est infidelis, vel ex conditione obje sti, vel ex circumstantia finis: sed ex nullo horum id obstat. Non quidem exprimo capite : quia infidelitas tantum materialiter , & concomitanter se habet ad ope ationem: in fidelis enim non te net ir, nec necessitatur ad agendum ut infidelis . Non etiam ex fecundo capite,nDil enim vetat cur infidelis non possit ferri circa rem ex objeeto suo bonam: nam colere Parentes , dare eleemosynam pauperiabus, & alia id genus, sunt bona ex objecto , 6c ratione ossicii, quae revera ab infidelibus exerceri possunt, & ab e rum plurimis praestita reserunt historiae

Nationum.

Non denique ex tertiὸ ς potest enim homo destitutus cognitione fidei exercere aliquod bonum opus ratione officii, puta colere Parentes, dare eleemosynam : quod quidem opus ex natura sua ordinabitur ad Deum virtualiter,do implicite; siquidem actus bonus per se,&ex natura sua,nisi ex malo fine vitietur ab operante, essentialem habet omdinem ad re stam rationem : quae recta ratio essentialem ordinem dicit actDeum,divinamque rationem, cujus est participatio qi taedam. Sicut enim lapis ex natura sua tendit ad centrum , nisi violenter detineatur;ita quodlibet opus ex objeeto, & ex natura sua bonum, dehonestum, tendit in Deum,ut in luminis rationis, ac totius boni honesti fomtem , nisi violenter ab homine in pravum finem reseratur: at infidelis potest ejusmodi actum elicere , qui ad malum finem

97쪽

finem non reseratur , puta dare cleemosynam ex affectu misericordiae, non autem ex affectu inanis gloriae.

Quod autem haec implicita , & virtualis relatio operis ad Deum tanquam ad finem ultimum , stiliciat ad illius honestatem, inde apparet, nam alioquis id non sui ieeret, sequeretur aliquod

honum opus exercitum ab homine

etiam fideli, Se justo esse peccatum , quod absurdum est.Sequela declaratur: nam contingere potest fidelem , & justum hominem , nihil de Deo cogitat intem,dare eIeemosynam pauperi ex solo motivo naturali sublevandi ejus miseriam ς quo in casu , clim de Deo non cogitet, non poterit eleemosynam in ip1um referre formaliter, & expresse; ae

proinde in ipsum peccabit, si non sufficiat relatio implicita. Dices, tune hominem istum fidelem, de justum ejusmodi eleemosynam referre habitualiter ad Deum per habitum Charitatis, quo instruetus est. Verim eontra. Habitus nihil pontela aetu, nisi cum ad eum operandum concurrit ς alias enim , qui habet habitum justitiae,si postea peccet per intemperantiam , peccaret etiam peccato ita

ustitiae, propter ejusmodi habitum jtistitiae, quem contraxir. Se db , natura humana per peccatum non est totaliter corrupta ergo superest illi vis quaedam lices exigua , respectu boni sibi connaturalis. Antec dens patet authoritate Concilii Tridentini sess. 6. cap.I. asserentis, Libertim arbitrium in hominibus minimὸ otinctum esse;viri s Iliat attenuatum, ἐν infirmatum. Consequentia est S. Aug. Iibro de perfectione justitiae, cap. 2.ubi ad quaestionem , an peccatum naturale

sit, vel accidens, respondet nazurase

non esse pereatum , sed accidens naturae praesertim vitiatae'. unde facti fumus natura silii irae , parumque esse ad non pec- eandum, votantatis arbitrium nisi adjurum sanetur gratia Sei. Ubi concedit

Iiberum arbitrium habere quIdem potestatem , lichi modicam , ad non pe candum : quod utique declaratur similitudine hominis infirmi, qui per se ipsum aliquem motum habere , non tamen persed e moveri potest motu h minis sauit, nisi sanetur auxilio , & beneficio medicinae. Tertiis, lumen naturalis rationis potest dirigere intentionem respectu ala . cujus boni connaturalis ; ergo potest appetitus rationalis hominis ejusmodi ductum rationis sequi, maxime ubi nub. Ia,aut saltem levis tantiim tentatio ODficit . Antecedens confirmari potest auctoritate S. Prosperi adversus Collat rem cap. a a. ubi ait: mis amHitat kane fustientiam humanoeeneri ad temporalis

vitae uiuitatem ex natura a Dco condita operesse reliquiis i Si enim , nec ad

Ra terrena ordinanda rationis animiusteret ingenium , non sitiata esset; sed

extincta natura. Consequentia etiam patet e appetitus enim tendere potest

in bonum sibi proportionatum fi cognitum fuerit, & impedimentum non

offendat. Addo ex S. Bonaventura in a.dis .a8. art. 3. quaest. ubi hanc veritatem declarat, & probat Inculenter. Postquam enim praemisit, quod opus aliquod triplieiter dici potest bonum : Primo meritoriὸ respectu heatitudii is aeternae. a. Diostiτὸ quatenus nempe de congruo disionit ad bonum gratiae,& gloriae consequendum . lonem, quatenus nempe actus ordinabilis est ad finem honestum: Tandem concludit bonum hoc ultimo modo fieri posse abs- ,, que ullo gratiae auxilio. Liberum ar- ,, bitrium, inquit, sola Dei operationeis absque aliquo munere gratiae , licEt ,, dissiculter , potest exire in aliquoa,, bonum moraIe; per illud tamen nec ,, disponitur ad gratiam , nec ad glo- ., riam,quia non est in finem ultimum, , ordinatum, sed tantum ordinabile r,, Illud bonum autem , quod ducit ad

98쪽

An Insidelium era sint peccata . 8T

ri bonum perfectum , sive merito con Arui, sive merito condigni, non pOri test absque auxilio Dei, sicut expres-ri se dicunt avilioritates Sanctorum . ,, Et quod isto. inodo debeant intelli- ,, planum est. Nam si liberum arbiis trium in solis naturalibus suis relin- ,, quatur; adhuc remanebit ei rationis, , judicium, per quod cognoscit parcnis tes esse honorandos : Et conflat,

,, quod si habet hoc naturale judicatorium , per illud , per quod potest

,, nosse parentes es e honorandos , peris illud potest cogitare: & eum habeatis naturalem instinctum , potest etiam ,, id velle: & cum habeat exteriora Oris gana subservientia, potcst opere im-

,, plere: sed prout illud facit judicium, , rationis rectae , absque munere gra

is tiae , non dirigit ad obtinendum fi-M nem , qui Deus est , & mercedem M aetern ς beatiti ut in is,quam nosse non ,, potest, nisi Deus revelet. Et propte- is rea dicunt Sancti, quod nec cogita- ,, re , nec velle , nec facere potest ho- , , num absque Iuvamine divinae gra-M tiae, quia loquuntur de bono secun - dum quod est ordinatum ad esse is quamdam beatitudinem . Confirmasuntur praefatae rationes ,& simul nostra assertio solidabitur exsolutione eorum omnium , quae Objiciunt Adversarii, quorum arRumenta,& fundamenta , Hib certis quibusdam

capitibus distribuemus , sigillatimque

expendem .

Primum Argumentum eastitate ADtr-fariorum petitum ex in initore Li-

Beri Arίitrii, re Iegis inutilitate ad

bonum , nisi a vigeat gratiae sub

dium s

objiciunt igitur. Si infideles quid-

liam boni operari possent, maxime viribus Liberi Arbitrii: at id nequeunt; enimvero Iiberum hominis arbitrium in statu naturq lapse sub terrenarum cupiditatum vincul Is ita capsis Vum tenetur , ut nisi divina fulciatur gratia , ad bonum sectandum prorsus infirmum si, de iuvalidum : Igitur naturae viribus nullum fieri potest opus

moraliter bonum . Probatur antece

dcs: Primo quidem ex illis verbis Christi Domitii Joannis 8.es vos Filius Itberaverit , verὸ tiberi eritis: Ergo sine gratia liberatrice Christi, nulla potest

esse ad bonum libertas . Secundo , ex Concilio Arausicano Canone x . ArH- trium vota viatis in primo bomine infirmatum , nisi per gratiam fami i , non potest reparari : quod amissum , nisi a

quo potuit dari, non potes reddi. Tertidex sancto Augustino hoc ipsum affirmante pluribus in locis; maxime verblibro a. ad Bonifacium cap. s. ubi ait :Peccato Adae arBitrium liserum de Lo-mIvum natura periisse non dicimus, sed ad peccandum valere in hominibus fiss- ditis di olo; ad senὸ aureia, piὸque vi vendum non valere risi ima voluntas hominis Dei gratia fuerit Iifera ra , di ad

omne δonum actionis , rruouis, cogitationis adjuta. Difrintvo a atecedens , Liberum Arbitrium in statu naturae lapsae nullis viribus potest ad bonum supernaturale,salutare, & beatificum, concedo: Ad bonum naturale , morale, & ad societatis humanae honestatem pertinens,prors est invalidum,& infirmum, nego. Nam

diximus supra ex Concilio Tridentino,& sancto Augustino,liberum arbitrium Ili hominibus non omnino extinctum esse ; licet attenuatum si , & infirmatum . Dico igitur equidem liberum arbitrium peccato Adae extinctum fuisse respectu boni pertinentis ad salutem, nisi cupiditatum vinculis , quibus irre

te gratia liberetur: Unde sanctus Aunus sinus libro primis ud Bonifacium: ser nosrum, inquit, dicat, quod primi

hominis peccato perierit Iiserum arue trium de lumano genere i Lisertas quidem

99쪽

em periit per precatum, sed tua , quae

in Aradi fuit, habendi plenam ctam immortalitate justitiam ς propter quod natura humana divina tu stet gratia , dicente Domino. si vos Filius liberaverit, tune o rὸ liseri eritis. Respeetu autem

bonorum naturalium , etiamsi liberum arbitrium infirmum sit, ac Vu Ineratum, non tamen propterea censetur extinctum , & ad illud bonum sectandum omnino impotens , ut supra probatum

est.

Infrant. S. Augustinus aperte fatetur Iiberum arbitrium nihil nisi ad peccandum vaIere : nam libro de spiritu , &Iittera capite 8. ait: Nepue IMerum ar-Bitrium quidquam nisi ad peccandum valet , si lateat veritatis via : Ergo omne opus liberi arbitrii sibi dimissi est

peccatum.

Distineudi. Nil quidquam nisi ad peccandum valet, quod parum valeat ad bonum se standum propriis viribus , concedo : quod nihil omnino valeat, nego; nam idem sanetus Augustinus eodem libro capite a I. agnoscit liberum arbitrium in infidelibus posse aliquod bonum Operari. Aliter distinguo : Liberum arbitrium nihil quidquam , nisi ad peccandum valet quatenus peccatum dieitur id

Omne , quod non conducit ad vitan aeternam obtinendam , concedo; quod rectae rationis dictamini opponitur, ne M : Hanc autem esse mentem sancti

Augustini patet ibidem , subdit enim :Et eum id quod vendum , θ' quo nite v-dum , est e erit non latere , nisi etia videIectet, ametur, non agitur, non fusistitur , non bene vivitur ἰ ut autem,

di Ratur , ebaritas Dei de unditur ineordisus nostris , non per liberum ar/itrium , quod iurgit ex vobis , sed per Spiritum functum, qui datur est noHis. Objiciunt fecundo , varios Scripturaetextus , quibus insinuari videtur homines non posse quidquam boni operari, nisi juvante gratiae auxilio : Sic Joannis r s. Sine me nihi potestis facere. a. aci

Corinthios 3.Non quod simur se scienter

cogitare aliquid ex nobis , tanquam ex nobis. Ad Philip p. a. Deus est, qui operatur velle, τ ρerficere. Item x. ad Corinthios 6. Suid haδes,quod non acee i- si Igitur sine Dei auxilio non possumus quidquam boni facere , nec ullum bonum opus vel Ie, & perficere . Distinoo: Nisi divinum nobis affulgeat auxilium non possumus quidquam boni praestare, quod ad salutem aeternam pertineat, concedo: quod sit bonum honestum moraliter, nego. Nihil autem aliud voluit signifieare Christus Dominus, & Apostolus. Nam Christus Dominus paulo an se dixerat: Suulpa

mer non potes ferre fructum a semet' o.

nisi manserit in vite , fle nec vor, nisi in me ma Eritis : Ouibus verbis ostendie discipulos non posse fructum ullum facere, quod prosit ad salutem , sine ilia Ilus auxilio : qualiter etiam Concilium

Araus canum Canone septimo praefatum Oraculum usurpat , ad insinuan dum per naturae vigorem , non posse

fieri ullum bonum, quod suffciat ad salutem. Apostolus pariter significat nos non posse quidquam boni facere, Seperficere , quod pertineat ad salutem ,

nisi juvante Deo authore gratiae 2 non autem negat Apostolus nos posse ali

quid velle, & perficere,quod sit bonum

morale, & naturale juvante Deo authore, Et moderatore naturae.

Oficiunt 3. Revera liberi arbitrii . ac naturae vires nihil prorsus juvant ad bonum sectandum,si lex ipsa, & scientia honi faciendi, ubi non adest gratia, nihil prosit ad vitanda peceata , sed

potius ad gravius delinquendum : at ita est : ergo, &c. Major patet. Minor probatur ex Apostolo passim , maxinibin Epistola ad Romanos , aIt enim C. Lex iram operatur : Et ubi non es lex ,

nec praevaricatio . Et cap. s. iLexobintrassi ut abundaret deissum. Et cap. I.

100쪽

An Insidelium opera sint peccata. 89

primmorInthiorum I s.lex dIestur vir- tur esse Authores mortis in mortem, ut rus peceuti. Et secundae Corinthiorum delicet per oressionem: Tribus autem 3. lex appellatur littera oecidens, mini- de causis lex dicitur causa mortis, Irae .frratio mortis, δe minissratio damnatis- & peccati: ex occasione, de per acci-ms : atqui non alia ratione lex dicitur dens. Primo, quia si non esset lex, non Iram operari, augere delictum, suscita- esset praevaricatio , cum scientia noti fi- re peccatum , ministrare mortem, &c. cans obligationem, majorem ingerae

qukm quia sne gratia nullatenus diri- poenam: unde san Aus Augustinus 11-κi potest ad honum , sed potius ad de- hro de Spiritu,de Littera capite a 4.Lit Iinquendum excitat: ergo homo solis tera, incitiit, ρrohibens pereatum n n ju- arbitrii liberi viribus non potest ullate- H at hominem , sd potius oecidit aurius honum sectari. gendo concut entiam, ἐπ iniquitatem Distinoo m norem: Lex absque gratIa praevaricatione. cumulando . Secundo , iram operatur, auget dellistum,&c. per . quia ut docet idem sanetus Augustinus se, dc ex sua institutione,nego: per ac- ibidem cap. . Lex quamvis Aona, aureteidem , & occasione accepta ab eo cui desiderium prohibendo mala : sicut aquae imponitur , nempe ratione concupi- f etussi in eam partem non eum instu scentiae relue antis , qua fit, ut pluri- re , vehementior sit obiee onomo , eujurmtim , non autem semper , legis man- molem cum evicerit majore ramula praedato homo non obtemperet, concedo: eipitatus, violentius per lana provolvi-Dieo Istur omnes istos effectus malos, tur : nescio eud enim mora hoe imum , oui ab Apostolo Iegi adscribuntur , per quod eone Vcitur ,'jucundius , dum

Ie , & ex institutione legis non essici: vetatur . Tertio dentque , lex dieitur Prim/, quia idem Apostolus cap. 7. ait: esse causa peccati occasionaliter, quIa Lex quidem sancta eLI, mandatuntis plerumque lege,homines quibus datur, sanctum, rejustam, re bonum: Secundo, Iuperbiae occasonem assumunt, ut te- quia idem Apostolus eodem capite ca- statur S. Augustinus lib. ad Bonisaia vendum monet ne bonum factum di- eium carp.7. Littera, inquit, occidit aut eatur, mors seu causa mortis . Tertio , apertὸ fisi reor non faciendo , quod prae- quia finis legis bonus est , nempe co- eistit, aut putando Deere, quod 'iri. gnitio peccati; per ierem enim eoinitio tali, quae ex Deo est, non faciunt reari- pereati, ait ibidem cap. 3. Unde S. Au- rate : ita remanent, aut vertὸ iniqui .gustinus libro de Spiritu,& Littera,ait: aut fallariter Iusti ; in aperta iniquitate Lex ostendit homini infirmitatem am , evidenter elisi , in DIIaei insipientertit ad Der misericordiam per fidem eon- elati . fugiens, per emonetur. Et serm. I 3. de verbis Apostoli cap. 3. ait: Bona , Secundum arrumentum evitate ανυδ

inquit, en lex, si quis ea Druimὸ uta- probare nituntur, Adserfurit udrur . a id en ergo Imitimo uti legeὶ per omne stercatum esse, quod ex ebiuritate

DTem agnoscere morueum fom , & quae- non procedit. rereianitatem , o currere ad divinum

jutorium . . Dieiunistrimd. Qimus datur actus Duos eund/, legem dIel causam esse medius inter culpabiIem cupidi-

irae, mortis, peccati, dec. per accidens , talem , 3e sane am charitatem : ergo& occasione sumpta,e8 sensu,quis Chri- nullum datur opus bonum moraliterctus Dominus Lucae a. dicitur, P situs ex omnibus suis circumstantiis sine in ruinam, o resurrectionem multorum. gratia ; ac proinde sine fide , quae est

Et a. ad Corinthios s. Apostoli dicun- prima gratia : etenim si talis actus d

SEARCH

MENU NAVIGATION