장음표시 사용
171쪽
LXIX placabilem, nulla in re nimium, in ossicio acrem et diligentem. Ex antiquis Dioni Syracusano potissimum comparaverim, cum idem in utroque suerit ad virtutem nisus, idem animus victor metus et cupiditatum, eadem etiam severitas, quam in discipulo arguebat Plato, excelsae robustaeque indolis indicium plerumque et comes A nihilo autem magis abhorrebat, quam a calliditate et simulatione, ut mallet Urere, quam assentari, et quod alii sollertiam, fraudem ipse appellaret Amicitiam coluit sanctissim, amicos ex animi dotibuS, non ex genere deligebat, nobilitatem, si virtus adsit, nihil aliud in se habere existimans, quam opportunitatem decoris parandi. Ingenium habuit firmum et sapiens, magis quam elegans; lecta et audita apposite reminiscebatur,
172쪽
LXX et quae semel didicerat, callebat optime. Si stili acerbitatem exercere voluiSSet, in eo facile excelluisset, sed naturam disciplina continuit. Fuit corpore Procero et gracili, ronte edita, naso haud praeter modum adunco priino adspectu probum quisque dixisset , vulgarem
Ηabes, rospere Balbe, si minus ingenii luminibus distinctam, at certe ad veritatem expressam, narrationem de clarissimo viro, quem quidem non sine pietatis sensu memini, aditum mihi primum ad honores muniviSSe, meamque orationem suis propemodum manibus finxisse, iuvenilem redundantiam intra iustos sine coercendo admonendoque mature quid sapientia et rerum visus in scribendo possit. ermulta alia praeterea in me illius inerit exstiterunt,
173쪽
LXXI quorum recordatio. facit, ut in communi civitatis iactura, tanquam in optimi parentis interitu, praecipuo ipse dolore assiciu et angar. Egregium sane foret, uberiore eloquentia eius memoriae consuluisse; sed quanquam ab ea stili virtute, quae Summorum scriptorum et tua praesertim laus est, me procul abesse sentiebam, operae tamen pretium putavi pro viribus hominem laudare, dignum, quem Xterni noscant, et ipsius cives intueantur, quem dum viveret, amabas utque obServabas , et a quo vicissim cultus suisti, ac dilectus eximie.
Scripsi Augustae Taurinorum Idibus
177쪽
D Italorum literis egregie meriti sunt
duo e nostratibus praestantissimi, Iacobus urandius et Iosephus VernaZZa,
eo etiam nomine laudandi, quod in simili
admodum genere, cum alter alterius partem haberet, in suo tamen uterque excelluit. Et in Durandio quidem uberior doctrina fuit, in Vernagga elegantior ille locorum, hic temporum notationem persecutus est irimus poesin et graecum sermonem attigit adolescens, hic italicum nitorem cum veterum Romanorum loquendi urbanitate coniunxit.
178쪽
LXXVIQuod si cum Latinis nostros libet comparare, alter rerum copiam, quae in maiore Plinio conspicitur, alter Varronis diligentiam secutus videtur. Atque utinam, ut pares industria, sic etiam sell- citate inter se suissent Sed Durandius, quod fortasse sapientior, multos vitae casus devitavit, et in honoribus consenuit 'ernageta, quod promtior et Vehementior, privatis calamitatibus implieitus, ortunae acerbitatem incredibili constantia superavit. Sic illo pacatae lenissimaeque se otulis, hic invictae exemplum praebuit. Durandius doctum
virum exspectat, a quo laudetur; nos in recenti Vernaggae lanere, eruditam eius vocem desiderantes, collegam et amicum paucis adumbrare in animo ha
Is igitur Albae ompeiae natus est,
179쪽
LXXVII municipio in Liguribus olim honestissimo Camillae tribui adscripto, ex quo romanis temporibus suerunt L. Ρublicius Celsus, bis sub Traiano consul, et seculo Post , uti plerique e nostratibus o Iulii Capitolini verbis conficiunt, P. Helvius Pertinax, a praetorianis militibus post Commodi caedem, imperio simul ostensus et ereptus Antonium patrem habuit, medicum in arteriacienda navum et diligentem Adolescentiam in bonis artibus transegit mox Ioanni Bogino, regni administro, ad scribendum fuit, cuius voluntate idem postea munus Sub Morotio equite obivit Bogino se constat
probavisse, quod propter viri iudicium,
qui neminem, nisi spectatissimum laudavit, minime praetereundum videtur.
Id initium honorum suit, quibus modicis nec perpetuis usus est. Per id tempus
180쪽
LXXVIII probabilem operam posuit in concipienda edicti formula , quo Carolus Emmanuel ΙΙΙ, ut incepta patris absolveret, imperato agrorum censu, aequiorem certioremque tributi rationem in Allobrogibus constituit. Quod libenter notamuS; nam praeterquam quod hac in re sinitimis praeivimus, magnus exinde ascensus Italorum sui in iis disciplinis,
quae Xenophonteo Oeconomicorum nomine comprehensae, rectam vectigalium dispensationem et populorum opes altingunt. Id erat seculum, eo tendebant ingenia nec multo post Genuestus et
Gallanius Neapoli, Fabronius Florentiae, Carlius et duo Verrii Mediolani, Vascus aliique Taurini, magnum iam sibi nomen hisce studiis quaesiverant. Inde Leopoldi in Etruria, et utriusque Ferdinandi in Sicilia et in armensibus laus , qui prO-