장음표시 사용
181쪽
LXXIXPagat agrorum cultu, et vindicatis in libertalem artibus, quas barbaria vinculis constrinxerat, elicioris aevi auctores apud suos exstiterunt. Huius humanitatis fructus, vivo adhuc Carolo, in vicinam Insubriam manaverat, qui tamen, ut sapientem decet, lentus rerum existimator, et adversus doctrinarum novitatem cautuS, perpauca tantummodo inde hausit, quae sibi probatissima alieno experimento viderentur. Sed iam ingenio obsecutus suo ad Thomam Terraneum se contulerat, eximiae cuiusdam diligentiae virum, a quo excultioris domesticae historiae initia, non Secus ac Romani a Orci Catone repetimus. Nam cum antea nostri obtemporum obscuritatem, multa peccarent
in expediendis regiae stirpis originibus,
is primum in re admodum controversa
182쪽
lumen adhibuit, argumento ab Adelaide sumto, quae Oddoni, Vmberti LL, tertio nupta, quod in his regionibus im-yeritaret, causam praebuit Allobrogum ducibus vitae ditionis in Subalpinis proserendae. Hunc igitur, quem uti parentem coluit, et posito ad sepulcrum titulo, summa pietatis significatione pro-Secutus est, industriae suae hortatorem et principem habuit. Ipsius enim sermonibus permotus, ad patrias antiquitates penitus cognoscendas se convertit. Et longum quidem foret singula recensere ab eo adhuc adolescente conscripta, quae etsi multa numero, at erant eiusmodi, ut vel ipsa rerum vetustate, vel in investigandis monumentis solertia,
Nec lamen in domesticis se continuit, sed et romana e curiosius investigavit,
183쪽
LXXXI quod ex illis haec doctorum hominum studia suam praecipuam hauriunt venustatem. Vix dici potest, quanti ab harum elegantiarum arbitris fiat vel cippus nuper e terra egestus , vel una aut alteraliterula casu aliquo reperta inde arguas quid vetus undi aut aedificii dominus Serum nepotem docere voluerit. Quid si nobile illud monumentum sit, et graeco artificio expolitum quid si nomina vultumque illustris alicuius viri aut seminae exhibeat, quae ibi locorum consederit 3 Tunc enim vero est fremitus est impetus animi, qui ex sua in alienam aetatem sertur quam celerrime, et cum antiquis ipsis et spirantibus et Ioquentibus, se putat versari. Huiusmodi sane voluptatem expertus est VernaZZa, quum ex proximo Albae flumine praegrandis lapis erutus est,
184쪽
LXXXII forma et characteribus insignis, qui Germani et Marcellae ara sunebris erat inscriptus Haud ita gavisus est, opinor, Polycrates Samius, ab Ilerodoto
memoratus, annulo nuper in mare proiecto, a piscatoribus recepto cuius reis ama ut in Aegyptum pervenit, quod
ea selicitas supra humanam videretur, veteris hospitii et amicitiae nuntium rex Amasis illi dicitur remisisse. Rem ipse describit iis verbis, quae de summa eiusdem laetitia dubitare non sinunt. Itaque dicto die in hortum aediculae contiguum iussit asportari, ubi sibi iam seni, post urbis satietatem, Scillunteum otium ore sperabat. Qui dies magna oppidanorum requentia ex vicinia consuentium, laetissimus Albae suit plane ut haec legenti Cimabilis tabulae veniat in mentem, quam is picturae miraculo
185쪽
LXXXIII lunc novo inter mortales, incredibili civium admirantium concursu, Florentiae ostendit.
Multis postea ostendere instituit Ver- nazZa, qui fuerit ille Germanus suus olim municeps, et quo praecipue tem-POre aram posuerit. Id vicit latina opella sane brevi, unde facile possis descriptoris peritia existimare. Quam quidem brevitatem nonnulli inopiam , ego
delectum interpretor Acerrimae autem mentis est, in magna rerum copia illustriora quaedam strictim sic pertractare, ut cetera consulto mori inscientia praeteriisse videaris. Quod gratissimum accidit lectori, qui suo iudicio plura intelligat relinqui. Atqui brevitalis huiusce studiosissimus erat Verna ZZa, eo
magis quod in suis opibus esse vellet, et loca ab aliis pertractata religiose
186쪽
LXXXIV voluti omitteret, viatorum similis, qui invisitatas regione quaerunt, nota relinquunt. Hinc integros adhuc historiae sontes divit, et in originibus familiarum sic Versatus est, ut semper aliquid ignotum ac reconditum proserret eo
enim studio ab Attico frequentato, inprimis delectabatur, cuius libris Cornelius Nepos nihil dulcius iis esse aiebat, qui cupiditatem haberent notitiae clarorum virorum. Ioc praestitit in vitis Benvenuli Georgii, e trini Bellii Galeotii Caroliti Petri Ios redi aliorumque, praecipue vero in intermortua Veterum pictorum memoria ex vetustatis annalibus eruenda. Quod si dixerim, per eum potissimum factum fuisse, ut Sinceras ac plane exstincta Subalpinae picturae origines teneremuS, cum lamen antea multi de iis ambitiose scri-
187쪽
LXXXV pSissent, nequaquam erroris argui posse
At multo maiore diligentia typographiae, uti vocant, primordia illustravit. Quorum cognitio multas et egregias habet utilitates ad penitiorem scientiam literarum. Sunt quippe complures libri excusi non minoris aciendi, quam
codices manu exarati, in quorum Comparatione admirabilis criticae artis vis ac praestantia elucet. Et experimento quidem nunc compertum est, quanto id usui sit, tum quia exemplaria, unde libri descripti sunt, aetas delevit, tum propter recentiorum intemperantiam, quos nulla religio delerruit, ne salsa et aliena veterum scriptis passim admiscerent. Quin etiam ipsa inquisitio haud parum in se habet iucunditatis, quum videas, ubi praesertim, et a quibus
188쪽
LXXXVI nobilissima ars celebrari coepta sit. Adde iam, si ita placet, elegantiorum hac in re delicias; nam quis modum alienae statuat voluptati adde nonnullorum librorum raritatem, qui ab harum rerum intelligentibus non alia de causa magno interdum parantur, quam ut sibi liceat primaevas illas formas oculis conspicere. Sic multa prorsus peregrina exquisivit Vernagga, identidem vulgatis de Guttembergia arte scriptiunculis, quas equidem legens, miror persaepe, qui potuerit Meltatrii et Meermanni vix credibiles investigationes longe post Suas
Quae omnia diligentissimi hominis
sunt Lud exquisitam vero doctrinam pertinebat ipsius in scribendis latinis titulis praestantia De eo enim utrumque illud Tullianum de Crasso et Scaevola Pole-
189쪽
LXXXVIIrat usurpari, et elegantium suisse parcissimum, et parcorum eleganti Ssimum.
Id porro quam dissicile sit, quis dubitet,
quum ante Morcellium perpauci admodum hoc in genere ad veterum laudem pervenerint 3 Nec id mirum iam praeter expressam antiquitatis iugiem, quam in inscriptionibus quaerimus cupidissia me stilum e poesi et prosa oratione Sic temperatum volumus, ut ab illa spiritus, ab ista voces et colorem accipiat. Nec vero solum magnificae res, aut tenue sunt narrandae, sed praeclara Persaepe sententia, quasi lumen addenda, quae ob brevitatem arguta, plus tamen habeat sapientiae, quam acuminis. Quo circa Bembus ipse haud caruit reprehensione in disticho Vrbinatis tumulo inscripto, in cuius postremo verSuplus dicere visus est, quam vellet. Sed
190쪽
LXXXVIII mirus erat Verri agga propter Summam sermonis proprietatem et auctoritatem.
In epitaphiis, in quibus amissum Contra spem amicum aut siliolam postremo compellantes, solatium dolori quaerimus, leniorem fortasse voluisses; at obstabat natura ad molliores assectus parum proclivis. Erat praeterea in homine Sallustianus quidam nisus et Aeschylea mentis celsitudo, quae cuncta potius ad se raperet, quam Squam POS- se inflecti Felicissimus autem sui non
modo in rebus veteribus indictis, latine explicandis, sed etiam in exprimendis variis hominum moribus et ingeniis. Id Praecipue Consecutus erat Tullii otilinii
nauioris lectione, quorum pulcherrimas dictiones ab aliis minus animadversa S, studiose inter legendum notaVerat.