장음표시 사용
201쪽
Ad enninarum alpium radices Salassi
Sunt, quorum regio saltibus, montibus intersepta, et ipsa locorum varietate pulcherrima, a septemtrionibus ad meridiem protenditur. Totius regionis caput Eporedia urbs est, Romanorum colonia, serocissimorum olim populorum quasi cervicibus imposita; nec inde procul Masinia gens a Valpergiis prosecta, antiquitus consedit, ac magnam Subinde amplitudinem consecuta, plurima circum loca in ditione habuit, donec
altritis iam sere ubique regulorum Opi-
202쪽
bus, in alienum ius concessit. Α Petro Masinio, qui primus stirpis suae Allobrogum ducibus paruit, ad medeum Thomae Calusi patrem, quadringenti serme anni numerantur. Is Aemiliam Doriam, lectissimam virginem, in matrimonium duxit genere in Liguribus illustri ob virtutem praesertim Andreae illius Auriae Genuensis, qui sortiter vindicata ab hostibus patria, cum omnia iam pro arbitratu in republica posset, legum imperium quam dominatum maluit. Aemilia nobilitas Masiniis decori, secunditas gratulationi suit virili autem soboli aetate uti honoribus anteivit Franciscus Maria, qui obitis per Europam legationibus et renovatos amiliae nomine, domesticum otium sic egit, ut in splendida nec inerti senectute nihil oi deesse ad summam dignitatem videretur.
203쪽
Vltimus Dalrum Thomas, cui ab oppido in Salassis posito, Calusio cognomen fuit, natus est Taurini anno superioris seculi septimo et tricesimo. Tenui admodum valetudine a principio usus dicitur, quam anxia mater gremio vi studiosissime. Vt primum OnValuit, bona spe in posterum praeluxit: erat enim in puero et experrecta indoles
et insignis quaedam ingenii celeritas;
quod autem in viro animadversum est, non tam dulcedine laudis quam ipsa discendi voluptate ad literas ducebatur. Latinam linguam cito arripuit maturius etiam quam ceteri poesi animum adiecit, et Virgiliani carminis suavitate captUS est. Cum in eo versando plurimum esset, romano nitori facile assuevit, ac multa
puer coepit investigare, quae docte postea explicata libris mandavit.
204쪽
Vix uni adolescens ad Melitensium equitum stipendia missus est, quod militiae genus iam tum a nobilitate vehementer expetitum, quum bellum terra marique adversus barbaro gereretur, longe honestissimum habebatur. Ibi propter aetatis florem ad ministerium magistri equitum delectus est, qui regio
more cultuque vivebat; sed hortante patre, ne se aulicis deliciis corrumpendum daret, vel potius impellente natura, ad studia rediit, urbemque nactus ad id maxime opportunam, recentiorum linguis se erudivit. Erat enim Melita mortalium concursu in primis frequens, ut discolor illa vultuum varietas, C dissonae praetereuntium voces haud parum iucunditatis haberent; ipsa vero popularis dialectus, et nautarum cantu Sarabicis originibus adspersus, paullo
205쪽
CIII curiosiores aures adverteret. In eo totus erat Calusius, quum repente alio con- VerSus est. PercuSSerat quippe animum quod de Chiabrera, summo Poeta memoriae proditum invenerat, si qua pulchrior sorma ad eius oculos accideret aut aliquid commode dictum audiret, exclamare solitum fuisse, id graecum esse quo perlecto, multa Secum reputans de illa venustate Graecorum propria, omnino statuit eorum Sermonem addiscere. Nec id solum, sed qui iuvenum mos est, ut alia ex aliis cupiant, iam et lyxeam thacam, et Athenas et Cycladas lustrare cursibus voluiSSet, de quibus nonnulla percontando CCeperat, quae dormienti Somnum excuterent. Haec de se narrans Calusius, nihil propius aiebat abfuisse, quam ut conscens clam navi, exoptatas terras
206쪽
oppeteret. Quod de aliis legimus, et credibile sit in ea aetate, quae ad pulchri
speciem praesertim accenditur. Quod si agrestiores plagas aeternis frigoribus obsitas, ob id solum quod nemo inviserit, tamen adeundas putamus, quid tandem de ea regione dicendum, ubi sub mitissimo coelo, non Urbs, nouager, non solitudo sit, quin a praeclaro aliquo facinore, aut a vetustissimis poetarum narrationibus famam acceperit
Quantus ubique vel in media barbaria
antiquitatis color qui locorum et O- numentorum adspectus' alia cogitanti Calusio ecce nuntius affertur, hospitem domo Chium, Melitam venisse, qui graecam illam sitim extingueret. Ad quein ipse statim adivit, et capillatum senem prolixa barba deflexisque humeris intuens, Barlaamum Calabrum aut alte-
207쪽
CVrum illum Thessalonicensem sibi videre visus est, quos etrarcam et occaecium, duo illa Etruriae lumina, studiose scimus audivisse. Sed iamdudum Graecorum natio sub herili dominatu avitas literas et artes cum memoria libertatis amiserat Vix apud se sui Calusius, quum hominem adeo rudem deprehendit, ut ex nescio quo Luciani libello
nullum probabilem sensum exsculperet.
Ρraeceptoris tardilas discipuli indu striam exacuit, qui haud sibi defuit, sed omnibus copiis ad id praepropere
Comparatis, rem per se aggredi instituit. Anno igitur post, grammaticam rationem exploratam habebat, graeca epigrammata ad amicos mittebat, Homerum interpretabatur. Ipse equidem adversaria in manu Sumens, quae Melitae scripta
reliquit, mirari non desino, qui potuerit
208쪽
CVI id aetatis adolescens , nullo serme librorum subsidio , res adeo a vulgari eruditione remotas, tam subtiliter tractare. Quamquam haud penitus se iteris abdiderat. Nam quemadmodum aulicorum vita sert, et equo optime uti et arma tractare didicerat musicen vero et rapi licen in puerili institutione ab Atheniensibus usurpatam , sic excoluerat, ut assa voce scienter caneret, deque artificum operibus recte posset iudicare. Multa insune munera ei erant obeunda, sive magistri equitum latus tegeret quOties in publicum prodiret, sive illustrioreS advenas et regum oratores conveniret deduceretque honoris causa. At ubi mare coepit obire, nihil reliquum fecit, quo virtutem suam omnibus probaret. Tunc igitur ventorum naturam a peritis exquirere, litorum flexus et vadosa loca
209쪽
CVII explorare, piratarum myoparones citatim sequi aut ex insidiis elicere navium demum comitatibus omnia circumspiciendo praeesse. Et quia nautica res astronomicis et mathematicis rationibus praecipue continetur, ipse vel stellarum situs e puppi servabat, vel sormas describendo in erudito pulvere se exercebat. Sic pro disciplinarum inter se necessitudine ingenium varie periclitabatur. Singularis autem corporis r-mitas faciebat, ut plurimae contentioni multisque laboribus perserendis par
esset. Quod in sene nonnunquam miratus sum, et ex cuiusdam sermonibus
confirmari audivi, qui de matre, grandaeva semina, sic narrabat eam olim Calusio comite in Sardiniam transmi-Sisse cum autem coorta subito maris
vi, allis ad scopulum navis iam prope
210쪽
CVIII fluctibus mergeretur, hunc unum in omnium discursu ac trepidatione inventum esse, qui operi defixus, ne periculum quidem videretur animadvertere. Ρer id tempus militaris gloriae cupido Calusium incesserat, lectis Commentariis Mauriti Saxonis, cuiusdam in magna eventuum varietate superiore seculo percrebuit. Eo autem magis huiusmodi Iectione delectabatur, quod vir sortissimus et in castrensi disciplina facile princeps, literas in contubernium adhibuisset, quas sibi adiumento ore sperabat, si militiam capesseret Maximum in Germania bellum tunc gerebatur, ubi Fredericus Borussiae rex, callidissimus aetatis suae imperator, Omnia consilio, nihil fortunae tribuens, improvisis ac deviis itineribus, et lacessitis magis quam consertis proeliis, hostem l