Caroli Boucheroni De Priocca, Vernazza, et Valperga Calusio

발행: 1838년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

CXLIX usus fuerat in literaturae copticae rudimento sub Didymi Taurinensis nomine edendo. Percrebuerant haec studia vivo Calusio, unde maxima adiumenta ad pleniorem antiquitatis notitiam quisque sibi pollicebatur. Vt enim postiersarum, Macedonum, Romanorum Xpeditiones, totque demum barbararum gentium colluviem , nondum exoletam Aegyptiorum stirpem in Coptis aiunt reviviscere, sic etiam veterem regionis linguam, quam ad graecae discrimen popularem appellant, quamque Una Cum aliis Cleopatram calluisse scimus ex Ρlutarcho, multoque serius a romanis

militibus in Gordiani III titulo adhibitam scribit Iulius Capitolinus. Quamquam de eius natura parum OnStal; sunt enim qui vernaculum et purum , sunt qui alienae et graecae originis Pu-

252쪽

lent, plane ut ante Cares et Iones Psammiticho primum sedibus et agro donatos, dein ab Amasi in interiora regni deductos, nullus Opticus sermo queat intelligi. Sed quaecumque olim fuerit ea de re doctorum opinio, ipsa

vetustiSsimorum monumentorum inter

pretatio a copticis literis pelita, dubitare iam amplius non sinit easdem sub Pharaonibus in Aegypto viguisse. Quod magni momenti est illud vero pluris faciendum, quod seculo II et IV, lorente Origene, et longe lateque per Africam propagata Christianorum dogmatum sanctitate, divini libri optice verti coepti sunt. Hinc assiduus multorum labor in aegyptiis codicibus exquirendis, quorum specimina nobilis ille peregrinator, e trus alleu S una cum Samaritanis, omnium primus in Euro-

253쪽

CLI pam intulerat. Ac nem serme per ducentos annos a Salmasio et irchero ad Calusium et Lerbladum, in orientalibus literis enituit, quin aliquid e copticis

decerpserit. In his autem, etsi paulo superius primas tenuit LacroZius, ex

eiusque disciplina prosectus ablonstitus,liaud tamen acris illa Barthelemi vis mihi videtur omittenda. Is enim Opticum sermonem scalpro vel uli enudare aggressus, ad intima eius principia, seu ad monosyllabas , quas vocant, radiceSPervenit, quae temporum notis et pronominibus auctae, in maxime varias deinde voces evadunt. Qua quidem animadversione nihil potest esse uberius, utpote quae non solum aegyptiae linguae cum si alicis iam antea cognitis, sed etiam cum satis ritica Indorum, Ommune quoddam vinculum ostendit. Quod

254쪽

CLII si promiscuus sermo promiscuae populorum originis certissimus testis est, quanto veriorem, et Mosaicae adeo propiorem, historiam fore arbitrabimur, quum inter tam dissitarum gentium eloquia tanta lucescet assinitas, ut unius tanquam vetustissimae stirpis pullulanies undique propagines videantur Coplico characteres exhibere tan-Him modo in animo habuerat Calusius sed ab amicis rogatus, ut univerSam linguae rationem, quod nemo Italorum ad eam diem praestiterat, explicare ne graVaretur, a priore operis adumbratione aliquantisper discessit. Scholgi grammaticam paulo ante a Woidio editam, ipse nondum viderat quare duas admodum lumbergi et Tullii prae oculis habebat, quorum alteri penitio linguae cognitio, alteri in opere mendis reserto

255쪽

CLIII perspicuitas desuera Hisce praesidiis instructus, rudimento in duas partes tributo, primo egit de singularum literarum appellatione earumque cum arabicis comparatione, totius deinde sermonis elementa articulatim exposuit. Duas ibi

dialectos, Memphiticam et Suidicam, al-lutis utriusque exemplis distinguit; nam

Basmuricam, vix dum Europaeis tunc notam, omnino praetermisit Memphiticam

porro Suidica vel Thebaica superioris Aegypti antiquiorem facit qua lamen

in re Stephani Qua tremerii V. Cl. , reprehensionem non effugit, qui de lingua et literis Aegyptiorum opellam Sane Per- elegantem, Parisiis evulgavit anno huius secuti VIII. Sed duorum scriptorum dissensus a iudicio proficiscitur, quod quisque ferret de coptico sermone. Cum enim Calusius ex adventitio Graecorum

256쪽

CLIVet nativo regionis permixtum et Ougmentatum putet, quod eruditissimus Gallus negat, illum necesse est Vetustatem sermonis iis in locis agnoscere, quae Graeci primum insederint; hunc vero non item. Ceterum perbrevis haec lucubratio istiusmodi rerum aestimatOribus adeo sui accepta, ut Mingarellius Bononiensi ex ea se maxime scripserit

Profecisse, quod suo testimonio ipse Akerbladus e Canopo in Galliam rediens, me audiente, confirmavit, quum Culusio diceret, eo se magistro et comite cunctam Aegyptum peragrasse. Vere propterea ab auctore in sine operis subiungitur, si quis exarata a se rudimenta sedulo legerit, nihil ei defuturum, quo optorum libros cum fructu possit

evolvere.

Pulchrum erat Calusio in lania lin-

257쪽

guarum varietate versari pulchrius vero tam reconditas doctrinas cum omni politiorum artium cultu Coniungere. la-lonem accepimus adhuc iuvenem, haud

illepidis versibus lusisse, eiusque creditur esse pulcherrima dormientis Cupiditiis apud Athenaeum descriptio, quam cum legeret Guillelmus Iones, Socratis aiebat subirasci , qui discipulum a

Musis revocasset. Sed Atheniensis philosophus veritus, ne , si poeseos et elO-quentiae laudem coniunctim appeteret minor in alterutra videretur, priorem valere iussit, quam contra Calusius sic adamavit , ut nulla ex alia re suaviorem haurire voluptatem. Et iam lyrica bene multa in lucem emiserat, quum a Sinum composuit, poemati nomine indito ab avito castello in Salassis vetustissimo.

IIaud longe ad Eporedia urbe, monii

258쪽

CLVI leniter edito id castellum insidet , tanta locorum opportunitate, ut ex terrae labudivina quasi virgula enalum vetus aetas crediderit. Erat etiam quaedam pervagata opinio Arduinum , haud ignobilem praestigiatorem, ibi olim consenuisse, multaque sortia facinora in illis terris edita serebantur, quum Carolus Magnus, repudiala Longobardorum regissilia, socerum cum Xercita oppugnatum venit. Inde illud carmen condero

potuit, cuius poeticam talice tradidit Giraldius Cinthius Ferrariensis. Proi Sus varium et estivum id genus scriptionis

eSt, nec unam tantummodo sabulam,

sed plures recipit, tunc vero laudatur, quum a Plautina avorum et Mysi dum sermocinatione, ad Diadis altitudinem assurgit. Sunt ibi floridae locorum de scriptiones, et mirifici heroum casus et

259쪽

CLVlia mores et pugnae nec desunt immutatae corporum Ormae et Thessalicae artes,

et lemures, et sabulae, quales habent Turpinus aut Lucianus in vera historia. Sed quo magis Itali illi antiquiores, Pulcius et Bernius, a vero discedunt, eo altius spectare videntur, cum homines periti et urbani, aliud scriberent, aliud innuerent, quasque populares opiniones aperte aggredi haud impune suisset, subridentis specie niterentur convellere. Huiusmodi ludicrum poema, ut fratri gratificaretur, in Masino contexuit Calusius, quod plurimis ictionibus ornavit, atque in XII libros divisit, quo

facilius omnem poeticam vim posset

expromere.

Sed hoc scripturae genus, quod levissimum, et lusibus redundans, Summum stili leporem requirit. In eo autem

260쪽

CLVIusu inmopere laborant poetae, ut nativos linguae sale ac venustatem reserant,

eamque in primis dictionum copiam, lita in Ortando suo excelluit Ariosius. Et magnam tum in eo, tum in aliis antiquioribus operam posuerat CalusiuS, ut praeter asinum, alia ipsius italica poemata ad Iosephinam Lotharingiaria, Ludovici principis Cariniani uxorem, Regis CAROLI ALBERTI viam, abunde ostendunt. Erat regii generis semina sciti adeo cultus et loquii, ut cum multa haberet egregia, dubium saceret, utrum ingenio magis, an Orma praeStaret. Ad eam propterea concursus fiebat hominum elegantiorum , quo magnifice Taurini excipiebat, vel ruri in amplissimis aconisianis hortis, ubi posito omni sustu, nihil ex urbe vellet nisi iocos et festivitatem. primum de

SEARCH

MENU NAVIGATION