Caroli Boucheroni De Priocca, Vernazza, et Valperga Calusio

발행: 1838년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

CLIX Culusio audivit, quod iterarum erat cupidissima , in aulam iussit arcessiri, Cognitum vero sic probavit, ut neminem lionoratiore apud eam loco suisse, omnes intelligerent. Iucundissimum id Calusiosuit, eique causam praebuit complura scribendi, atque inter alia poematium de beatitate sapientis. Vere Socraticum id carmen est, si hoc nomine est appellanda aequabilis nec vultuosa illa sapientia, quam in oratio laudabat Daniel Heinsius, quaeque mediam tenet inter

Epicuri mollitiem, et Epicleti indolentiam graecum commentum, aut Stuporis nitimum, aut superbiae. Cum huius modi ratione plane consentit stili genus, qui modice elatus nec nimis lenuis,

a Theognidis aliorumque nomicorum ieiunitate discedit. Commodum id absolverat Calusius, quum osephina in

262쪽

CLX Galliam Narbonensem prosectio novam scriptionis materiam eidem suppeditavit.

Nobilis in primis ea regio est, ubi ad

meridiem antiquae Romanorum magnitudinis vestigia et recentioris OeSeOS incunabula ostendunt ad boream Vero, ultra Druentiam inter Carpentorae tum,

A venionem et Aptam Iuliam, Clusa vallis protenditur Limpidissimus ibi sons in

lacum primo depressus, mox e nigricante specu magna Vi exsiliens, persul, terraneos meatus in orgam lumen erumpit. Et vallem et sontem, non minus quam Heliconem in Boeotiis, aut Pieriam Macedonum, hospites ex omnibus terris invisunt ob sumam Francisci Petrarcae, cui nunc venion enSeS, Ceu indiget alicui Deo, columnam aureis literis inscriptam posuerunt. OCum

tantae nobilitatis delicatissima semina

263쪽

CLXIPer aspreta rupesque vix se pedibus

SuStentans, una cum fratre et sorore

adire non dubitaverat; cuius peregrinationem eo metro celebravit Calusius, quod a Boccaccio in Theseide primum. Surpatum, venuStiorem postea formam a Politiani ingenio accepit. Quae tanquam voluptaria erant in homine interioribus literis dedito. Duo enim in Calusio reciprocabantur, amor pulchri et veri hoc autem in mathesi potissimum quaerebat , quam per omnem vitam summopere excoluisse iam supra innuimus. Nam calculo Melitae imbutus , sublimiori postea geometriae Neapoli et Oli sipone incubuerat, conscriptis in Newtoni libros commentariis, quos Lusitania per Galliam reversus Da- lamberto, Summo viro, probaverat. Et mirifice erat ad haec studia comparatus,

264쪽

CLXIIlum propter excellens iudicium, tum propter summam Contentionem , qua lociam aliquam investigationem semel ingressus, quaesitis instabat. Accedebat memoria et firma et multiplex et colorata quodammodo, quae theorematum seriem ac diversas inter se rationes ultro meditanti subiiceret. Iac naturae vi

praeditus, in ea disciplina facile praestitit, quae optima quaeque ingenia ad sui

cognitionem allexit. Laelabatur Tiberius IIemsterhiasius , se eo patre natum, a quo mathesin suisset edoctus. Et iure;

Dam si, uti latoni olim placuit, inplerisque sic versamur, ut qui in carcere inclusi , non res ipsas, sed volitantes rerum umbras ex adverso vident quid demum do ea scientia existimabimus, quae certissimis usa demonstrationibus,

Obrussam in se habet veritalis 3 d

265쪽

CLXIII autem in mathesi praeclarum, quod a purissimis notionibus prosecta, hanc deinde corpora tam mundi universitatem sic pervadit, ut nihil tam iners aut velox, nihil tam densum aut spirabile sit, quod ipsius subtilitatem effugiat. Inde infinitus disciplinae ambitus , quae terram, quae mare, quae Coelum complectitur, nec minus scienter tenuissima virium momenta in uidis ac prope evanescentibus corporibus, quam astrorum Cursus et velocitates expendit. An vero mirabimur, si pulcherrima conlinet humanae mentis inventa, quae a

magnis ingeniis prosecta, nisi a doctissimis recte nequeant aestimari' Sed ex quatuor matheseos aetatibus, quae ab eruditis numerantur, multo illustrior ea esse videtur, quae a reperia

infiniti doctrina ad hanc diem ossiuxit;

266쪽

CLXIV quo nimirum tempore antiquos sinus egressa, intentatas antea vias potuit obire Quod cum in aliis eiusdem partibus conspicitur, tum vero in analysi, uti Vocant, quae paullo superiore memoria, a malamberto , Leonardo Eulero, et Lagrangio, ne Singulos nominem, indesinenter exculta, atque ad physicas quaestiones traducta, eos auctus cepit, quos vel ipsi Cartesio aut Leibnilio vix sperare licuisset. Et priorum quidem aequalis fuerat Calusius, ut mirum non sit, si recentibus eorum investigationibus doctior in dies actus, provectae artis notam scriptis impresserit. Hinc illa in solvendis problematis dexteritas, et elegantia mathematicorum propria, quae in celeri necdum animadverso principiorum conlactu praesertim elucet. Addebat vires studium in veteri-

267쪽

CLXVbus positum, quibus non minus quam Galileius aut Newtonus tribuebat Eumenim persectum ore mathematicum putabat, qui Graecorum acumen, ne non et cautam in adstruendis theorematis diligentiam, cum expeditissimis recentiorum rationibus coniungeret. Nullus idcirco locus ab eisdem suerat pertractatuS, quem non versaret assidue. Nec

solum, si quae erant Archimedis aut Apollonii reliquiae, eas graece perlegerat, sed Serenum Jappum, Eutocium, aliosque Alexandrinos enarratores, in quibus simul comparandis eximie curiosum e praebuit.

Sed de mathematicis Calusii operibus immensa sore oratio, cum per quinquaginta et amplius annos, haud exiguum mortalis aevi spatium, nullos scientiae recessus invisitatos reliquerit. Ex multis

268쪽

CLXVI vero scriptionem in primis eligain, qua diversas calculi rationes perpendit, quem alii a disserentiis , alii a fluxionibus appellant. De undamentis ibi agit novae analyseos Supererat quippe obscuritas quaedam et contentio inter viros doctos, Cum pars eibnitium, multi Newtonum sequerentur nonnulli etiam utriusque principiis, uti parum exploratis, non Satis acquiescerent. Ab his exorsus Calusius, universam fluxionum

doctrinam primo exponit, ut ostendat nihil ea verius esse, nihil videntius; mox ad Leibnitium progressus, docet quemadmodum, sublata quadam vocum ambiguitate, quae ex male intellectis Cavaliurii scriptis irrepserat, ipsius principia eodem plane redeant, quo Newtoniana. Inde aditum sibi munit ad declarandam matheseo naturam, cuiuS

269쪽

CLXVII theoremalum evidentiam salso plerique methodo unice repetunt. Si, inquit, lania in methodo vis est, ut per se assensum pariat cur ad alias disciplinas translata idem non ossici 2 Cur tot in philosophia controversiae multo ante

Socratem agitari coeptae, atque a mathematicis plus semel retractatae , ingenia recentiorum adhuc exercent An graecis

Sophistis subtilitas defuit, aut solertia Platoni, qui per omnes argumentationis sexus easdem deduxit 2 Cur igitur Tantaleus hic labor impositus mortalibus

est, ut innumerae quaestiones iam paenea superioribus exhaustae, qua Si per manus traditae, in orbem iterum redeant Zaut cur de philosophorum placitis interdum dubitamus, de mathematicorum pronuntiatis non item 3 Atqui si parumper altendimus, haud aliam discriminis

270쪽

CLXVIII causam reperiemus, quam ipsam notionum naturam utrinque prorsus distinctam. Illi enim res plerumque obScuraso infinitas considerant, hi maxime perspicuas et undique circumscriptas illi sua extrinsecus sumunt, hi ex intima intelligentia deas hauriunt, in quibus versentur. Quid aliud elementa mathe- Seo Sunt, quam deae omnium simplicissimae, quas mens ex se gignit, generata vero ita numeris ac lineis concludit, ut nemo de illis possit ambigere 3 Hinc ipsius evidentia, et adeo eXpreSSamathematicorum lingua, quae nunquam ariCeps, nec ullis mutationibus obnoxia, rerum pictura disertissimum quemque Sermonem exsuperat. Fac enim aliquem in geometricis haud omnino rudem , in

eas guras incidere, quas Chrysippus in Rhodio litore sertur invenisse a in

SEARCH

MENU NAVIGATION