Caroli Boucheroni De Priocca, Vernazza, et Valperga Calusio

발행: 1838년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

CLXIXmutis illis characteribus vel tantisper haerebit Fac rursus eundem, ut est

in latonis dialogis, Thrasymacho et Gorgiae de pulchro et honesto cum Socrate concertantibus adesse , per quot verborum anfractus illi erit eundum, ut aliquid certi ex eorum disputationibus oliciat Nec mirum, cum in philosophia res agantur extra mentis conceptus positae, nec rebus definitiones plane respondeant, quae contra in mathesi unum idemque sunt; unde essicitur multa quidem philosophos posse invenire,

neutiquam vero de perspicuitate cum mathematicis contendere. Haec aulem tantum abest, ut methodo debeatur, ut geometricae veritates in vitiosis etiam

demonstrationibus eluceant; at si quid vitii in notionibus sit, id nulla ratione queat emendari. Hisce insistit Calusius,

272쪽

CLXXut geometra moneat, ne Se abstrusio

ribus disquisitionibus permittant, neve aliena disciplinae admisceant. Suis enim principiis singulas arte conStare, quae pura servanda sunt, ut in maius provehantur. Quocirca eas puncti, lineaeo superficiei desinitiones inculcat, quae ab omni corporea consideratione remolae, nullum imperitis cavillandi locum relinquant. Haec parce admodum ex egregio opere excerpsi, ubi res tam apte inter

se cohaerent, ut earum eXum Paene

oculis cernas. Atque id recte quispiam cum Euleri introductione ad penitiorem mathesin comparaverit, quam SaepiS-sime videtur respexisse, ut Xpositas ibi doctrinas passim confirmaret. Sed cum alias vias quaereret, ad bipartitam illam dearum divisionem ultro devenit,

273쪽

CLXXI quam cum anto nondum sibi cognito, communem habuit , ac postea iam senex uberius explicavit. Haec commentatio ipsius in ranum animadversiones paullulum praecessit. Recens tunc erat Herschelii inventum, et variae adhuc serebantur de novo planela sententiae , qui in illa palentium camporum magnitudine Chaldaeis invisus, Aegyptiis et

Graecis ignoratus, immenSOS propemodum cursus ultra Saturni limites circa Solem obiret. Interea a Bodio, Bero- linensi astronomo, renuntiatum St, Vraniam eam ipsam stellam esse, quam Gottingae Tobias Mayerus an . MDCCLVILal octobr. in Zodiacteis, Geervici Flamegieedius an . MDCXC idib. decembr. in Tauro observaverant ambo autem fixis adnumeraverant quod si ad utrumque

temporis punctum retrogradas suppu-

274쪽

CLXXutationes viri docti referrent, quaesitam planetae orbitam iri facilius inventum. Ea spe ductu Fiximillnerus, Crems-munsteri in Germania astronomus, Vrani tabulas summo studio lucubravit, quae secunda fama statim exceptae, deinde monente Lalandio, ad calculum revocatae, cum eplerianis legibus parum congruere visae sunt. Tunc Calusius, qui Vranianae ellipseos elementa primus omnium tradiderat, eundem laborem iterum ingressus, multo emendatiores

digessit, quas exhibens Academiae sodalibus, uri veriora inquit, assero, id tempori, non mihi tribuendum sentio, cum serius quam ceteri operi manum admoverim. In iis enim, quae ab ob- Servatione pendent, longior dies plus

quam ingenium proficit. Ceterum, ni fallit animus, persectiora propediem in

275쪽

CLXXullucem prodibunt m Quae postrema Calusii verba eventus comprobavit. Biennio enim post clarissimus vir Barnabas orianius, planetae oppositione denuo Observata, item perlectis, ut ipse ait, nuperrimis agrangi de secularibus variationibus , et Laplacii de Iove et Saturno commentariis , absolutissimam illam Vrani doctrinam proposuit, quae doctorum iudicio cumulatissime satis-

saceret.

Astronomicis praecipue delectabatur Calusius, quod in iis potissimum artis

praescientia phaenomenorum ObServatione confirmatur. Divinum autem hoc esse aiebat, ea posse radio in arena

describere, quae postea in coelo si operagantur, ut spatia spatiis, tempora temporibus apprime respondeant. Quam quidem voluptatem excullissimae tunc

276쪽

CLXXIV scientiae incrementa Datrum in modum augebant. Multa enim eademque insignia doctrinae capita in illustri posita suerant : Lunae librationem uterque Cassinius demonstraverat terrestris axis nutationem, et motum aberrationis 1-xarum Brandierus vicerat quodque veteres ne suspicabantur quidem, cometarum errores ad planetarum leges ab Halleyo suerant revocati. Eo nimirum spectabant tot mathematicorum conatus

ab Euclide ad Galileium et Newtonum; eo pulcherrima Hipparchi, Eratosthenis

aliorumque Graecorum sub tolernaeis inventa, nec non et subtilissimae Arabum investigationes, quarum uberrimus ad nos fructus pervenit. Vnum reStabat,

ut aliquid certius de telluris gura dia

geometri controversa, posset conSti

tui, quae quidem, repetita pluries in

277쪽

CLXXVGallia meridiani mensura a Picardo instituta, et susceptis a Maupertui si et Clatrauli in septemtriones , a BOUgueri et Condaminio in eruvianos itineribus, ita definita est, ut nulla amplius o de re dubitatio superesse videatur. Hisce adiungenda stellarum recenSio, quae a Flames ieedio ad Hipparchi exemplum inita, mox alley ad austrum Observationibus locupletata a Lacaillio

domum in ultimos afros prosecto, Summam sere manum accepit. Quae omnia sideralem scientiam paullo ante Calusii aetatem perfecerant, sed eo vivo, nova visionis subsidia quaesita, certioreSque metandi coeli rationes a praeclaris artificibus repertae, ipsius sine in dies magis propagaverant. Itaque ut ranum Herschelius, sic ineunte seculo, ipsis kal. an. Iosephus laggius, Panormi

278쪽

CLXXVIastronomus, Cererem inter Arietem et Taurum, et anno post Guillelmus Olbers

Arbergensis Palladem in ala Virginis nitide perspexit, qui duo planetae medii

inter Martem et Iovem, pulcherrimam coniectandi materiam Calusio praebuerunt. Posuit enim Martis, exigui planetae, exiguos olim satellites suisse, qui cometae ictu ab ipsius orbe depulsi, attrahentis postea Solis vi unice parue rint cid autem analogia et calculo usus, sic confirmavit, ut nihil sit doctius aut elegantius. Quod tamen praetervolans Commemoro, ut ipse aliud ferme agendo Itypothesin excogitavit, si minus veram, at certe ex verissimis principiis ingeniose

deductam Specimina haec sunto astronomicorum Calusii, ne singula diligentius persequar. Complura alia eiusdem sunt, physica, nautica , analytica. In physicis,

279쪽

CLXXVII de mensura altitudinis montium egit, quae propter instrumentorum vitium,

post huckburgii et Deluqui Iabores,

matheseos lucem adhuc requirebat. nriauticis, quaestionem de navigatione in sphaeroide elliptica eiusque toxodromiis c brevissima via, ad geometricam subtilitatem solvendam sibi proposuit, habita ratione inaequalitatis axium telluris, quam Bouguerius in eodem argumento neglexerat. Multo maiorem analyticorum copiam effudit, quae omnia sermei aequationum, uti vocant, reSolutione

Scio nonnullos suisse, qui hanc tantam studiorum diversitatem in Calusio reprehenderent neminem enim aiebanto illo eruditionis ambitu, quem enCyclopaedian graece vocant, penitu doctum exstitisse. Quid latius patere quam

280쪽

CLXXVIII doctrinam, quae perpetuis inventis, uti flumina incursu aquarum aucta, iisdem regionibus, quibus natura continetur ZAn quemquam esse in hisce humani intellectus angustiis, in hac tanta vitae brevitate, qui eam possit animo et cogitatione complecti Sapienter propterea multos ex ista infinitate in arctum se coniecisse, ubi inhabitarent sapienter etiam antiquiores Graecos philosophiam in qua Consenuissent, non iam scientiam rerum divinarum et humanarum, quod Tullius primum posuit, sed eiusdem praeparationem et quasi vestibulum, cum Ρlatone modestius appellaviSSe. Quor- Sum vero pertinere tam impotentem sciendi cupiditatem An musicus arguitur, qui in cantu non constiterit, ille vero laudabitur, qui desultorie ex arte in artem transierit Atqui ingenii vires con-

SEARCH

MENU NAVIGATION