Christiani Alberti Doederlini Animadversiones historicocriticae de Thaletis et Phytagorae theologica ratione

발행: 1750년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

sa tamen ista tria elementa, commista, nec dum discreta spectabantur in dyadis ratione. Ex his sequitur, ut dyas Pythagorae illud ipse a sit Phoenicum chaos, quatenus illud tamquam colis luvies quaedam Crassioris materiae a Phoenici- 'hus subtiliori opponebatur spiritui, a quo ex eorum sententia motus initium factum est. Aeque perspicue tota ista ratio, qua Pythagorei uniuersitatem rerum in duas primum discessisse naturas credebant, in alio quodam Empedoclis loco inest, qui est apud PLvTARCuvM: 'Eμπεδοκλης τρν μεν Θερα πρωτον διακρι Θηvαι , δευτερον δε το ςm', ἐφ' ω την γην , se αγαν περισφιγγομένης τyi ρομη τυ περῶ φορῆς due- Γλυσαὶ το υδσρ. Empedocles sputat)primum δε- cretum fuisse aethera, deinde ignom,post terram, nimis in arctum coacta ob impetum circum agitationis aqua ebulliit f). Habes cosmogo niam Pythagoreorum. Ex uniuersa nimirum ista rerum mole, seu εκ του ενδε, subtilissima pars, quae prima erneriit & secreta est, aether& ignis vocatur: unde, quod in isto loco continuo addit Plutarchus, coelum ideoque dii δι diuina omnia exorta 1 t. Quae quidem de creta non Aegyptiorum Phoenicumque magis propria censenda sunt, quam Omnium fere an- . liquitatis gentium : quare iam ENNI Vs, quam late manauerit haec Opinio, ostensurus: a pse est , inquit, hoe sublime candens, quem.inuocant

de Plae, phil. L. II. e. c.

192쪽

omnes Iouem, patrem diumnque hominumque sg). Neque enim aetherem atque ignem duplicem Empedocli naturam esse, sed unum idemque principium, diuersi duntaxat ratione spectatum, supra vidimus. Illustri deinde huic rei puERECYDES sv Rus argumento est, in cuius dicto quodam, a Dio GENE seruato, haec inest sententiae: Zεῖς 'εν ι, χρονοc εις γ χύώνην Γ ονομα εγενετο γῆ. Iupiter quidem atque tempus v NuM Iemper ue tellus erat: terrenae autem nomen erat rellari h . Quo loco in Ioue aetherem intelligi debere ex H E R-MIA ostendit, multaque erudite monet celeber. BRVCKERVs, quae ad illustrandam etiam Pythagoreorum cosmogoniam praeclare transferri

pollunt si). Nec minus istud Pherecydis dictum ad ea comprobanda egregie facit, quae dedisserentia του ενος & της φάοναδος shpra disputata sunt. Altera vero Vniuersitatis pars, cras-ssior scilicet materia, terra ab Empedocle & a Pherecyde vocatur, neque id sine consensu totius Propemodum antiquitatis. Etenim ipsi illi Pythagoreorum, qui crassiorem materiam ex igne exstincto condensatoque genitam esse voluerunt, primum quod genitum ignique sue aetheri oppositum est, terram esse assirmant.

193쪽

nia pars exstincti ignis) contracta in unum, terra fit ch). Quocirca ad liquissimarum gentium sapientibus solemne fuit, totam rerum Hniuersitatem coelo de terra complecti. Doctrinae inprimis orphyrae vestigia cum his prae clare consentiunt: Orpheus enim eodem pr secto, quo Empedocles, modo diuinam nat ram, quae sit subtilissima materiae pars, ex I mFIN To, siue ex v No primam prodiisse statuit LACTANTI o suctore: Orpheus, inquiente, Deum verum s magnum πρωτογονον, id

est, primigenitum, appellat: quod ante i timnihil sit genitum, sed ab ipsa Ant cuncta gen

rata. Eundem etiam φαHητα, id est, aparem rem, nominat: quod eum adhuc nihil esset, pr mus ex INFINi To aparuerit es exsiterit. Cuius originem atque naturam, quia conci re ani=no non poterat, ex aera immenso natum eo dixit: πρωτογονος μηκεος ηερος υιός. Hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa coelum condiderit l . Similia habes in CLEMENTIs RECOGNIT. Vbi eX

sempiterno chao, quod omnia simul, de semper v N v M fuerit , prodiisse dicitur principium

quoddam reliquarum rerum, ORTUM EX MATERIA PURIORI atque inde discretam esse rerum uniuersitatem in COELVM atque TE

RAM m). Quod vero eodem loco Orpheus N a dicitur

λὶ Plutareh. l. e. L. I. e. 3. li de Falsa Relig. L. I. e. P. m. 3 -

194쪽

dicitur pHncipium istud aethereum distinxisse

ab igne, tamquam . quarto clemento, id quidem necesse non est ita capiamus, quasi Orpheus quinque elementa probauerit: pulcerrime enim tota res ex Empedoclea explicari potest ratione. Non sire Caula itaque Plato Pythagoram

significat Orphei vestigia legisse n , atque in

te verum fit & illud, quamquam Orphica carmina infinitis locis interpolata Corruptaque Vela semi Christianis vel ab Alexandrinae scholae alumnis a parent, non tamen promticue ista tamquam plane spuria debere rei ici: in quibus multa satis vetustam sapiunt originem. Hic enim de coeli, fue aetheris, coelestiumque corporum diuinitate stolidus error tantae est antiquitatis, ut Mosis tempore Aegyptios vicinasque gentes eo iam insectas fuisse in promtu sit: aperte enim diuinus vir exsecrandum eiusmodi cultum perstringit o). Quin & diuisiae totius uniuersitatis rerum in coelum & terram eXPressa adsunt vestigia in ipsa creati mundi historia, quam a Mose gentium erroribus oppositam esse recte dicas, quaeque uniuersa mirabilem nanciscetur lucem, si ad opiniones istarum gentium animum smul attenderis. In principio, inquit diuinus scriptor, creatris Deus coelum sterram. Quod vero Coelum, aut qua mnam terram p eumne rerum ordinem atque descriptionem n Iii eratylo : eons B R V C Κ. l. e. P. II. L. I. c. 1., 13. P 337. o Deuter Om. e. 4. V. '

195쪽

ptionem, quam nunc in coelo & torra conspiacimus 3 Atqui hanc' veroorum Vim esto nemo asirmarit, nisi qui nunquam legerit historiam creationis. Terra erat confusa quaedam rerum moles: coelestium vero corporum descriptio a quo producito itidem postea demum commemoratur p ): quis igitur non videat, coelum atque terram, quae prima creauit Deus, duo ista genera rerum elie, cX quibus com Positam naturae uniuersitatem, stolidae genita uota iam aeternam infinitamque 1ed omnino diuinam credebant. Ipsum nimirum aethera, supremam istarum gentium diuinitatem, atque ipsam illi oppostam crassiorem materiam diuinus vir ad arguen lam erroris istius stultitiam non subiectas modo esse vero suis premoque Deo, ab eoque diuersas naturas: secl O

mnino productas creatasque ab eodem, testatur Neque enim vox in Do inferiorem modo aeris. regionem, siue, ut Vocatur, ait o sphaeram

nostram indicat, sed & supremam coeli partem siue aetherem, qui non est ipse Deus: verum sedes atque solium maiestatis diuinae q). Sed redeamus ad Pythagoreos; consueuerunt isti e quidem in portentosis, quas adhibebant, num rorum appellatiohibus. Chaus nomen ipsi ctiam ιιονάλ, siue unitati imponere; Verumtamen,

cp Neque CARTES II neque D URNETI 1 aut HIs TONI s subtilitahes hoc loco moramur, an de quatenus prima ista terra vocari possit eonfusa rerum moles 3 satis sit nobis , eum materiae statum indicari, quo ista nondum digesta aut his numeris discripta fuit, quibus nune conspicitur. qὶ conL I. Reg. e. v. 3 o. Ies. c. εέ. V. 2.

196쪽

quoties istuc accidit, aut a Pythagoreis ipsis,auti ab iis, qui mentem eorum minus assecuti sunt, commutatam esse τριρνάδα, υnitatem, Cum Pno, τω Plane mihi pectuasum est. In unum enim istud, sue το εν, chaus nomen cadere, si quidem non tam de crassioris materiae colluvie, quam de Uniuerso naturae ambitu quaeritur; neutiquam Vero in μοναδα , eX his

perspicuum esse arbitror, quae copiose & de uno & de unitate a nobis disputata fiant. Huc vel maxime locus videtur pertinere. qui est apud

γιπετ . Omnium initium es unitas, e cuius Aguris s numeris Hementa fiunt. r). Nihil in his verbis inest a Pythagorae ratione alienum , hoc uno obseruato, του ενος loco aut a Pythagoreo quodam, aut ab aliis quod in tanta rerum Pythagorearum obscuritate facile po- eui sie accidere, quis inficiabitur Θ) positam esse την μοναδα: unum enim, sue το εν, rationes& numeros non elementorum modo, sed totius

naturae complectitur, quod quidem vel ex ignorantia vel ex imprudentia ad τῆν μοναδα videatur translatum esse. Quamquam & aliud quid

dam his significari verbis, suspicari quis possit:

fortasse enim ab ea parte Pythagoreorum profecta sunt, qui cum Hippaso reliqua elementa ex igne condensato, siue ex ipsa monade genita esse contendebant: hoc si sumamus, nihil relin-

197쪽

qui videtur,' quod in reliquam Pythagorae diastiplinam dissicultatis aliquid queat inferre. Uerumtamen, utut 1e res habeat, eiusmodi confusones rerum apud ipsos Pythagoreos occurrere,

nemini mirum videri debet, quos Aristotelesiam obseruauit λίαν ά: λοῦς, Implici admodum ratione, de numeris disseruisse is in. Quis igitur ab huius generis hominibus certas definitiones

accuratasque partitiones rerum, caeterasve dialecticorum subtilitates semper exspectabit 3 Sed, quod postremo loco de Pythagorea dyade observari velim, ut uniuersia numerorum ratione Pythagonas elementorum rerumque ordinem atque connexionem complectebatur potius, quam internam propriamque eorum naturam; sic & in dyade declaratio quaedam inesse Ghi videtur, non ipsus proprie crassioris materiae, quatenus eX aere, aqua & terra constat, aut separatim per se & sua natura existit: sed rationis, quam habet crassior materia ad subtiliorem, siue ignem istuin, mundi esse rem, atque coniunctionis, quae intercedit inter ignem sue diuinam naturam & materiae crassioris molem, subiectam effectioni ignis. Etenim, quamquam το εν, seu uniuersa ista re- rum natura in duas primum discessisset partes, ignem nempe & reliquam materiae congeriem; necessario tamen & aristissime diuinus ignis coniunctus est cum ista materia, fatique legibus adis strictus quasi & alligatus ad exornandam deinceps eam atque digerendam. Atque haec quidem ignis diuini ad crassiorem materiam accessio, con-

εὶ Metapb. L. I. c. s.

198쪽

iunctioque utriusque ad procreandum mundum, haec inquam illa res est, quam Pythagoras dualitatis signo indicare voluit. Haclanus autem, quamquam ipsa materia a Deo siue diuino igne producta non est, binarius tamen numerus, seu dyas, a mona de ortus recte dicitur. Ut enim, si artifex ad fingendum lignum aut lapidem ac- 'cedit, non ipsum quidem lignum aut lapis ab artifice procreatur, hi narii vero numeri causa, uti

nunc quidem duae res, artifex & lignum simul snt, ille merito habetur; sic non ipsam produxit

crassiorem materiam monas r dualitatis vero cauis est, cum ad materiam accinxit se fingendam. Neque haec explicatio meum ipsus Commentum putandum est: auctorem habeo SEXTUM EA PYRIO v M. probatum in historia philosophica virum. Is Pythagoreorum numeros, tamquam rerum principia eXplicaturus: ενειν, inquit. o πυθαγορας εφησεν Lν- των οντων την μονάορε - - επι συντεΘεῖσαν δἐαυτη καθ' ευροτητα, αποτελεῖν τῆν καλουιλεν ἀοριτον δυαδα. Hir n ortis Uthagoreas dixit Unitatem esse rerum principium ---- autem Abi alter adiungatur, incere inrerminarum quem vocant f inde istim binarium st). obscurior paullo est Herueti translatio : quod si ipsa graeca inspicias, s Ex TvM doprehendes de

uniuerso numerorum genere ita disputantem, Ut unumquodque elementum, tamquam Vnitatem quandam per se consideret, ex quorum COR iunctione atque combinatione exoriantur numeri.

Quare

199쪽

quare prima monas, quae ita κατεξρχεν voca-Lr, fons est numerorum: cum vero huic primae unitati iungas aliam quandam unitatem, interminatus prodit binarius. Quo & illud pertinet, quod est alio loco apud sEXTUM: Ure μονάς ςριπτιον μι) φ η κριτα ἐπισυνΘεσιν τγς μονάδος γινομέ η αορις ς δυας. I nitas elemen-rum est qui per additionem unitatis sis , binarius indefinittis iu). In quibus Sexti ver- his, ista, quam indicauimus, binarii vis, aperte

inest. Quamquam enim in crassiore materia tria insunt elementa, non separata tamen ista, 1 cd commista atque confiisa, & tamquam unam n turam in dyadis ratione considerari, oppositam monadi, paullo ante nos Aristoteles Empedoclis ducuit exemplo. Recte igitur hoc sensu D l o-L E N E. S LAERT ivs dyada a monade ortam esse pronuntiar: quandoquidem binarius numerus ex ista ipsa monadis accessione ad fingendam describendamque crassiorem materiam cstectus natusque est.

. XVI. Ex his vero intelligi iam poterit, quam vim

in triade siue ternario numero inesse Pythagoras voluerit. Ut enim iste numerus primus est, qui ex unitate oriatur & binario; sc & ia genera tione rerum id signiscari ternario videatur, quod ex coniunctione diuini ignis atque materiae crassioris primum est enatum : deseriptio scilicet indefinitae materiae in suos numerOS atque ra-N s sones, u Pyrhon. Hypotyp. L. IlI. s. 53. l

200쪽

tiones, sue separatio atque diuiso consus istius

eliaus in tres definitas singularesque es ementa res naturas, aerem, aquam & terram. Quae quidem ratio in EMPEDOCLIs altero principio ex quo coniuncto cum diuina natura dyadem ille essiciebat, aperte intelligitur. Idem vero Empedocles modum Peripicue eXponit, quo

Pythagorei putarunt digestionem istam crassiorix materiae, siue productionem triados ex dyadeaceidisse: - τῆς γης αγαν περιπέφλιγγο-

μενει . τῆ υμη της περιφορα. ἀναπυσμ το υ-δωρ, ου ΘυμιαΘην' τον ούρα. Ex qua terra nimirum, quam ab Empedocle tamquam dyada monadi oppositam fuisse antea vidimus) v sementer compressa. impetu circumagitationis ebullire aquam: ex hac vero exhalare aerem sWὶ. Clarius etiam HIPPA sus: qui quamuis in eo discedat a Pythagora, quod crassiorem materiam ex ipsa monade siue igne condensato natam esse statuit; postea tamen generationem triados praeclare edisserit, monadis etiam essectione in hoc opere diserte indicata: επειτα αναχ αλι ριενην τῆν γην, υπo του mi ρος φυσει, υδωρ απρο

τελεισΘαμ. ἀναλφωμενον δε γίνεσΘ . Cum laxata sit terra squam Hippasus itidem tamquam dyada siue crassiorem materiam addebat monadi in v I IGNIS, aquam perfici, qua. eum in humores abeat. nasci aerem x J. Nee obscure Pythagoras ipse superficiei similitudinesgni -

SEARCH

MENU NAVIGATION