Christiani Alberti Doederlini Animadversiones historicocriticae de Thaletis et Phytagorae theologica ratione

발행: 1750년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

tur, quae quidem principia itidem vocantur,

sed certa tantum ratione, quatenus εκ του ενὸς,

tamquam ex vero principio, Primae progredi entes, Causae deinceps reliquarum rerum existunt. Verum autem principium AB INITIO &ab aeternitate, priusquam discederet & deseriaberetur in plures naturas, VNVM & 1olum fuit

f. XIV.

Quid , quaeso, tandem, haec si teneamus, in Pythagorae disciplina aliud inest , quam germana ista expressaque Aegyptiorum & Phoenicum theologia 3 quae studiose a Pythagora seruata apportataque est in Graeciam : quamquam ante eum etiam Poetae sabulis suis eandem sere seculi essent philosophandi rationem, neque ali ad quid fecisse Pythpgoras videatur, nisi, quae Poetarum commentis latis iam obscurata erant, via ea densioribus etiam tenebris, obscura ista spinoseque numerorum ratione, circumfunderet. Quae quidem ipsa res eam, quam dedimus, numerorum Ρythagoreorum explicationem mirifice confirmat. Multo certe probabilius cuiuis videatur, magistrorum auctoritatem secutum Pythagoram esse, cum praesertim tot tamque clara huius rei exstent argumenta, quam nescio quae m7steria comminiscendo, talia eum tradi

diu, qualia nec a quoquam ista quidem aetate accipere potuit; & quae subtilitate sua ab istius

aeui condisione, quo naturalium rerum quae-- , stiones

172쪽

stiones vix dum inter Graecos nasci coepissent tantopere videntur discrepare. Ipse vero Pythagoras vix is fulta videatur, qui . tantum sibi sumeret libertatis atque animi, ut relicti maiorum auctoritate ipse prorsus nouam moliretur disciplinae formam, cuius tota vita haud leuem habet superstitios ingenii suspicionem. Ut enim discipulorum institutionem omittam, quam ab aliis iam obseruatum est uniuersam prodere eius generis superstitiosorum hominum arrogantiam,

non tam ratione, quam auctoritate atque Pra .stigiis hominum animos regere cupientium sp); quale, quaeso, illud est, quod Pythagoram . Diogenes Laertius refert, quo Crotoniatibus Persuaderet, cum diis quandam sibi intercedere consuetudinem, in spelunca abdidisse sese, Comparataque matre sua, quae sibi, quidquid in oppido interea temporis gereretur, renuntiaret, reuersum postea ad Crotoniates, expositis sngulis, quid quisque eorum egisset, iactita ab

inferis se esse reducem: ubi cum vidisset exquisita sceleratorum tormenta, aequum esse, Vt Crotoniates, si quidem eius generis cruciatus

effugere velint, suis obtemperent praeceptis qὶ Quid aureum istud femur, quod ostentasse Pythagoras dicitur tr) 8 Quid genealogia ista,

quam ab Apolline ductum ad se usque derivabat, Comminiscens, praecipuum sibi a diis id

173쪽

muneris esse concessum, ut, quidquid in sup rioribus corporibus anima sua gessisset, recordaretur is p Taceo alias eiusdem modi ine pias fraudes. Hoc ingenio qui sunt, ii vix unquam praeclari quidquam ipsi pariunt: undique, quod e re sua esse putant, Corradere, atque illud, quamquam notissimae nonnunquam maximeque vulgares res sint, Variis inuoluere praeiastigiis, ut miraculorum instar apareant, hisque rebus, quam maximam Possunt, apud imperitos auctoritatem sibi constituere; id vero est,qnod huius generis homines agunt. Cuius quidem rei Pythagoras insigne videtur specimen esse: neque reliqua eius instituta aliud quidquam continent, nisi Vt, AegyDtiorum, superstitiosissimi populi, mores imitatus, discipulos suos ad illuit traduceret disciplinae genus, quod ad sanctitatis, sapientiae atque eruditionis famam sibi comparandam tam prospero successis adhiberi in Aegypto viderat. Neque prista

iam prudentes homines Vaseos Versutosque hos Pythagorae mores non Vidisse putandi sunt. Xenophon certe hanc ipsam ob causam Plamnem carpit. quod 'Αιγυπτου ηρασει mi Θαγορροτερατωδους σοφίας, porrent' m Me t oram sothalorae sapientium confectatur sis st). Haee vero cuncta magnam afferunt suspicionem, ne in placitis atque praeceptis quidem longe Pythago s) D o G. LAERT. l. e. s. 4. t in fragm. Epist. apud EUS EB. de Praepalii

evang. L. XIV. e. II.

174쪽

thagoram ab Aegyptiorum discessisse rationibus. Ad Pythagorae discipulos deinde cum accedimus; Vix quisquam eorum est, cuius quidem de sententiis quidquam ad nos peruenit, quin eodem, qtio diximus, modo, . Vniuersum aliquod, omnia Omnium rerum initia suo continens complexu, primum suisse statuerit, ex quo singula naturae elementa protrusa quasi fuit & 'educta, sicque totius mundi ornatus ordine &ratione perfectus. Quod quidem in singuli Pythagorae discipulis ollendamur ne celle non est, cum, quae celeber. BRVCRE Rus de Pythagoreorum placitis disputat, hanc nostram abunde confirment sententiam su). Empedoclis tamen rationem quin paucis reseram, facere non possiim, propterea quod totam istam, quam Pythagoras ab Aegyptiis accepisse videtur, COLmogoniam, illius exemplo maxime illustrari posse, ego quidem arbitror. Huius autem senistentiam optime omnium PETRvM PETITUM

allecutum C leo : collatis enim singulis, quae a veteribus tradita sunt, Empedoclis placitis, plane probatur mihi viri istius eruditi explicatio , in qua haec sere inest sententia: Empedoclem quatuor solum elementa, aquam, terram aerem Ff ignem, sempiterna, semper ea dem, immutabilia, atque adeo deos habuisse: haec elementa exsere alternis vicibus modo ini definita atque confusa in uniuersa isa rerum mo

175쪽

ti, quam SPHAERVM Empedocles vocabat, quo in flatu quiescant: modo eadem conspici in mumdo , eum ex diiunctis isis atque varia ratione d gestis producantur adspectabilia corpora; tum vero ea iterum quiscere: congregari vero elementa infinitis vici iudinibus nunc e corporibus in sphaerum, per dissolutionem, nune ex sphaero per generarionem in corpora: atque eam congregationem efici δακὲ την φιλίαν, per amicitiam. quae ex pluribus unum faciat: educi contra ea dem aut ex sphaero, atque moueri, ut mundus gigni possit, aut diiungi, ut corpora intereantove το νεικςς, per litem, quae plura ex Uns producat : ita per vices innumerabiles mundos existere'interire, non eodem tempore simul, ut Democritus volebat, sed deinceps. Veterum autem testimonia, quibus PETIT us hanc Empedo cleae rationis explicationem probatam dat, qui cupit noscere, ne longior sim, quam res postulat, ipsum adeat MEN AG iv M. Neque illud fortasse huic repugnat explicationi, quod est apud PsEVDo- ORIGINEM, statuisse Empedoclem , συνε ταν εκ meος τοι πάντα, di εἰς et ρ ἀναλυεισε τΘα , constare ex igne omnia, atque in ignem resolutum iri x). Vt enim τρ νοερὸν et e causa est essiciens mundum; ita& dis lutionem mundi huius ipsus ignis ope Empedocles fortasse potissimum accidere, ideo inque omnem τῆς φιλιας ξ τοῦ νεικους vim inesse in

176쪽

in eodem igne voluit. Quamquam igitur hoc proprium quidquam atque priuatum Empedoclis videtur esse, quod infinitos per vices mundos nunc existere nunc interire voluit; neque tamen idem illud inauditi quid in Pythagoreorum schola erat, quandoquidem HIPPA SVs quoque, a quo Heraclitus atque Stoici istam mundi acceperunt ειπυρ simile quidquam

Hoeuille traditur sy); & ipia illa Pythagorae

reliquorumque Pythagoreorum de generatione mundi ἐκ τἀ ενος sententia ita praeclare his Empedoclis decretis illustratur, ut fere nihil possit sit pra. Huius enim sphaerum illud ipsum est το εν, VNvM, eX quo Pythagoras pariter atque Empedocles non monada 1olum, quae sit το νοερον πIρ, intellerita praeditus ignis , sed &reliqua rerum elementa, uniuersumque mundi ornatum prodiisse arbitrati sunt. Ex quo veris mile redditur & illud, τῆν φιλιαν - το νῶκος, amicitiam I litem, nihil aliud sibi velle in Empedoclis ratione, nisi ut leges istae generandi mundi, quae fato continentur, quasque Pythagoras numerorum texit similitudine, aliis dunta-Xat, &, Vt torte putabat Empedocles, apertiOribus paullum vocabulis enuntiarentur. Neque inter Empedoclearum sententiarum reliquias, quot luot earum apud priscos scriptores legere mihi quidem contigit, quidquam exstat, quod Empedoclem declaret sta tui sie praeter quatuor illa elementa mentem quandam diuinam, quae

177쪽

praesit quatuor elementis: multa contra adsunt, quae contra eiusmodi coniecturam pugnare videantur. Quae enim Empedocles de ratione diuina atque de animorum immortalitate traditur docuisse, ex genuina Pythagoreorum dileia plina atque eX Vηis quatuor elementis praeclare

explicari possunt, quam explicationem vide sis

apud BRvCκERvM Σ). Haec igitur cum Communis sit omnium Pythagoreorum sententia de origine mundi ex consus a quondam atque Vniversa rerum omnium congerie: cumque eandem

illam rationem gentibus placuisse reperiamus iis, a quibus suam Pythagoras philosis phiam accepit: atque ipsi denique Pythagorae tale quid ab auctoribus aperte tribuatur fide dignis; hanc quidem, quam posuimus, differentiam τοῦ ε νος, UNIUS, siue indefiniti numeri, qui si rerum quondam indigesta moles, & τῆς μοναδος, VN ITATIS, sue ignis intelligentia gaudentis , qui tamquam uniuersi nobilissima pars atque causa efficiens

mundum, reliquam rerum molem descripserit exowaueritque ratione & prudentia, tantam habere probabilitatem arbitror, quantam vix aliud, quod Pythagorae placuisse traditur, decretum ullum. Lucratur tamen hic idem Pythagoreae philosophiae locus ex antiqua illa Eleaticorum schola nonnihil lucis, quam Italicae scholae propaginem fuisse in consessis est. Ponebant autem primi illi Eleatici, x ENOPHANEs, ZENO &

178쪽

lius naturae Complexus atque summa: quodque& Deus sit, & omnia simul ia), quam Parmeni dis iententiam Plato in obscuris Iimo, qui Parmenides inscribitur, dialogo, ad id earum rationem inepte transhalit. Nequc vero hoc quisquam proprium dixit esse Eleaticorum: sed quo lipsum illud το ε9 immutabile esse dixerunt, omnemque sustulerunt ex rerum natura non generationcm modo atque corruptionem, sed omnino motum & actionem, id vero est, quod Pythagoreorum rationi opposuisse iidem dicuntur. Perspicientes enim isti philosophi, illud quod aeternum sit, & sua se natura ipsum sustentet; ulli mutationi obnoxium esse non posse;

ex uno illo, seu univcrso rerum ambitu, a quo generationis mundi initium profici 1ci, Pythagorei contendebant, omnem eiusmodi mutationem atque motionem tollere coacti sunt b .

Qua inquam quod ad istam τοῦ ἐνας immutabilitatem attinet, nonnullum inter Xenophanis &Parmenidis decreta discrimen agnoscat lumme Venerand. Mos HEMlvs c . Intellegitur itaque, quale sit illud Pythagoreum iv, cuius rationem Eleatici ex ea tantum parte immutarunt, iquatenus mutatio quaedam in illo ineste putatur:

179쪽

i 8 iplectens reliquas naturas, quas per paries inde progressas esse Pytha rorei volebant, repus an tibus Eleaticis contendentibusque, immobile di immutabile esse το ἔν atque tale semper suisse& suturum esse, quale nunc ei . Quocirca &sensibus fidem Eleatici derogabant omnem, quihus rerum mutationes percipere videamur. Quo loco tamen rursus Illustris Mos HEMIus, Parmenidis partes suscipiens, non omnino eum

sens bus sidem denegasse contendit: sed incerta tantum ea esse, quae sensibus videntur sua: Quod etiamsi ita sit, ad rem propositam nihil interest. Neque in alia ulla re diserre τὸ εν Pythagoreum, ab eo, quod Eleatici ponebant, praeterquam in illo, quod notauimus, discrimine, ipsus Parmenidis uiaxime placita declarant: qui

suo iam eandem, quam Xenophanes atque Zeno rationem reprobaret siue minus, coactis certe inexplicandis naturae euentis ea sequi, quae sens bus videmus percipere , το εν illud plane Pythagoreorum more in duas tribuebat partes,

το Θερμον το , calidum frigidum e); quocirca unde ipluni τὸ εν adsciuerint Eleatici, quamque illud habeat vim, obscurum esse non potest. Quod certius etiam erit, si eam

Parnieni deae sententiae eXplicationem probemus, qUam Ill. Mosi EMIus acutissime in medium attulit, secundum quam Parmenides totus Pythagoreus erit, cui Deus subtilissimus ignis sit, a

180쪽

que το εν nihil a iud valeat, quam illa uniuer satas rerum, quam εν τί ἐνὶ Pythagorae vertar contendimus f). Omnino, ut paucis totum argumentum concludam, tam late manavit ista τοῦ ενος ratio , uti ante Anaxagoram, qui primus antiquissimam memoriam purae simplicisque mentis , quae non iit pars uniuersae primaeque materiae, sed persecte liberi separatique quid, obliteratam ponitus & ncglectam reuocavit, nec inter AzD ptios Phoenicesque ista quidem tempestate, ncque inter Graecos quisquam reperiatur , quin ex primo isto totius naturae ambitu Deum pariter ac reliquas naturas omnes ortum esse ita tuerit. Haec autem opinio quam remotam sapiat vetustatem P Lu TARCHvs

nos doceat , Orphicis placitis huc translatis, Ostendens, ouum istud ex quo mundum generatum esse Orpheus Contendebat nil aliud esse,

nisi signum uniuerstatis rerum, aute generatum mundum omnes reliquas naturas sinu suo compleclantis : ριείτω - - τον ορφικον ἱερον λογον,ος ουκ ορνιΘος μιοῦτον τρ ωρν α,ποφα νει πρεσσυτερον,

ε αυτ οῦ σwsκαθοσίωται cauam Orp/irum s δε- erit m sermonem, qui non modo numι ostenclit alieantiquius esse , sed uniuerse omnem omnium

rerum generationem simul ad illud refert

quare ri I. e. Dioitiroo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION