Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 783페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

rum, pauitates depfditur, vel a phylo, qui aduectus per pulmones o labefaciatos libere transire nesciui, copi ab Ox visseiditate sua irritationem neruosorum villorum producit. Cum vero optuminee in chyli,iseiditatem, nee in puris copiam et aerimonialara agat, ideo lust caussas tussis intactas relinquat, et selum rentum motum ad tempus inhibeat; fieri inde solet, ut oppletioni pulmonum, dyspnoeae, anxietati ot su focationis metui ansa suppeditetur, et aucta per moram puris agrimonia, cellante opii actione lax-tior postea redeat tussis. Atque cum suffocatio et imis ex iste status opto certo procuretur, istud proinde, quo adultior phthisi est , eo cautius adhibendum j licet adultistra ut grauiora in i dies incommoda id postulare videantur. Nee ullum quoque tu p. 33. xi me a Wb opio expectari Irates , si colli quatiuus phthiticos excruciat sudor siquidem optum humores rarefacit et colliquescit, et sudoxem certo inde augere valeti Ast aliter se gerit optum, si putrida et colliquatiua adest diarrhoea: tunq enim victu. Congruo et Opio; quo nihil magis suum inhiberis aptum esse solet, aegris consulendum est: hac tamen inutione idyt Opium, cum adstringentia et anu-:dyna ob pectoris ςonditiones valde insecura sint; et xxpectoratio et respiratio dissicilior reddatur, clysin iis forma applicetur, i Sic Noster optimo cum successu decoctum corticis peruuiani saturatissimum cum lacte praeparatum ad quinque vel sex uncios

cum duo s opii granis uno insundi iussit. . In hydrope spium usum habet nullum, lieet p. 39

a non uultis ob vim , qua sudores prouocat. laudatum fuerit: verum remediis antihydropicis acinumerari non potest, siquidem nec laxitatem solido.

rum, nec vim vitae nimis debilem, nec vasorum eum pressionem; nec . rupturam, nec Obstructicinem, neQ

Iaticis serosi lentorem tollit. Et si etiam bid opit

, cis

112쪽

eis interdum bono cum successu sudorem mouisse visum fuerit, sudoribus tamen nimium tribuendum non est, tuncque Opium in hydrope quidem anasarca, nequaquam vero in ascite proderit. P. 8. In molancholia opium iuuare tantum potest, si causa mere ideatis est, aut ataxia spirituum neruorumque facilis mobilitas subest; sin vero corpus simul aegrotat, parum solatii ab opio in aegros r dundat, imo potius ad lenienda tantum symptomata aliquid facit, quo in casu ut magnas insimul cautiones usus eiusdem postulat. Quid Z quod in priori

adeo casu magnatum cautione optum melancholicis praebendum in , et alia potius remedia eligenda, si quando animus excitandus, aut anxietas leuanda, aut somnus inuitandus est. p. Sy. In mania Opium non adeo laudandum, uti a nonnullis factum fuit; saque valet, non nisi magna cum cautione porrigenaum est. Non raro enim maniam

intendit, siquidem constat, et in sapis adeo hominibus ab opto produci delirium. Nunquam etiam adquietem conciliandam et somnum inducendum maniacis porrigendum Opium, siquidem inter somnia turbulenta dormientis ab opto, et inter somnia tum bulenta vigilantis maniaci summa datur assinitas; hincque somnia maniaci, si etiam dormiat ab opto. inulto magis tetra et turbulenta forent, sique euigilat inter phantasmata, ad saniora ratiocinia non transit, sed sopore discusso aeque ac ante furit et insanit, vel, si etiam quietior factus fuerit, in perpetuam tamen et immedicabilem fatuitatem prolabitur, recurrentibus tamen et per intervalla surio sis deliriis. Praeterea, cum maniaci debilitate cerobri et alui siccitate laborent, optum autem semper cerebri debilitatem post se relinquat et aluum siccam sicciorem reddat, ob has ideo caussas id sane maniaris exhiberi nequit. At vero hactenus de mania sinu

113쪽

sine respessu habito ad specialem eius faciem Noster

egit, nunc vero diuersas maniae species inque iis dem opii usum considerat. In mania it quo prae, p. 73gressa melancholia, cum huius curatio in solutione et eliminatione spisset atrabitarii sanguinis conlisiat,opium non conuenire et sine eo paucis et euporistis remediis, v. g. sero lactis, aqua et fructibus horaeis dictum morbum curari posse, Noster considerate

monet. Sed aliter se habet 0pium in m ni b p.

inanitione: cum enim pharmacum hoc cardiaca vi polleat et humores expandat, iustum ab eo tonum

restitui et delirii solutionem fieri posse, expeffandum est, dummodo id observetur, ut modicae eiusdem exhibeantur doses, siquidem et maiores augere solent delirium. Sin uso contrariuS status, inania nimirum plethorica, observetur, Opium serte, hunc statum augens et specifica sua vi humores ad caput congerenS, propinare non licet; nec etiam exhi. bendum, si spermatis orgasinus et Occultus amor et uterinus furor occasionem dederit maniae. Atque ex omnibus his coniicero nunc licet, maniam sanabilem feliciter absque opto curari posse. Inter omnes tamen maniae species nulla magis optum fert, quam illa, quae nullo. fluidis et solidis inhaerente. vitio a validis tantum animi affectionibus, ira et subitaneo terrore inducitur. Ita in mania, quae lae- minis hystericis et puerperis post praegressam iram aut terrorem gr uiorem superuenit, optime optumdatur, quod et tunc saepe lochia suppressa restituit; interim tamen et venaesectio et laxantia et alia remedia, quae sanguinis aestum compescunt, negligenda non sunt. Opium autem hic propinatur eo fine, ut affectus animi, qui tanquam stimulus neruis inhaerens considerari debet, consopiatur, quo stimulum hunc non sentiant nerui. Praeterea et eum usum habet optum, quod animum pacaro

somnum

114쪽

somnumque prouorare soleat, hincqtie . selicem

serui instrum et curarum obliuionem inducat, sim ubque motus corporis an Omalos, ab animo male affecto pendentes, z0erceat. In genere demum notandum, optum in omni mania neruosa, ut Noster

loqui amat, id est, quando homo ob consensum nimis vividum cum aliis partibus delirat, qui in neruis obtinet, dum dol0r alicuius partis adest, autant 'ai astellus totum neruosum systema perturbat,

p. 88. Ad menses prouocandos multum quidem s cit opium , minime tamen cum aloe , myrrha aliis lye em menagogis specificis comparandum, siuquidem ventriculum simul et intestina debilitat, albmentorum comonem pessundat et aluum retardat, ideoque ad cacozhymiam et cachexiam, ad quam ducit mensium suppressio, viam facilitat. Hinc in curanda mensium suppressione, optum non adhibere, magis Condugit. Verum, quando difficulteret parcius fluunt menstrua et cum grauibus dolori. bus erumpunt, puleherrime se gerit optum. Cum enim mensium dolorificorum curatio in attenuando sanguine eoque meabili reddendo,inque stricturarum et spasmorum relaxatione procuranda consistat,opium sane antispasmodicorum summum, ad reuocandos eos et restituendos multum praestabit plusque proderit, quam em menagoga sola et absque opii combinatione exhibita. p. 93. Altioris indaginis quaestio est, num optum grauidis conueniat. In genere quidem, sine habito re, spectu ad morbiim singularem, grauiditas istud reme. dium fert, siquidem per se plethoram auget et menses mouet. Praeterea et intuitu foetus idem istud non conducit, cum infantibus multoque magis foetibus tenerrimit et immaturis ob aetatem tenellam

minus Eroficuum imo damnosum saepe remedium

115쪽

esse soleat. Sed dantur morbi grauidarum, qui sinoopio tolli vix possunt, quiue hino usum eiusdem urgenti Ita nausea et vomitus. a solo motuum vitio

et inordinato liquidi neruei motu post conceptionem pendentes, Opium ferunt, nec ita, si eadem

ymptornata a sanguine menstruo retento, ad ventriculum regurgitante , neruosque hine premente et irritante proueniunt, quo in casu opium, calefaeiens sanguinemque expandens, statum istum peiorum reddit. Alius morbus, grauidis interdum accidens, di arxhoea est, quae . si a sordibus collectis, aut naturae beneficio sanguinis quisquiliis ad intestina delatis, prouenit, sibi permittenda nec praepostere inhibenda est. Sin vero aluus multum et diu fluxerit, et post recrementa, quae sanitati obfuerunt, satis eliminata, laudabiles humores evacuantur et digestio aegrius succedit, aut alimenta indigesta excernuntur, hincque periculum subest, ne foetus nutritio pereat, de sistendo isto fluxu medicus cogitare statim debet. Si porro tormina, se elum ex utero facile eiicientia, urgent, vel demum si inblestissimus tenesmus, qui abortire facit, accedit, distr- rhoea cohibenda est, hincque huic scopo optime satisfaciens opium, aliis remediis oleosis et mucilaginosis inprimis nequaquam intermissis, propinandum est. Si tussis urget, haecque, praeter caullaS communes, sanguinem plethoricum, bronchiales cellulas irritantem, caussam habet, eaque venaesectione. mannatis, diaeta mollissima et emulsionibus oleosis praemissis, minime cessat, nullum remedium supe est, quam optum. In reliquis autem grauidarum morbis, ut appetitu deprauato, animi deliquiis,odontalgia, cephalalgia ete. quorum ortum in plectora sola Noster quaerit, optum nihil valet, nee tantillum leuare potest. Missis his ultimo loco abortum , a nonnullis morbis praegressis, sed a propriis Irim. XI Pars L H cstup

116쪽

caussis prouenientem Noster eonsiderat, usumque opii in eo perpendit. Nunquam istud remedium locum inuenit, quando placenta ab utero secessit; quando vero dolores in lumbis et olle saero versus

pubem vergentes,' extremorum frigus ventrisque

tormina adsunt, nee ullus adhuc sanguis sese mani festat, aut sanguinis fluxus parcus et placidus ex vaginae ostiolis tantum erumpit, et uteri orificium exacte clausum est, post venaesectionem administratam optum summae utilitatis esse solet; immo conuenit adeo absque venaesectione, nocitura potius, quando sola motuum anomalia in mobilioribus et

hystericis, leui saepe de caussa inducta obseruatur,

vel terror, neque tamen ira, abortum minatur.

p. io 7. In doloribus ad partum spuriis, orificium uteri constringentibus, quando a sordibus intestinorum proueniunt, clysmate praemisso, optum optimam medicinam dat, eandemque etiam largitur, si quando isti a sanguine, in vasis mesaraicis et mesocolicis turgente, dependent, quo in casu tamen vena et in sella obstetricia iam constitutae secanda est. Sic enim optum relaxans orificium laxat foetumque pellit. optime etiam optum dolores coercet, qui post partum excruciant, quiue inprimis a relictis grumis sanguinis in utero aut lacerae placentae partibus et inde constrictis uteri fibris musculisque abdomina libus dependent. Caute tamen semper istud exhibendum, et ab eo abstinendum, quando febris lactea ingruit, nec unquam optum dandum, nisi dolores grauiores et motus solidorum anomali id postulent, iidremque aliis remediis haud coerceri se patiantur. Nunquam etiam obliuisci debet medicus, optum systemati neruorum delicatiori aduersum esse, neque unquam locum hie habere, nisi graue malum gra ii iiis post se trahens. selo tamen opio abigendum. adfuerit. Caeterum lochiorum suppressio nunquam

117쪽

inde metuenda, p0tius fluxus eorum expectandus est, siquidem optum, motum humorum ciens stri .cturasque tollens, lochia suppressa restituit. Mi rum autem videbitur, optum, licet lochia pellas, iisdem tamen, si nimia fuerint, sub certis conditionibus optime mederi. In eo nimirum casu, ubi grumi sanguinis, concrementa polyposa, portiones lacerae placentae uterum irritant et contractionem minutissimorum osculorum impediunt, aut quando secundinarum extractio incauta et dolorosa laesionem vasculis intulit, summae utilitatis optum esse solet. Quando autem lochiorum fluxus nimius animio impetu sanguinis ad uteri vasa propulsi dependet, aut aliquid in uteri cauo praesens est, quod vasa eius nimium dilatat, quodque impedit, quo minus iste ad statum naturalem acced 're possit, vel etiam quando incredibilis copia sanguinis deperdita est, optum propinari non potest. In diarrhoea tandem

puerperarum, lochiorum suecessum ordinarie mutante, hincque multa cum Circumspectione tractanda, opium, obseruatis quibusdam cautionibus, Noster suadet. Quando nimirum eadem ex vitio quodam diaetae commisso, frigore adnusso, aut potu fermentante, aut victu incongruo, aut terrore et . oborta deprehenditur, Opium Optime conuenit, quod,

si nihil ingessit puerpera, sordes accumulans, sed

frigus t*ntum externum aut terror, humores versus

interiora urgens, di arrhoeam producit, intus sta ctim propinari potest, in diarrhoea autem a viilia incongruo aut potu blanda laxantia et clysmata prius usurpanda sunt, sique tunc aluimae excretiones neu liquam remiserint. opio demum eae pacari possunt Sic autem lochiorum fluxus saepe restituitur et diar rhoea cessat. Progredimur ad morbos infantum, quibus optum p , 3 ovalde n*ciuum et nullum remedium esse, multi Au H z ilores

118쪽

ctores assirmant. His etiam Noster sere suffragari non dubitat, siquidem obi cerebri et totius neruosi systematis compagem molliorem optum eminentiores effectus edere, certo persuasum habet, idemque remedium, si medela ulla ratione aliis pharmacis impetrari possit, apud infantes prorsus abesse. suadet. interim tamen, si quando in orbi eo usque increscunt, ut opium absolute postulare videantur. mortisque periculum alias subsit, atque morbi nullo pharmaco quam opto declinari se patiantur, amceps istud remedium et tentandum esse, Nostera sierit, et sYDEN HAMI exemplo exeitatus iutribus potissimum morbis, vomitu nimirum et de octione enormi vehementi dolore et insigniori spirituum animalium ataxia, Vsum eiusdem Commmendat. In vomitu quidem non nisi idiopathico. remediis quibuscunque incassum tentatis, paveas guttulas laudant liquidi cum fructu propinasse refert. Pari quoque ratione opto in diarrhoea ab acido, coagulato lacte, viscidaque saburra producta, usus est; id vero obseruandum esse praecipit, ut an-tacida absorbentia, rhabarbarina, clysmata demulcentia. topica aliaque prius propinentur, his quo adhibitis tum demum optum exhibeatur, si dei'-ctiones numerosissimae, vires penitus exhaurientes, urgeant et mors inde metuenda sit. Et tormina insentum, diarrhoeam non raro comitantia, a lacte caseoso et acida acrimonia prognata , Opium po stulant, si vehementia sunt, et febres, inflammatio

nes . conUulsiones aut mortem accelerant. No

tandum vero, semper in iis an tacida terrea. quae summi hic usus sunt, largiori copia propinanda esse, oleum quo amygdalarum dulcium aut gelatinam cornu cerui ouorumque vitellos exhibendos, hisque exhibitis, spasmorum saeuitia perdurante, tandem mi nutam dosin laudant liquidi porrigendam esse. Ca-xiendum autem est, ne nimis cito ad hoc accedat

119쪽

medicus, huicque soli fidare, sed semper. ae si id non

datum esset, in exhibendis absorbentibus, demulcentibus, clysmatibusque pergat. In dentitione dis-ficili, si diarrhoea nimia est, et summa debilitas et conuulsiones inde metuendae sunt, optum prudenter et circumspecte cum absorbentibus exhibitum conducit. Quod ad infantum conuulsiones spectat,opium, si eaedem a saburra acida et viscida pr me-niunt, Certissime nocet, cum eam non corrigat,

eandemque potius, aluum sistendo, in infestinis di lius morari faciat. iuuat vero . si a frequentibus nimis alui deiectionibus dependent, vel si a dentitione dissielli, febro inflammatoria nondum stipata, proueniunt. Sique demum nutricum aut matrum temror infantum conuulsionis caussam sistit, optum lactanti circumspecte exhibitum optime conducere, Noster autumat. In tussi tandem conuulsiva, a cruditatibus ventriculi producta opium nocere, immo et in ea tussis conuulsiuae specie, quae manifesta viscudi muci reiectione non stipatur, sed tenuissima aer, monia bronchiis impasta,neruosos villos irritat,rarius optum requiri, nec, nisi summa motuum violentia aliis remediis id interponi vellet, conuenire, Cl. Auctor asserit. Senibus in genere consideratis, d pople iam p. 16o. Prae aliis proclivibus, optum. congestiones ad caput excitans, non prodest, siquidem eos ad apoplexiam disponit: eandem quoque ob rationem in haemorrhagia narium, quae senibus interdum accidit, quaeque congestiones ad caput notat, idem remedium

n0n conuenit, iisdemque raro et circumspecte exhibendum est, si de vigiliis molestis conquerantur In tussi senum habituali optum abesse debere, in catarrhali vero transitoria, aliis non cicuranda, si nimis asstixerit ac speciales aegri circumstantiae non contradixerint, Optatum se exhibuisse, ab usu ta-

120쪽

men diutius continuando semper alienum fuisse, Noster perhibet. Nephriticis demum et calculosis seni. bus dirisque vesicae spasmis assi illis unicum saepe ab

opio sperandum leuamen, a largioribus tamen et nimis repetitis dolibus religiose cauendum esse, monet. p. i69. Haec de usu Dpii interno : quod ad externum attinet, eum aut nullum esse, aut valde paruum, aut non tantum, ut putatur, Cl. Auctor existimat. Difficulter enim pro varietate morbi eiusque gradustum et pro varietate loci, siue cute tecti siue minus, demum et pro ratione in Certae quantitatis elementi

volatilis, quod ex massa opii se proripiens Corpori insinuatur, determinari posse quantitatem opii, topice usurpandi, docet. Immo potius dictum remedium

pro natiua su a indole ut pharmacum acre irritans et calefaciens acturum, idque eo magis, quo maiori co

pia spplicetur, quo diutius parti adhaerescat quoue

pars haec sit tenerior et sensibilior, neruosque pene nudos actioni exponat, obseruandum esse, ostendit, optumque externo applicatum, vim anodynae e diametro contrariam, id est,summe irritantem possidere, experientiis confirmat. Sique etiam optum, externo applicatum , dolores mitiget, istud sane eos aliter, quam sensum inhibendo et interdum ipsa su a aerimonia mitigare, Noster putat, simul tamen hac

ipsa eosdem etiam non raro mirifice exagerbare,

monet. lnprimis autem usum opii in clysmate damnat, mortemque in intestino recto inprimis dysenterici producere, asserit. Non enim sanguinis motum opto eohiberi, potius eum incitari, copiosius irritatione allici, inflammationem augeri eamque ad necrosin disponi, arbitratur. p. a ro. Vltima sectione Opium nunc consideratur tan-qunm venenorum antidotum, pro quo a permultis per longam annorum seriem habitum fuit. Attamen opium vix inter antidota vera collocari posse, Noster

SEARCH

MENU NAVIGATION