장음표시 사용
121쪽
Noster ostendit, nec ullum venenum ab eo debellari, sed spasmodi eos tantum motus, a Veneno excitatos, supiri. Non negat itaque, dictum remedium, quoties spasmi et dolores a veneno nascuntur, PrO- 'desse posse, inconsiderate tamen datum, minime
ullum usum habere, nec unquam boni quidquam praestare, si quando optum, ut facere solet, eliminationi veneni et motibus , ad eliminationem necessariis. reluctetur. Ast ubi altius inhaereat corpori acre venenum, et spasmi et conuulsiones non in ali. quibus visceribus, sed in toto iam corpore dominentur, optum concedendum esse, simul tamen cum
lacte et oleo exhibendum putat. Ultimo loco exponit Cl. Auctor, quibus antido P. 229tis pugnandum sit, quando ipsum optum ut venenum agit. Constat enim, optum, si vel taedio vitae, vel imperitorum medentium culpa, vel inse-lici errore largiori in dosi ingeratur, periculosissima inducere symptomata, immo ipsam post se trahere
mortem. Hinc, nisi pessimus rerum status adsit, omnibus remediis superior, illico occurrendum est. Primo itaque vomitoria exhibere suadet Noster, quo excutiatur in ventriculo haerens optum; cumque etiam in ventriculo hospitans optum venenum emu-uiis suis non solum neruis communicetur, sed et delatum ad massam sanguinis, hanc ipsam admodum turgere faciat, et pulsum plenum celeremque cieat, commode etiam et non sine fructu venaesectionem administrari, innuit. Interdum quoque purganti antiphlogistica eligenda esse, eaque pariter ac Vςnao sectionem tum demum locum habere, quamdiu pulsus vigeat et fortissimus ac celerrimus sit, minime tamen, ubi tardus et debilis ac exilis reddatur, au tumat. Cum autem ob difficultatem deglutitionis
122쪽
benda, eandemque ob rationem Varia acria remedia vesicatoria. epispastica idque genus alia externis c0rporis partibus applicanda esse, innuit. Prae reliquis tamen inter praestantissima opii alexiteria, ac, da inueniri, hisque nihil essicacius agere, ideoque, si fieri possit, eadem ingerenda esse, Noster monet, reliqua autem passim laudata antidosa, ut vinum, balnea et remedia volatilia, aut nihil iuuare, aut in niseste noxia esse, hinc nunquam usurpanda, arbi
Commentarii Societatis Scientiarum Harlemensis Pars V. etc.. 6ssertatio G calce Auctore L. S. DE CRTU π1-L' es 4 c n. Ex lapidibus calcareis, nimis longo tempore aeri mpositis, postquam sal et sulphur amiserunt, calx haud satis tenax coquetur; pariter calx, aut nimis, aut non satis diu cocta, ad exstruendas moles apta non est. Porro ossiciendum est, ut calx, bene cocta, cum aquae purae neque insufficiente neque abundante copia temperetur; viue sic bene cocta. bene temperata, et in fodinis asseruata arenas iusta quantitate et qualitate misceatur. Calce recte praeparata respiciendum est ad saxa et lateres,
e quibus structura fit. Hi enim nunc plus nunc minus aquae imbibunt; adeoque calx pro siccitate et
123쪽
porostate laterum, aut plus aut minus aquae comtinere debet. Si lateres et calx nimis humida com- ,
pinguntur in structuram, petrefactio siue exsiccatio nimis tarde contingit, et opus nimis lente solide- seit. Sal enim cum nimia humorum copia intra p. 7. poros diuisum, in floscella egreditur, et murus non prius consistere et continere incipit, quam lata humorum quantitas per poros calcis et lapidum exhalaverit. Quo in loco Auctor rectissime obseruat, id, quod etiam nostris in regionibus magno cum aedificiorum damno exploratum saepissime est, muris nullam soliditatem ideo conciliari, quod, quum lenti sint ab humore, seruente opere humiditates non satis effuere patimur, quapropter soliditatis viri tem prorsus amittunt. Vsus calcis de saxo coctae ad moles id aqua exstruendas singularis est; sed tum calci vel caementum, vel, ut in Italia aliisque in locis obtinet, puluis puteoanus admiscetur, quod, quomodo fiat. ab Vitruvio II. 6. dilucide est ena xatum. Deficiente lapide calcareo, ex conchis P. z3. earumque testis calx exc0quitur, de quo Auctor po tissimum verba lacit, cum quod ingens concharum copia in littoribus Belgiae, exiguis sumtibus, legitur, tum quod in struendis supra terram aedificiis et muris, qui minoris molis sunt, omnino utilis est.
Huius praeparationem, atque cum arena et caOmento mixtionem Auctor breuibus declarat, neque sibi temperare potest, quin eius macritate parietes evanidos, atque satis infirmos fieri putet. Hinc in Belgio calx testacea cum puluere ex latericiis lapidibus atque aqua marina, loco fluviatilis, praeparatur. Sunt, qui calci de saxis testaceam praeserunt. quibus tamen, tantum abest, ut as entiatur Auctor, ut p0tius huius laudando virtutem, illi primas iure merit0que partes deserat. Interim usus calcis de testis per totum Belgium maximus est, namque sumtus
124쪽
sunt' minores; innumeri homines, qui legendis conchis operam impendunt, inde vitae sustentandae eertissima quaerunt praesidia; pecunia non ad exteras ab Ortatur regiones; agrorum torfi fertilium p ossestores ex eius venditione lucrum insigne sa-ciunt, et perplurimos operarios in torsi fodinis occupatos alunt. In fine Auctor magnopere suadet, ut aedificia publica, ingentis molis quae sunt, tem-Pla, e g. aedes societati S, armamentaria, ponteS, et structa in mari opera, emissaria, moenia et munimenta, sigillatini' Omnia ex calce de saxis exstruantur.
P. 3s. 2 'Uxplicatio parabolae Matthei IX, 16. Auct.
H ER M. v E N EMA, ex latino in Belgicum huc traii lata sermonem. P. 69. 3 Ad Doctisi . Virum, T HOM AM SCH ENNE, de inoculatione variolarum A. V. GHERT epistola. Auctor, qui physicus Baroniae Bredensis meret, ad' s CH ENRI UM tres casuS perscribit, quos sibi variolas implantanti sors atque fortuna obtulit. Primus in iuuene IT annorum erat conspicuus; ex Cuius vulnere , facta insitione . ingens puris copia vltra octiduum profluebat, sebricula interea temporis non cessante; ex quo concludit Auctor, futurum fuisse, ut variolae iuueni huic naturaliter contigissent admodum malignae et purulentae, quarum materia per insitionem ex corpore propemodum educta P. 8 P. fuit. Secundus casus praestantiam insitionis ostendit, siquidem iuuenis, cui insertae erant variolae, neque vocem, neque respirationem, neque deglutitionem ullo modo haberet impeditas, neque sym-Ptomate quodam ancipiti in periculum esset adductus. Tertius casus primo similis est; namque virgo Isi annorum mons tum profluuio proaima, copio-
125쪽
copioso pure extrinsecus per exulceratum vulnus emisso, sanata fuit. vi Solutio trium p oblimatum ex arte muniendi δε- P. 97.
s 'Potentia naturae se er gii conferuationem sui P. II δ. activa, confrmata pyr gularem arboris in suo trunco iradicationem , Azffore I. F. DRYTHOU T. Erat Hagae Comitum tilia Raanosa. Centum amplius an- .norum, tamen iuueniliter virescens et ligno foliis-ique manifesta iuuentutis prodens indicia. Ista arbor procellarum vi deiecta singulare praebuit spectaculum; quippe actis in ligno trunci adulto et putrido radicibus, inde per plures annos nutrimentum ceperant rami, phoenicis instar suis ex cineribus reuiuiscentes. Truncus erat intus cauus et superne in duo diuisus brachia caua, ex quorum uno ad fundum usque radix Carnosa procurrebat, in i-piens a callo siue corpore calloso, quod forte ex amputato ibidem ramo ortum ducebat. Similis ra- dix ex callosa materia orta per truncum descendebas, et alias circum se, quin immo ex se natas radices habebat perplures, adeo ut intus in trunco totum quasi radicum systema appareret, viriditati et
vegetationi arboris proficuum. Truncus cauuSi trium supra fundum, ubi fissuram sursum egerat, pedum interuallo materia terrestri, humo simili, re pletus erat, in qua radices versus landum tenuiore si consi flebant. An vero istud radicum systema in terram alte defixum esset, id, licet maxime sit verisimile, assirmare Ructor non audet, quum truncum
non nisi per partes eradicari vidit. Post illa Auctor de simili in aliis ,rboribus radicatione sollicitus, saliricem tandem inuenit, haud procul ab Haga Comi- , tum, eodem modo radices. intus agentem, i filiai
126쪽
tilia, ulmo, quercu, fago, quarum ultra ducente. nas examinauit, nunquam eiusmodi quid obseru uit. Duas quidem uinos similiter intus radicatas reperiit, atque in liliis talem radicationem haud infrequentem esse ex intento suis rebus hortulano au. diuit, qui annosissimam tiliam intus plenam radici-hus crassis Hagae Comitum exstirpaverat. Ad haec illustranda Auctor varios salicis ramos aquae et terrae humidae indidit, quos intra breue tempus radices agere expertus est; id, quod uiplurimum accidit, quando salicum frondes ad fluviorum ripas, ubi laete creseunt, in terram infiguntur. Sub finem tractationis de partibus radicum consistentibus curiosius disseritur, ad rem adcommodantur praesentem, et ipsa in ligno radicatio nouis comprobatur experimentis. 8. O Obseruationes super numero mortuorum annis 17 6. 17S 7 et 17S8, quibus ultimiis duobus, varim 1ae Raga Comitum late gnafabantur Auctore THONA SCH ENKE. Cl. Auctor primo loco ostendit, eos, qui variolis ex insitione correpti sunt, iisdem non secunda vice tentari; et sOER H A AVIT
effato prophylaxin insitivam tutam certamque esse commonstrat. Deinceps ex indicibus mortuorum menstruis, qui Hagae Comitum sunt, tum insitionis praestantiam, tum ipsum variolarum morbum tam pestiserum, quam antiquis temporibus, hodie eulta arte et experientia, docet non esse. s8. Curatio notabilissi Me ex adipe renum ortae per G. TEN HAAFF. Quem Auctor describit casum, notatu dignissimus est. A. 17S d. s Iun. s mina Nostrum conueniebat, de malo conquesta,
quod tribus inde annis perpessa esset. Exiguum admodum erat plane supra femur foramen, ex quo
127쪽
quotidie nunc plus nunc minus, aquae sanguinstinctae, saepe purulentae, exstillabat. Femina caussam mali rogata fuisse sibi, respondit, ante aliquot annos, in loco affecto exiguum quoddam tuberc. Ium, ex quo magna subinde humorum Vis propullulauit; fuisse sibi iam antea circa lumbos molestum apostema, quod celebris quidam chirurgus scalpello dissectum aliquamdiu tractauerat, et penitus co sanatum dixerat. Vicere igitur probe examinato, oseillum sius Auctor Noster tam angustum vidit, ut
vix nodulum styli immitti, internam autem cauitatem aliquanto ampliorem ad nouem usque pollices commode immergi pateretur, donee circa renem dextrum in materia cellulosa desineret. Hinc ex praecedente abscessu ortam esse fistulam suspicabatur. Ulcus enim in cute solummodo sana. tum caussam praebuit, ut materia in carcerata in renum usque adipem sese penetrauerit. Feminae, an
fistula sanari posset roganti, per incisionem posita
respondet; in quam demum consentit, testimoniis A Latrui et viNκ ii sic fistulam itidem explorantium
confirmata. Fistula cultelli subtilis ope subito ab Auctore resecta, sanguinis profluuium spongiis, carptis linteis, et impositis subinde emplastris cohibuit.
vlteriorem autem vulneris indagationem, ne semina nimio dolore assiceretur, in opportunius tempus distulit. Religatis triduo post fasciis, fistula,
quanta erat, Ozulis obuia, tanquam canalis ab orificio ad fundum usque, digiti habens capacitatem, apparebat; prope orificio inferne multo angustior quam superno. Callum, quo interna cauitas obducta erat, Auctor a tunica cellulosa degenerata. siue a vasorum circa os fistulae, apicibus striarum instar complicatis et arctissime inter se connexis, ut quasi cutem duriorem Moerent, derivat. In imo
fistulae fundo reperiebatur sacculus fistulosus, cam
128쪽
cinomatis instar, profunditate pollicis: id, quod
satis commonstrabat, fistulae sedem in renum adipω33. contineri. Post illa, Auctor operam dedit, ut vulnus, unguenti ope digestiui, suppurationem contraheret, quo facto, fistulae cauitatem propius inspexit. Materia callosa internis parietibus firmiter adhaerescebat, immitto autem in imum saecum fi- Iulosum digito, corpus renis dextri contingi, atque satis animaduerti poterat, ipsum renem pure, aut ulcere aliquo nondum infectum esse. Attamen exigua deprehendebatur sacci cauitas, superne qua- dantenus elastica, ac si tenuis super eam chorda eL set tensa. Tunicae callosae separatio nouo prorsus modo, nempe per eius scarificationem, instituebatur, eis praecipue in locis, ubi crassissima videbatur. Insuper varia adhibebantur prodentia et mundificam tia, quibus cauitas totius fistulae replebatur. Quod autem ad saccum fistulosum in fundo attinet, ad eius sanationem chorda supra eum tensa discindebatur. ut ingressus haberetur. Suspicatus quidem Auctor erat, hanc chordam forte neruum lumborum esse. neque deceptum sese vidit, quum aegrota, dum discindebatur, ingentem dolorem a crure VSque ad plantam pedis perciperet. Sequebatur titillatio, mox ingratum frigus et apathia, praesertim in coxendice, cum dolore leniore ἱ quae symptomata aliquot diebus post prorsus cessarunt. Vicere ulterius
considerato, et aliquoties examinato, quum eius
fundum Noster penitus haberet cognitum, nequo quidquam sanationi obstare intelligeret, eam hoc modo expedivit. Loco digestiuorum et bals inicorum, quorum in eurandis fistulis ingens usus est Auctor, adhibuit aquam phagadaenicam; qua qui'
dem ulcus saepe lauatum et lintea mentis tectum, ex
trinsecus labiis eius ad se inuicem unitis: emplastris constringentibus et deligatione retentiva traflatum.
129쪽
breui tempore saristium est. . Et quibus Auctor varia corollaria iuper Estularum curatione deducit, et in sine addit, nephrotomiam adeo dissicilem non esse, i nodo neque temere neque sine praUcedente abscessus in xene ihm exsistentis indicio, instituatur. 8) Gangraenose excrescentia tu capite membri viri- D. I98 sis per ligaturum huius partis c rata I e I. GRAS HUI S. Vir a annorum phimosi laborans de malo in capite penis conquestus, obseruauerat aliquando in loco
assecto pustulam, globuli instar, enasci, qualia ab
chirurgo quodam resectam, anno post nouae excipiebant, eo ipso quidem loco excrescentes, et l1omini metum facientes haud vanam. Itaque, quo rectius natura mali aestimari pollet, Cl. GRASHuis praeputium discindere et glandem retegere decreuit. Quod cum effecisset, atque cum exercitatissimo chirurgo Io. RUURH οε die post caput periis nudum examinasset, totum pustulis opPletum malignis , vix aliter quam per ligaturam, quin totum mox inficurent penem, cohibendis apparuit. Suscepta igitur est ligatura, ad quam aegrotus prae reliquis remediis pronus videbatur : immisio in urethram cathetere, caput penis paulo insta locum ame-ctum subligauit, eo quidem die aegrotus dolorem satis immitem, nocte tamen modicum sensit. Liga. tura secundo tertio et quartordio magis. magisque adstringebatur, quinto demum capitulum prorsus obalienatum resecabatur, sine ullo eius rei sensu, et
aegrotus paulo post sanitati feliciter restituebatur.' Descriptio infrumenti noui adsu fusilenium v*- P. zo
fulciendum varia excogitata hactenus sunt subsidia, annuli cerei aut ex subere consecti, patellae atque huius generis alia ; quae, licet satis apte construuntur,
130쪽
pleraque tamen minus commoda habentur ; et, quod mirum est, eiusmodi annulus de vagina aliquando, materia lapidea incrustatus, Hagae Comitum ed Chius est. Auctor his remouendis dissicultatubus aliud inuenit instrumentum, quod facile in v ginam immitti, contineri ibidem, et pro lubitu e trahi posset. Constat ex cylindro argenteo cavo, longitudine va Sinae; intus habetur cochlea, qua intorta, quatuor elateres ei assixi superne capitibus suis subrotundis sic coeunt, ut instrumentum satis commode in vaginam inferri possit. Eo immisso. fi cochlea rursus extorquetur, elateres hiascunt, et apicibus suis ope fili sericet, cera obducti, craticulam formant, cui uteri collum innititur. Imfra cochleae applicatus est annuluS, per quem ducitur fasciola, qua alicubi alligata instrumentum seruatur retineturque, si qua sorte e vagina inopinato elaberetur. Est Hagae Comitum argentifex, sua arte insignis, KR IMPELMANNUS, qui inter alia complura instrumenta chirurgica, id quoque, cuius descriptionem delineauimus, secundum Auctoris nostri praescriptum conficit. p. III. LO C. CHAIs de Origine inocutitionis variolarum ex gallico inbelgieum sermonem versa tractatio. Suspicatus diu Auctor fuerat, Arabes, ut sexto post C. N. seculo primi super variolis scripserunt, sic
Primo sorte omnium de earundem insitione cogitasse. Namque communis est opinio, variolarum insertionem nostro aeuo , anno scit. I7I , inuentam, aut saltem ex Turcia aduenam, per omnem
Europam late diuulgatam esse. Contra e in sentemtiam pugnat tum vestutissima Vallesiae variolas persei.ctionem communicandi consuetudo; tum insitio variolarum ipsa inter Sinenses usitata, qui quidem tempus et modum inuentionis aeque ignorant. Tandem