장음표시 사용
431쪽
trauersed componitur. Quarum partium deseriptio, cum nimis longa sit sutura, ac sine figurarum inspe- .sione haud parum obscura, lubenter eam hoc loco
Exteriores erucae partes, quales mi Oscopia p. 67. visae apparent, norinullaeque solidiores in erucae compore contentae partes, quinto capite explicantur. Cutis eius multos sulcos, filaque alba aut vasa, irregulari modo inter se contexta, ostendit. et a duabus tunicis, inter se tamen arcte connexiS, componitur. Earum exterior solidioris substantiae est et granulosa, interior vasculosa, neruis filamentisque vaso rum similibus constat. PaucoS, paruos, cauOSquo
pilos eruca haec habet, quorum pars superior plana est, et serpentum in modum eontorta quasi apparet. Qui eos continet nnulus, squamosus est, paullu-liumque super reliquam cutem, cuius tunicas perso-rat, eminet. Ipsa vero pilorum radix ad molle illud stratum pertinet, quod cutem interius inuestit, neruique in hoo strato ad xetis formam compositi,
ad ipsam pilorum radicem ibi progrediuntur. Pars
autem cutis pilorum annulum cingens, tenuior est et flexilis, variasque plicas, versus pilos ut commune centrum directas, ostendit. Ex quibus omnibus concludit Noster, pilos paucos erucae, cum spinis potius comparandos, Corpus eius non tegere posse, sed, cum cutis erucae nimis dura sit, quam quaο sentire aliquid possit, pilos hos tactus organon esse. Vectibus enim eos comparat, creditque impressionem in uno extremo sat iam, altero neruis subiectis communicare. Quod magis adhuc per experimenta confirmatum est, cum tali pilo tacto eruca motu suo, se tactum sentire, doceret. Stigmata erucae, exterius considerata, sol* inter se p. 7r magnitudine disserunt, cauitatemque satis profundam monstrant, quam eStrinsecus circulus eminens spirae putruis
432쪽
puluinatae capiti similis, un spere de bourretet et ad
c uitatem squamosus, ambit. Intus duo labia adparent, quae in vivento eruca nonnunquam aperiuntur, non periodico aut regulari motu, sed ex sola erucae voluntate. Fis ura vero inter illa labia perpendicularis quidelm est, sed tamen ita comparata, ut obliqua sit, uno labio super alterum eminente. Brumis, quem habent ista labia, color ex pulposa quadam et Diabili massa oritur, quae separata et lente visa adparet composita esse ex paruis cauliculiS, extremitatibus soliorum abietum similibus. Cauliculi hisquamosae naturae sunt et pellucidae, superiusquefoliis quasi ornantur, atque ad se inuicem appressi brunam illam, labia inuestientem, massam essiciunt. Videntur hi cauliculi corpuscula in aere volitantia arcere, ita, Vt aer, per eos tanquam per fistrum transiens, extraneas partes, quae, si intrauerint erucae corpus, obstructionum causa esse possent, in illis deponat. Reliquus stigmatis paries ex squamis minoribus elasticis compositus est, quorum unumquodque praeterea duos musculos habet, quibus, prouti lubuerit, vel claudi vel aperiri possit. Vere tamen erucam respirare posse Cl. Auctor dubitat, quamquam insignis vasorum aereorum copiR, per eius corpusculum distributa, id suadere videtur.
Licet enim Noster alternantes motuS nonnunquam interps copiorum ope in erugae corpore Obseruauerit, magis tamen hi esset tus alternantis contractionis dilatationisque cordis, quam respirationis esse videntur. Quodsi enim erueam in spatio, aere vacuo, detinemus, exinde neque mutatio eius in phalaenam impeditur, neque ea ulla signa incommodi inde percepti dat, Cum aerem nimis dii atatum pro lubitu per stigmata emittere, ipseque aer, in bronchiis contentus, per Cutis poros
egredi possit. Aerea porro bulla, quae in stigmati-
433쪽
bus erucarum submersarum, ut plurimum, conspicitur, minime vel augetur vel diminuitur, et erucae sub aqua non solum vitam per aliquot dies sustinent, sed et vltra sito dios sub ea detentae, si temperato loco siccantur, inina duas horas vitam motumque recuperant. Credit itaque Noster : vasa quidem
aerea maxime erucis esse necessaria, aeremque admotum musculorum essiciendum cum neruis conssu
rere, cum stigmate oleo inuncto mouendi facultas in annulo, ad quem pertinet, pereat, oleo dissipato vasisque apertis iterum excitanda; eas tamen haud respirare, cum nec in aurelias mutatae respirent. Anteriorum erucae pedum singuli, quinque diuer- p. 8 p. sis supra se mobilibus, et articulatione iunctis partibus componuntur. Articuli vero hi ex cutis, pedes obducentis, sexilitate proueniunt, cum ea hic tantum, musculorum, qui sti inseruntur, actioni, cedat. Vngue uncinato terminantur, cuius basi duplex appendix affigitur, cuius extremitati in interiore pedis parte absconditae, varii musculi unguem mouentes adhaerent. Intermedii peder a prioribus omnino p. 8 . differunt, cum maiores breuioresque sint, nullamque inter se articulationem, et in uniuersum coni irregularis et truncati figuram habeant. Eorum extrema pars, a Nostro Planta dicta, pro lubitu ab eruca vel clauditur vel aperitur. In media eius parte crista quasi adparet, a cute duplicata recedente lammata , cui interius musculi adhaerent. Exterius banc plantam coronao instar cini ambiunt, quoruin mucrones vel extrorsum Vel introrsum, prout erucaeorum ope aliquid comprehendere vel dimittera vult, flectuntur. Duplicis magnitudinis sunt iii dispositi, ut maiori minor, huicque iterum maior respondeat. Non solum membrana aliqua, qum mediam eorum partem inuestit, sed et ipsius cutis ope quam arctissime pedi adhaerent, numerusque eorum
434쪽
in diuersis pedibus, et pro diuersa erucae aetate ve-P. 89. hementer distet. Poseriorer vero pedes in eo ab intermediis recedunt, quod se inuicem sere contingant, anteriusque semicirculum tantum uncinorum
habeant, qui matures sunt, magnitudine eorum in p. 9Q- lateribus decrescente. His immediate superiacet
anuS erucae, eo tantum tempore, quo eruga e
crementa eiicit, conspicuus, cum alias triangulari
valvula tectus sit, quae, similis cum cute substantiae, ultimum annulum finit. p. 9 Exposita hac ratione partium, quae in eruca exteriores sunt, fabrica, ita Noster de partibus eiusdem interioribus agit, ut in capite sexto generalem quandam earum ideam praemittat, et sequentibus capitibus separatim de singulis iterum exponat. Liceat nobis de singulis paullo accutatius disserere, ut, quae in diuersis locis de iis traduntur, collectavio quasi intuitu lectorum oculis subiiciamus.
P. 93- musculi erucae forma et colore a musculis maiorum animalium disserunt. Natura sua molles sunt, facile cedentes, lymphaeque coagulatae limstar pellucent, et ex coeruleo gris eum Colorem habent, ut microscopio viii elegantissimum spectaculum, ob argentea bronchiorum filamenta per eos distributa, exhibeant. Spiritui contra vini immissi, densiores fiunt, et opaci albique, tendinumque quasi colorem bronchiis evanescentibus acquirunt. Media horum musculorum pars ab extremis , nec crassitie nec latitudine dissert, ut pauci
ventrem habeant, nam, ut plurimum, non in media parte, sed versus fines dilatati, similis ubique substantiae . et coloris sunt. Extremitates eorum vel integumentis, vel squamosis aut membranaceis locis partium, quas mouent, adhaerent, reliqua
435쪽
Plurimi ex iis se inuicena decusant et varie diuidunt,
ita tamen, ut diuisae partes nouos iterum musculos efficiant. Omnes inuestiuntur membrana communi,
componunturque fasciculis parallelis longitudinalbbus, propriis membranuliS iterum obuolutis, inter se connexis. Fibrae vero ipsae, serpentinis flexubus contortae, sunt Culos quasi reserunt. Duplici eas fibrae substantia compositae sunt, uti Noster in araneis vidit, molli, et duro filamento spirae in modum contorto, unde fasciculi ipsi spiralem figuram habent. In uniuersum vero musculos hos fibrae, membranae, bronchiae, nerui, nec non adiposae oleo
saeque partes efiiciunt. Ipsos vero musculos, qui p. lr . sub integumentis statim symmetrici in variis sae p. I si . tis siti sunt, Cl. Auctor specialius in septimo
et octauo capite examinat, qualesque in erucae compore in dorso aut ventre aperto successive adpareant describit, anatomica simul administratione, qua in disseeandis delineandisque iis usus est, indicata. Diuiduntur vero omnes ab eo in tres classes, quarum singulas per aliam litterarum figuram, in aeneis tabulis huie operi adnexis, distinguit: in dorsales scilicet, qui inter sup eri orem et lateralem lineam in seruntur, in gutricor, qui insertionem suam inter inseriorem et lateralem lineam habent, et in laterales ita positos, ut lateralem lineam decussent, una insertione ab hac, altera ab altera lineae huius parte sita. Ἀ-xietates horum musculorum nee non figuram situm que in erucis, pede uno vel altero Carentibus, qualeS nonnunquam occurrunt, fusius Noster describit. Adiecta tabula docet, in uniuersum in erucae corpusculi exterioribus partibus musculos inueniri 16 7, quibus si ras, quos in capite, et a I 86, quo Sin canali alimentorum Noster inuenit, addimus, stupendam copiam carnium in tantillo corpore nemo non mirabitur.
436쪽
His de musculis propositis, Cl. Auctor terebrum, medullam Dinalem, ganglia neruosque considerat. Medulla spinalis et encephalon erucae, si Cerebrum eam habere dici potest, multum a nostra medulla Cerebroque differunt. Quamquam enim pars quaedam in capite eius contenta, quia plurimi, per caput di, stributi, inde oriuntur nerui, cerebrum vocari potest haec tamen ipsa aperta iacet, admodum parua est, nullosque lobos aut anfractus ostendit, et cum duodecim aliis partibus, quae sibi inuicem ex ordine accumbunt, adeo conuenit, ut, hanc partem cere . brum vocantes, illis quoque cerebrorum nomendare debeamus, et eruca tredecim hac ratione cerebra habeat. Has itaque partes omnes, quae en
cephali ossicia in eruca praestare videntur, ganglia Noster a figura vocat, numerisque, a capite initium laciens, ea a se inuicem distinguit. Est autem medulla spinalis in eruca, secundum ventris longitudinem , inter duo longitudinalium musculorum strata ita posita, ut libera sit, nulloque canali solidioris substantiae, uti in nostro corpore includatur. Aequalem sere crassitiem habet iis locis exceptis, ubi in ganglia modo dii ha intumescit, et sub decima diuisione in caudam equinam quasi dispescitur. Ganglia vero, inprimis priora et vltima, hinc inde inter se confluunt, reliqua aequali sere spatio a se distant, et inter se serie aliqua ductuum communicant, quos Noster ductus medullae spinalis, quia scilicet illa in iis sta est, vocat. Quorum dui suum illi, qui ad tres
priores corpusculi erucae annulos pertinent, duplices, siue potius in duos alios diuisi, deprehenduntur, reliqui tantum, ubi ad proximum ganglion prop. I9O. ΡiuS accedunt, bisareantur. Primum, quod capiti inclusum esse ganglion diximus, latius est quam longum, et in duas haemisphaericas eminentias, tamen inter se coniunctas, distinguitur, quas ob sim, litu-
437쪽
litudinem nates Noster dicit. Reliqua omnia magis oblonga sunt, et in medio, non adeo profundo, sulco diuiduntur. Satis autem sortes in uniuersum et me- p. 99. dullae spinalis ductus et ipsos neruos, si ad paruam eorum crassiti em respicimus, esse, elasticos, ex coeruleo gris eos, quodammodo pellucentes, et spiritui vini immissos albescere et opacos fieri, Noster asserit. In omni gangliorum, neruorum ductuumque superficie, vasa aerea sive bronchiae subtilissimum aliquod rete, ramis suis inter se cohaerentibus, essiciunt. Maiores tamen tantum eorum V, larum rami, in exteriore superficie exterioris tunicae, quae has partes omnes obducit, distribuuntur, minores vero rami eam tunicam perforant, et ad interiorem eiusdem faciem transeunt. Sub hac autem exteriore tunica, quam cum dura matre limmani cerebri Noster comparat, alia longe tenerior, piae matri similis, medullam ipsam continet, in qua medulla duplicem iterum substantiam Cl. LYoNNET distinxit, corticalem sciliget exteriorem, et medullarem interiorem, magis corticali teneram, et pellucidam. Attamen in uniuersum gangliorum et medullae spinalis substantia non adeo mollis nec tam facile separanda est, uti nostri cerebri medulla, cum tenax sit, et valide tantum distracta rumpatur. Sed ganglia in medulla sua vasa multa aerea inter se connexa Continent, a spinalis medullae substantia facile distinguenda, mollisque praeterea ea est, granaque multa pinguedinosa comprehendit. Ex his autem P. yy gangliis non ginta duo neruorum trunci proueniunt, a Nostro, cum Omnibus ramis ramulisque suis, sollicite adeo et subtiliter nono huius tractationis capite descripti, ut nihil inueniri elegantius possit. Aliud superest vasorum genus, in toto erucae huius corpore copiose distributum, aereorum scilicet, de quibus sule Cl. Auctor agit. Proueniunt P. IOI,
438쪽
vero est yali Omnia ex duabus asperis arteritis, chee - arteres scilicet ex duobus magnis vasis aereis, quae sub cute in eadem, ac stigmata, altitudine ponuntur, ut unum eorum in unoquoque latere sit, cum aereexteriore, stigmatum superiuS descriptorum ope,
communi Cans. Eandem fere ac totum erucae corpusculum longitudinem, diametrum lineae semis habenisub ultimo vero stignaate magis adhuc decrescunt, et in minores ramulos tantum diuiduntur, quorum alibqui ad saccum usque Decalem descendunt. Integumentis erucae stigmatum tantum et musculorum ope adhaerent, et circa quodque stigma multos ramulos undiquaque emittunt, qui in maiores minoreSque iterum ramuIOS per totum erucae corpus, ut arterias
per nostrum, diuisi procedunt. Ramos hos bronchias Noster vocat, quarum illas, quae ad superiorem lineam tendunt, et in lateribus dorsoque distribuuntur, dorsaser, quae ad adipem et viscera penetrant, visceralis, quae vero ad inferiores erucae parteS progrediuntur, gutricar dicit. Semper asperae arteriae et bronchiae lumina sua aperta seruant, et elasticae sunt, splendoremque argenteum ostendunt, qui
mortua eruca evanescit. Tribus eoinponuntur tunicis . in quarum exteriore satis crassa multae fibrae vel vasa apparent varie circa eam flexa et inuicem coniuncta; secunda tenerior magisque pellucida nulla vasa ostendit; tertia vero squamosa flamentis spiraliter contortis, aut in nonnullis locis, ut ad
bronchiorum diuisiones, ubi gyri parum a se distant,
perfecte circularibus componitur. Cylindricam sere formam fila ista habens, quae vero inter flexuS eorum supersunt interstitia, membranis constant, qni buscum essiciunt, ut cauitas tubi semper pateat. Ipsae vero bronchiae pariter cylindricae sunt vel forte CODDi deae, arterias autem asperas magis planas et in
medio quasi depressas deprehendimus. Ad singu-
439쪽
lum annulum, primo et duobus vltimis exceptis, aspo-ram arteriam Carneus funiculus ambit, sub quo ea interius aspera quasi redditur, cum minores cuspides versus Cauitatem eius emineant. Videtur hiccs funiculus sphincteris ossicium gerere, ut scilicet asperam arteriam claudat, quo aer ad alia loca ab erucapellatur. Bronchiarum vero diuisio et directio valdo
chiarum decursum, tam insigni et indosesso studio Noster descriptis, i numerus maiorum ramorum omnium a Nostro liuo opere descriptorum ac delineatorum sit,
ISO . Ceysiatione bronchiste, scilicet eae, quao in capite distribuuntur, ex primo stigmate proueniunt.
Pars ea, quae cor in erucis diCitur, quam qu m p. Io . extra omnem dubitationem positum adhuc non est, p. I r. eam vere cordis functiones praestaro, forma sua a Cordibus maiorum animalium quam maxime differt. Eandem enim fere longitudinem, quam totum erucae corpuS, habet, cum canalem per omnem supe-xiorem corpusculi erucae partem protractum ostendat. A quarta autem ad duodecimam usque diuisionem, huic canali appendizes adnectuntur, ex parte dorsales mus gulos tegentes, ad lateralem lineam
protensae magisque attenuatae, ut triangulum referant, cuius bstsis ad canalem sita sit. Harum vero partium, quas alas cordis Noster dicit, inferiores fines semper subsequentis alae initia imbricatim tegant, primumque eorum p r minimum, duo vero illa, quae ante ultimurd sunt, maiora reliquiS et robustiora esse deprehenduntur, Anterior autem Corindis pars, quae in capito p0nitur, rugosa, membranacea adeoque angusta est, ut exigui vasculi formam reserat: quo magis vero Cor ad posteriorem corpusculi erucae finem accedit, eo magis cauitas eius ampliatur et latescit, ut in coeco suo fine sineae amplitudinem habeat. Finis anterior Vertus est, non E e 3 tamen
440쪽
tamen in oesophagum patet , sed in Cavitatem quandam inter squamas bis angulares superius indicatas. In hac cauitate praeter varios muscul0S tria parua ganglia sita sunt, frontalia a Nostro dicta, cum reliquis corporis gangliis neruisque iuncta. Credit Cl. Auctor, ganglia haec succum, ipsa reliquasque neruosas corpusculi erucae nutrientem, atque in cordis cauitate. ut putat, Contentum resorbere, et ad reliquas partes distribuere- Posteaquam vero cor anterius paululum oesophago adhaesit, liberum aliquantum manet, a tertia autem ad ultimam usque diuisionem, musculis dorsalibus alarum ope jungitur. Harum in uniuersum nouem paria numerantur, eaque, praeter musculosas fibras. adipe, bronchiis neruisque composita esse deprehenduntur. Qui ad Cl. LYONNET usque erucarum historiam tradiderunt scriptores, omneS hanc partem cor li ius insecti esse autumarunt, tum, quia semper liquido, quod sanguinis loco adesse putabant, repletam eam inueniebant, tum, quia in viva parte hanc ipsam partem alternatim contrahi et diIatari videbant. Contrassiones hae ab undecimo annulo timcipentes ad quartum usque pro Cedunt, numeruS-qqe horum pulsuum pro varia aeris exterioris temperie variat, ut Cor erucae serie quasi corculorum composita esse videatur, et haec erucae species, in qua octo diuersi pulsus, quae alarum ope sunt, anumaduertuntur, o Cio corda quasi habeat. Attamen
hoc viscus cordis usum vere praestare haud poste, sortiter sibi CL Auctor persuasum habet, cum nullum vel arteriosum vel venosum vas in hunc C nalem pateat, aut in toto erucae Corpore tale vas
obseruare Noster potuerit, licet sedulo in hanc rem inquisiverit, ut itaque vera humorum circulatio in eruca non fieri poste videatur. Quapropter credit, simili modo, quo plantae, haec insecta nutriri, quae succo