장음표시 사용
451쪽
Characteres Insectorum secundum methodum CAROLI L 1 NNAEi figuris aeneis XXIV explicati, addita eorum historia naturali.
Insignem profecto elegantissimum hoe Cl. svr.-ZERI Opus usum omnibus iis, qui ad cognitio nem quandam historiae 'insectorum adspirant eo h xonibus solum, sed et iis, qui iam in hae historias naturalis parte aliquantum prosecerunt, praestarct Ρosse,i unus certe quisque, qui hunc librum perlustrat, nobiscum salebitur. Inuenient enim, qui te gerint, systematicam Ill. LINNAEI insectorum di spositionem in germanicam non solum linguam ele ganter translatam, sed et egregie auctam, communique usui magis accommodatam. Videbunt porro discrimina ordinum a LI NNAEO constitutorum figuris explicata, singulorumque generum Characteres ac subdiuisiones, additis leonibus elegantisii mis ita illustratas, ut omnia insecta ad ordinem gο- Tom. XL. Para LV. . Ff nus
452쪽
nusque suum, secundum descriptiones et picturas, in hoc opere contenta', referre, facillime possint. Nec mera haec Linnaeani operis translatio est. Addidit potius Noster descriptiones uberiorOS , et Iocum, quo nascatur insectum, Vitam, moreS, gen ationem, transmutationem, naturam eorum, aliaque eius generis ex optimis quibusque scriptoribus suique ipsus obseruationibus diligenter illustrauit;
ac partium diuersarum fabrieam et usum accurate obseruauit. Nominibus rebus tribuendis a LINNA Eo nonnunquam recessit, ordinemque interdum mutauit, multaque egregia addidit, ita, ut dulci utile ubique miscuisse merito dicendus sit. Figurarum elegantia summa est, cum Cl. Auctor pictorem pastus sit dexterrimum, cui SCHELLEN BERGII nomen est, qui Roeseliana arte figuras aere insculptas vivis coloribus distinxit. Praefixa est operi praelatio Cl. G ES NERI, in qua docetur, quomodo historia naturalis, inprimis insectorum, optime addisci possit, seriptoresque, qui de insectis egerunt, chronologico ordine recensentur. Hanc e
cipit Cl. Auitoris ad Cl. STIN ZIuM epistola dedicatoria, et uniuersalis quaedam in opus ipsum introductio, in qua de mirandis insectorum proprietatibus eleganter Noster disputat. Finem vero ope ris explicatio tabularum constituis, in qua specierum, quae in tabulis sunt, characteres, nominaque Linnaeana adduntur. Nullo modo dubitamus, hoc opere in alias quoque linguas ex germanica translato, systematicam elegantissimae huius historiae naturalis partis cognitionem faciliorem et unis uersaliorem magis omnino reddi posse.
453쪽
Historia naturae uniuersalis et particularis cum descriptione musiei regii. TOm. iX.
Tnter maiora, quorum nonnulla a Cl. Viris, nuru orax et D AusENιON, in hoc torno describuntur. animalia quadrupeda leo primus est. Inhabitant leones calidiores regiones, Asrieam nempe et Americani, magnum tamen respectu morum inter hos atque illos deprehenditur disertimen , ita, ut Africaeloones omnium fortissimi et ferocissimi, Americani vero multo leniores sint. Inprimis autem leones in desertis locis, ardente sole combustis, Biledulge-rid, reperiundi omnium maxime terribiles occurrunt, quorum tamen numerus, seeundunt relationes eorum, qui ea loea peragrarunt, in dies decrescit. in genere vero notstndum est, leones in cunctis meridionalibus Africae et Asiae locis, quaεhon inhabitant homines, numerosos adhuc et valdo terribiles esse, atque, cum armorum vim nondunt experti sint, eis insultare videri. inflictis quident vulneribus irritantur, sed neutiquam terrentur, nee aspectu multorum hominum disturbantur. sic unus saepe eorum integram societatem peregrinantium aggreditur, et pertinaci et violento certamine debilitatus non fugit, sed certando obuersaque fronte soretrahit, nec unquam dolitum dat. LeoneS contra, qui in India et Barbaria circa urbes et Pall03 habivant,
454쪽
quiue tunc homines vimque armorum eomperta habent, audaciam animumque dimiserunt, et minora tantum pecora aggrediuntur, et a foeminis infantibusque, fustibus tantum armatis, in fugam vertuntur, coacti, ut praedam abiiciant. p. II. LeoneS maximae staturae, a rostro ad caudae ortum VSque, octo vel nouem pedes longi sunt, ipsa vero cauda quatuor pedes longitudine aequat; altitudo vero eorum quatuor vel quinque pedes est e s let. Leones minoris staturae quinque pedes cire, ter cum dimidio longi, tresque cum dimidio alti sunt,
cauda vero tres pedes circiter longa apparet. Leaena in omnibus quartam partem minor, quam leo, est. p. 12. Leo in anteriori corporis parte iuba ornatus est, quae in leaena deficit. Ardent amore leones, ita, ut tempore ardoris venerei octo vel decem unam semellam persequantur, ipsique ante eam rugiant et inter se certent, vSque dum omnium unus victor maneat, cumque semella tandem longe recedat. Leaena qubtannis semel parit, atque eo tempore,
duria pullos lactat, admodum furiosa est, ita, ut
omne, quod ei occurrit, animal dilaceret, cum alias minus fortis, minusque Udax et multo lenior leone sit. In locis valde remotis et accessu dissiellibus foetus enititur et, ne detegatur, vestigia, saepe recurrens, celat vel cauda delet. Sensus odoratus et visus in leone debiles dicuntur. Esuriens omnia, quae Occurrunt, animalia aggreditur et deuorat, Plerumque tamen in desertis locis capreae et simiae, si in terra sunt, victum largiuntur consuetum. Arbores autem non scandit. Multum una vice ingurgitat et ad duos tresue dies se repleti Diu famem ferre dicitur, minus contra sitim; hanc. quoties aquam reperit, bibit et canum more eam lambendo haurit, ita tamen, ut linguam non vi Canes sur
sum, sed retrorsum curvet. Quindecim libris car-
455쪽
nis recentis quotidie opus habet. Raro in cadauera irruiti Rugitus leonis tam sortis est, ut in locis desertis sub nocte tonitru fragorem mentiatur. Id vox consueta est ; ira enim excandescens vocem breuem subitoque roiter tam emittit, haec que multo magis, quam rugitus, terribilis est. Quinquies vel sexies per diem rugit, crebriusque, suando pimi se tompestas instat. Maxima eius vis in capite, maxillis, pedibusque anterioribus rosidet. Sub nocte, ut selys, videt. Somnus breui dux ita facile euigilati Incessus eius consuetus superbus, grauis et lentus est, semper tamen obliquus; minime voro aequali gressu incedit, ted per saltus. Si imuenis est, animalibus tantum, quae in venatu capit, vivit, senex vero loca deserta relinquit, tuneque animalibus domesticis atque hominibus periculosus existit. in quos tamen, animalibus aliis praesentibus, non irruit, nisi ab his ipsis irritatus. Inter omni animalia elephantus, rhinoceros, tigris et hippopotamus leoni resistunt. Licet terribilis sit, canibbus tamen venaticis eum Venantur. Cutis quidem firma et tenax est, globulo tamen ex selopeio exploso et iaculis cedit. Interdum vivus in fossis capitur
captusque statim lenis fit; sique primis, dum captus
est, temporis momentis b*nu utuntur, vincire eum, capistro refraenare et quaquauersum circumdueere
Postunt. Caro saporis ingrati est, interim Nigritae et Indiani ea vescuntur. Cutis eius pallia et lρctaeis largitur, eiusquo pinguedinem in medipum usum
Caput leonis admodum grande est. Plerasque p. δει corporis anteri0res partes pilis longis, xoli quae breuibus obteguntur, excepta cauda, quast in extremitato fasciculo pilorum longorum ornatur. Rictus valde magnus ηpparet, labiumquo superius, ut in topore,
fissum est. Auros breues, rotundae, sub pilis lon,
456쪽
sis, frontem ambientibus, latitant. Crura magna et C n DR, pedes vero extremi non adeo longi sunt. VngueS magni, valde curui, semper contractii sunt, e Copto do t*mpore, quo ei S, tunc exporrectis, ad capiendam praedam leo utitur. I ingua ara pia inque apice rotunda. spiculis acuminatis, duris ut un-pues armat* est. Ventrem quatuor papillae, utrinquo nimirum Mao, occupant. Penis leonis retrorsum incurugmS 5st, caetWrum omnes partes geriorationis interiores et exteriores valde paruae sunt. Dentes
num0ro triginta fluit, forma et situ fetis dentibus sit niteri Vertebrae, costae pelvisque ossa eodem modo vh in fele se habent, cinda vero ex viginti quinque vexiebris spuriis componitur. Ad tigridum historiam fs conuertit Cl. a U F FON,
sub quo nomino gener ico multae eaeque diuersae ani-m lium species a nonnullis auctoribus, minus secte ta-mon, intelli guntur. Ita onim 'd lino genus re sertur Leo-
dictgna, ruum animal est', veteribus parum CDgni' tum et a recentioribus in te dosoriptum, Nolter D ri t. Anisquam vero ad huius animalis deseriptionem aecederet, necessarium ipsi visum fuit, anima' tum Orbis antiqui aequo ac orbis noui instigonorum mstiationem sapere. Insignem enim confusionem, quari inrer horum illorumue animalium nomina r periptur, hic dari, iisdemquo nominibus, quae animal bus urbis antiqui propria sunt, et orbis noui anima lia ob aliquos characteres. minus essentialos tamen, insignita fuisso, haec ius ab illis maximo diuersa re postri, d iis nominibus insignienda, innuit. Itaque primo e . quae orbis antiqui indigena sunt. breuitas recenset. Sic elepitantum , rhinoceroten, hiPPVPQtRmum, camelo Pardum, Camolam', dromo-
457쪽
darium, leonem, tigridem, pantheram, equum, asinum, Zebram, bouem, busteium, Ouem, Capram, Poecum, canem, hyaenam, lupum aureum, genet- tam seu catum Hispaniae, ciuetiam seu etibethicum canem, felem, gatellam seu tragulum, rupicapram, ibicen, tragum moschiserum, cunissulum, Viu erram, ratiOS et mures Orbis antiqui animalia indigena esse, minime eo tempore, dum America detecta fuit, in hac mundi parte, reperta ostendit. Elephantorum enim maximos in Asia, minimos in Africa, rhinoceroten vero in desertis Africae in quo sylvis Asiae meridionalis tantum reperiri, Nos ex perhibet. Hippopotamum ad littora maiorum s minum Indiae et Africae, camelum et dromedarium in Asia, Arabia et omnibus regionibus orientalibus, et camelo- pardum in Africa et inprimis in Aethio pia deprehendi, notat. Verum leonem veramque tigridem nunquam in America occurrere, reserit animal enim, quod Puma Peruanum vocatur, a leone diuersissimum esse, et Lanomara seu Laguar, Iaguar te. Couguar et Gat pard. animalia in America reperiunda, quibus nomen tigridis impositum sui , ani
malia cum vera tigride prorsus non conuenire, Ostem dit. Equos, asinos, boueS, PorcOS, OueS, ea pras et sanes, nune in America reperiunda, nunquam eiusdem animalia indigena fuisse, sed ab hominibus eo deducta, perbibes. Zelaram vero Afri canum tantum animal esse, atque Hyaenam in Arabia aut meridionalibus Asiae regionibus Occurrere , illa Pumque aureum in Asia et Asrica reperiri, atque Genetiam ad Hispaniae animalia pertinere, dicit. Feles eo tempore, dum America detecta fuit, non dum ibi adfui ste, monet. GAZellae nomen, quo animal Americanum, Temamagame dictum, donutum suit, animali Africano seu Asiatico proprium esse, innuit. Rupicapram alpinum animal, Buste,
458쪽
lum calidarum regionum incolam , Ibicen Europaeum tantum et Asiaticum animal esse, moschiserum porro animal in China tantum et Tartaria orientali occurrere, cuniculum in Hispania ortum et via, uerrae patriam Asticam esse, ratios vero et mures animalia Europaea cum hominibus in Americani
peruenisse notat. Idem etiam de gliribus , soricibus GINII sLeroto muribus alpinis, mangouillas, taxis, marte Tibellina, mustela armellina, Gerboise, mahir, pluribusque simiae speciebus dicendum est, quorum nullum ab Europaeis, primum Americam intrantibus, ibi repertum fuit.
P. 8 . Ad ea nunc animalia se conuertit Cl. BUFFON, quae Americae indigena sunt. Inter haec paucissima animalia domestica esse, tresque tantum species, Pacos nimirum, Lama, paruumque animal, Alco dictum, calium nostrorum more in domibus reperiundum enumerari. notat. In genere autem Omnia
Americae animalia manlaeta, docilia et timida osse, pauca vero perniciosa et vix ullum infestum reperiri, perhibet. Pauciora in genere ibi sunt animalia, eorumque numerus ad Orbis antiqui animalia quam tam aut ad summum tertiam partem constituit. Si eni'a in locis quibuscunque notis ducentae animalium quadrupedum species enumerantur, ultra centum et i triginta species in orbe antiquo, et infra septuaginta tantum in America reperiuntur. Maxi- in omnium Americanorum Tayir vel Tapiterete vocatur, idque magnitudine vitulum sex mensium
aut mulam valde paruam aequat, Cum nullo Caeteroquin animali comparandum. Hoc minus est Lama, hocque minus Pacos dictum. p. 88. Maximum animalium Americae meridionalis cibisti, Capybara Brasiliensibus MARC GRAVIT,
dicitur, magnitudine porco, mediocrii magnitudia
459쪽
nis, aequale; et licet a nonnullis sus palustris dictum fuerit, essentialiter tamen a sue differt, pedes quippe fissos habens, oculis magnis, rostro magno et obtuso, auribus paruis, filis breuibus, cauda vero nulla instruitum. Tosiacos cabiai minus porco quodammodo simile, quoad partes interiores ab eo maxime differt. Idem etiam de Tamandua guacu, seu urso formicario, dicendum, quippe qui, Cum nullo animali comparandus, dentibus nullis, lingua vero cylindrica et apertura oris valde parua instructus reperitur. Hi, Ignavus seu Bradypus a nonnullis dictus, praecedentibus mulso minus animal est, testudine lentius se mouens, tribusque digitis tam in anterioribus quam Posterioribus pedibus, cauda valde breui, nec auribu S instructum. Cariueounatura et magnitudine capreis maximis simile est: mares Cornua, Vt capreae, gerunt, Demellae nulla ;caeterum a CapreiS maxime differt et peculiaris spo-ciei animal est. itaque Topis, Cubiai, Taincos, In mandua, At, Cariacus, Lama, Pacus, Biston, Pu-ma, Iaguar, C gwar, Lagus te, mat- pard et c. maxima Americae animalia sunt, mediocria vero et minima sunt Gaudu, riguuti, Gati, Paca, Curi gu a, Cuniculus Indus, serra, et Tatuta, quae omni pro Americae indigenis animalibus Noster habet. Quod ad simiarum genus attinet, omnes simiarum species, nulla seu valde breui cauda instructas, in America prorsus non reperiri, atque maiores simias, longa cauda praeditas, in Afri tantum Occurrenistos itidem in America deesse, Noster asserit. Minores vero sic dictas simias, cauda longa instructas, in America copiose reperiri, nomine SVaim, Famuis, Tamariis etc. notas, Concedit, ab Asiae vero
et Asricae simiis differre, notat, ideoque omni Asiae et Asrioao animalia , quibus simiae nomen d
460쪽
tum est, eodem modo, ut elephantum, rhinoee, roten et tigridos in America deesse, monet. p. 97. Reeensitis animalibus Americanis ea nunc animalia commemorat, quae utrique tum antiquo tum nouo orbi communia habentur. Sunt itaque I si, in America minores magisqua nigri: et in cerui, nostris pariter minores, cornibus tamen maioribus
lynces; 2 phocae. Cum autem Omnia haec animalia in septentrionalibus tantum regionibus reportantur, nullumqu*, quod in calidis vel temperatis regionibus indigenum est, in America occurrat, NO-ster inde colligit, maxime probabile esse utrumque Or
bona tum nouum tum antiquum versus septentrionem inter se communicaro, aut terram contiguam esse et memorata animalia ex uno in alterum per terram adhuc incognitam transiisse. His expositis in causam nunc inquirit Noster, cur animalia Americana tum indigena tum ea, quae antiqui orbis animalibus similia sunt, minora, contra vero insecta multo maiora sint. Elementorum igitur aliarumque causarum
physicarum qualitates perpendens, ad ipsius soli qualitatem, Coeli conditionem, calorem, humiditatem, situm, montium altitudinem, fluminum aquarumve stagnantium copiam, sylvas late patentes, et praeci up ad asperitatem, quae in cunctis his re-suat, attendit. Inprimis autem in minori illo, qui in