장음표시 사용
491쪽
atque erudite deseripto morbo, qua ratione usurpari debeant medicamenta, constet iis, quibus ad
talia specifica refugiendi infelix et dura imponitur
Vulneri quantocyus drachma circiter vel ultra mercurialis unguenti affricetur, ex aequalibuS pinguedinis et hydrargyri portionibus parati, bis per diem vel ad minimum quotidie semel per hebdom
da. Vesperi exhibeatur turpetitum minerale, a tribus ad octo granis, camphorae totidem, cum sy-xupo in bolum mixtis, alterius diei ve pra repetaturbolus, deinde post duorum demum dierum interuallum. Si saliuationis signa apparent,desistitur a remedio, donec evanuerint. Post duos vero tresue dies, si saliuationis effectus nulli sint, aeger ingrediatur balneum frigidum, et immergatur quotidie ast diem usque, qui praecedit plenam vel nouam lunam. Tunc tres denuo doses turpethi, sed minores ad duo vel tria grana dentur , post repetantur balnea. Tota haec methodus tribus vel quatuor periodis ludae redeuntibus iterum adhibeatur. Sic praecaueri in homine et brutis morbus potest, nisi quod brutis largiores doses remedii sint exhibendae. Si vero morbus iam ipse ingruis, inuni fiones augendae, frequentiores etiam turpethi d0ses sine temporis iactura offerendae sunt. Simul autem non negligendus est usus remedii Cobbiani. In pol ripto, ut vocat, Cl. Auctor notat, me pcurii usum a TAvRY in commentariis academiae scientiarum Parisinae fuisse commendatum: Canem
rabidum catenis sic facile detineri, ut applicatio re medii periculosa non sit: balnea frigida quandoque omitti posse: camphoram demum post vomitus sus-ficientes, turpetho addendam esse, si iam morbi praesentis effectus excitentur canis instinctum naturalem exinde etiam se cognouisse, quod cani oblata
492쪽
suerit caro, ad os canis rabidi demortui applicata, quam vehementer auersatus fuerit. Quum itaque adeo studiose et circumspecte adhibuerit suam medicinam, eiusque effectum in pe multis salutarem viderit exemplis, noluimus pract-terire, sed fusius adducere praecipua momenta, quo maior est necessitas in abominandi morbi destructione laborare medico.
Historia physiologica Ascaridum, cum figuris
aeneis Auctore M. VAN PHELSUM Medicinae Doctore. Leouardiae apud wigerum
Wigeri, Typographum, 1763. 8. pl. IOI
tab. aen. 3-Ρ3stquam in praefatione varia contra Cl. RUFo-Nii systema de generatione animalium argumenta Cl. Auctor protulit, quin totius eiusdem absolutam impossibilitatem ex ipsis Bovo NII verbis demonstrare fuit annisus, ea, quae in singulo capite propositurus sit, breuiter exponit. Loquitur nem-Ρ pe in introductione, libello praemisia, de variis admi-xandis in micro cosmo repertis; de speciebuS ve mium intestinatium; de causa orroris, a variis auctoribus circa ascarides commissi; de imminuta hoc seculo in eosdem accuratius inquirendi dissicultate, tandemque de causa, ipsum ad horum curiosiuS exa-P' ' men impellente. Caput primum variorum aucto P 3' rum definitiones ascaridum sistit, quorum figuram P 3 caput secundum, structuram internam caput tertium, motuS autem varios, vitae durationem, nutrimentum atque dolores ab iisdem produs hos qua P tum caput describit. Caput quintum circa ingentem
493쪽
tem 'orum copiam versatur, variaque systemata dovermium generatione in genere complectitur, cum sextum tandem varias de sede et patria horum animalculorum opiniones, aliaque lectoribus absque dubio placitura contineat. Neque paruitas a scari dum atque teneritudo, ne que ipsius nidi foeditas, uti Cl. v AN DOEvERENcredidit, quin potius periculum ab ipsis oriundum minus graue visum, causa Nostro esse vi dotur, quod minori cum studio minusque accurate structuram ipsorum huc usquel rerum naturalium Curiosi examinauerint, omnemque suam attentionem iri maiores tantum intestinorum incolas, taenias quippe et lumbricos conuerterint, vel ad minimum eos adeo obscure descripserint, ut vel et hodie plures, exceptis forte ili. LINN A Eo et Cl. v AN DOEVEREN, non nisi confusam ipsorum ideam habere videantur. Ιnter eos autem aut fores, qui eosdem, quorum descriptionem sequens caput Continet, ascarides deseripsisse videntur, e priseis nominantur HIPPOCRATES atque GALENUS, quorum ille vocibus ἀσκαριδες et σικυον rεζμπια suti Cl. BOE RHAAVIUS et Co ULETus secerunt) nullibi promiscue usus est, hic autem vocem ἀσκαμες ita explicat, ut sint graciles et parui lumbrici in intestino
recto enati. E recentioribus FER NELIUS BOS dem per tenues simulque teretes in intestino recto residere solitos; PARAEUS autem et V AN ALLENper tenues lumbricos, filorum particulas reserente8,
iuxta ani sphincterem habitantes definiunt. Ill.
LINNAEUS asearidem Corpus teres utraque extremitate attenuatum habero dicit. Cl. ANDRY rotundos et paruos, Cl. v AN DO EVEREN tηretes, Parvos utrinque mucronatos vermiculo S appellat.
Quas omnes descriptiones si cum ea, in capite sequeati a Cl. Auctore data contuleris, inter viros tu ast ustp. M.
494쪽
aeque leuem intercedere differentiam facile videbis,
ac magnam deprehendes, si cum Couletianis comparaueris, utpote tenuibus quidem, ast simul planis
et latiS. P. 23. Sunt autem ascarides, uti Cl. Auctor eos in capite secundo describit, vermiculi teretes, quatuor vel quinque lineas rheno landicas longi, vix tertiam
talis lineas partem crassi, versus utrumque eXtremum attenuati, quorum quidem alterum obtusum, caput dicendum, alterum vero summe acuminatum P. z - est, et cauda apte appellari potest Totum corpus, uti lumbricorum, circulares rugae cingunt, adeo
interdum subtiles, ut vix armato oculo se distingui patiuntur, unica saltem excepta, quae in plurimis quartam fere lineae partem ab extremo obtuso distat, et caput a corpore distinguere videtur. Oculos detegere Noster non potuit, in medio Rutem ultimae superficiei extremitatis obtusioris, cauitatem vidit oblongam, transversim positam, adeo tamen paruam, ut nullum utique instrumentum ita tenue inuentum fuerit, quo directionem ipsius ac prosun- p. 2 6. ditatem explorasset. Huic cauit ii, oris nomine a Cl. Auctore donatae, corpus adnectitur, crassitie sensim ad medium usque auctum, dein iterum caudam versus attenuatum, quae pellucida est, nec P. 3O. semper eadem longitudine et rugarum distantia a P. 3 i. eorpore distinguitur. Color horum animalculorum
flauoscens est, et albedo in ipsis conspicua ab interno saltem quodam viscere, cauo et candidissimo, per P. 39- cutim pellucidam transparente dependet. Oritur iste canalis in capite in principio tenuis, qui sensim amplior, post iterum tenuior et denuo capacior fit, usque dum subito quasi dissectus desinat. Atque P Q hwec prima quidem totius pars canalis est, ab Amitore pro oesophago habita, quam mox sequitur
continuata alia ovalis, priori plus quam dimidio breuior
495쪽
uior et crassior, ventriculi nomine donat ; huic subsequitur tertia longe amplior, quae tamen subito attenuatur, ad caudae finem usque proserpit, et intestini nomen prae se fert. Totus hic canalis cingi- P. a.
tur subitantia quadam alba, membranacea rugosa, opaca, canalem tam alimentarium transparere permittente, et motu suo continuo mox hanc mox illam partem stringente ac iterum relaxante, in qua, P. prope regionem vεntriculi, varia corpuscula alba rotunda ipsi contigua, quin etiam ad istium intestini
pariter bina eiusmodi corpuscula. prioribus haud raro paulo maiora,conspiciuntur; quid quod tota ista mei brancaea substantia versus exitum corpusculis globo sis, minutissimis, albicantibus et quodammodo pellucidis repleta appareat, quae num vera ouula, num P 4s illa glandulae, masculinum semen praeparantes, dicenda sint, aut num pulmonum Vices gerant, non quidem definire Noster conatur, canalem tamen se minalem dicendum putat, cum sere soli generationidieatus videatur.
Asearides e corpore egressi frigidioris aeris assiν p. So. tum tantum fugiunt, quantum caloris blandimenta
amant. Flammae enim calore propiuS admoto, lan, P. SI. guentes iamiam iterum atque quidem ita resuscitantur, ut vi satis valida ad quatuorpollices prosiliant. In lacte vel aqua tepida anguillarum in modum natant, et per integrum nychthemeron vivi conseruari postunt. p. s z. Tabellae impositi caudam saepius erigunt, paulo post corpus iterum flectunt, ipsique tabellae os quam firmiter adigunt, quo firmius adplicato sae pius sese etiam iterum erigunt et caudam per aera vibrant, quin corpus quoque interdum supr ips M p, 33.
caudam eleuant, ac in hoc situ, Vsque dum m ' p. S6.riantur, permanent. Quod eorum plures autumno generentur, se vidisse Cl. Auctor negat, causam vero, quae efficit, ut vespere aegris Plures molestias
496쪽
lestias pariant, cum ro Es Io in en quaerendam putat, quod hoc potissimum tempore naturali qu p. 39. darii auiditate ad cibatum ferantur, atque tunC motu suo continuo pruritum adeo ingratum excitent, cum dolor lancinans potius a suillone, sensus vero P. 61. cadentis quasi guttae, de quo saepius aegri conqueruntur, a vibratione caudae naturaliter frigidae ad villos infestinales proficisci videatur. Pro alimento ipsos neutiquam chylo, in fecibus adhuc superstite, quin potius muco intestinali uti, ex eo concludit P. 62. Noster, quod etiam in uteri vagina aliquando repe-P. 6 . riantur, muco obducta, illi, intestina oblinienti, simillimo. Sequitur nune caput quintum, in quo variae diuersissimaeque de generatione vermium in
genere opiniones examinantur, quarum plurimis p.ro I. refutatiS tandem HARI SO ERERI et ANDRY semientiae subscribere Cl, Auctor non dubitat, eo S, nimirum cum hominibus natos, ouula sua in infestina deposuisse, quae ex his resorpta ad sanguinem, quin. ad ipsa spermatica vasa penetrauerint, et sic in futuram sobolem delata fuerint. Praeterea sibi persua. deri patitur, eos iam pr0toplastarum Corpora ante lapsum, aeque tamen innoxie ac i psi terram incoluisse. P. II 6. Pro sude maxime naturali et quasi propria horum
animalculorum intestinum rei fum Cl. Auctor adsu- P. III. mit, licet non neget, eortim Ouula abinde resorberiet postea cum sanguine ad alias partes, V. C. vaginam uteri et uterum ipsum, deserri p0sse. Infantes aeque ac iuuenes et senes in Commoda ab horum praesentia orta experiuntur, unde morbus huic vel illi a
tali proprius et magis familiaris censendus non est. XI. Mein
497쪽
Methode a suine dans te traiiement des disserentes maladies epidemiques, qui regnent te plus ordinatrement dans la Generalite de Paris. Par M. BoYER, Chevalier der O dre du Roi, Puta de ses Medecitas ordinoires, Inspecteur des H5pitaux militatres dii Ro-ystume, ancien Doyen de lariculte de Med cine de Paris, Censeur Royal, de la Societe Royale de Londres, Associe - Honoratre duCollege Royal de Medecine de Nanci, Me- decin du Parternent, de la generalite et de laville de Paris, a Paris de r Imprimerie ROyale. 1763. 3, Pag
Methodus in curatione variorum morborum, in circulo Parisino frequentius epidemice regnare solitorum, obseruanda. Auctore Cl.
nino huius seeuli decimo octauo morbus in P,
cardia grassari coepit, qui a diffusis nimium su-daminibus sudor Picardinus dictus, et sub hoc' nomine alioquin iam a Cl. Auctore descriptus est Plurima ille cum febre helode veterum communia habet, a sudore vero anglico vix non in omnibus discrepat, siquidem hic summo pestilentialis ac contagi0sus, plerosque, quos invadit, intra viginti qua tuor horas trucidat, ille autem, epidemicus quidem neque tamen contagiosus est, atque non adeo lethalis, ut omnes, quos tenet, iugulet, nisi peruersa medendi ratio ipsius nocendi facultatem augeat, mul' loquo
498쪽
loque peiorem reddas. Praeter hunc vero morbum, saepius et alia deprehenduntur valetudinum genera, cum quibus Parisiensis pagi incolis atro cius confitetandum est, et quae cum ab eadem ferme causa, qua noster, a putrida nimirum, proueniant, eandem quoque medendi methodum deside-P. 6. rare videntur. Sunt autem isti morbi febres continuae, putridae, miliares, verminosae, varii S eXanthematibus, quin saepiusetiam pulmonum vel pleurae P. I9. inflammationibus Conspicuae. Inter ea autem, quae huic sudori Picardino superuenire solent symptomata, prae aliis notantur: sudores copiosissimi, c lor urens, facies flammea, totum corpus rubore
suffusum, oculi scintillantes. Iingua alba et sicca,
pulsus durus, plenus ac tensus, delirium serox circa quartum diem cum ipsa febre ingrauescens, Cuius labris auctae eruptio miliaris viplurimum sequax et P. 2 o. inseparabilis comes est. Quibus praeterea non raro
duo alia adhuc se associare solent, reliquis multo peiora, maculae quippe purpureae et purpura alba. In curatione, prima statim die sanguinis plus minus notabilem quantitatem, pro ratione circumstantiarum, per venaesectionem, detrahendam Cl. Auctor suadet, quo, hae imminuta, putridi humoris, ut solius morbi causae, euacuatio peragi possit. Licet vero utplurimum haec sanguinis detramo optimum auxilium afferyt tamen etiam casus sunt in quibus eam, quandoquidem ipsum sanguinis sputum expostulasse visum fuerit, plus nocuisse, quam quidem profuisse compertum est. Tales nimirum ubi pulsus debilitas, summa virium prostratio, continua in somnum procliuitas, oculorum splendor euanidus, squalidaque linguae albedo, neruo S prope Oribgines a lymphae abundantia, ut Cl. Auffor putat.
lamnae relaxatos ostendunt. Inter utrosque Casus
eandem intercedere Noster sibi fingit differentiam,
499쪽
quae inter phlegmonem erysipelatosam et Oedematosam est, abindeque ultimam hanc morbi speciem humoralem appellat, in cuius principio statim vo pmitoria exhibet, et venaesectionem , in priori casu summe necessariam, omittit, nisi metuenda, ob plenitudinem, Vasorum ruptio eam absolute postulet. Vomitorium ipsi solemne ex quatuor granis tartari pstibiati, in aquae calidae mensura una solutis, additis duabus tribusue drachmis salis vegetabilis componitur, cuius potiunculae quintam vel sextam partem quavis horae quadrante aegri adsumunt, haustus aliquos aquae tepidae superbibentes. Sequenti die clysmata emollientia crebrius iniicienda, et piisanae ex herba fragariste et radice glyzyrrhitae cum sero Iactis alternatim propinandae sunt, quin etiam danda apoetemata ex foliis cichorei siluestris, scolo-pendrii et borraginis, horumque Cuiuis mensurae,
diebus a purgatione liberis, tartari stibiati granum
unum, vel duo ad summum, stdiicienda, quo libero bilis fluxui eo melius insimul prospiciatur. Quauis tertia die aeger purgandus est medicamento , quod praeter unam lenitivi unciam, duas adhuc drachmas foliorum sennae et unam salis vegetabilis excepit. Cui medicinae, si quando vermes aeger proiicit, pugillus herbae cuiusdam amarae addi potest. Quam p. 33
primum nauseae, acores et vermes per oS reiecti, reiterandae eines eos necessitatem indicant, seposito quocunque metu, ad alterum confugiendum est. In eo casu, ubi urina ardens profluit, aut mediocri quam
litate metitur, in quavis plianae mensura nitri depurati triginta grana soluantur, additis praeter ea quatuor vel quinque Oxymellis simplicis cochlearibbus, si calor externus linguaque sicca et arida, interno febris aestu aegrum uri, significent. In sum' p. 38. ma virium prostratione vesicantia applicanda sunt, eaque tam diu digerente medicina aperta seruanda,
500쪽
doneo aegrum iam periculo subtractum esse intelli, gatur. Aegidit non raro , ut parotides critice circa vigesimum morbi diem insurgant, quae laetius excipiendae et emollientibus superhabitis cataplasmatibus ad suppurationem perducendae sunt. In conclauibus aegrotantium saepius aer renovetur, huiuS-que peruersa qualitas aceti supra laminam ferream ignitam prosusi sumo corrigatur. Puriora frequentius linteamina porrigantur aegro, qui prReterea stragulis nequaquam obruendus est, ne, quem forte interni veneni ae ignis vis non iugulasset, externo squalore ac aestu, propter nimis crudelem adstantium misericordiam, suffocatus videatur.
