Sphaera mundi, seu, Cosmographia : demonstratiua, ac facili methodo tradita : in qua totius mundi fabrica, vna ̀cum novis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq[ue] astronomorum adinuentis continetur : accessere, I. Breuis introductio ad geographiam,

발행: 1620년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

271쪽

Tertia Hars. 2 OF

4. Aio solem esse adeo magnum ut tetram e ties, & quadragies contineat. quae propositio est probatissimi Astronomi Tychonis, quam hisce

rationibus euidenter ostendemus. Primo quidem ex constructione figurae quam cap. I. huius tractatuSnum. q. pro solis distantia inuenienda aevmbrauimus ; si enim il la figura cum sui S ver is proportionibcs accurate conruatur , ut factum est in figura pag. 79. num. 6. flatim in ea appatebit, quam rationem habeat dimetiens Α C, solis ad dimetientem G E, terrae , quae fete erit ut 1 - , ad I. hoc est diameter solis continet terrae diameti uquinquies, & praeterea quintam eiusdem partem qua proportione habita facile est sphaerarum quoque ipsarum mutuam habitudinem coginoscere. Primo n. echanice, si enim fiant duo globi ex eadem materia, uti ex plumbo, habentes suas diametros aequales diametris A C, G E. quos deinde

vel pondere, vel mensura expendamuS, videbimus maiorem ad minorem esse ut i o, ad I. idem Geomet tace assequemur, eadem Omnino ratione,

qua usi sumus in lunae magnitudine inquirenda, id est, ex eo, quod sphaerae habent triplicatam proportionem sitarum diametrorum. cum igitur diameter solis ad diam. terrae, sit ut 3 l , ad I. siue ut 26. ad si aeeipiantur quatuor numeri, sicuti etiam in luna, in continua earum ratione, quales sunt hi,pos, i 33 ,a6,s, erit ratio primi TO3 , ad ultimum 1, eade quae solis ad terram. continet autem ille numerus hunc centies, & quadrigies, ut patet diuidendo ToI, per 3. quotieSenim est 14 o. I, sol igitur terra maior est, ita ut ipsam toties comprehendat, uti proposuimus.. Hinc facile etiam licet colligere quanto maior sit qua luna, cum enim terra lunam contineat quadragie S ; sol vero terram centies, & quadragies, si numeriqo, & Isso, inuicem multiplicentur, prodibit num. 3 6 . qui indicat solem continere lunam quinquieS millies, ac sexcenties. Ru sus eandem proportionem comprobamus ex angulo, sub quo sol videtur, siue ex diametro eius apparenti, una eum distantia eius a centro uniuersi, qua supra indagavimus diametrum aut eius apparentem sic olim Hipparelius inquirebat. huiuS enim rei gratia Dioptram quandam excogitauit

euius imaginem exhibuimus pag. I 37. ubi de lunae magnitudine egimus ;per eam sic diametrum apparentem capiebat; ea namque in solem obserua alteroque oculo Eramini D, applicato, ita tabellam E F. vltro citroq; commouebat, Ut oculus per D, ac simul per duo foramina E,F, inspiciens selis limbum, seu oram, visus leuirer perstringeret: atq; in ea distantia ob firmata tabella E F, angui. concipiebat F D E, eumq; quantus esset expendebat ut in pro p. a Ap par. dictum est . rcpcritq; h c angulum in mediocri solis a terra distantia continere min. 3 i. iaue diametium solis apparentem sub tendere 31 .

Eadem Dioptra alij aliter utuntur, nam pro visiuis radijs excipiunt perforamina E,F. solis radios, tabellamque E F. tandiu mouent donec binae inlis illuminationes per Hramina E, F, i lapse, atque in Opposita tabella R D. exceptae, se mutuo ad D, contizgant ; tunc enim angulus D E F,

274쪽

De Mundi Fabrica,

eomprehendit diametrum solis visibilem ut in figura binae illuminationes per foramina E, F , ad

punctum D, concurrant, ita ut duo luminosi circelli se mutuo in D, contingant, eritque angulus E DF, angulus sub quo solis diameter spect itur. imo ex unica illuminatione eundem angulum obtinebimus, angulus enim R E D, est angulus,

sub quo sol apparet ; si enim duo radi j R E, D E,

producantur versus solem, eum tandem hine inde attingent, eruntque anguli ad vertieem Ε, aequaleS, per Is, primi Elem. Tandem etiam per duos Quadrantes, duΘsque obseruatores quemadmodum in luna dictum est, voti compotes erimus Habita igitur quovis modo hae apparenti diametro ad certam aliquam solis a centro distantiam, v. gr. ad mediocrem, quam statuimus esse se mediameter terrae II qa. in qua distantia diameter appa. est minutorum 3I. construatur triangulum ABC, Ilo sceles, cuius angulus Α, sit 3 I , latera vero A B, A C, co- tineant partes ς lua-leS II r, quae semidiametros terrae referant. hoe enim triangulum simile, ae proportionale erit triangulo illi magno , sub quo solem ceruimus . Quare ut se habet in eo basis B C, ad particula S, II r, lateris A B, ita se habet diameter solis , in magno triangulo, ad mediocrem eius distantiam i quot igitur particulas ex illis, II r, continebit basiS B C, totidem etiam terrae semidiametros continebit solis dimetiens. unde & ipsa solis dimetiens cognita erit, & consequenter soli S sphaerae magnitudo ad terram. p .n

De Solis motibus.

Cap. IIII.

PRIMI caelestium rerum exploratores, ut penitus solis motum per

spectum haberςnt, primo obseruarunt eum moueri ab ortu in occasum, non semper per pamdem viam, seu circulationem; neque ipsum ori ri , aut occidere in ijsdem semper horizontis punctis ; sed quotidie hec omnia variari: sic eum in summa aestate , praesertim extra Zonam torri dam , iacedere videbant prope verticem. dein paulatim quotidie Per alia S circulatione S a vertice remotiores; & pariter eum oriri, & oecidere in punctis horizontis australioribus; atque in meridiano humilius pertra-sires

275쪽

sire , donee tandem in summa hyeme, brumali tempore, humillime per

meridiem incedat. unde postea iterum supra hori 1ontem subleuari incipiat, ac versus verticem nostrum reuerti. hisce pra habitis, pinea per instrumenta huius solaris evagationis a borea in austrum , S e contra, latitudinem , ac metas seu tropicos compererunt, idque eo modo, quem sup. in tractatu de Tropicis explicauibus . hanc autem Tropicorum, distantia inuenerunt esse gr. fere 7. qui numerantur in meridiano circulo. quem arcum si bifariam diuiseris, habebis locum aequatoris circuli, ab utroque tropico aeque distantis per gradus a 3. fere. His constructis qua via solab uno tropaco ad alterum remearet, inquirebant. ac tandem eodem momdo, quem supra cap. primo huius tradi. exposui, Obseruarunt eum per Via, seu subvia, quam eclyptica in iam nominauimuS perpetuo a borea in au strum, & vicissim aecedere, & reuerti. quanta autem sit maxima eclypti eae distantia, & quam variationem subeat, quantaque sit singulorum pD ctorum eius declinatio , dictum est in cap. de Zodia eo,& eclypti ea. euiu Sin ea progressum cum attentiu S obseruarent, cognouerunt tandem solem percurrere totam eclypticam, & consequenter totum zodiacum absoluere diebuS 363, horis F, minutis horarum q9 . quod tempuS, astronomicus annus, tropicus si ad tropicos, aequinoctialis si ad aequinoctialem referatur , verten S, ac temporalis, naturalisque appellatus est. initiumq; ac finem huius annuae reuolutionis statuerunt esse, vel punctum unum solstitiale, seu tropicale , aut aequinoctiale alterum. unde sequitur solem fingulis diebus in uniuersum progredi in eclyptica m. 3 9'. 8 . 19 h. &c. hunc autem in eclyptica progressum animaduerter ut fieri ab occasu in ortum, seu secundum signorum ordinem ac sequelam. Huneque etiam proprium solis motum statuerunt , motumque solis in longitudinem appellarunt. quem sic facile cognouerunt ;viderunt enim stellas, quae mane ante solem oriuntur quotidie citius oriri, ac solem magis praeuenire; quod inde ne eesse oritur quia sol ab eis paulatim versus Ol iete m recedit. idem ex stellis vespertinis assequi licuit, quibus sol quotidie vesperi fit propior, donec

eas assequatur, ac suo lumine occultet. Hinc etiam dii genter annotarunt solem ad eandem assixam stellania, reuerti diebuS 36J. hori S 6. m. 9. hunc que circuitum, annum sydereurr , appellarunt, qui paulo maior est anno trop:co, quoniam stellae motu proprio tardissimoq; moueta tir versus Ortum , quapropter ad eas sol tardius reuertitur, quam ad stabile aequinocti j puncium. Vt autem praedicia S motuum, atq; annorum quantitates quam exacti Dsime definirent hanc methodum inierunt. primo Cmnium tempUS seu momentum , quo sol in aliquod quatuor punctorum cardinalium Zodiaca ingreditur , accuratissime obseruarunt. quoniam vero ingresso S in duo puncta solstitialia dissicilior sit, quam in puncta aequinoctialia quia hic solis declinatio magis sensibiliter ad lingulos dies variatur p opterea de eo,

hoc est, qua ratione moinetum aequinocti j deprchendatur, nunc dicemus.. Momen

276쪽

De Mundi Fabrica , Momentum ingressus Solis in puncta Aequinoctia determinare.

Nie omnia neeesse est exacte altitudinem poli, ae proinde altitudinem aequatoris meridianam loci illius, ubi fit obseruatio,& praeteris ea declinationes punctorum eelypticae ab aequatore, de quibus iam egiamus , praenouisse. postea per nostrum Quadrantem, eirea tempuS aequino obseruandi, obserua diligenter meridianas solis altitudines eo modo, quo supra Tropicorum distantiam, & aequatoris altitudinem obseruar eoeuimus. si enim altitudo solis meridiana fuerit omnino aequalis altitudini aequatoris, erit tunc temporis in meridie ipsum AEquinocti j momentum, idest, in puncto meridiei sol Arietem vel Libram una eum aequato. re attinget. Si iuxta vernale aequinoctium altitudo solis meridiana fuerit proxime minor altitudine aequatoris,erit is defectus aliquot minutorum. V o singulis igitur minutis unam horam .ceipe, tot enim horis post illius diei meridiem erit aequinoctij inflans , quot minutis deficit illa altitudo.

Idem proportionaliter fiat ad autumni quoctium explorandu,notetur eis vim altitudo meridia solis proxime maior altitudine aequatori S , quot enim minutis eam excedit, tot horis, post illum meridiem, continget aequinoctium . Vel sic, obserua duas altitudines solis meridianas, unam ante aequino.ctium, at Peram post. una erit proxime minor, altera proxime maior altitudine aequatoris, quia minuta excessus , & defectus sunt deelinationes punctorum eclypticae, ideo ex tabula Declinat . iam cap. de Lodiaco premissa; accipe duo puncta e elypticae quibus tales conueniant Declinatio. nes. quibus cognitis accipe eorum dii tantias ab aequinoctiali pustino, quarum Una praecedit, altera sequitur aequinoctium; eae simul additae componunt motum solis diurnum, id est, eas sol horis i , percurrit. in priori enim puncto sol erat in anteeedente meridie, in posteriori vero in subsequenti meridie. hunc igitur motum diurnum diuide in a . partes, quarum singuli fiugulis horis debentur quot igitur ex dictis partib. ab vir Oui S puncto O, sei uationis distiterit Arietis initium ; tot etiam horis, vel post primum anaetidie mi vel ante secundum, continget aequinoctium. 3. Ex Ptolemaei Armilla aequatoria. Erat haec magnus aequatoris ei reu- Ius, cuidam parieti firmiter affixus ibique Astronomice ita collocatus, ut aequatoris positionem omnio imitaretur. igitur circa aequinocti; tempus rudi ter cognitum, obseruabat umbram, ac illuminationem illius; nam fi pars superior soli obuersa totam alteram partem inferiorem, & cauam praeci se, & adaequale obumbrasset, tune temporis aequinoctium continge. bat. quon am vero in aequinoctiis sol moratur supra horizontem hor. II. tacite accidere potest ut in terdiu aequinoctium contingat , ac proinde momentum ipsius ex tali obumbratione dignoscatur- non enim in meridie

277쪽

Pars Tertia ἰ 2 9

tantum, sed qualibet diei hora id fieri potest. Pariter ex sphaera materiali recte eonstructa atque AstronomieE eolloeata id assequemur , quamuis non aeque tuto ac per affixam Armillam; Quamuis nee per Armillam, nee aliud quodvis instrumentum; fieri queat, ut exacte,sed tantummodo qua proxime ipsum aequinoctij momentum difiniatur.3. Ex calculo solis Astronomi tempus aequinoctii explorant,ubi motum solis eognitum iam supponunt, quem ut cognoscerent necesse fuit prius

aequinoctium ex obseruatione organica determinare ; uti modo doeni. mus. ideo nunc nobis minime licec docere qua via ex calculo, ae proinde ex motu solis cognito aequinoctium inueniamus: hoe enim modo in Logi eam peeearemuS Peleates principium, supponeremus enim motum solis nobis esse cognitum, quem ex aequinoctijs indagare volumus.

nni Aequinoch ac oderet quantitatem Aseronymice definire.

QVoniam vero annus temporalis, qui nobis quatuor temporum vicissitudines affert, Oritur ex solis per Zodiacum integra reuolutione, ac vi tempUS ab uno eodem que aequinoctio ad idem, sit aequinoctial tempus annuum. Vetustiores igitur Astronomi Calippus, Ariltarchus,Archimedes , Hipparchus , inter Quo aequinoctia rite, quantum fieri potuit, obseruata, ut inter duo verna, aut duo autumnalia , sompererunt contineri dies 36 F.& borao 6. Uerum propter aliquam obseruationum imperfectionem exactam anni quantitatem tam breui tempore , neutiquam attigerunt. Verior enim a i magnitudo, non nisi per multos annos, inter

duo aequinoctia eiusdem generiS, praeteritos,indagari potest. Quamobrem Ptolemaeus praedictam anni quantitatem examinaturus bina assumpsit a quinoctia, quae plurimis ab inuicem annis distarent. quorum prius denotatum fuerat ab Hipparcho, alterum vero a se ipso. in quo annorum interuallo reperit non potuisse contineri annos integros constantes ex diebus 363, verum in annis trecentis unum diem interire. unde eot legirannum continere dies 363, minus parte 3 oo, diei, quae efficit Iat . 1ecunda diei. quare annus illi fuit dierum 363, ΙΑ', 8', seu dierum 363,hO- rarum I. I . Iari Eodem modo Albategnius Arabs, post Ptolemaeum annis 7 I, conferes tuaS Obseruationes cum Ptolemaieis, annum statuit esse D. 3 63, horas 1, 66 .Alij deinceps Astronomi in idem studium incubuerui; donec ultimuS omnium Tycho exactasiimus obseruator antiquorum vesti-gijs insistens , prodidit annum naturalem , seu a quinoctialem constare ex diebus 363. HO. F. 86I'. seu ex diebus 36 F. I . 3 iu. 72 i. dierum. Simili labore ae methodo ei rea annum sydereum tradiderui reeentioreS eum eonstare ex diebus 367. ho. 6.9', a 60. Hos porro annos constantes ex fractionibus horarum , minutis, ac secundis, appellant Astronomicos, qui

differunt ab anuo eluili de quo postea.

278쪽

a i ci De Mundi Fabrica , Motus Solis Medios inue ligare

CV M igitur sol totum et odiaeum emetiatur anno aequinoctiali, hoz

est D. 3 6 I. ho. s. q8'. q3'. si totum Zodiacum , seu si gradus 36o, diuiserimus per tot dies, horas , &e. prodibit in quotiente motus solis medius diurnus gr. O, 3 9', 8aom, &c. qui numeratur ab Arietis initio, diciturque motus longitudiui s. diuisionem hanc in Luna docuimus. Sol igitur singulis diebus mediocri motu, idest , si aequaliter in Zodiaco moueatur,

perficit s9',8 V, &c. huius pars r . erit motus medius horarius. si vero eum multiplicauerimus per aliquem dierum numerum, habebimus m tus illis eorrespondentes, sic motus annuos, menstruos, diarios, & horarios, facile obtinebimus. ex quibus sicuti etiam in luna, Tabulas mediorumotuum construemus. Supra dictam diuisionem sic peregi. resolui totum circulum,idest, gr. 3 6 o. in tertia 77, 76o ooo' '. similiter reduxi totum an isnum, id est,D I. ho. 3. 48'. AI'. in secunda Ii3a 87i . postea diuisi illa tertia , per haec secunda, & prouenerunt, 19', prima. superfuerunt in diis uisione tertia 18 ri 3 6i ''. quae duxi in 6o, produxique LOJ33s O. quarta bate iterum partitus sum per eadem secunda &c. id est, per eumdem diuisorem, & prodiit quotiens 8 φ, secunda. N sie deinceps iuxta regulam superius de Diuisione traditam. reperique motum solis diarium in longitu dinem 39', 8 , IO ', &c

Te irregularitate scu Anomalia motus Solis..

Post hae solem annotarunt non aequaliter, ae uni sormiter sub etodia eoi

ferri; depreheliderunt enim eum in semicirculo zodiaci boreali immorari dies fere 8 , amplius,quam in semicirculo australi nam ab aequi-tὶ octio verno ad autumnale intersunt dies I 86. cum horis I 8 , ah autunali vero rursus ad vernum insunt dies tantum II 8,e in horis II l. quod manifeste apparet si in Calendario numeres dies a 1 I. Mart ij, in quo fit aequinoctium Vernum, usque ad 23. Septembris, iri quem autumnale a Quinoctium incidit. ad haec cognouerunt eum inaequaliter etiam moueri in quadrantibus zodiaci, nam Hipparchi, & Ptolemaei saeculis plures dies insumebat in primo quadrante, idest, ab aequinoctio verno ad solifitium istiuum, quam in secundo illine ad Libram usque. nostra autem tempestate segnior est in secundo, quam in primo, tardissimus autem est circa grad 6. Cancri. Praeterea obseruarunt quod, eae teris paribus, quanto sol tardior est, tanto etiam minor apparet; quanto vero velocior tanto maior . nam ei rea assiuam tropem xbi segnior cst, minor etiam apparet, eiusque a P parens diameter est minu. quasi 3 o . ad alteram vero tropem, ubi vel

279쪽

P ars Tertia. MI

eior appa ret , ibi etiam maior cernitur, eius enim apparens diameter a

liquantum excedit min. D'.

His igitur aeeurate perspectis considerare eaeperunt quibus eirculis ne eeta esset solem moueri, ad hoc, ut praedictae apparentiae, & obseruationes saluarentur, & quamuis per epieyelum sieut in luna , id effiei posset, simplicior tamen visus est eccentrici eirculi modus. Quapropter imaginati sunt circulum quendam eccentrieum , idest , cuius centrum esset a liud a centro uniuersi,in ea distantia a terra quam supra soli attribuimus, quique esset directe sub eclyptica constitutus. in euius peripheria sol circunferretur; vel potius euius peripheriam motu proprio, & aequali ab oe-

casu in ortum, seu in consequentia describeret, eumque annuo spatio ab solueret. sed ut omnia facile percipiantur opus est figura in qua A, sit cerutrum terrς,& uniuersi, ae proinde zodiaei, & eclypticae, quae sit GM H L. circa vero aliud eentrum B, sit circulus eccentricus C QE P. linea D BF. incedens per utrumque centrum ostendit in puncto C. punctum ecce tricia terra remotissimum , quod propterea graece Apogaeum dicitur, Arabice autem Aux. in Ε, vero puncto opposito, designat punctum terrae prOximum, ideoque Perigaeum graece dictu , arabice oppositum Augis. puncta autem D F, sunt loca zodiaei in quibus Apogaeum , & Perigaeum ess Ordicuntur.ipsa vero linea dicitur linea Apogaei. altera linea G H, per utruque solstitium incem dens, solstitialis ap. pellat. linea M A Lι est aequinoctialis, id- est, sectio aequatoris eum plano eclypti

eae. haec eclyptiea mihi fariam secat In duobus aequinoctio Arum puncti S, Y, ghr. linea χ, P, eccen

trici diameter, eum

que bifariam secas, sit praedictς paralle la. distantia viri Dque centri B A, diei

ius igitur eccentrici peripheriam sol aequali motu, & annuo describit. sit v. g. in o. intelligaturque lineae ΒΟ, Α Ο , & A X parallela ipsi B O. harum linearum ipsae B O,& Α X, parallelae, dicuntur lineae med ij, seu aequalis motus soli S,illa

in eccentrico, haee in zodiaco, ambae enim aequaliter mouentur, sim peiq;

280쪽

a i 1 De Mundi Fabrica,

eus rodiaci, X D, quantus est arcus ecce tr.C o. eu aut sol in Apog o, aut Serigaeo fuerit, praedictae lineae simul uni utur;alibi separatur quidistat. linea A O dicitur veri,& apparentis motuS solis, quae non mouetur regu .lariter, ostenditque propterea verum solis locum in zodiaco, in puncto L. ex hac hypothesi fatuari possunt omnes apparetiae,& obseruationes.& primo quidem causa reddi potest, cur motus solis in zodiaeo anomalus, seu inaequalis appareat:oeulus enim noster eum fit in centro mundi Α, solque moueatur aequaliter in eeeo. sequitur solem existente in I,nobis apparere in L. si e quando est in, Y, videriin,G.quando in Κ, spectatur in M. quandotade in T,cernitur in H. du igitur sol perabulat eccetr.portione I Y Κ, quς multo maior est semicirculo P Y Dpparet semper esse in semicirculo zodiaei Boreali LG M, maior igitur portio ece. respondet semieirculo go-diaei,& consequenter reliqua ecc.minor portio, Κ TI, respondebit alteri semieireulo zodia et M H L.quom a vero sol uniformiter in ecc.mouetur,

ideo plures dies insumet in maiori parte IY K, quam in minori Κ TI, &consequenter nos putabimus eum irregulariter moueri in zodiaco, quia maior parS motuS, in eccentr. portione maiori,respddet semicir. zodiaei. similiter minor pars motus, in minori portione eee. respondet alteri semicirculo zodiacie quare plus motus aequalis, ac consequenter temporis, insumet in eo etodiaei semicirculo, cui maior pars subij eitur; ae praetereae ibi tardior apparebit, quam in altero semicirculo,cui minor pars ece. moistus,ac temporis, subij et nobis apparet. haec aute SoliS inaequalitas, ita per totu zodiacum distribuitur, ut prope Apogatum sit tardissimus, prope Perigarum velocissimus, in caeteris locis prout fuerit Apogaeo, aut Perigato propior, tanto segnior, vel velocior apparebit. in med ijs tamcn locis Κ.Lpraecedentis figurae, in quibus a terra mediocriter remouetur motum exishibet aequalem medio motui . nam diarius eius motus ibi est. 19'. 8'φ.in Apogaeo est tantum. 37. p. in Perigaeo. 61.2I''. sic igitur Λnomalia solis exculari potest.

I x eadem pariter eee. suppofitione causa redditur, eur sol prope Apogaeuna minor appareat,quam prope Perigaeum, quia scilicet ibi remotior, quam hie, quae enim propriora sunt maiora apparent. Porro Hipparcus, ae postea Ptolemaeus existimarunt loeum Apogati iaetodiaeo esse stabilem, esseq; in parte, l . Geminorum, sed aliter a sueee. dentibus Astronomis Albategnio,Αrzahele, Copernico, ac Tychone deprehensium est ; illud scilicet in signorumconsequentia tarde promoueri ita ut hae tempestate. 6.Cancri gradui supponatur,singulisque annis, stantum secundis promoueatur. vade facile est cognoscere, quanto annorum interuallo,totum zodiacum returrat.si enim omnia eclyptiea: seeunda,quae sunt.1i imo oo t.diuiserimus per,qI .motum,scilicet, annuum s prodibit in quotiente numerus annorum quaesituS videlicet . SOQi,qui

bus Apogaeum totum Zodiacum absoluat. De

SEARCH

MENU NAVIGATION