장음표시 사용
151쪽
14 I De Τheologicis Disciplinis
miseritis peccata , remittuutur eis; quorum retinueritis , retenta sunt. Retentio autem , inquit ille, non est damnatio, sed est iudicium, quo peccator pronuntiatur indignus absolutione . Itaque per absolutionem vere peccata remittuntur; S per denegationem absolutionis vere permanet nexus S demeritum peccatorum : quod recte Nonnus expressit in sua Paraphrasi , aeuorum autem mortalium retinueritis sceleris noxam , opera prioris inquinamenti, seu vita errabunda , manent lixata vinculo ,
Quod sequitur , ineptissimum est , cum nemo nostrum approbet jactatam ab he: erodoxis fiduciam , illamque certissimam firmissimamque justitiae persuasionem , quae appellanda potius sciret temeritas & auda-
cia; quamvis commendemus eam spem, quae innititur Reparatorix nostri summis meritis, eamdemque spem summopere necessariam ex instimemus. Haec autem spes non flaccescit, sed magis magisque roboratur , dum coniugimus ad sacramenta, quibus fructus passionis Dominicae a nobis percipitur . & dum ab iis, quibus commissa est solvendi potestas, soluti in pace dimittimur. Vellem haeretici praeberent nunc aures Augustino his verbis sermonem Is i. de Poenitentia , sive so .h miliarum postremam absolventi: Ruir eertus est quod etiam imperator ignoscat Et tamen peeunia funditur , maria transmeantur , procellarum lucerta jubeuntur,'ρeπὸ ut mors evitetur , mors tua suscipitur. Supplicator deinde per bomines homini : sine dubitatione fiant bia, eams: dubium qdio sine proveniant. Et tamen certiores Dut claves Eeclesia, quam corda rexam : quibus clavibus quodcunque in terra solvitur, etiam
in easi δε lutuis proωi ttitur . Et multa est honestor humilitas , qua se quisque bumiliat Delesiae Dei: ct labor misor imponitur , ct nullo tem
poralis mortis periculo mors aterna vitatur. PROPostrio III. Videntur ea tantum verba, Absolvo te , ad sormae essentiam pertinere.
Quod enim attinet ad pronomen Fgo, istud in verbo Absolvo comprehenditur ἰ ut de sorma baptismi dictum est lib. κxx I. cap. 9. Desideratur quoque idem pronomen in sorma Confirmationis , de qua clib. XXX II. cap. 6. E contra pronomen Te, aut ipsi aequivalen S necessario pronuntiandum existimo, quoniam pronomine illo sublato, oratio non est,ut inquiunt,demonstrativa et onmesque sere Theologi in hoc conveniunt , prout constat legentibus Navarrum cap. 26. num. II. Petrum Soto ludi. 4. de Poenit. Suurea disput. x i x. sect. i. de Lugo disput. XI II. n. 26. Sylvium in q.LXXXI v. art. g. Bonacinam disput. U. q. q. Nec enim
susscit, si hujus sermae sensus ambiguus determinetur vel a circumstan tiis, vel a proserentis intentione; cum talis forma sit pronunciatio sententiae, debeatque exprimere actum judicialem, qui ut de verboruM
152쪽
Libri Τrigesimi quarti Pars altera Cap. VII. 14
significatione observat ex antiquis Gosariis Brissonius , nihil est aliud , quam perfecta ct minime dubiasecretio ciniae geraκPutat nihilominus de Lugo proximo num. 26. susticere si dicat sacerdos , AUOAo a peetatis tuis , cum haec verba videantur aequivalere istis, Re mitto peceata tua . At hanc sententiam non probo , cum eadem peccata possint esse alterius complicis, nec tali sorma significetur cui dimittantur. Quae sequuntur pronomen Te , nimirum, A peceatis tuis, iuxta communiorem sententiam non sunt es tialia ; quoniam praemissa consessione satis intelligitur poenitentem absolvi ab iis criminibus, quorum, causa peragitur; quemadmodum si judex pronunciet aliquem a culpa , vel poena immunem esse , statim percipitur non esse reum facinoris , de quo accusabatur , nequc supplicio statuto a legibus assciendum. Vasi quesius quidcm & Henrique et putant ea verba , A pereatis tuis, si apponantur , pertinere ad formae substantiam , propterea quod explicite& cxpresse significent id, quod continetur in vecto Absoreo : at videtur nobis ex hac ratione concludi oppositum; si enim eadem verba eXplicant, atque exprimunt vim praecedentis Abomo, istud priusquam illa enuntiarentur vim S significationem propriam habebat. Uasqucsium propterea consutarunt Ledesma de Sacr. Poenit cap. I. & laudatis in locis Sylvius, de Lugo , Suare Z . Durandus denique id eb putabat per cinere ad substantiam formae postrema verba, In nomine Patris, cte. eo quod sanctissimae Trinitatis invocatio sit essentialis formae baptismatis . Sed non est par ratio Baptismatis ac Poenitentiae ; cum bapti a sit quaedam fidei professio, S sacra inentum , quo inserimur E Iesiae Christi ἔ Poenitentia autem si peccatorum judicialis remissio, S sacramentum , quo fideles post baptismum lapsis reconciliantur S absolvuntur. Universa demum traditio, quae in his quaestionibus cuilibet coniecturae praeserenda est, quod con stantissime docet de forma baptismi, id minime tradit de sormula absolutionis.
Saepe monui, iterumque moneo , in sacramentorum administratione ritus ab Ecclesia Catholica praescriptos non posse sine peccato omitti, Contemni, Vel commutari, prout sess. v ii. canone 24. definivit synodus Tridentina . Et si ergo preces , quae formae absolutionis praemittuntur . , scilicet, Dominus noster Pesus Christus te absomat, cte. ad ritum
spectent, non ad formae substantiam et nequeunt tamen praetermitti, nisi urgeat gravis necessitas ac mortis periculum ἰ in quo sat est formaniat an tum modo pronuntiare. Praecedentia tamen verba , Misereatur , SDdulgentiam , S quae formam subsequuntur, videlicet, missio Domini, i c.ex Rituali Romano omitti quoque possunt in consessionibus seequentioribus S brevioribus, propterea quod Dei invocatio , ct appli-
153쪽
s 3 De Theologicis Disciplinis
catio passionis Christi etiam in verbis ceteris comprehendatur . II. Poctiori iure cavendum cst , ne pro libito immutentur verba , quae ipsam formam constituunt . Irrepsit utique in quaedam Ritualia commemorata a Natali Alex. lii, et. Th. dogm. & moralis cap. vir. Reg. 2. formula illa, boreo te ab omnibus peccatis tuis , eontritis, eonfessis , ct Oblitis: sed
cum ex dictis cap. p. in consessione peccatorum, quae post accuratam conscientiae discussionem occurrunt memoriae, etiam reliqua intelligantur inclusa ἰ ea autem, quorum poenitens voluntaria negligentia obliviscitur . aut odium ac detestationem non habet, dimitti non possint ;evidentissime apparet, tria illa vocabula, omuibus eontritis , eo est', o oblitit, esse superflua, ac jure , meritoque in castigatis Ritualibus esse dispuncta . Nec demere qui cum Card. Toleto lib. I. Instruch. cap. 12. dixerint illos esse ridendos, quibus prarelicta sorma prohatur. III. Nonnunquam adhibetur forma conditionalis , de qua plura libro xxx. Cap. 12. Fatentur autem omnes, quod si apponatur conditio de pra- senti, aut de praeterito , E. G. Si eapax es, Si nondum es absolutus . non evertatur Sacramenti valor; propterea quod conditione posita, vel subsistente , conditionalis formula aequivalet absolutae . Secus dicendum de conditione futura: sit in exemplo, Si restitues ablatum, aut dum casus reservatus est, Si eonsenseris Episeopus, quam conditionem Vocabulo ex leguluiis accepto ratthabitionem appellant. Lovanienses qui dam nostrates docent conditionem de futuro enervare vim ah solutionis, si minister intendat sacramentum tunc duntaxat consectum iri, quando apposita conditio implebitur ἔ validam tamen ab lutionem esse, si miis nister intendat in praesentia saeramentam ρerficere , ct gratiam eonferre
supposita futuritione eonditionis, idest, s vera sit baee propositio , Restitutio fiet: ita loquitur Uanroy cap. m. q. 4. S Aurelius Piet te q. II. Ex his autem , quae diximus lib. XXX. cap. I 6. de intentione ministri, apertissima ii Iatione consequitur , non esse in potestate ipsius suspendere nullumque reddere secramentum , vel eius effectum et si materiam, sormam , atque intentiOnom adhibeat. Igitur si hic, & nunc intendat ille sacramentum conficere & absolutionem impendere, ac sit in poenitente propositum, & voluntas essicax restitutionis et etsi postmodum ab hac
voluntate resiliret, nec adimpleret conditionem, in praesentia tamen Uere sacerdos administraret sacramentum, & vere poenitentem ipsum ab-
stlveret. At si non esset in confitente propositum illud , & implendae conditionis voluntas ; jam non desectu intentionis, sed desectu materiae
sacramentum nullum esset, ct frustratoria redderetur absolutio . Intentionem Verb conserendi gratiam non requiri ad sacramenti valorem , certissimum est ex eodem cap. sextodecimo. Sacerdos igitur vere ab solvit, sive intendat gratiam futuro tempore conferendam, sive hanzetiam nullo pacto excogitet, immo impie opinetur eandem gratiam sacramenti essicacitate non posse conserri; dummodo tamen absolutione Milti
154쪽
Libri Τrigesimi quarti Pars altera Cap. VIII. I '
illam statuat imoendere, quae Sacram e malis habetur a Christi Ecclesia. Id autem , quod est ejuslem capitis xvi. manifestissimum conse Etarium, omnium consensione probatur ; ut inquiunt Caietanus V. Absolutio, Toletus lib. m. Instruct. cap. ia. Sylvius q. LXMXIV. art. . Ale ander Nata. Iis citato cap. . Regula tertia , ct AntoniuS noster Guerrero num. 39. Atque is etiam Leonardum Vanroy revocare studet ad communem nostramque sententiam. IV. Hinc sequitur , quod sacerdos , dum a poenitente conditici aliqua est adimplenda , c E. G. Si Episcopus facultatem largiatur absolvendi ab excommunicatione, eo pacto, ut postea poenitens ipsum Episcopum adeat non debet conditionem hanc in forma absolutionis exprimere , sed illam tantum injungere ac praecipere ς &modo poenitens promittat se obtemperaturum , sine conditione illum . absolvere; ut scite ibidem docet Franciscus Cardinalis Toletus . V. Memoria tandem repetenda sunt quae de Sacramentorum forma universim libro xxx. disseruimus ; ex quibus quisque intelliget, absolutioner . non esse dandam puerulis illis, qui ut paullatim Christianorum moribus assuescant, apiis parentibus ante rationis usum mittuntur ad consessarios, iuXta monitum S.Caroli p.XXII. cap.9- neque iis, in quibus non apparent contritionis signa enumerata praecedenti cap. V. numia 3. atque intelliget etiam , ab Elutionem nunquam in eadem consessione esse re
petendam . iisdemque sceleribus iterum applicandam, cum in sacramentis nil debeat esse cassum , nil ludicrum , nil denique , quantum ianobis est, salutari effectu exspoliatum. Sed vide praelaudati libri xxxia
De iis , quibus danda , su deneganda es Absolutis.
XIV. A Bsolutionem itaque iis denegandam esse,qui aut laborant vin L A. eibili ignorantia mysteriorum Christianae fidei, aut pravi ,& adhuc malo inhaerentis animi praebent indicta , aut justae poenitentiae incommoda, debitaeque restitutionis onera subire nolunt, eX quinto praecedenti capite clare & evidenter apparet. Uertim si ad peculiares quaestiones a principiis illis generalibus descendamus ; haud inutiliter quaeritur , an absolvi debeant noxiis consuetudinibus implicati, S qui in PrOAima occasione versantur , quid ve cum eisdem prudenti consessa rio agendum sit: an singulis proxime morituris, quantumvis perditissimis ac scelestissimis , danda, vel subtrahenda sit absolutio ς sive peccata confiteantur, sive arcessito sacerdote nullum paenitentiae signum exhibeant, sive etiam nec sacerdotem quaesierint, nec paenitentiae prae buerint aliquod argumentum : quae omnia distinctis sectionibus curabimus methodice, ac definite explicare.
155쪽
xso De Τheologicis Disciplinis
Inolita peccandi consuetudinc implicati, extra imminentis momtis pericula , absolutionis privandi sunt beneficio . Id aperte docet in aurea de hoc sacramento tractatione S. Carolus Borro maeus r qui ing. Puando absolutio sit differenda, commemoratis adolescentibus, qui vitam agunt in otio, qui luxui dediti sequuntur crapulam S in honestos amores, libidinibus pascuntur , proferunt obscena verba , quo inti die in detractionibus , odiisque versantur, atque consessionem disserunt in ultimos Quadragesimae dies , IIem faciendum est, inquit, eum is, qui cum mutios annos in peceatis Dis perdurant, nuna interim adis bibita opera in emendatiouem vitae, in eadem pecea/a iterum, atque is ram labuntur. Salesius item in Instruct. pro Consessiariis cap. 6. con- numerans indignos absolutione ait: Coneubinarii , a Deri , ebriosi absolvi non debent, nisiIummum eone iant 9 faetant propositam uos δε-
Iam peceata sua relinquendi , verum etiam occasioses eorumdem e covcubinarii quidem se adulteri suas foearias er pellices , quas a se removerect abbeare debent: ebriosi vero eauponas, blaspbemi lusum : quod iu-tenige de iis, qui quamdam horum peceatorum admittendorum confvetudinem ae Uum jam astum fere: itaque saepius in illa reeidunt. Exprensus quoque Ven. Innocentius XI. in censura propositionis sexages maeinter damnatas anno I 679. Paenitenti habenti consuetudinem peeeandi eontra legem Dei, naturae, ct Gessae , etsi emendationis spes naua appareat , nee es neganda, nee disserenda obstatio, dummodo ore proferat se dolere ; er proponere emendationem. Profecto istiusmodi definitiones
non solum sanctorum Patrum , verum etiam profanorum Scriptorum , necnon inditae cuique rationis innixae sunt monimentis . Nam S. Ambrosius in Psalmum It 8. serm. q. num. 23. de vulnere veteri, diuque
serpenti ait, illud aut sectione, aut adustione eurari; quod proximo numero sacerdotibus inculcans, Consideremus, inquit, ne ct ipsum deteriorem faetamur , esus miseremur injuste . Augustinus , qui in vi.Consesia. &VIII. I s. voluntatem diu pravis delectationibus irretitam, recte sapienterque catenam dixit, in VI. dc Civit. Dei cap. a a. amrmavit veternosa eonfuetudinis vim uimis is alto radises habere;atque tract. 9.in Ioann. deprehendens in quatriduano Lagaro impium tali catena devinctum, in haec prorupit verba, Seuam dificiis surgit, quem moles
malae eonsuetudinis premit i Fulgentius item lib. I. de Remissi peccat. cap. ia. ait: Nunquam diluuut emendo peccatum, qui non desinunt pre- ea re post gemitum : ac simili voce tonant Gregorius Magnus, Isidorus Hispalensis , S alii. Cum talem ergo poenitentiam dissicilem, incertam atque infructuosam Patres ore uno depraedicent; dicendum est parum esse in horum lectione versatos , qui illam optimo proposito munitam,& absolutione sacramentali dignam existimant Hos vero ethnicis etiam scriptoribus existi ino deteriores; cum maximam vim consuetudinis
156쪽
Libri Τ rigesimi quarti Pars altera Cap. VII L is x
agnoverint, non philosophi tantum . quorum una suit sententia cum Aristo t. in . Eth. consuetudinem vim habere naturae ' sed Poetae etiam:
ut Horatius epistola a. libri primi, Iuvenalis sat . Vii. Martialis Epigrammate . libri quinti, & Ovidii, qui in a. Artis amatoriae consuetudinem comparans flumini eo turbulentiori, ac prosundiori, quo longius progreditur, inquit, Re tibi eonsuescat: nihil assuetudine majus . Et ne colligendis quisquiliis dem operam , nulla spes emendationis ex peccatorum frequentatione potest concipi; ideoque dolor eorum , qui sepe in eadem scelera prolabuntur , inefficax, & fietilius censeri debet,
atque eX ore, non ex intimo corde promanans . Atque haec est ratio
communi hominum persuasioni, documentis Patrum , & Ecclesiae definitionibus concordissima . Unum addo e supino errore eos detineri, qui scriptitant in pravorum habituum consuetudine posse aliquem a gravitate sceleris excusari, dum is , qui ex consuetudine male agit , non advertit eiusdem sceIeris turpitudinem . Perniciosissima quidem . est haec opinio : S quamfacillime refutatur ex dictis lib. XX l. cap. I. 9.& ii. ubi ostendimus non requiri ad peccandum actuaIem advertentiam , animique extimulationem , dummodo quod committitur . adverti possit, ac deheat ia Immo cum ea , quae eX consuetudine fiunt , majori fiant propensione , & quasi in naturam commutatae cupidine; non habent e Xcusationem ex in advertentia , quae cum sit voluntaria , nequit esse immunis a culpa et & aliunde habent majorem ex pra a con cupiscentia malitiam L Ita enim vitia trahunt ad sempiternum exitium: principio non sine animi horrore intuentibus. Ohjiciuntur di voluptate deinde animum ipsum alliciunt; ac tandem caeco quodam impetu inhiantem cupiditatibus vulnerant, & occidunt: quod belle Urbanus VIII. dum junior cum inusis versaretur, ita carmine exprcssit:
Sensibus irrepit paulatim quod plaeet, se
Insinuat: mox ainduo subit altius usu ;Insertumque auimo , tanquam foret i enitum, haeret Et late serpens eariosum erumpit in uicus. Finem his imponam Apostolica illa sententia ad Rom. II. s. Secundum autem duritiam tuam, impaeuitens eor , thesaurizas tibi iram in die irae: qua sententia utitur quoque magnum Graeciae decus Chry- stomus redarguens hom. la. ad populum Antiochenum eos , qui idoneam dejerandi excusationem putabant ,sipraeteudereui consuetudinem. II.
Idem iudicium esto de his , qui noIunt proximae peccandi occasiones deserere . Audivimus paullo supra Salesium eosdem simul cum recidivis perstringentem . Etiam sanctus Carolus de ipss haec subjicit: Delude nee eos absolvat, qui eum peceatis mortalibus simul etiam eorum. occasiones vitare nos proponuυ. Innocentius pariter XI. proscripsit
157쪽
lsa De Theologicis Disciplinis
propositionem illam sexagesimam primam, rites aliquando obso';
qui in proxima occasione peccandi versarur , quam potes, novali omittere, quinimo directe er ex proposito quaerit, ast ei se ingerit: damnatis etiam duabus aliis , quibus asseritur proximam peccandi oe- easionem non esse fugiendam , immo licitum esse illam quaerere, si ad sit causa aliqua utilis , vel honesta . Atque id etiam majores nostri pra- damnarunt , animadvertentes Christum jussisse in Laetari resurrectione, ut Iapis sepulcri amoveretur; in quo Ambrosius agnovit peccatorum
incitamenta , quae lib. 2. de Menit. Cyp. VI l. num. s6. appellavit oneis
ra , aer moles quasdam reorum . Ratio itidem est apertissima , quoniam
ii, qui vitare nolunt irritamenta Vitiorum , non habent propositum . emendationis, ut homilia I s. ad populum Antiochenum dei non stratuloquentissima oratione ChrysostomuS . At plura de his auctores omisnes de Morali Theologia pertractantes , ac praesertim Merbesius dissert. iv. q. 48. Vanroy de Poenit. cap. s. Natalis Alexander cap. vr r. Reg. Io. S ia. Thomas Milante , & Bartholomarus Riccius in proposit. 6o. & 61. damnatas ah Innoc. XI. Joannes Pontas in diction. v. abia solutio, casu i 3. & Daniel Concina in Animadversionibus Pontasianisnum. 3. necnon in epistola 2. sine auctoris nomine conscripta adversus Dissertat. in casui reservatos Veneta dioecesis: quos hac in re nec morosos , nec palpones inveni.
Dum vero huius sarinae homines aeccdunt ad consessarium , huic magnopere cavendum est, ne nimia illos facilitate solutos dimittat, seu contra acerbitate atque austeritate perterrefaciat: itemque ne iudicium de ipsis serat non spectata relapsius, ct irritamentorum diversitate . De sacerdotibus enim qui omnes indiscriminatim ah solvunt, ajebat S. Thomas de Villan. Conc. f. 6. post Domin. I v. Quadrages. Θιid Ecclesiam
Domini hodie perdit, nisi eo effariorum θ' pastorum hiandiens adula- is , deliniens demuleensque sentatio λ aliaque plura, quae vellem con sesarii universi perlegerent. Adeant S Bellar mini octavam in Adventu
concionem et ac ne credant contineri his in locis exclamationem quam dam rhetoricam , audiant beatissimum Ambrosium haec stribentem eo in Ioco, ubi non absolventes, sed Novatianos veniam denegantes redarguit, idest, lib. i. de Poenit. cap. κν i. num. 9 . Volo reus leuiam iste.
ret, petat eam uredimis, petat gemitibus, petat populi totius fletibus, ut ignoscatur obseret; ct eum feeundo , ct tertio fuerit dilata ejus commuπio , credat remissius se supplicasse , fletus augeat, miserabilior postea revertatur , teneat pedes iraehiis, ossa tetur inculis, lavet fletibus, nec dimittat, ut de ipso dieat Dominus Pesus, Remissa sunt peceata ejus multa , quia dilexit multum. Et haec quidem Ambrosius profert de pecca tis oceultis , prout constat ipsum legenti, S prout adnotarunt tom. II. Pag. Arg. adversus Dallaeum Maurini Editores . In agentes publicam
158쪽
Libri Τ rigesimi quarti pars altera Cap. VIII. Is 3
poenitentiam post lapsum severiorem suisse disciplinam dicam infra : modo haec tantum adversus peccatorum assentatores .
Minime tamen commendandi sunt dissiciles & asperrimi. Eni in vero praeci latus S. Thomas in eadem concione ita istos alloquitur : Iuda laeuotiores erimus in besias, quam in fratres Seriptum es in lege, Deut .as. Si videris asinam fratris tui, aut bovem eeeidisse in via , non despicier, fedsublevabis eum eo . e num ergo fratris, θ' bovem sub onere cadentem sublevabimus , ct tuum fratrem mole preeatorum pressum impii ne-gistemus Z Gra earitas onustis peeeatoribus non indiguatur . sed miseretur ρotius , non irritatur adversus eos, non detractat, nou exardescit.
non lingua verbera lapsis sub onere addit; sed infirmitati ct miseriae eon dolevi, prour potes, fratris necessitati Decurrit. Ambrosius pariter
Post praecedentia verba cap. x Ut r. num. 9 a. haec subiicit: Leuid expe- Hamus ut mortui mereantur venium, qui mortem sibi intulerunς dum
viverent i ct post pauca producto exemplo Pauli, de quo I l .ad Corinth. a. 7. Moralis Magister , inquit, ct nostrae fragilitatis eonseias , ct pietatir divinae inrerpres vult donari peceatum , vult eo olationem adbiberi, ne resilia paenitentem taedio uvae dilationis absorbeat. Caνenda itaque pari solicitudine facilitas ct austeritas, Ne pronam nostram improbi homines laudent facilitatem, nee verὸ paenitentes aceusent nostram quasi durais erudelitatem. Ita Romanus Clerus in Epistola inter Cypria
Iuxta haec sanctorum documenta , denegandam arbitror absolu tionem iis, qui in eadem scelera frequenter lapsi negligunt praestituta remedia adhibere , ct avertere nolunt peccandi stimulos , eos maXime qui suapte natura trahunt in peccati consensum , cuiusmodi sunt concubinam alere, tenere domum paratam ad malum aliquem finem , ct iniquas artes eXercere , quae nequeunt sine peccato tractari, aliaque id ge nus , quae occisones proxima nuncupantur . Si paenitentem ergo , in quit Borro maeus , iis aut similibus impedimentis irretitum esse ρο ρ xe r ς, Vsuque occasio talissit, quae tum etiam re ipsa exi sat, coufessariuxeum asolvere non debet, nisi prius tuam tuam occasionem prorsus absciu dat. In aliis orb occasionibus , quae non per se in peccatum inducunt, sed tantum ex perverso peccantium habitu , ut in venereis adspectibus, in frequenti seminarum colloquio, in choreis , ceterisque tripudiis , ei, qui frequenter cadit, absolutio disserenda est, usque dum argumenta emendationis appareant. Ceterum si poenitens adhibeat opportuna re media, si conetur vitiorum radices evellere, atque extirpare , si non adeo frequenter ut antea , ingruentibus etiam incitamentis ceciderit, praeseseratque dolorem acrem , atque vehementem; non puto dimitten dum cste absque expetitae absolutionis remedio . Idem faciendum censeo, si ille , qui pravis habitibus implicabatur peccati gravitatem ignoratis, dum ea manifestatura consessario, cxhorrescit, maceratur animi ama
159쪽
ritudine, ac firmissime pollicetur , se nunquam in posterum malitiose patraturum quae hactςnus ignoranter admisit. Excipiundi rursus humaniΩsime qui fiunt in oeeasione proxima, quam nulla ratione possunt a se amo vere : S commonendi sunt de miserrima ipsorum conditione, de causis ruinae , de ualidioribus remediis impense adhibendis : sed privandi tamen absolutione , si magna animi promptitudine monitis non obtempe iara νerint, jussa non secerint, nec resipuerint. Oirotiescunque demum abis solutiri differri necessum sit, p;aescribenda est repetita contritio , ct caritatis amium exercitatio; ut si sorte superveniat repentinus carnis inisteritus , anima sacerdotum incuria , S immanitate non pereat: sed praestet sacramenti votum caritati conjunctum remissionem illam peccati . quam esticeret Absolutio Sacramentalis . IV.
Certissimum deinde est nemini baptizatorum, quamvis perditissimo,
in exitu mortis petenti reconciliationem atque absolutionem posse illam negari. Ouod demonstro canonum auctoritate, Romanorum Pontifi- eum testimoniis , ct manifesta ratione . Primb Nicaena Synodus can. 3 3. inquit: De his, qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regulari ueservabitur , ita ut si quis egreditur de eo ore, ultimo er necessario viat eo minime privetur . Et infra , Generaliter autem omni euilibet ἐn exitu posito idi poscenti sibi eommunionis gratiam tribui, Piscopas proinhabiliter ex oblatiose dare debebit. In prioribus verbis necessarii viatiei
nomine intelligi sacramentalem absolutionem demonstrat aperte Lupus pag. l. primae odit. Ouae sequuntur, de communione sunt accipienda.
Uerum si Eucharistia euilibet peeratori, si videbitur Episcopo , tri huipotest ἰ quanto magis concedi debet absolutio , ct sacramentum, quod prorsus necessarium est ad salutem Z Adverte ipso in canone omnes peccatores comprehendi , . idcdque explicandum non esse de solis poenitentibus , qui dum seuerentur sanitate , reconciliationem petierint. Causa item XXVI. q. 6. n. I 2. habetur canon, quod a Gratiano tribuitur Iulio Papae , Si presister paenitentiam morientibus abnegaverit, reus erit an iis morum , quia Dominus dicit: Retaeunque die conversus fuerit peceator, vita vivet, Er non morietur. Vera enim eonfessio in ultimo tempore ese potes , quia Dominus non solum Iemporis ,.sed etiam eordis inspector est: Hur latro unius momenti paeuitentia meruit esse in paradis in bora ultima eonfessionis. Rursus Trident inuin Concilium sessi X I U. cap. 7. pertractans de casuum reservatione, Veruntamen , inquit, pie admodum, ne
hac fa oceasione aliquis pereat, in eadem Delesia Dei eustoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio is articulo mortis, atque ideo omnes sacerdotes quotlibet paenitentes a quihufetis peccatis censuris absolvere possunt. In quibus verbis quemadmodum nullum genus peccatorum , ita nullus poenitentium in mortis exitu a beneficio absolutionis excluditur. II. Idem tradiderunt Romani Pontifices, Caelestinus praesertim
160쪽
Libri Trigesimi quarti Pars altera Cap.VIII. I s s
I eo Magnus , & Clemens V. Caelestinus in epistola ad Episcopos Provinciae Viennensis & Narbonensis num. a. ait: e novimus paenitentiam
morientibus denegari, nec illorum desideriis annui, qui obitus Di tempore hoe animae sua eviant remediossubveniri. Horremur, fateor, tamiae ἰmpietatis aliquem reperiri, ut de Dei plerate desperet et quasi coa possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere , perielitantem sub onere peccatorum hominem, pondere, quo se expediri desiderat, liber re . Ruid hoe rogo aliud es , quam morienti mortem addere, ejusque animam sua erudelitate , ne absoluta esse possis , Oeeidere 3 Additque Caelestinus verha Erechielis XUI II. a I. S XXXI tr. I i. exemplum pii latro innis, aliaque plura, inserta etiam cap. e novimus, XXVI. q. 6. num. II.
Leo Magnus epist. tape laudata ad Theodorum Episcopum Foroiuliensem, His autem, inquit, qui in tempore necessitatis , ct in periculi tiris gentis instantia , praesidium poenitentia , di mox reeoneinationis implorant , nee satisfactio interdicenda es, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere , nec tempora definire ,
apud qtiem nulla patitur venia moras vera conversio ς addens S ipse plura , relata cap. His, qui tempore, eadem q. 6. num. Io. Clemens V.
in Concilio Viennensi damnat abusum in quibusdam partibus introductum denegandi ultimo deputandis supplicio, etiamsi peterent, Poenitentiae sacramentum , declarans eumdem abusum esse damnabilem, con trarium statutis canonicis , omnino abolendum, & statim a locorum .
ordinariis Ecclesiasticis censuris , sit necesi h fuerit, eliminandum z ut habetur lib. v. Clementinarum , tit. 9. de pinnit. & remissi. cap. I. Ex quihus constat, non posse in contrarium adduci severiorem alicujus Ecclesiae disciplinam, quam tam aperte semper Romana Ecclesia aliarum omnium magistra tanquam divinae misericordiae contumeliosam , ct animabus perniciosissimam reprobavit; quemadmodum productis Ecclesiasticis monumentis, ct illustrium Theologorum suffragiis Notificat.edita die et O. Augusti anni I II. asseruit saepe quidem , at nunquam satis commendatus BENEDICTUS XIV. Ex dictis vero etiam Theologica ratio depromitur; siquidem Poenitentiae sacramentum omnino necessarium est ad salutem , eiusque praeceptum urget quamma ime in vitae periculis , ut ostendimus cap. I. Sc 6. hujusce trachatus , ne repetam , quae verbis Romanorum Pontificum nuperrime dicta sunt, scilicet, execrabilis esele temeritatis velle divinae misericordiae mensuram ponere, ac summae impietatis nolle opem ferre periclitantibus sub onere peccatorum . Addam aliqua proximo cap. thesi 9.
Haud secus de illis dicendum est, qui posteaquam consessarium pestierunt, dederuntque poenitentiae signa , sacerdote adveniente, Ioquendi facultate atque exteriori sensu destituuntur . Hos en Im ahsol νcndos esse definiunt canones Conciliorum . In i a. enim canone Concilii Afri-
