장음표시 사용
281쪽
seopus ἰntinno possise , detractisque chirothecis consecrat oleo cateis chumenorum presbyteros , delinitque eadem ratione chrismate conis firmandos , necnon Electi caput , altaris angulos , superficiem patenae.& quaecunque mystica unctione sacrantur . Dominus itidem digito suo tetigit auriculas surdi, ct linguam muti, Marci VII. II. ne nota caeci a nativitate linivit oculos , Joan. Iv. 6. haud obscure contactum manuum consecratarum commendans. Ipsemet digito virtutem Dei , se Spiritum sanctum liber Exodi vita. 39. Evangelium Lucae x I. o. aliaque sacrarum litterarum loca designant. Igitur & mysticum symbolum , & Domini exemplum , ct communis sacrorum oleochrismatum usus, ct Rituum Ecclesiasticorum disciplina demonstrant sacramentalem unctionem recte fieri ρoulae sacerdotis. Id tamen non pertinere ad sacramenti cssentiam inde colligo , quod in Unctione extre
ma sacrum oleum , non manuum extensio, rationem habet materiae ,
ideoque sive pollice , sive virgula , sive ratione aIla peragatur ejusdem olei linimen ς materia non deest, Sc sacramentum accedente forma perficitur . Deinde Manuale Cameracense pag. 8 . ait unctionem , de qua sermo est, fieri posse, intincta virgula in oleum fuerum : ac Pastorale Romanum Ioannis Hauchini Archiepiscopi Mechliniensis pag. 88. Sacerdos , inquit, peragat unctiones, er pollisem, vel virgulam intim xat , Hrc. in ungendis denique aegrotis contagioso ac pestilenti morbola horantibus, Manuale Salisburgense pag. 323. monet adhibendam esse Datulam msudam, postmodum concremandam . Ac de materiλhujus sacramenti proxima dictum satis.
De Iastamenti Extremae Unctionis forma disse risur.
Posteaquam de materia cum remota, tum proxima hujus sacramenti pertractatum est, ratio & dissertationis ordo postulat, ut de forma, idest, de verbis, quibus perficitur, agere instituamus. In qua re dissident plurimum, & invicem discrepant placita scholastico-xul Sheologorum . Magnus enim Aquinas quaest. 29. Supplem. art. 8.scribit in EAtrema Unctione non posse esse formam indieativi modi: quod discipulorum ejus complures apud Gonet disput. r. β. I. ita acceperunis ut oratio , seu formula constans verbis deprecatoriis omnino sit de is eramenti substantia. Eadem est sententia S. Bonaventurae in i ν. dist.23. art. l. q. 3. Scotistarum, ac nos ratium apud Fridericum Gavardiari. 3. quaestionis primae , & Piette quaest. qui hac in re descivit RLeonardo vanroy . existimante volum. V. pag. 29 I. Extremae Unctio nis formam suisse aliquando indicativam. Haec sententia , quae praece denti e diametro opponitur, assertores habet viros praestanti ssimos, i Ioan-
282쪽
Liber ΤrIgesimos quintus Cap. VI a
Ioannem Morinum lib. Vr ra. de Paenit. cap. 6. num. pr. Launotum de sacra Unfiti cap. a. S g. Menardum in Sacramenta Ie Gregorii adnot. 9la. Martenem lib. I. de Antiq. Rit. Cap. 7. ar. I. n. O. Qui tres viri docti, & antiquiorum Codicum inspectores accuratissimi mirantur in quorumdam scholasticorum mentem venisse , quod forma verbis indicativi modi contexta ad sacramentum , de quo agimus, conficiendum inepta sit prorsus , atque ir sussciens . Manualia autem, S Rituales libros pervoluntantes tantam inde copiam sormularum ab luti S inindicativi modi produxerunt, ut facile in sententiam suam traxerint Theo Iogos posterioreS, prout apparet e X Commentariis Gasparis Iveniridisser. 7. q. 4. Honorati Tournely q. R. art. 2. S Le-Droint lib. v I i. de Re Sacrament. q. I. Nonnulli etiam ex antiquioribus formam ab luid prolatam sussicientem esse dixerunt, ut Albertus Magnus Pesudanus S Richardus in iv. dist. 23. necnon Estius in eamdem dist. g. ro. Bec nus de Sacramentis cap. 27. q. 4. Navarrus in Summa cap. 2 a. & alii. Nentem autem nostram propositionibus proximis explicabimus . PROP. I. in Extremae Unctionis sacramento siqua verborum sese mula est adhibenda.
Etsi enim Maldonatus tom. a. de sacram . pag. 2I I. sentit necessum non esse, ut serma omnium sacramentorum verhis constet, quia formae
rationem habet quicquid exprimit significationem materiae ς tamen &ipse formam hujus sacramenti agnoscit, in oratione presbyteri inunis gentis aegrotum constituendam. Atque haec propositio ad fidem spectat, quum Florentinum Concilium in Instrure Armen. ac Tridentinum sese. 34. in doctrina de hoc sacr. cap. r. formam ipsam designent, prout dicam infra . Est ergo perutilis haec thesis ad haereticos refutandos ἔ qui inter ceteras ludificationes, ineptrasque, quibus hoc sacramentum oppugnant, una est, quod de adhibita verborum sorma a Latinis praescripta nu' lum habeatur vestigium in Evangeliea Historia. Facile autem iidem haeretici refelluntur. Primum quippe in Canonica Iacobi Epistola, quam nos traditione majorum edocti recipimus tanquam divi nitus inspiratam , illis verbis, Et oratis fidei salvabit infirmum, in innuitur ea forma, de qua loquimur , ut docet citato in loco Synodus Tridentina . vide quae diximus cap. I. in prohatione prop. I. ct in respons ad s. oppostionem. Deinde Patres universi, quorum pleros
que ibidem pro p. a. laudavimus, non unctionem tantummodo aegrotantium , verum S orationem inungentium preSbyterorum commendant ἰ ideoque non sunt infirmi muta ceremonia , ct absque prolatio. ne verborum sacrato oleo deliniendi. Praeterea Euchologia Graecorum,
Latinorumque Pontificales libri quam plurimi aegrotos ungendi ritum
perantiquum describunt, semper cum certa precum verborumque Pro nunciatione . Isanc demum comprobat, confirmatque usus universalis
Ecclesiae; qu se una ubique lococum sacramentum istud rebus, vero
283쪽
hisque ministret, idque faciat consuetudine , non introdurer aetate aut nostra , aut patrum, avorumque nostrorum, sed ab eiusdem Eeelesiae institutione atque origine ς dicendum es , id non esse inanem cerem niam, humanumque figmentum, sed sacrosanctum mysterium tradiatione Apostolica, divino mandato, & perpetua , firma, inviolabili Iege custodienduin . Sed haec modo in compendium redacta, in praecitato capite primo sese . lateque dicuntur .PRop. II. Theologorum sententia, quae tenet formam hujus saera. menti oli in suisse expressam verbis indicativi modi, ct consequenter etiamnum formam absolutam , si adhiberetur , validam futuram re . nulla censoria nota perstringi debet, ac magna probahilitate defenditur. Ac primum , ut dixi, propugnant sententiam illam plures e schola Theologi tam superioris aetatis, quam huius nostrae , illamque inconiacussam existimarunt viri in veterum Ritualium lectione exercitatissimi: quorum unus , idest , Edmundus Marte ne miratur potuisse oppositam sententiam , quae unice probat formam deprecatoriam, tanto plausia excipi in sectis disputantium Theologorum et S Launojus striptor li- herioris ingenii, S linguae aliquando procacis Volum. I. pag. Sῖ7. natam dixit ex ignorantia traditionis , quae in decursu praeteritorum
saeculorum comparet. Menardus praeterca cit. adnot. 9Ia. prosert Theses quasdam a n. l633 . propugnatas in Universitate Parisiensi, S formam indicativi modi non improhantes . Rursus Albertus Magnus , &S. Bonaventura in dist. 23. Iibri quarti describunt hanc formam tunc temporis in Ecclesia Amhrosiana obtinentem : Ungo te oleo sandi eato
in nomine Patris , O Filii, ct Diritas fanesi, ut more militis uncti
praeparatus ad eertamen aereas possis Iuperare potestates. Praeterea iuriis eativam formam exhibent Ritualia vetustiora: ex Mss. illud, quod lib. v. Concordiae cap. s. laudatur ab Arcudio, Halligarii, qui soruit circa annum Domini 82o. Corbejense exaratum iussu Ratoidi Abbatis , qui e vita decessit circa annum Domini 986. S antiquissimus liber Sacramentorum Vaticanae Bihliothecae , in quo laudatus Menardus inquit formulam hanc reperiri: Dungo te de oleo Iancto, sear unxit Samuel David in regem, ct prophetam. Operare ereatura olei in uomine Dei Patris omnipotentis, ut non lateat his spiritus immundus, neque in
membris tuis , neque in medullis, neque in ulla eo agine membrorum,
sed in te habiter .irtas Gripi altilsimi, edi Spiritusjuncti. Msis. alia
permulta, in quibus legitur consimilis formula, collegit, exscripsitque Ioannes Launojus. Ex editis vero, & in lucem emissis eam dein formam exhibui liber Sacramentorum Gregorii tom. I. pag. 23 s. editionis postremae, Manuale Corbetense editum an . I 642. Viennen in I scio. Suessionense Isso. Metense i s42. Virdunense iss . Atrebatenis Is 63. Lugdunense i 63 8. Sc. in quibus hae , aut consimiles formulae leguntur et Puo oeulor tuos de oleo sanctifieato , ut quidquid illieito τfu
284쪽
Liber Trigesimus quintus Cap. VI. I s
det' usi, huius οIei unctione expietur: Duxo aures tuas furati olei liquore, ut quidquid pereasti nocivo auditu, medicina spis itualis ess-euet . Duo nares, ut quidquid noxio contra ictum es odorata, sa em eulet medieatio . Ungo Iabia tua saero olei medieamine , cte. vel sine dillineta enumeratione inungendarum partium , Davo te de oleo sancto, ut non lateat in te spiritus immundas. Habet formam indieatn am etiam Sacramentale Venetum, quod approbatum dicitur a Romano Pontifice I eone X. eademove sorma haec est: Duo te oleo se Zio , ut hae unctione protetrus fortiter sare valeas adversus aereas ea intere as. Praeterea Ioannes Echius hom. s4. de sacramentis ait absque ulla ambiguitate existimandum esse, quod forma indicativa qualis est praecitata , ct appellata a S. Bonaventura , ct a Paludano EAmbrosiana, sussciat revera ad sacramentum perficiendum et quanquam in nonnullis EccIesis utraque serma, indicativi modi, S constans deprecatione prudenter & circumspecte soleat coniungi. Addam tandem argumentationes duas satis obvias: duarum una est inter formam abs Iutam atque deprecantem interesse discrimen tantum accidenta Ie : constat autem ex cap. I 2. libri trices mi nequaquam sacramentum reddi nullum S irritum accidentaria tantum variatione verborum. Petitur ratio altera ex comparatione bapti sint, qui et si sorma indicativi modi conficitur , maenorum tamen TheoIogorum sententia valeret collatus etiam
forma procantibus verbis compacta, qualis ob linguae ignorationem a multis creditur sorma Graecorum: quod item diximus cap. 3. tricesimi primi libri Si autem pro forma indicativi modi posset auctoritate Ecclesiae usurpari forma modi optativi; uuare obsecro pro ea , quae op ptativi modi est, substitui non posset serma indicativi, maxime cum tot Rituales libri, tot pervetusta biss. tantarum demum Ecclesiarum pristina consuetudo hanc praescribant & praeserant rPROP. III. Uidetur tamen congruentior forma per modum deprecationis prolata , cujusmodi est illa, quam in praesentia servant Latinorum Ecclesiae.
Forma, de qua agimus, haec est: Per istam sanesam unctionemo' suam piissimam misericordiam in steat tibi Deus, cte. ut praece
denti cap. num. 6. quam congruentissimam esse primum evincitur EX
Epist. Iacobi cap. v. 34. Infirmatur quis in vobis ὶ Indueat presbyteros Ecelsa, orenr super eum , ungentes eum oleo in nomine Domini: quo in loco S unctio ct oratio exprimitur: quorum unum materiae, alterum sermae rationem habet; unde Tridentina Synodus cap. I. sese. X iv. hoc loco producto , Quibus verbis, inquit, ut ex e solica tr ditione per manus aecepta Gelasia didieit, doeet materiam , formam , proprium ministrum, cte. D. Famdem sormam ipsum Concilium Tridentinum approbat, atque communi Ecclesiae sensu definit, immediate
subjiciens : Intellexit enim Deum materiam esse oleum ab Episcopo
285쪽
δὸ ne dinum . sam unctio aptissime Spiritus jan ii gratiam, qua ἰοι
Hiliter anima aegrotantis inungitur, repraesentat et Formam deinde esse illa verba, Per illam uoctio Uem , M. Similia ici Initruitione Arismenorum antea tradiderat Florentinum Concilium : atque post frideatinum eadem docuit Caicchismus jussu ejuslem Concilii editum , p. a.
cap. 6. num. . ubi etiam traditur rario , cur haec forma precationis modo contineatur. Ia I. Eamdem probat usus Latinae Ecclesiae, ut
Constat ex Rituali Romano, in quo nou ritus , ct forma receater in stituta proponitur , sed ea , quam Ecclesia Romana majorum instituta custodiens jam longe antea servabat. Eamdem exhibet, ipso LaunoM alente, pervetustus liher Pontificalis Laudunensis Ecclesiae, Sacerdo is tale Romanum, hodierna Ritualia sere omnia , Ambrosianum quoque pag. I 89. &e. I in Accedunt Euchologia Graecorum , quae praeter inFocationem plurium sanctorum , quam certum est ad formae subitantiam non pertinere, i inmodeesse tu Codicibus vetustioribus, formam ipsam
sancte , medice animarum, ij corporum, Iasa Iervum tuum ouue ab tua, qua ibam detinet , eorporis, cy' asimi infirmitate . videlis lib. v. Concordiae p. 39I. Petrum Arcudium . F. Theologi omnes , qui pugnant pro validitate formae modi indicativi, fatentur optimam quoque illam esse , quae precatione concipitur: δ contra plurimi cuce I ho hanc unice probant, ct prioris forma: Malorem aut negant, aut saltim in dubium revocant. Est ergo propositio ista communis, Praecedens Vero posita in controversa. Quis autem , ubi agitur de sorma & de materia sacramentorum, communes, prubatissimasque sententias in is certis dubiisque non praeserat Z ν I. Majoris congruentiae, quam ad struimus, affert Theologicas rationes Doctor Angelicus et primam quidem , quoniam aegroti Unctionem extremam fisscipientes viribus deinstituti sunt, ac interdum morbi acerbitate correpti eXercere nequeunt actus illos Christianarum virtutum, qui fieri S repeti solent ad uberiorem sacramentorum fructum percipiendum: quam ob rem in hoc sacramento, dum oleo liniuntur infirmi, juxta ritum S. Romanae Ecclesiae . recitantur ab adstantibus flexis genibus Litaniae, ac Psalmi, qui dicuntur Poeniuntiatis.Instituta est igitur hujus sacramenti forma ad modum precum, propterea quod sacro oleo inungendus est vi precum adjuvandus atque erigendus. Rationem alteram tradit S. Thomas,quia scilicet aegrotantium plurimi de hac mortali vita ad sempiternam transituri sunt, ideo. . que Numini, ad cujus tribunal sisti debent , precibus commendantur . Subjicit Sc rationem tertiam, propterea quod presbyteri aegros inungen tes apprecantur illis effectus, quorum aliquis, idest, sanitas corporis, aliquando non expedit ut conferatur , ideoque peti debet, quemadmodum bona omnia temporalia, humili deprecatione. Haec S.Thomas, quae
286쪽
Libet ΤrIgesimus quintus Cap. VI. 281
Constantius Pulcha relius Soc.Iesu Ecloga . lib. a. ita clegan ter expressit: Hiue petit extremum auxilium jam proxima fato
Progenies, aegros artus hoc uu uine ter eur .
me miseris unuis summo in diserimine rerum ' Praesidiam dubiae menti , fessisque levamen Viribus; hoe eertum paeati Numinis omen: me subis auspieio vita melioris origo . uri. Illud semper opportunum magis, congruentissimumque debet existimari, quod ab Ecclesia Catholica in usum recipitur e quumque , ut saepe monuimus , nemini liceat illius ritus pervertere ς id praesertim in hoc sacramento religiosissime servandum est , in quo haeretici homines
nos arroganter, ae temere superstitiosae ceremoniae redarguunt. Quare Tridentini Patres praeiter canonem I g. sessionis vi I. quo provide statuerunt neque contemni, neque pro libito omitti, neque per quemcunque Ecclesiarum Pastorem in alios mutari posse ritus ab EccIesia Catholica receptos & approbatos, atque in solemni sacramentorum ad in ministratione adhiberi consuetos; ediderunt canonem hunc peculiarem, tertium de Extrema Unctione se sis. x rv. Si quis dixerit Extrema Unctionis ritum , edi usum , quem observat Sancta Romana Gessa , repugnare
sententiae beati Paeobi e spolioli, ideoque eum mutaudam , posse que scirisianis absque peceato contemni; anathema sit.
Eo solvuntur facillimae quaedam elaea propostam
Formam Pu uncula. AT enim potest alicujus rudi ingenio subire mentem haec parvI momenti quaestio num argumentis postremae propositionis evinca. tur , Tridentinum Concilium, ubi ait Ecclesiam ex Iacobi Apostoli ver- his intellexisse , sormam Extremae Unctionis esse illam , Per istam famesam unctio uem , Ere. omnino rejecisse formam indicativi modi , de qua in propositione secunda. Respondeo autem id mihi persuasum esse nullum a Tridentinis Patribus praejudicium fuisse illatum sententiae soris mam illam probanti . Primo quoniam, ut saepe diximus, ad controversas fidei stabiliendas , non ad dirimendas Scholarum opiniones Oecumenica illa Synodus coacta fuit. Tum quia libri auctorum pro illa forma pugnantium, complurium saltim , ut Marten ii, Menar. di, aliorumque, inomni pede, S maxima utilitate Ieguntur. Rumfiis quoniam dum Concilia aliquam determinatam sormam commendant , minime definiunt non potuisse eamdem formam nunc enunciative, nutae autem optative proferri. Ad haec quoniam Concilia, ac praesertim Florentinum , commemorant formam singulorum sacramentoruin ,
287쪽
nec tamen intelligendum est reprobare illas , quibus sacramenta perficiuntur in orientalium Ecclesiis , etsi a Latinis disic repent in modo, &syntaxi orationis, dummodo conveniant in substantiali significatione verborum ἔ ut constat ex iis . quae diximus alibi de sorma baptismi ,
ct confirmationis, ac nuper de forma huius sacramenti, in quibus Latini , Graecique servant sormulam aliquatenus permutatam , acciden in tali tamen , non essentiali variatione. Dicam verbo et permutatis ritibus, precibus, eademque sacramentali sorma de modo indicativo in optativum transeunte, inviolata permansit doctrina fidei, sacramentorum veritas, atque sormae substantia ; sed nunquam nobis fas est discedere a doctrina, a ritu , a serma , quam S. Romana Ecclesia tenetae probat: idque tum in his , cum in aliis omni hus dubitationibus esse
debet tam judicii, quam operis dirigendi praescriptum & norma .
Inquiret praeterea aliquis, num productionem sacramentalis essectus aeque exprimant forma deprecans , ct forma absoluta . Cui pariter interrogationi respondens dico formam sacramentalem enectum . producere non vi grammaticalis enunciationis, sed propter Dominicam institutionem , ac superna virtute operante. Tam ergo una , quam
altera forma effectum significat, si utraque ab illa, quam Christus instituit, ac tradiderunt Apostoli, non sit substantialiter diversa. Dico insuper , si tum forma deprecante inspiciatur significatio materiae proximae, qualis est in hoc sacramento unctio facri olei, & aegri delinitio, designari quoque collationem gratiae, S productionem effectus, unctionem stilicet Spiritus sancti animum lenientis , & abstergentis peccatorum reliquias. Ac tandem affrmo per sermam indicativi mo ἀcli, Untote , ere. significari actionem mysticam atque externam , cujus emcacitate producitur salutaris effectus: per formam vero modi optativi, Per istamsanctam cte. commonstratur salutarem effectum attendi quidem a Deo gratiarum omnium auctore, sed per sacram uniactionem , ct per signum sensibile quod ex Christi institutione perficitur;
non autem per solam orationem , aut essi caci unctionis symbolo non adhibito, & consequenter in una S altera forma eumdem sensum de . prehendi , nisi velimus nugari verbis, S plus aequo Grammaticorum verbositate garrire.
Sed oritur quaestio tertia, cum in serma Graecorum nullatenus cxprimatur unctionis actus , neque indicatiVO modo , neque optativo , an vitiosa & fallax dieenda sit, prout quidam scripserunt apud Areudium pag. 39 an autem sit revera sussiciensὶ Respondeo a me absque ulla haesitatione susscientem existimari, propterea quod licet nonnulli Theologi scripserint necessum esse ut in formarum sacramentalium verbis actus exprimatur; id tamen non est asserendum de omnibus sacramentis: sedata D od by G gle
288쪽
Liber Trigesimus quintus Cap. VII. 233
attendi debet Christi institutio & voluntas , nobis aut in novi Testa menti libris, aut in Traditione Apostolica , aut in Ecclesiae Catholicae
definitionibus manifestata. Id vero praemonui Volum. VI. Pag, 37s. demonstrans ad substantiam sermae sacramenti Baptismatis requiri utique verbum baptizo , aut, Baptizato , non autem ob illam quorumdam Scholasticorum ratiocinationem , probabilem quidem , sed non invictam . videntur praeterea Scholastici illi ignorasse formulas , quihus Graeci utuntur , tum in facramento Unctionis extremae, de qua praecedenti capite , tum in sacramento Confirmationis , de qua pertra ctavi lib. XXX tr. cap. 6. demonstrans susscientem esse sormulam illam, Signaeulum Spiritur sancti: quoniam etsi non exprimat ministri confirmantis actionem , non hinc tamen , sed a Christi voluntate pendet valor sacramentorum. Accedit Latinam Ecclesiam numquam hanc Graecorum formam damnasse; ac sanctissimum doctissimumque Pontificem BENEDICTUM XIV. quantum ad Extremam Unctionem pertinet, hoc unum Graecis mandare, ut idem sacerdos, qui ungit, formam respondentem pronunciet, nequaquam correcta sorma in Euchologiis descripta: de qua re legi potest f. v. constitutionis, Etsi Pastoralis, editae an. 1742. Tandem Graeci quamquam unctionis actum non exprimant in forma pronunciatione, illum tamen expresso innuunt in T, opariis sacrae unction i pra missis : in quibus Deum orantes inquiunt: Ita fae, ut norqnοqae ministri simus novi Testamenti tui super oleum sud, ἴδεω πιίασιν
. μοῦς γενέPαι δακὼeς τοῦς καννς σου διαθή ς ἰποῦ is ἴλαιν et .m, S rursus precantur, ut agrotis constratur corporis animique salus, Tnimone
olei, ct Iacerritam, xωσει mi, lacu ,-ἰui. ν: ideoque nec deest inritu a Graecis servato a Silonis sacramentalis expressio, siquis velit hane pertinere ad sacramenti substantiam; quod nequaquam existimo. I U. Ouaeri ulterius potest , num differentia, quae videtur intercedere inter formam indicativi modi, S modi optativi, possit omnino com poni , ita , ut dissidia Scholasticorum circa susscientiam prioris formae, : sve necessitatem alterius tollantur, atque evanescantὶ Ad haec re, spondeo Theologos quosdam cum Petro Ledesma hanc conciliaturae ra-l tionem excogitasse, asserendo formam illam, Ungo te olao sanct eato , Erc. non ad sacramenti constitutionem pertinere, sed esse praefatiunculam quamdam , atque , ut barbare inquit ille, praeambulum . At remotatur quod ait Ledeisa ah Hugone Menardo duplici ex capite ἔ primb, quoniam antiqui scholastici illam indicativi modi formam recensentes, Et nonnulli quoque validam existimantes non adeo stupidi erant, ut praecedentibus verbis adtribuerent substantialis fornici rationem : deinde vero , quoniam scut inepte dicitur verba ista , Do te hap leto , esse id, quod praemittitur ad sacramentalem formam baptismi; ita improprie, Et admodum inscienter assuritur hac verba, Pugo te, antecedere ser Nn a mam
289쪽
mam sacramenti Unctionis extremae, non eam constituere. Adde a seliolasticis illis ita formam indicativi modi descriptam , probatamque , fuisse, ut illi minime a firmaverint alteram addendam esse constantem de preeatione , sive modi optativi . Intrem ego potius hanc concordiae rationem , ut in eadem forma Uvo te, cte. quam nescio, quo iure Ambrosiana dicatur, aliquid inveniatur absolutae Orationis , aliquid vera deprecatoriae: quorum unum commonstret materiam proximam sacramenti, id est unctionem; alterum indigitet sacramenti spiritualem effectum, id est, remissionem peccatorum & robur adversus aereas potestates , ac serpentem antiquum, calcaneo, & extremae vitae hominum insidiantem . Igitur haec verba , Uueo te, indicativi sunt modi.& respondent aliis , Per istam santiam antiionem : Reliqua , ut more militis, m. sive, ut quisquid deliquisti, o e. continent deprecationem haud secus, ac verba illa , Ddulgeat tibi Deus, cte. Huic sane conciliationi non repugnant Thom istae: nam Ioannes Baptista Gonet praelaudato 3. 3. ad I. Angelici Doctoris sententiam propugnans conis tendit etiam formam illam , Duo te, cte. esse deprecatoriam, pro pterea quod in illis verbis , ut more militis, isti . facile intelligitur deprecatio . quasi idem sit. ac si diceretur , ut Dei ope, atque adiutorio suffultus valeas, Sc. Eadem serme scribit in sine cap. I. Trapti de Extrema Unctione Ludovicus Haberi Doctor Parisiensis .
Tandem quaeri potest , cur forma hujus sacramenti dicatur in C tholica Iacobi Epistola oratio fidei', nam quaestio , quae hic proponi uIterius posset de formae repetitione in unctionibus singulis, soluta est cap. v. thesi 6. Respondeo primum hanc formam appellari Orationem fidei, quoniam a fide prostela est, ct fidei subnititur, si non ministri , quod ad effectum sacramenti necessarium non est, saltem Ecclesiae , cujus ille personam gerit, ct cujus fides nunquam deficiet: atque hoc idem respondet Essius eruditissimo Commentario in Iacobi Epistolam. Vide quae scripsi cap. I. prop. I. ad s. hoc eodem in libro. Hac autem ration Constat sermam quoque indicativi modi posse appelIari oratiovem fidei , quemadmodum & forma baptisni verbum fidei dicitur ab Augustino .
Formae autem , quae verbis precantibus constat, aliis quoque nominibus competit, ut dicatur oratio fidei, nimirum , quia deprecatio testimonium fidei est: non enim Deum invocant, qui in illum non crediderunt, ut inquit Apostolus ad Romano x. Iq. ac rursus, quoniam fides orationis comes est individua , prout scribit Iacobus in eadem Epistola Catholica cap. i. 6. Tres alias rationes addo: unam quidem 1 quia Unctio extrema infirmos allevat, S erigit, ut agonem pugnara que postreatam imperterriti subeant, est autem per fidem victoria n stra, atque e X fide robur, animique levamen , quo morituri ad hanc luctam excitacitur, S confirmantur et alteram, quoniam pro solis fi
290쪽
Liber Trigesimus quintus Cap. VIII. ast s
tatibus instituta suerunt sacramenta omnia, Baptismate excepto, cu ius virtute regeneramur, S Ecclesiae inserimur οῦ unde & essectum producunt fide percipiendum, idest, qui superexcedit sensi hilium rerum naturalem virtutem ἰ extrema autem Unctio aliquando consert etiam corporis sanitatem , quam fide tenendum est non produci nativa facultate olei, sed emcacitate mysterii: postremam denique , quoniam sacramentum istud rite collatum, ut docet sese. X lv. cap. a. Synodus Tridentina, magnam in aegrotis excitat divinae misericordiae fiduciam, qua credunt sibi δ vita migraturis Deum, patrem misiaricordiarum propitium sore. Recte itaque verborum sermula, qua sacramentum extremae Unctionis conficitur, appellatur oratio Mei.
In quo de Minybo Unctionis Extremae diffinatrio
Acturi de hujus sacramenti ministro praemittimus varias esse quin
stiones, quae possunt hoc in loco moveri & agitari, singulas autem non admodum dissiciles, atque uno capite expediendas . Nan quum ex Epistola Iacobi manifestum sit fideles infirmitate gravatos a presbyteris esse inungendos: principio oritur quaestio, veniant ne hoc loco prefoterorum nomine sacerdotio initiati, aut quod heterodoxi contendunt, maiores natu, & qui fidei primogenitura ceteros antecellunt . Deinde vero, quoniam Iacobus Apostolus presisteros tantum comme morat ἔ quaeri potest num horum nomine veniant etiam Episcopi, quod olim ab innocentio l. Romano Pontifice quaesivit Decentius Fugubinus Episcopus. Rursus aliquando diaconis permissum . aliquando autem denegatum illis fuisse, ut urgente necessitate sacramentum istud administrarent, scribit tom. i. pag. s69. Ioannes Launotus; atque id etiam in quaeitionem cadere potest. Quia vero Iacobus Apostolus presisteros numero multitudinis commemoravit, inquiri potest, an ad infirmum ungendum plures presbyteri necessario advocandi sint, an sussiciat dunt aXat unus; quid ge Iacobi Epistolae, traditioni, & disciplinae Ecclesiasticae magis su consonum . Scribente de inuin Martento lib. t. de Antiq. Rit. cap. 7. art. I. aliquando contigisse , ut unus presbyterorum aegros inungeret, alter vero sacramenti formam proferret, id quoque in quaestionem venit, an ritus iste probari possit, & qualis sit ceteris praeserenduS. His ergo quaestionibus quinque expeditis, a rhitror nullam deministro hujus sacramenti superesse dissicultatem . PROP. I. Ministri sacramenti Extremae Unctionis non sunt seniores aetate, sed sa rdote S.
