장음표시 사용
291쪽
Haec propositio spectat ad fidem, prout constat ex eap. 3. sess. X IU. Tridentini Concilii, atque ex canone 4. ejus lem sessionis, qui est hujusmodi: Si quis dixerit presbyteros Ecelesiae, quos beatur Paeobus add/eendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse Deerdotes ab O scopo ordinaIos, sed aetate seniores in quavis eoismunitate , ob idque proprium Extrema Dotiionis misistrum non esse filum Deerdorem; anathema isit. Itaque hanc propositionem demonstro primum ex Iacobi Apostoli verbis : Infirmatur quis in vobisὶ Indueat presisteros Gelsae, cte. Hoc
enim in loco presisterorum nomine sacerdotes intelliguntur: id,quod se quentibus momentis demonstro: Primum ubicunque agitur de Ecclesiae ministeriis, nomen presbyterorum pro sacerdotio initiatis accipitur, Aet.
v. 22. XV. 2. ad Tim. Prima V. I . 9. ad Tit. . I 4. Prima Petri v. I. R
initio 2. S 3. Ioannis . Deinde Iacobus non ait Presbyeros tantum , sed τει προσρωτέρους της --- , Fresisteros Delesia, aperte significans loqui se de sacerdotibus, qui regunt Ecclesiam , non de senioribus , qui praesunt communitati et idque Grotius Acatholicus Comment . in Epist. Iacobi fatetur aperte signiscari Versione Syriaca . Rursus idem Iacobus advocandos presisteros docet, ut orent super infirmum , ut illum ungant in nomine Domini, ut per illorum ministerium tribuatur animi levamentum, S peccatorum remissio : ad quae omnia impertinens omnino est senilis aetas. Idem confirmatur traditione Patrum: omnis quippe aetas accepit praelaudata Iacobi verba de sacerdotibus , ut apparet ex pro p. z. cap. I. Accedit perpetuus usus Ecclesiae et nulli hi enim invenimus ab aliis, quam a Sacerdotibus hoc sacramentum suisse collatum; nec alios, quam sacerdotes, huius sacramenti ministros es commonstrant Rituales omnes libri, si ve Occidentalis, sive Orientalis Ecclesiae. Nec desunt rationes Theologicae et quarum unam producit S. Thomas quaest. 3 l. Supplem. art. i. ex quo nullius sacramenti administratio competat laico, solo baptismo excepto, cujus collatio in casa necessitatis laico permittitur ex divina dispensatione, ut nulli re enerationis spiritualis faealtas desit. Rationem alteram affert Estius in t U. dist. 23. I. II. quoniam etiam aetate juvenes interdum praeficiuntur Ecclesiae, ut Timotheus constitutus suit ab Apostolo, ideoque absurdum est ad seniores aetate hoc mysticae unctionis ministerium remittere. Te tiam rationem communiter assignant Theologi, quoniam sacramentum Extremae Unctionis, ut inquit sest. x iv. cap. I. Synodus Tridentina , o Paenitentiae eonsummativam: ad sacerdotes ergo, qui sacramenti Poenitentiae ministri sunt, proprie spectat etiam Extremam Unctionem
Nil habent aliud , quod huic positioni objiciant heterodoxi, rim
Fresisteri nomen significare provectiorem aetatem: Innocentium in Epistola ad Decentium scribere, quod sancto oleo ab Episcopo consecto
292쪽
Liber Τrigesimus quintus Cap. VIII. 287
fuorum neeessitate iuuetendo e Venerabilem Bedam in cap. s. Catholicae Epistolae monere infirmos, Ut femorum adjutorio earari se meminerint. neque ad juniores minusque doctor eausam sua imbeeliaitatis deferant:
cxtare demum exempla , ex quibus apparet non presbyteros tantum, verum etiam sanctos Aegyptiacae solitudinis incolas oleum ad aegrotos misisse, ut illo recuperandae salutis causia sese inungerent: immo aliquas probatae virtutis seminas, ut de S. Genoveta narratur , aegrotos oleiunctione curasse. Sed haec nullo negocio discutiuntur . Ad primum enim respondemus nomen presisteri, quamquam ju Xta grammaticalem etymologiam idem sonet, ac senior oetate, accipi tamen in sacris litteris ad designandos praesertim illos, qui sacra munera exercent, prout ostendimus paullo supra , ac data opera explicabimus libro proximo cap. v ill . ΩXI. pertractantes de sacro ordine Presbyterorum , istorumque ab Episcopis discrepantia . Ac praeterea si ambiguum foret, qua significatione in Epistola beati Iacobi nomen presboterorum esset accipiendum ἔnon de heret amphibologia, & anceps potestas vocabuli dispelli arbitraria interpretatione aut Lutheri, aut Calvini , aut Aetii, aut alterius Novatoris cujuslibet , sed explicatione sanctae matris Ecclesiae, Apostolicis institutis, S Pastorum suorum , conciliorumque definitio. ni hus subnixae. Quod ad Innocentium attinet, Dominicus Soto in i ν. dist. et g. art. r. aliique permulti censent producta verba explicanda esse non de unctione Deramentali , sed de alia ad corporis sanitatem recuperandam adhibita pio animi affectu; ut proculdubio dicendum est de unctione sanctae Genoveta, Sc Monachorum Aegypti, cum D. Thoma quaest. XXXI. Supplem. art. I. ad 2. Atque hanc responsionem resutare non audet ipsemet Launsus in fine pag. s I. Potest, ac sorte meolius responderi, participium illud iuungendo , non activa significatione usurpatum fuisse, sed passiva, ita, ut sensus sit, non sacerdotes
tantum , verum etiam fideles omnes sacra unctione deliniendos esse , quum infirmantur. Et quoniam praecitatus Launojus co loci responsionem hane nititur oppugnare, infeliciter tamen, ct ineptissime, ne aliam rationem afferens, nisi quia licἡt Iacobus Presbpterorum dunta-Nat meminerit, re ipsa tamen ceteros Ecclesiae homines non excludit a sacramenti ministerio , quemadmodum Matth. cap. ultimo Christus solos alloquitur discipulos , cum ait: EunIer ergo docete omnes gentes , Baptizanter eos , cte. idcirco camdem responsionem, priori non re
pudiata; brevissime vindicabo . Ac prim b non solum responsio illa prohatur, ceterisque praesertur in lib. de hoc sacramento c.9. ab Em. Bellar mino . quem Launojus, ubicunque ei offertur occasio minima , pungit, ct vellicat: nec solum a Ian senio Gandavensi Episcopo in capud sextum Marci ς verum etiam a Theologis praestantissimis, Estio in iv. di sti 23. f. ia. Sylvio in q. xxx l. Supplem. art. l. S a recentioribus
293쪽
183 De Theologicis Disciplini,
bene multis .Deinde Innocentius ibidem docet non tantum a presis eris, sed ab Episcopis etiam hoc sacramentum posse conferri, cum ambigi nequeat , quin Episcopis liceat, quod presbyteris commissum est . At videtur impercep ibile, potuisse Decentium dubitare, an fas esset Episeopo exercere ministerium ilἰud, quod promiscue ab omnibus, etiam. laicis , adimpleretur z ct Innocentium si credidisset etiam laicos esse sacramenti hujus ministros, responsionem illam daturum suisse, licere Episcopis quod licet presbyteris; & non potius hanc alteram expediistissimam , dum agitur de inungendis aegrotis , hoe omnibus singulisque competere, Episeopis, Presbyteris, laicis . Praeterea Innocenti up paristicipium ungendo absolute posuit : habet autem in hac syntaxi ut plurimum passivam significationem, velutr si dixeris cum Poeta Eclo.
DUIdus is pratis eantando rumpitur anguit,
Cumis enim vires pausiatim , aritque viden
Aegro iis insuper non a seipso inungitur, sed ab alio: ideoque ea verisba , In sua , aut Dorum πecessitate ioungendo , passive accipi debent, ct non active. Habet denique haec responsio maiorem probabilitatem, quam habeat praecedens ἰ quoniam unctio, quae interdum extra sacramentum pia devotione peragitur, non fit oleo infirmorum ab Episcopo solemni ceremonia consecto et de quo oleo proculdubio loquitur Innocentius . Vera est ergo Ian senii, S Bellarmini responsio, aut Litim a Launojo perperam lacessitur. Quod vero idem Launojus opponit ex comparatione baptismi, solutum a nobis est Volumine vr .pag.4l I. Ergo veniamus ad Bedam: qui, ut diximus supra pag. 4 l. censet in cap. V. epistolae Iacobi agi non solum de Unctione Extrema, sed etiam desa cramento Poenitentiae, propter verba illa , quae subsequuntur , Conmtemini alterutrum peccata vestra: ae praeterea non tantum litterati sensu exponit praecedentia , IUrmatur quis in vobis, cte. de corporum aegritudine , sed insuper de languoribus animi; sive ut ejus utar verbis, de tormante vel corpore, vel fide. Rectissime itaque monet, ne ad juniores , minusque doctos referantur causae imbecillitatis , quoniam prudentiorum consilio uti debemus , tum in discutiendis ignorantiae tendibris , tum in conscientiae morbis curandis: at paulo post verba, quae objiciuntur, ait, Et orent super eam , uVenter eam oleo in nomine
Domini , ire Oratio fidei salvabit iηfirmum . me ct Apostolos Dese iu
angelio legimus, ct nune Gelasia eo uetudo tenet, ut infirmi oleo
consterato uvantur a ρresisteris, ct oratione eomitarie satientur : quae peculiariter de hoc sacramento dicuntur. Ad exempla autem Monachorum Aegypti, S sanctae Guno vela dictum paullo supra , de fusius cap. I. prop. I. Rd 4. i
294쪽
Liber Trigesimus quintus Cap. VIII. 28s
At Launojus inquit, Thomam Waldensem Ith. a. de saeramentis eap. 167. memorata verba Bedae sic accepisse , ut ubi non est sacerdos, quilibet Christianus possit esse Extremae Unctionis minister, haud secus ac in extremae nee itatis articulo lictor ciripiana vetulae baptizareta . Nec juvat , ait Launsus, cum Soto , aut Bellarmino respondere Walis densem praeter opinionem omnium sentire, & a cunctis refellit quoniam secundum illum Waldensis librum legerunt, probaruntque ex commissione Martini V. Cardinalis S. Petri ad vincula , ct Bernardus Episcopus Cavellicensis: quorum approbationem in litteris ad ipsum Thomam maldensem idem Martinus V. his verbis confirmavit, Reeepimus volumen secundum de Sacramentis, quod per solemnes viros viderier examinari feeimus , fleat primum, quod pariter fuit ab omnibus eo mismendatum . Adde paullo post proferri a valdensi haec Augustini verba,2aotient aIiqua infirmitas Iuperveπeris, eorpus er sanguinem Chrsἰiue , qui aegrotat, aeeipiat: ct 3nde corpusculum suum uvat: ut Uud aod seriptum es, impleatur in eo , Infirmatur quis in vobis λ ere.
Resp. revera a Thomae valdensis mente recedendum sore , ut striis
bunt Beliarminus , Soto, & Estius, si ille existimasset posse hoe sacra mentum in articulo mortis ministrari a laicis , ubi deest sacerdos : ne isque enim ita volumen illud commendatur , & approbatur, ut nihil cim. nino deviare possit a veritate, sed ex quo vitele fistas , ct Hussitas egre-xie consulet, horumque erroribus catholicam doctrinam opponat, hane vero vindicet, ct illustret, quamquam huic aIiquando inferat, uti in hoc Ioco , haud recte Iibratas opiniones . At potuit vir praeclarissimus existimare, quod urgente mortis articulo unctio fieri debeata laicis , si presbyteri adesse non possint, quemadmodum nonnum in.
terpretantur ver ha Innocentii; non tamen, ut crediderit illam unctionem a laicis factam esse sacramentalem et ad cum plane modum squo supra pag. io . diximus fuisse complurium opinionem , ut in moristis articulo , s desit copia sacerdotis , consesso fiat Iaicis . Non enim maldensis assirmat Unsionem ita a laico Lictam esse fac ramento lenta, ςS licet afferat comparationem baptismi, haec tamen ita in te Iligenda est , ut similitudo versetur in commendatione ritus , non in lacrumenti ratione. At verba a Thoma Ualdensi tanquam Augustini producta , sunt heatissimo Proto parenti supposita , utpote quae exscripta sunt ex libro de Rediit ud. Cathol. Conversat. in Appendicem Tomi vi. rejecto . Ouidam insuper eo Ioci legendum putant, ungatur , non , au tat: quod Estius ait hahere Codices emendatiores ἰ atque in F ditione Maurina pag. 268. legitur et Ouumque benedictum με uter ab Helesia petat, unde eorpus suum in nomine Gripi uvuat: quae veri, a demonis strant hoc in loco idem esse Ungere, ac , Pnesionem pecere .Paop. II. Dubitari nequit, an Episcopi, quum S ipsi presbyteri sint, valeant aegros Unctione sacranientali delinire: imino S ad illos T. III. Oo ma Di siligod by Cooste
295쪽
maxime, nisi aliis ministeriis detenti essent, munus hoc pertineret . unde ad Parochos attinet, iisque absentibus ad presbyteros alios . Quod assirmo de Epistopis, demonstratur verbis Innocentii primi eltata ad Decentium epistola cap. 8. ubi ait: Ilud superfluuis videmus adjectam , at de Episcopo ambigatur, quod presisteris Leere
Bon dubiam est. Nam idcirco de pretisteris disium es , quia Episcopi oeeupationibus aliis impediti ad omnes languidor ire non possunt. Ceterum si os ut aur potes, aut diguum ducit aliquem a se visitandam ct benedicere , ct tangere ebrismate , sine cunctatione potest, esus estiuum ebrima conficere. Ne te permoveat vocabulum chrismatis, reis cole quae scripsi cap.4. pro p. I. Quod vero scribit Innocentius, hahetur etiam can. 7 . Concilii Vormaciensis , apud Ivonem p. 2. cap. 7s. & in decreto Gratiani dist. 9s. cap. I. Idem probatur testi inoniis Theophylacti, Oecumenii, Bedae, aliorumque assirmantium ApostoIos hoc sacramentum administrasse, prout diximus secundo capite. Demonstratur insuper exemplis aliis . narrant enim historiae Carolum Magnum
ah Episeopis fuisse inunctum , idemque legi inus de S. Ferdinando Castellar S I egionis rege, de Mathilde imperatrice, aliisque apud Edmundum Martenem lib. I. de Antiq. Rit. cap. 7. Idem ostenditur ex quo Apostolicis temporibus ut iam Episcopi appellarentur presbyteri, quam . quam inter presbyteros essent gradu . ct auctoritate praestantiores ;quod demonstrabo cap. I i. libri proximi: immo & S. Prosper de In gratis aequivalenti nomine appellavit Episcopos, scribens de illis , qui damnaverant Pelagianam haeresim,
Sed euω mille senum prudentia pervkil olim, M.
demum nonne Episcopis competit cura , atque regimen animarum Illud autem, quod addidi de Parochis, indubitatum est, cum ad illos spectet sacramenta fidelibus administrare. Quid autem de sacerdo ibus aliis λ Dicimus valide quidem sacerdotes omnes hoc sacramentum conferre, sed ad licitam administrationem necessariam esse iurisdietionem in infirmum , vel ordinariam , qualem habet Parochus, vel delegatam , qualem haberet is, cui hoc munus Parochus ipse committeret . Etenim in Clement. de Privilegiis lib. v. tit. 7. cap. I. Religiosi, qui clericis, aut laicis sacramentum Unctionis extremae. . . ministrara On babita paroctialis presisteri Ilaentia speciali praesumant, sententiam excommunicationis incurrunt ipso facto. Eidem censurae ac poenae subjici regulares , qui aegrotantes inungunt in extremo vitae periculo , Parocho absente , censet Navarrus in Manuali cap. 27. n. Io I. sed eo in casu aut regulares. aut presbyteros alios excommunicationem in Clementina inflictam nequaquam incurrere sentiunt meliori sane judicio Sylvius in praecit. quaest. 3 r. Soto, Nugnus , aliique ab ipso
Sylvio laudati, Gonet disp. I. art. a. Nata Iis Alex. cap. V. Regula X. Tournely q. a. ari, 4. atque ut asserit Aurelius Piet te q. s. haec est communis D piliZoo b GHOs e
296쪽
Liber Trigesimus quintus Cap. VIII. ast
munis Theologorum sententia. Quorum momenta ea sunt, quod Clementina illa edita fuerit ad De nanda in , cohibendamque licentiam eorum , qui violarent, ct invaderent Parochorum iura , quibus in callinecessitatis nulla sit injuria , nulla insertur laesio r ae rursus quod incredibile sit fuisse mentem Ecclesiae , ut mortem Rhituri destituerentur sacramenti hujus praesidio. Addit Τournely a V. Concilio Mediolanensi raescribi. ut si Parochus impeditus sit, aut moram agat, ct aliud in is et mortis periculum , hoe sacramentum Deerdor alius admini Dei. Arishitror autem ego intelligi eo in casti instantis periculi Parochi rati habitionem , qua excommunicationem vitari docent Caietanus in Summa V. Exeommunicatio, Sc Cardinalis Toletus in Instruct. sacerdotum
PROP. III. Diaconus neque hujus sacramenti minister est, neque illi hoc ministerium fuit ab Ecclesia aliquando perinissum . Adversus Launotum, qui scribit aliquando concessum diaconis,
ut morte urgente infirmos inungerent, haec propositio probatur ex positione priori, in qua ostendimus auctoritate diuinae Scripturae, definitione Tridentini Concilii, atque traditione, S usu Ecclesiae perpetuo, solos presbyteros hujus sacramenti ministros esse. Videtur praeterea nobis Latin jus aliqua ratione deterius, quam haeretici faciant , errare e nam cum presbyteri nomine aliquando aetate provecti, aliquando autem Episcopi ac sacerdotes alii significentur , pessime haeretici verba Iaco hi Indueat presisteros Delesiae, in priori sensu accipienda esse contendunt. At diaconi nec ratione aetatis, nec rati ne sacerdotii appellari possunt presbyteri. Praeterea quando diaconi sese presbyteris aequiparare ausi sunt ἰ illorum arrogantia canonum aucta. ritate, & Patrum increpationibus suit acerrime castigata, prout constat ex canone i8. primae Synodi Arelatensis, & ex canone item 18. Nicenae, atque ex Hieronymo Epis . ad Evangelum , ct Comment. in caput ult. EZechielis, necnon ex Auctore qq.. vet. ac novi Testamenti, inter opera Augustini. Et tamen diaconi cum multa prae inierent supra id quod postulat illorum ordo, scilicet porrigere communionem presbyteris, in medio istorum sedere, atque in domesticis conviviis henedictionem presbyteris impertiri: nulli bi tamen invenio attentasse illos ministerium hoc extrema , ct sacramentalis Unctionis, tam per spicue, ac tam expresse presbyteris Ecclesiae demandatum . Insuperest communis Theologorum sententia , excedere potestatem diaconi hoc sacramentum administrare: est autem maximum veritatis argu mentum omnium prorsus Theologorum in eamdem assertionem una nimis conspiratio . Addit S. Thomas rationem Τheologicam petita ex Auctore libri de Eccles. Hierarch. cap. s. quod diacono competat solum vis purgativa, non illuminativa, nimirum diaconi munus sit vfideles disponere ad dignam lacramentorum susceptionem, aut ab st
297쪽
immundo repellere, non autem illuminare per gratiae sacramentalis collationem , baptismate excepto , in quo ob maximam eius necessi. talem habetur peculiaris dispensatio, ut necessitate impellente . non
a diaconis solis , sed & a laicis possit administrari. Docet haee Angeliiseus Doctor I. p. q. 67. art. I. ad a. q. xxx I. Supplementi art. a. ad i. S lib. 3ν. contra Gentes cap. 73. quo in loco etiam advertit non reia
quiri ad sacramentum hoc conferendum ut minister sit Episcopus , proripterea quod per Extremam Unctionem non tribuitur, quemadmodum per Confirmationem & Ordinem , perfectio status . At Launotus in Explicatione traditionis circa hujus sacramenti
ministrum cap. 2. obser Vat. 2. Plurima monimenta producit , ut evincat aliquando diaconis concessum , ut Extremam Unctionem conferrirent . Ea sunt, quae commonstrant permissum fuisse diaconis in necessitatis casu consessionem infirmorum excipere, iisque viaticum dare ,
S consequenter sacra Unctione eos delinire. Ejusmodi sunt Epistola Cypriani ia. in qua s. Martyr assirmat posse urgente exitu exomologeia sim fieri apud diaconum; quod Iacobus Latomus Doctor Lovaniensis in libro, quem edidit de Poenit. an. isso. scripsit accipiendum esse de confesso ne preeati: Concilii Eliberitani canon 3 a. Gelasius in Codice can. Romanae Eccl. cap. 8. Vetus Pontificale Romanum , Auctor libride divinis ossiciis, qui tribuitur Aleuino, cap. II. Burchardus lib. XIX.
decreti cap. is 4. lvo p. 16. cap. l62. Stephanus Aeduensis de sacram. Altaris cap. 7. Concilium Eboracense an. II94. Concilium Londoniensean. Ia oo. Concilium Andegavense Ia I. Addit Launoius cap. Pares,
Extra de Furtis; verba Tertulliani cap. i . de Baptismo, ubi ait, cuique licere in neeessitate haptirare , sicubi aut Dei, aut remporis, aut per suae tanditio eompellis: quae scribit Epist. 34. Cyprianus agnoscens in diaconis Deerdotii vigorem , S Optatus in i . contra Parmenianum libro appellans diaconos in tertio Deerdotio constitutor. Ego verb, quum haec omnia in Launoto singulatim , ct aecurate legissem, plurimum miratus sum eruditi viri confidentiam , qui sibimet persuaserit tanta monumentorum copia insipientibus fucum facere, crassissimumque errorem verbosissima Ioquacitate venditare . Enimvero in nullo ex productis a Launoici lcstimoniis minima extat ocul a , quae Unctionem extremam Commemoret; sed omnia de comia
munione S de viatico agunt, & quaedam de susceptione poenitentium; Τertullianus autem solummodo de baptismo. Si ergo haec omnia proin harent aliquid; prosecto hoc unum evincerent, poste diaconos in extrema necessitate excipere consessiones & absolutionem largiri: quod est adjicere errorem errori, & haeresim haeresi. Neque enim loea illade administratione sacramenti poenitentiae accipienda sunt, neque de absolutione sacramentali; sed tantum de reconciliatione quadam Canonica, prout sufe, lateque demonstravi praecedenti libro cap. 4. haec
298쪽
Liber Τ rigesimus quintus Cap. VIII. 293
omnia praeoccupans, R elidens. Atque ut liberalissimus sim, S Lau - . noto concedam posse diaconum constitutis in magno vitae discrimine Conserre sacramentalem absolutionem cquod salsissimum, S fidei catho. licae contrarium esse contendo insulse tamen hinc inferretur , idem affirmandum esse de Unctione sacramentali : quum haec non sit ejusdem necessitatis , cujus est sacramentum Poenitentiae . Infirmorum autem communio , quum haec non sit sacramenti consectio, sed tantum dispensatio, non excedit diaconi facultatem. Qua de relegi poterunt quae seripsi libro xxxi ii. cap. II. Unus restat Latomus, qui in Tract. de Poenit. scribit utique S. Cyprianum tam necessariam peccati consensionem, & Ecclesiae reconciliationem credidisse, ut in perieula mortis ,
ct in absentis Episcopi , ct Deerritis diacono eonfiteri eo Uuluerit: sed
minime asserit talem consessionem fore sacramentalem , immo nec necessariam dicit, caute usus verbo , eonfutaerit. Fuit enim Latomus iaea sententia , quae tenet, ubi deest sacerdotum copia , confitcndum aliis ad exercendam humilitatem , contritionemque excitandam . In eodem quippe libro de Poenitentia , ejusdemque Lovaniensis editionis an . Is So. quam Launojus citat, Pag. Ia.& 36. atque in altero Tractatu de Consess. secreta pag. Io9. III. S II 6. Latomus ex variis Cypriani Io.cis demonstrat selis sacerdotibus solvendi, & remittendi peccata pote. statem fuisse collatam . Uerum, ut dixi, Ioannes Launojus haec detor. quens ad sacramenti Extremae Unctionis ministros, scurriliter ineptit S nugas agit. PROP. IV. Quamquam iuxta variam Ecclesiae disciplinam ad in uno gendos infirmos aliquando plures Mesbyteri simul con Venerintς at . tamen potest Extrema Unctio conferri ab uno tantum presbytero, idque nec epistolae Iacobi, nec definitionibus Ecclesiae, neque invariabili traditioni advcrsatur. Diversam hac in re fuisse , atque etiamnum esse disciplinam Ecclesiae evidentissime demonstratur . Orientales enim , ac praesertim Graeci solent ad sacramentum hoc ministrandum vocare septem preSbyteros , ac videntur tres, aut duos saltim indispensabiliter requirere, quod scut Episcopus non ordinatur ab uno, ita infirmus ab uno non sit sa- cro oleo deliniendus, ut in libro de Sacramentis ait Simeon Thessalonicensis. De lila pluribus presbyteris ungentibus eumdem aegrotum pertractant Arcu dius lib. v. Concordiae, Allatius de Consens occid. S Orient. Eccl. cap. r6. num. is . Goarius in Euchologio Graecorum , aliique permulti. Etiam S. Thomas cit. cap. I. contra Gentes ait congruum esse , ut infirmorum unctioni multi sacerdotes intersint, ut oratio totius Ecclesiae ad effectum huius sacramenti obtinendum coadjuvet. In iv. item Mediolanensi Concilio p. 2. cap. 6. sanctus Carolus paro. Chos admonuit, ut Extremae Unitionis sacramentum ministraturus .
299쪽
perpelliceo indutos . qui tuum ct misi strantem dr preeantem, ρἰetatis
orationisque studio in eo ministerio adjuveut: quamquam S. Carolus , immo & S. Thomas non videntur pluribus illis sacerdotibus tribuere propriam sacramenti administratione in , quae sita est in decumbentium unctione, atque in prolatione verborum , quae sormam sacramenta in Iem constituunt, non autem in aliis precibus , v. g. Litaniis, ac Psalmis Poenitentialibus, juxta Rituales libros eodem tempore recitandis . Aenon destini exempla quam plurima extrema: Unctionis administratae ab uno duntaxat presbytero, ut S. Eugendi, qui floruit sexto labent via saeculo, sanctae Maurae, cui solus Prudentius Tricassinus sacramentum istud contulit, aliorumque, de quibus citato loco Marten ius. auoniam verb Calvinus lib. q. institui. cap. I9. nos nIn tantum reprehendit . quod infirmorum Unctionem non senioribus aetate , sed sacerodotibus committamus ; verum etiam quod pluralem numerum ad deineorem positum, non propter Ecclesiae orationem praescriptum esse aris bitremur ; ante Calvinum autem Waldenses ideo sacramentalem hane unctionem neglexerint, quod δ contra plures presbyteri ad euindem infirmum advocarentur : operae pretium nos ficturos esse putamus, si quemadmodum fatemur posse, dum infirmus inungitur , permultos ex presbyteris clericisque interesse, nec non aliquando presbyteros plures peregisse sacram ceremoniam unctionis, ita demonstremus nullo ex capite repugnare, quin hoc extrema: Unctionis sacramentum ab uno tantum 'resbytero administretur.
Atque in primis non infertur ex Iacobi Epistola plures presbyteros ad hoc sacramentum confercndum necessario requiri. Utitur ille quidem numero multitudinis, dicens, Infirmatur quis in vobis inducat presbyteror Gelesiae : at primo inusitatum non est in sacris litteris poni per figuram, quam 1 inmadiis, sive permutationem dicunt, pluralem numerum pro singulari. Ita enim Mail. xxv I l. 44. legitur, Latroues , qui eruefixi erant eum eo , improperabant ei: quum tamen constet ex Lucae XXI II. 39. Domino conviciatum usum duntaxat de his , qui pendςbant, latronibus. Lucas itidem citato cap. Versu 36. inquit, Illudebant autem ei O' milites, aeeedestes, ct acetum olf creπ- res ei ς ac similia Ioannes xi κ. 29. tametsi id ab uno sectum narrent NatthaeuS Xxv I l. 48. S Marcus xv. 36. Addi possunt exempla alia ex ipsis haereticis petita: nam Glassius Lutheranus de Uerbo canone si . docet de solo Herode accipiendum esse, quod legitur Matth. it. 2 o.
Defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri: & Grotius Armi innianus de solo Daniele interpretatur quae habentur in Epist. ad Hebr.
χΙ. 3 3. Obturaverunt ora leouum, quae interpretatio est optima , Sclonge antea tradita ab Augustino lib. I. de Cons. Evangelii larum cap. I 6. Dicant modo qui adversus Catholicos non habent praeter nudam
litteram quid opponant, cur Iacobi verba non possimus pariter per
300쪽
Liber Τ rigesimus quintus Cap. VIII. ass
enasse en explicare 3 Sane Eslius Comment. in Iacobum expost Ionem ira nc probat; ea inque confirmat phrasi altera Augustiniana : nam sanctus Pater serin. 33. de diversis, nune 324. scribit quamdam mulierem, quae a beato Stephano vitam infanti suo mortuo precibus impetrave orat , tulisse eum ad presisteros baptizandum, idest, ad aliquem presbyterorum . Deinde Iacobus presbyteris totam erga infirmos actionem tribuit, scilicet , non orationem tantum , sed etiam unctionem: inquit enim, Et orent super eum ungentes eum oleo , cte. At haeretici necessiariam non putant unctionem a multis presbyteris factam r cur ergo multos aiunt convocandos ad orationem λ Insuper si demus Iacobum revera de multitudine presbyterorum fuisse locutum juxta consuetudinem primitivae Ecclesiae, quando ad infirmum presbyteri, ct aliquando etiam Episcopi clericis comitantibus accurrebant; non proinde sequitur, quod multitudinem hanc postulet sacramenti necessitas : immo in multorum numero, quamvis unus sacerdos unxisset infirmum, omnes tamen illius administri, adstantes , precesque jungentes , illum quodammodo dicerentur inunxisse ἰ eo serme pacto , quo S. Cyprianus ep. 33. ait, Aurelium ordinatum fuisse a se, ct a collegis, qui praefesis res aderant, idem proxima epistola repetens de Celer ino Lectore ς si vequemadmodum in rcconciliatione paenitentium manus ipsis S a presbyteris , ct a diaconis imponebantur: quia nimirum solemni ceremoniae adstabant ,& aliquid ossicii impendebant complures, tametsi unus Epiis scopus ordinaret, atque unus sacerdos absolveret. Perperam itaque insertur plurium presbyterorum necessitas ad hoc sacramentum administrandum ex quo Iacobus usus fuerit numero multitudinis . Neque id inferri potest ex traditione Patrum , aut ex auctoritatς canonum , quo duplici praesertim lumine utimur in ambiguis seripturarum locis interpretandis. At quantum ad Patres attinet; nullus adhuc productus est , sed nec produci potest, qui scribat sacramentum illud ab unico presbytero administratum esse nullum S irritum. Quantum vero spectat ad canones,extant in Collectione Gratiani bene multi, quibus assertio nostra munitur. Hujusmodi sunt cap. Illud , dist. 9s. num. 3. unde colligitur posse ab Epi opo, qui unus in qualibet dice-ces est, sacro oleo languidos deliniri: cap. Oinui, de Coniecrat. dist. . num. a 24. ubi idem de Episcopo asseritur: cap. Ab infirmis, xxv M. q. 7. num. I. in quo eodem prorsiis modo agitur de reconciliatione, Rdo Unctione infirmorum . Neque haec ex incertis rivialis promanarunt: nam primum capitulum exscriptum est ex Epistola S. Innocentii ad Decentium saepe laudata : alterum ex Concilio Martini Bracarensis cancne s I. ac tertium ex Poenitentiali Theodori Cantuariensis Episcopi. Ab uno insuper sacerdote itiungendos aegrotos praescribunt canones collecti ab Aelfrico, S decreta pro Benedicti no Ordine undecimo vertente saeculo collecta di digesta a Lansranco, cap. 23. Fjusdem veritatis argu
