Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 645페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

316 De Τheologicis Disciplinis

'erum nec sententia ista communis suit, nec firma ratione potest nuciri. Non fuit communis ἰ nam iuxta Pontificale S. Prudentii Galindi Episcopi Tricasini, qui floruit nono saeculo, immo ct juxta librum Saramentorum Gregorii a Menardo editum , in eadem infirmitate reis petebatur Unctio infirmorum, S simul Viaticum . Non fuit vero in is Dixa rationi validae, quoniam juxta heati Iaeobi Epistolam inducendi sunt presbyteri ad fideles ungendos quotiescunque infirmantur : ideo isque si posteaquam convaluerunt , iterum decumbant, iterum quoque sunt inungendi. Praemissis itaque duabus opinionibus eliminatis , reliquum est , ut dicamus infirmos, si post susceptam hane unctionem eonvaluerint, ite.

rtim hujus saeramenti sub dio javandos esse , eum in aliud simile vitae

diserimen inciderint et prout docet cap. I. Synodus Tridentina . Quod S eonfirmatur ratione nuper producta , quum extrema Unctio instituta sit in subsidium infirmorum , ct sit spiritualis curatio, adhibita .

per modum curationis corporalis, quae morbis redeuntibus iteratur. In eadem autem infirmitate hoe sacramentum idcirco non repetitur ,

quoniam de se susscit ad incommoda illa vitanda, quae affert praesens infirmitas . Neque id recentioris est praxis, quum etiam comprobe tur Statutis synodalibus Danielis Nanne tensis, & Stephani Poncherii Parisiensis Antistitis , atque Manuali hus Lugdunensi, Cameracensi, Viennensi , Mech liniensi , Lemovicensi, aliisque apud Launclum Vo. Ium. I. Pag. ssa. In rituali Romano recte advertitur, iterandam esset Inctionem sacram in eadem infirmitate, si diuturna fit, ct infirmus posteaquam convaluerat, rursus incidat in mortis periculum e quia in tali casu accidit nova quaedam infirmitas, sive, ut inquit S. Thomas

extremam Ductionem Itiseipientibus Sed in hac non est diutius immorandum . Quum enim dictum sit extremam Unctionem esse sacramen.

tum eXeuntium, consummativum poenitentiae, spiritualem animi cu-xationem , & contra languorem spiritus, contra mortis horrorem, S contra daemonum machinationes singulare adjumentum ἰ consequens

est, infirmos ad illud suscipiendum disponendos esse praemissa consessione sacramentali, & si hanc non possint elicere , intimo doloris sensu

322쪽

Liber Trigesimus quintus Cap. XII.

CAPUT XII.

uae circa hujus Sacramem; risus remanent dilucidanda. VFrum eum in hac dissertatione omne studium ae diligentiam adhi-

huerim, ut ea etiam , quae spectant ad Unctionis ritum , ad sor-m ae varietatem , ct ad numerum conditionemque minit rantium proinducerem , in quihus maxime sacrarum ceremoniarum ratio consistit; quidnam ulterius investigandum est , ut liber iste partibus omnibus, Numeri siue suis constans absolvi possit Z Nihil sane aliud , quam Psalmorum Poenitentialium, aliarumque precum recitatio; & quaedam alia non vhique in usum recepta, & quae in desuetudinem abierunt. Itaque dum infirmi sacro liniuntur oleo, septem de paenitentia psalmos cum Litaniis, precibusque recitandos esse, praescribunt ritualia quoque recentiora . Hunc ritum commemorant antiquiores con Retudines Cluniacensium lib. I. cap. 28. omniumque sere Ecclesiarum Nanualia et tametsi aliquantulum discrepent circa tempus, quo iidem

Psalmi sunt recitandi. Nam in quibusdam Ecclesiis praemittuntur unctioni, in quihusdam aliis unctionem subsequuntur, in pluribus illam comitantur, aut illi etiam interieruntur. In Ecclesia quippe Parisiensi iuxta Rituales libros editos an . Ista. is gr. S it i. scptem Psalmi re- Citari poterant eando ad infirmum; & juxta Rituale Meldense impressum an . i5 46. recitari dehebant in domo infirmi a sacerdote simul S a Clericis ante sacram unctionem : & dum haec peragebatur a parocho, clerus psalmos alios cantu modulari solebat. In Rituali quoque Ecclesiae Ambianensis, quod prodiit anno is i. psalmi paenitentiales ante unctionem , ct psalmi alii sex postea recitandi praescribuntur. In Suessonensi Ecclesia , iuxta Ritualem librum evulgatum an . psalmi poenitentiales S litaniae recitantur postquam untius es is ui . At Bituale Romanum , cui consentiunt Sacramentale Ecclesiae Ferrariensis , Mimatensis, Claromontensis, aliaque plurima , iubet, ut unetio fiat dum psalmi poenitentiales dicuntur : Sc quaedam , ut dixi , mandant ut psalmi unctionibus interserantur ἔ quae consuetudo invaluit oIim in Ecclesia Narbonens, Tolosana , Massiliensi, ct Aquensi. Exhibuit harum Ecclesiarum Rituales libros Launojus cap. 4. pag. θ 87 sic Marten ius lib. l. cap. . art. q. Parum ab his discrepat Ritus Graecorum . apud quos cum vn Stio a septem sacerdotibus fiat, unusquisque inunctionoen suam perficit alicujus psalmi, aliarumque precum inter positione . vide Euchologium Goarii pag. 4o8. . Vides hinc nullam fere ad in veniri Ecclesiam , quae in Unctione Infirmorum non jubeat, aut saltim moneat, ne si tempus suppetat, menitentiales psalmi omittantur: quod mea quidem sententia constitu

323쪽

. Cod. Vatici

318 De Τheologicis Disciplinis

tum est rectissimδ, ac saluberrime. Enim vero , ut sepe dixImus, hoe Sacramentum speciem quamdam praesert publicae poenitentiae. Deinde non modo paenitentia , sed di totius orisiana vi α , quae perpetua pa nitentia es debet, rensummativum ex illi mutum es a patribus , prout inquit sese. xi v. in doctrina de hoc Sacramento Tridentinum Conci. Iium t ideoque illius administratio postulat cordis contritionum , atque detestationem peccati maximam ἔ quam psalmi poenitentiales flexis genibus Eh devote a circumstantibus recitati facile in aegrotantium animis.

divina gratia cooperante, excitabunt. Nos praeterea admonet Aurigustini Parentis nostri mors pretiosissima, nemini, quantumvis iusto, absque paenitentia exeundum esse de corpore ς unde scripsit in ejus Uitaeap. 3 i. sanctus Possidius : Dicere autem nobis inter familiaria eolis. quia eoqueverat , pos perceptam baptismum, etiam laudatos oriastianos, ct Saeerriter absque digna eompetenti paenitentia exire de

eorpore non debere . I uod 9 Use feeit ultima, qua defunctus est, aegritudine : nam sibi jusserat psalmos Daviditas , qui Iunt paucis i de pae- uitentia , scribi, 'sesque quaterniones jacens in lecto eontra parietem stpositos diebus suae infirmitatis intuebatur , ct legebat, o jugiter , ae ubertim flebat. Dixi autem , si temur suppetat: nam si infirmus iuextremis laboret, psalmi praetermitti debent, ne quod pertinet dunis taxat ad ritum, impediat id , quod est de Sacramenti substantia rideoque extat in antiquis Codicibus regula illa , Si trahit ungendum dolor extremus , sine psalmis

Hane uvas citius, ut non moriatur inunctas. In poenitentiae argumentum consueverunt majores nostri cinerem

quoque S cilicium aegrotis imponere ante unctionem sacram , vel eos jam inunctos e lecto tractos super ciIicium cineribus conspersum diis stendere. In Manuali Aniciensi edito anno Is 27. ct Novio mensi ann. s6o. praecipitur, ut infirmus ante peractam unctionem cilicium induat ς atque in Lugdunensi an . Isqs. & Rotomagensi an . Is 86. ut suis pra peditis decumbentis crux ex cineribus conspersis formetur. Impo stam consimili ratione publicam paenitentiam dixi super libro cap. II. num. q. ubi vero peractae erant sacrae infirmorum unctiones, in distento super terram sagulo , ac cinere superposito iidem infirmi collocabantur . Didicimus consuetudinem hanc primlim ex Ritualibus libris : inter quos laudatur ab Eruditis viris perantiquum PontificaIeasservatum apud FF. Praedicatores Parisienses , ex editis vero Sacerdo is tale venetum typis cusum an . rss s. deinde ex institutis antiquorum

Nonachorum ; in Consuetudinibus quippe Cluniacensium Hugonis

cap. 26. & Udatrici lib. I. cap. 29. in Statutis item Carthlisianorum. an. Ias 9. confirmatis in Generali capitulo n. 7. atque in antiquioribus Constitutionibus Cisterciensum cap. 94. pium istud , humile, ae triste ossicium praescribitur . Tali decumbens sago animam effavit Di : os b. oos e

324쪽

Liber Trigesimus quintus Cap. XII. 31 s

sanctissimus episcopus Τuronensis Martinus , cuJus, ut Sulpitius Seis verus narrat, suit memorabile illud effatum , Non deeet Cristontimsist in einere mori. Neque soli hujus generis viri, Monachi stilicet, Sacerdotes, & Episcopi in cinere S cilicio ex hac vita migrabant, sed laici etiam, ac summi principes; ut legimus de Odilia Heri manni, ct Mathildis filia, de Ludovico VI. Galliarum Rege , S Ludovico IX. rege ilcm Galliarum inter Sanctos adscripto. Insuper apud majores nostros in more positum suit, ut infirmi ante sacram unctionem recitarent Θmbolum et hostolieum , prout colligi potest ex Manuale Suessionensis Ecclesiae edito an . is Io. & Ambianens s an . Isai. Factum id puto ad Christianae fidei consessionem : jus gratia presbyteri Graeci inungentes infirmos imponunx illorum capiti librum Evangeliorum , prout adnotarunt Allatius in opere de

Consensu Occid. S Oriental. Eccles lib. M l. cap. I 6. num. Is . Goa rius in Graecorum Fucholog. pag. 4 et . atque Alphonius Tostatus quaest. 34. praefat. in Evangelium Matthaei. His commonehantur aegroisti, ut poenitentia , gemitu, fide, ct sacramentorum adminiculo re Iiquias omnes peccatorum abstergerent, & ne sugientem voluptatem , vitamque hane miserrimam fallaci desiderio repeterent, experti tandem in seipsis quod aiehat Venantius Fortunatus lib. VI. carm. 6. Squotidianus confirmat e Ventus ,

Ωιidoti id θιbet mundur, fugitivo tramite transiit. Atque haec de Extrema Unctione.

325쪽

DE THEOLOGICIS

DISCIPLINIS

LlBER TRIGESIMUS SEXTUS, In quo agitur de si steriis , quibus Clerici

initiantur ad divina ministeria obeunda, de sacris nimirum

UINQust sacramentis expositis, quae pro omnibus Christi fidelibus instituta em creduntur, duo re manent explicanda, quae spectant certam hominum conditionem , illorum nempe , qui sese divinis , sacrisque ministeriis addicunt , atque eorum , qui statuunt agere cum legitima uxore inis dividuam vitae consuetudinem , ORDO , videlicet, ac Matrimonium . Primum istorum hominum genus est, quod Clarisorum appellante Iaicorum alterum , non quidem omnium , sed Ecclesiastico ritu connubia ineuntium . Quoniam de his , S de Sacramento , quo sanctificantur ipsorum nuptiae , in proximo libro dicturus sum ς nunc de sacris Clericorum ordinatiou hur pertractabo: aequum est enim , ut viri Ecclesiastica munera iminplentes praeferantur iis, qui exercent ossicia naturae; S Mysterium tribuens Elesiis in sortem Domini gratiam & characterem praeponatur Sacramento instituto ad conjugium firmiori vinculo, ct sanctificatiosis

326쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. I. 3II

gratia perficiendum . Nomine autem cierisorum , quibus Ecclesiae servitiis tantummodo vacandum est, atque hujus rei caussa Ecclesiastiisci ordinis consertur dignitas ac potestas , non tantum intelligimus inseriores ministros , distinctos ab Episcopis, Presbyteris , ct Diaconis , qui peculiari quodam titulo constituunt Ecclesiasticam Hieraris .chiam; quo sensiu aerisor nominari scimus a Cypriano Saturum L Sorem, & optatum Hypodiaconum , a Luciano Martyre Exorcistas, S universim a magna Nicaena Synodo canone tertio, a Carthagi niensi ii l. canone hicesimo primo , ab Epiphanio in sexagesima octava haeresi , ae subinde a scriptoribus plurimis, initiatos duntaxat minoiaribus ordinibus, vel sola ciericali tonsurae verum etiam Clarisos diiscimus omnes , ae singulos, qui aut docendo . aut baptizando, aut Eucharistiam, vel Meramenta alia conficiendo, gerunt in Ecclesia munera praestantiora . Quum itaque de saeramento Ordinis pauca adversus haereticos praemissa Herint, quibus catholicum ejusdem sacramenti

dogma proponatur & eonfirmetur , per universos Clericorum gradus discurram, ubique ex mea exili penu novi aliquid proserens , & Romanae Ecelesiae instituta , disciplinamque colluurans, ea denique sumis maria subjiciens , quae praesertim expostulare videtur amplissima haec , Et dissicillima sacrarum ordinationum materia: in qua exornanda , quum attentis horum temporum circumstantiis, necnon praecedentium librorum meorum multitudine , & prolixitate, cohibere debeam calami progressionem , verborumque essiuentiam , omissa qualibet alia praefatione , ad instituendam , definiendamque controversiam, quae in hoc argumento caput est ceterarum , invocato nomine I. C. summi Dei, veri hominis, & sacerdotis in aeternum, statim accedo a

Demonstratur Ordinem esseproprium Legis Evangelu

seramentum

Q 7id hoc loco nomine ordinis accipiendum sit, ut quisque scIattae qua re aggrediar disserere, initio exponam. Plura igitur Laistini scriptores solent hoc vocabulo designare: principio rerum seriem atque dispositionem , unde nihil apud Grammaticos frequentius. ea phrasi , adbibere, iustituere, invertere, permutare, abrumpere o dinem : tum varia civium & popularium genera , qualia fuerunt apud Romanos Senatorii, Equestris , Si popularis ordinis discrimina , seu, ut Graeci dixere , τοξειήρ, atque hinc ea Latinorum locutio , eonjicere eogere, redigere in ordinem : solemnes praeterea juris formulas; unde illud apud Paullum ceterosque ICC. extra ordinem sentestram eseere et omela itidem ae domesticorum munera, quo sensu in I. Aeneadum,

327쪽

De Theologicis Disciplinis

2mnquagista rotar famula , quibus crdine tingo Cura penus fruere flammis adolere penates :Senatum insuper, Curiam, Sc Magistratum ς idque non semel apud Augustinum nostrum in Breviario Collationis Carthaginiensis, ct in Codice Theodosiano frequenter . His vocabuli significationibus accedunt illae, quas habet ubi de rebus Ecclesiasticis pertractatur. Demonstrat enim primo sacramentorum , rituumque rationem ac meth

dum , quo sensu leguntur volumina inscripta ordo Romanus, ordo tith vopum, cter coadunationem item hominum sub certis quibusdam institutis vitam agentibus . cujusmodi sunt familiae hominum religiosorum : Hierarchiam pariter, sive sacrorum ministrorum, cum dependentia a superiori Antistite , dispositionem ac principatum , quo sensu in Ordine constituti dicuntur , qui Ecclesiastica pollent auctoritate r eorum rursus, qui sub hac hierarchia comprehenduntur , respectum atque comparationem ἰ unde Augustinus Anconitanus , vir in sit uti nostri omnium virtutum genere ornatus q. r. de E Iesiastica m. testate art. 6. ait alium esse ordinem, quo Verici ordinantur ad Iaicos, alium verb Ordinem , quo clerici ordinantur ad clericos, ac praeseristim ad summum , supremumque Pastorem . Postremo ordo significat sacram , S perantiquam Fcclesiae ceremoniam , qua Episcopi aut impositione in anuum , aut signo alio sensibili ad sacra ministeria aliquos deligunt, S initiant: ct ordo iste est sacramentum, de quo agere nunc

instituimus. Habent fit Graeci, servantque ex Patrum traditione sacramentum istud , quod ti as, sive χω:οθω- , idest, manuum impositionem, appellant: quo etiam vocabulo nunc eIectionem, nunc initiationem

clericalem Graecorum scripta designant. Nam qui alios olim delige hant seu ad Ecclesiastica , seu ad profana munia faciebant id ἴψασω sτειπντες Tri , manus extendentes atque attollentes, ferendi sus rasti gratia ς manuumque pariter extensione Antistites ab Ecclesiae incunabulis sacros templi ministros ad haec usque tempora initiaverunt. Quare Graeci χωρο- u nomen interdum adhibent ad significandam electionem Episcoporum , factam conventu & suffragio cleri, ut apparet

ex lv. Nicaeno canone , atque ex Antiocheno XIX. Dequentius vero

sacrum illum ritum, quo vel sacerdotio, vel alio ministerio ad sa-eerdotium directo, aliquis inauguratur. At de vocabulo plura Areudius libro vi.Concord. cap. I. S Morinus de sacris ordinat. p. g. EXercit. I. cap. 2. Utuntur etiam Graeci vocabulo a ισεω, idest, tinfiionis, apud Patres agentes de sacerdotum initiationibus frequentissimo :Cumque Graeci nullam alia in sacrorum ordinationum materiam agno- stant praeter manuum impositionem ; Simeon Thessalonicensis in suo de septem Ecclesiae sacramentis opusculo, aliique recentiores e Graecia

scriptores eontendunt non ob inunctionem aliquam physicam

328쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. I. 323

diei, sed ob mysticam & spiritalem . Uerum id non ad praesens eaput, sed ad illud , in quo agetur de ordinam materia , spectare videtur . Ouod itaque ad vocabula pertinet, explicatum est satis . Acceptus ordo posteriori sensu, in quantum sacramentum est, communi hae definitione circumscribitur: ordo est sis faculum quo Idam Ecelesiae, quo Diritassis potestas traditur orriuator quam definitionem traditam a Magistro dist. 24. libri I ν. Sentent. tum S. Thomasq. I . Supplem. art. a. tum alii e schola Theologi plenis calculis prohavere. In illa enim, inquiunt, adest Agnaeuii expressio , genus sellicet, & ratio communis singulis sacramentis; atque id , quo Ordo a sacramentis aliis secernitur , nempe potesatis spiritualis traditio. Haec vero potestas dicitur spirita asis, quoniam pertinet ad ministerium aliquod sacrum obeundum , S longe differt ab illa gratiae inspiratione, quae hujus, aliorumque saeramentorum ope consertur. Materiam vero , inquiunt, huiusmodi desinitio non exprimit, propterea quod in singulis ordinibus diversa est. Et haec quidem unanimi sensu. iisdemque fere verbis universi scholastici. Elegantius ac plenius definitionem ipsam tradiderunt Tridentini P P. sese. x xl l t. ex cusus Capite

Primo ac secundo Sylvius in praecitatum Supplementi articulum hanc eruit: ordo Uisaeramentum nova lexis a Salvatore vostro institutum , quo traditur potesar eonserandi, offerendi, se ministrandi eorpus erfuπguinem ejus , neeno ae sacerdotio ex ossis io deserviendi . Recte autem S commode ordinis non, en huic sacramento videtur impositum ἰ quoniam in Ecclesiastico ministerio multi sunt gradus , ct variae sunctiones, omniaque certa ratione distributa sunt, ct collocata, ut p. a. cap. 7. num. 9. ait editus jussu S. Pii V. Catechismus. His de more praemissis , ncquaquam nobis in ea quaestione immorandum est, an extet in Ecclesia sacer ordo . Quamquam enim haereticorum permulti laicos simul clericosque confundant , omnibusque, etiam seminis, munia Ecclesiastica attribuant, quod Omnes fideles id neos existiment ad ministerium verbi, fidemque excitandam ς Dientur tamen ad illa munia quemlibet deligendum aut consensione Iaicorum , aut presbyterorum delegatione, ne perturbata sint omnia , ac permixta ; ideoque habent & ipsi ministros suos , necnon Episcopos ac Pastores . A nobis ergo in hoc dissident: alii quidem quod indiscrimina.

tim omnibus munia Ecclesiae committant, quod resutavimus librti xxx. cap. rq . ct Iibro xxxi II. cap. item II. ubi ostendimus non eadem potestate in Ecclesia Iaicos clerieosque pollerer alii quod inaugurationem sacrorum ministrorum unicuique concedant, idque resutabitur ubi occurret sermo de hujus sacramenti ministro ἰ alii quod, etsi admittant ministros electos impositione manuum presbyterorum , negant tamen

inaugurationem illam , si ve electionem fieri gratiae signaculo , & proprio legis Evangelicae sacramento . Cura his itaque hac prima veli-S s a latio-Digiti od by Coral

329쪽

32 De Theologicis Disciplinis

tatione manus sunt conserendae, & litterarium ineundum certamen Adversariorum duces hi sunt. Lutherus in libro de Capti v. Babylonica negat pertinacissime ordinem inter sacramenta esse connum eis randum : at in Tract. de Missa privata denegare non est ausus servari in Eeeses a Romana ex vetustissima conlaetudine Pastortim ordinatio isnes . Melanchthon in locis communibus an . lsa I. procusis Argento.

eati in saeros ordines & ipse insiliit ς at in posterioribus eius lem operis Editionibus , neenon in Apologia art. II. Conse sis. Augustanae hoc ramentum recepit. Abiecerunt illud huius farinae alii, non tantum Chemnitius, ct Illyricus, commemorati in lib. de Sacram. Ord. ab Eruditissimo Bel Iarmino et sed etiam Da Uid Chytraeus in commentario ad cap. 29. Exodi, Lutherani omnes in colloquio AItenburgensi, Consessio uel ueti ea cap. I9. Omnesque alii, qui duo tantum sacramenta agnovere, Baptismum , ct Eucharistiam . At in Consessione exhibita Carolo V. in Augustanis Comitiis art. i . ordinem Ecclesiasticum pro-nssi sunt, sed caute addidere illam tantum rationem , Quod σemo de heat in Delesia publiee Aeere , nisi rite voeatus, ne haeretica dogmata alia subverterent. Nam cum sacrificium Eucharisticum de medio tollant, neque aliam potestatem in Ecclesia agnoscant, quam docendi ,

praedieaudi, ct administrandi saera me uta , ut constat ex eadem Confessione in Ostieulis mutatis num. . parum propriae causae consuluissent tribuendo sacramento ordinis, aut potestatem consterandi, aut characterem , aut gratiae ossicacitatem, a se etiam baptismati, & Eucharistiae denegatam . Ceterum ea in Consessione ordinis sacramen intum non respuunt, eo saltim sensu , quo admittitur sacramentum ab

his , qui negant gratiae ossiciens signaculum , & soli fidei iustitiam imputant . Ouo nomine Consession istis plausit plurimum in sua Confulta-xione Cassander, eoque latente , illustris Echius nihil aliud ad concordiam ineundam a I ut horanis in hoc articulo desidera hat, quam ut do- cendi ministerio, cujus gratia consertur ordo, adiungeretur insuper cosseerandi potestas: atque idem habetur in libro ad compositione ima proposito , de quo ipse Cassander cap. 34. Iaudatae Consultationis iussit Ferdinandi I. & Maximiliani II. conscriptae . Calvinus etiam Ecclesiasticorum rituum , Dorificii Missae, & essicaciae sacramentorum insensus hostis, plura adversus Catholicos partim mimic), partim sacrilegee Uomuit, puta, dum in I v. Instit. cap. i9. minores ordines vocat Iacramentula, ait ex turba illa minorum pullulasse subdiaconatum, stribit impositione manuum mysteriorum dispensatores, non victimarios inaugurari, characterem, ritumque unctionis deridet, aliaque ceteris novantibus communia consarcinat, quae in qualem scopum collincet, iam diximus. At ordinem sacramentum esse eo loci haeresiar. cha fatetur, & se excusans quod hoc idem alibi non tradiderit, n. 28.

joq ait: inantum ad veri presbsterii mutetas otiiset, quod ore orsi

330쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. I. 3 a s

nobis est eommendatum, Iibenter eo Deo habeo ; idie enim erremouis est, primum ex Seripturis sumpta, deinde quam non esse inanem neo supervaeaveam , sed fidele spiritualis gratia Bmborum, test itur Pau-

Iur . 2uod autem in numero non posui, eo faritum est, quod non ordinarium , nec eommune est apud oωnes fideles, sed ad eertam funitionem speetalis ritur. Similia Calvinus scripserat cap. l . num. 2 o. eiusde in libri. Non inutile erit hanc haereticorum inter se dissensionem ad Weristere , quam adversus illos iterum urgebimus in dispositione argumentorum . quibus proximam thesim curabimus corroborare. PRO . ordo, quo sacri ministri initiantur, est verum propriumque legis Evangelicae sacramentum. Id evincitur sacrarum litterarum auctoritate , traditione Patrum constanti definitione universalis Eeclesiae, fidelium omnium consensu, ipsorum haereticorum consessione, atque demum comparatione Ecclesiae Christi cum aliarum Religionum consuetudinibus. Primum m mentum huius generis est. Dari in Ecclesia Christi quosdam ministros a ceteris credentibus segregatos , atque ad sacra munia obeunda dei ctos , ex noνο testamento eridentissimum est : in Actibus enim Ap nolicis cap. v r. legimus diaconos ante pedes Apostolorum constitutos fuisse peculiari muneri destinatos , & cap. xi ν. a Paulo & Barnaba constitutos filisse preshyteros per universas Ecclesias . Apostolus item scribens ad Ephesios cap. 4. ait quosdam a Christo Domino selectos suisse ad consummationem sanctorum in opus ministerii ἰ Tito cap. l. maudat ut presbyteros per civitates constituat: Timotheum in utraque Epistola monet, ut in hujusmodi electionibus caute, prudenterque se gerat et atque ad Hebraeos scribens cap. s. assirmat eos , qui sacrificia immolant, ex hominibus assumi, nec aliquem debere sibi honorem hunc arrogare, nisi Vocetur, tanquam Aaron, a Deo. Non opus est, ut tes imonia Αpe stoli, quantum ad sacrorum ministrorum inaugurationem attinet, expressissima, exscribantur & proserantur. Atqui talis inauguratio, aliquorum saltim ministrorum , cnolumus enim de numero ordiuum in hoc capite disceptare, facta est , ct fit modb, per Verum , proprium S legitimum sacramentum. Idem itaque sacramentum demonstratur sanctarum litterarum auctoritate . Minorem probo: primum quippe habemus his in locis , sacram ceremoniam, sensibile signum ritumque externum , idest, χMωratira supra explicatam , manuumque impositionem : nam Ach. vi. 6. 4postoli electis septem dia

imposuerunt manus: factum idem presbyteris a Paulo & a Barna haelectis cap. xi v. aa. ubi quod in Latina legitur . D eam constistiisse uriliis per sine utar Eeelsat presbsteror , ita exhibet Graeca lectio,

exprime . Haud alio ritu ordinatus Timotheus, de quo Paulus epith. i.

cap. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION