장음표시 사용
441쪽
respondere. in ea su ibidem expres non esse quidem Iterandam poeis rectionem instrumentorum , sed esse tamen supplendam impositionem
manuum cum oratione, quoniam absque hoc ritu ordinatio nulla foret.
Ae Deilius ii respondebunt, qui duplicem statuunt in sacra ordinatione materiam; dicent nempe, quando in sacramentis duae partiales maisteriae , ac duae sermae adhibentur, si una separetur ab alia, unam pote is statem conferri, ejusque signaculum imprimi; ideoque non totum esse iterandum , sed illud duntaxat, quod incaute suit praetermissum , alteram scilicet materiam cum propria sorma partiali. Atque ita interripretantur capp. Pre ister, &, Cum venisset, praestantissimi Iureconis
sulti apud Emmanuelem Gongalea tom. l. incretes. pag. 489. Reliqua ita expediunt: In Pontificali Romano, inquiunt, usurpatur nomen ordisaudorum , quando nondum ritus ordinationis completus est: ea autem verba, Accipe potestatem, drc. sunt iam collatae potestatis explicativa, quemadmodum ea, quae pronuntiantur in sacra Unctione, Ut quae unque benedixerint, benedieantur, M. non dant, sed expli- eant potestatem benedicendi iam per impositionem manuum collatam . Postrema demum sententia utriusque momenta complectitur. Ait enim , essentialem sacrae ordinationis materiam esse traditionem instrumentorum, quoniam per hanc presbytero consertur potestas offerendi Dorificium accedente ea sormula , Accipe potestaetem , ' cte. S: materiam item essentialem esse impositionem manuum , cpostremam , non secundam , aut primam per qu-m traditur facultas solvendi, S retinendi peccata, tarma illa prolata, Accipe Spiritum auctam , ire. prout
diximus supra cap. s. prop. 3. Quid mod5 in tanta opinionum diuersitate veris milius existimaismusὶ In minoribus ordinibus nullam aliam apud Latinos materiam adoinvenimus praeter porrectionem instrumentorum : quae commemoravi
mus de iisdem ordinibus pertractantes praecedenti cap. lv. Huic autem materiae arbitramur aequipollere manuum impositionem,qua orientales ordinant Lectorem S Hypodiaconum . Manus etenim est , quae instrumenta praebet, ct tractat, unde S. Bonaventura in I v. dist. 2 . p. a. art. 2. q. l. scribit, quod in primitiva Ecclesia plures ordines implieite dabantur in impositione manuum , quoniam manus est organum orogasorum . Ouam Seraphici Doctoris sententiam esse reliquis aptiorem ad Graeeos , Latinosque conciliandos vidit lib. vl. Concordiae pag. 4ῖ6. doctissimus Petrus Arcudius . Puto maximum huic sententiae praesidium accedere ex Constitutione BENEDICTI XIV. de Ritibus Graeeoru φ . non semel a me laudata, in qua definitur per subdiaeonatum
Graeo ritu eollatum censeri etiam receptos ordines Acolythatus, &ostiariatus , quum tamen Graeci in subdiaconatu sacra vasa non porri gant ordinando . RecoIe quae scripsimus capite 2. Deinde arbitror Latinam Ecesesiam impositionem manuum, quae omni procul dubio est
442쪽
Liber Triges mus sextus Cap. XII. ο 33
DMycvtἰalis materia in Ordinationibus Hierarchicis , idest, diacon a tus, presbyteratus , ct Episcopatiis, ampliasse ad cere montas alias, puta in diaconatu ad traditionem libri Evangeliorum , in presbυ terata ad unctionem, & porrectionem calicis, Se patenae cum symbolis Gonsecrandis ς eademque ratione formam , quae apud Graecos consistit in stia oratione, qi: ae impositionem manus comitatur, apud Latinommise divisam , adeo, ut quando Ponti sex instrumenta porrigendo ait is
Aeeipe potestatem, ore. tunc revera sacramentum perficiatur, & imprimatur character. Ita facile omnia conciliantur. Dico enim materiam ordinum , quos appello Hierarchicos, esse revera manuum imis postionem , ut praemonui libro X xx. cap. ro. lib. xxx II. cap, 4. si hanc materia iam solam cum sussicienti forma prascripsssent Condito- res Latinae Ecclesiae, non mitius valida soret hujus ordinatio, qutim sit valida ordinatio Graecorum. Dico riursus verissima esse quae de materia ' forma hujus sacramenti traduntur in decreto Eugenii; quoniam porrectio instrumentorum non excludit impositionem inanuum , sed est quintam eiusdem materiae ampliatio; Sc ea verba , Accipe potes: rem, o c. non excludunt praemissam Grationem Pontificis, sed eamqiro dammodo extendunt: Eugenius autem hanc potitis materiam , ct hanc formam commemoravit, propterea quod in hoc sacri ritus complemento , quod traditione instrumentorum S concomitantibus verbis perficiatur, ab Orientalibus autem complexe, & coacervatim peragitur, accedit sacramento per semo ultima, atque, ut ait Pontificale Romanum, ebara Her iwprimitur . Dico tandem Ecclesiam Latinorum nullatenus perm ea se materiam sacrarum ordinationum , shd quae crant coagmentata Rcomplexa , magis e X plicavisse . Planissima.autem haec mihi Widentur, αS Ilam ct Charybdi in vitare, & quod caput est, Occidentalis, ct Orien- . talis Eccleste ordinatio nos , ritusque sacili negocio conciliare ac de- sendere: qui tamen proh biliorem putat linam, vel alteram ex sententiis oppositis, habet ille ex hoc ipso dialogismo munimenta, quae eligat, firmiora. Expedita itidem foret illorum opinio, qui censent Christum Dominum reliquisse arbitrio Ecclesiae determinationem. mRteriae sacram . mentorum ἰ sed praeterquam quod a nobis refutatum id est lib. xxx. cap. Io. Mystioσem manuuω non tantum usiis Ecclesiae , veru metiam Apostolica Traditio, & novi Testamenti a uetoritas expresse commendant
IN quo agitur de legit os erreum ordinationum MDtabo.
EXtra omnem controversiam positum est, ministros huius sacramenti ordinarior esse Episcopos , prout declarat se sis. 23. cap. 4. Sc cann ne v. Tridentina Synodus: ac longe antea statuerunt Synodi aliae, annori. VIII. Iii nem -
443쪽
nempe 348. canone s. prima Carthaginensis , an . ean . . Arelatensis quinta , an . s6 p. cap. 8. Synodus Bracarensis , annm 89 o. cano
ne . Nann tensis, aliaeque permultae. Et quidem deberi Episcopis ius ordinandi ceteros Ecclesiae m in ist ros probat citato cap. 4. Tridentinum Concilium ex quo illi in locum Apostolorum successerint, & positi sue rint , sicut Apostolus ait, a Spiritu sancto regere Ecclesiam Dei: peris spicuum enim est ad praepositos rectoresque supremos pertinere in seriorum ministrorum electionem atque inaugurationem, non in Ecclesiasti. co tantum , verum etiam in quolibet bene instituto regimine . Hinc ab Apostolis constitutos fuisse presbyteros, hujus rei causa Titum relictum Cretae, monitumque Timotheum ne cito manus imponeret initiandis, apertissime tradunt Actus Apostolici, & Epistolae Pauli. Idem ex doctrinis Patrum evincitur : nam Chrysostomus & Hieronymus dOcent in hoc F piscopos a presbyteris differre , quod isti ordinationes non
laetant. Epiphanius etiam refellit Aerium , propterea quod unus presbyter ad alium creandum ius imponendi manum non habet, atque Athanasius negat Ischyram accusatorem suum fuisse preSbyterum, quo niam Colluthus, a quo Ischyras dicebatur ordinatus, nunquam ad Episcopatus charactarem promotus fuerat. Haec autem, quum superius producta sint, nunc satis est innuisse . Accedunt quae scripsimus cap io. irritas fuisse Ordinationes factas a Chorepiscopis qui non receperant Episcopalem consecrationem . Postremti ex nono capite constat in Episcopatu potestatem confierri ampliorem, quam ordinatione sua nanciscantur presbyteri r ideoque scut ad canonicas ordinationes re
quiritur potestas iurisdictionis, ita ad ratas validasque necessaria est , ordinario salti in iure, potestas ordinis ia
rum ordinam permitti Abbatibus , dummodo presbieri sint, ct ab Episeopo jaxta morem Abbatum praefieiendorum fuerint benedicti , prout
canone I . anno 87. declaravit Nicam a secunda, sive septima Syno dus Oeclimenica. Eumdem canonem laudavit, iisdemque conditionibus confirmavit Innocentius III. in rescripto ad Rotho magensem Archiepiscopum, quod extat in primo Decretes tum libro , tit. XIν. cap. Cum eontingat. Alexander IV. eamdem facultatem cunfirmavit Ahin
hali sancti Bertini, Constitutione, quam in Glossario Iaudat Du-Cangev. Ostiarius: ct ne monumenta alia vestigentur, Tridentina Synodus sessia XXI II. de Resorm. cap. lo. privilegium illud Abbatum supponit . districte prohibens, ne in posterum Abbates ipsi, aut alii quomodoli bet eXempti cuiquam, qui non sit regularis sibi subditus, Tonsuram ,
vel minoreS Ordines conferant. Ipsemet facultas Chore piscopis concessa fuit canone I a Concilii Ancyrani, can. Io. Antiocheni, eodem
que canone 14. Synodi septimae.Posse capsari minores Ordines a Sssi. E.
444쪽
Liber Trigesimus sextus Cap. XIII. q3 3
Cardinalibus non Epistopis manifestum est ex illorum privilegiis , de
quihus Iacobatius, Ioanne Andreas, aliique apud Cohellium in No ritia Cardinatatus cap. κν r. pri Wileg. I I. Ulterius arbitror posse Apostolicae Sed is privilegio concedi quoque potestatem non Episcopo co ferendi ordinem subdiaeonatur; tum quia eadem facultate iuxta laudatum canonem Antiochenum polleba ut Chorepiseopi; tum quia subdiaconatu et inter ordines Hierarchieos non computatur, etiamsi ob continentiae legem, S ministerium parandi symboIa , contrectandi vasa altaris , S ad it Iud accedendi, sit ordo sacer e tum demum , quia Geis Iasius Epistola r. cap. 8. monet Episcopos , ut meminerint sibi nulla ratione concedi, ut subdiaconum, veι aeobibam ordinent, absque Ra. mani Ponti is permissione et & consequenter permissione 4sta accedente fas esset presbytero conserre subdiaconatum . Videtur contrarium evinci, ex quo etiam minores ordines, &subdiaconatus vera sint sacramenta , ct ordines proprie dicti; ideo inque si sacramentum ordinis conserri dehet ab iis, qui potestatem a
quirunt per characterem Epistopatus , neque subdiaconatus , neque minores Ordinea conferri possunt a non Episcopo, quacunque etiam
facula a te supposita. Non urget haec dissicultas Doctores illos, qui negant istiusmodi ordines, minores ct subdiaconatum , esse proprii nominis sacramenta. Alii, qui sacramenta esse fatentur. ultro conce dunt talia non esse, dum conseruntur a non Epistopis, assirmantes ordinationes Ahhatum esse quaedam sacramentalia , quae supplent desectum illorum ordinum , quorum ossicia, quum non exigant aliquam Consecrationem , committuntur etiam non ordinatis . Quidam aiundcanones idcirco praescribere , ut Abhates sint ab Episcopo Benedicti, ut hac henedictione auctoritatem quasi Episcopalem acquirant, atqu ita ad conserendos minores ordines sint idonei. Nos vero arbitramur Non repugnare, quod aliquis per characterem Episcopalem constituatur hujus sacramenti Ordinarius. minister; ct per characterem presbyteratus habeat aptitudinem quamdam, per quam ordinare valeat, accedente Sedis Apostolicae privilegio, ea serme ratione, qua libro xx XIris
cap. s. S 7. diximus posse presbyterum ex Romani Pontificis delegatione chrisma conficere, & confirmare; quamquam ordinario jure id
spectet ad potestatem ordinis Episcopalis.1 II. Quid verti de Diaconatus, ct Presbyteratus Ordinthus p Potestne horum collatio a summo Pontifice committi presbyteris non Episcopis 3 Negat S. Thomas q. 38. Supplem. art. I. ad 3. ea ductus ratione a quod majores ordines habeant immediatam relationem ad eorpus cirristi: quae ratio praesertim tenet de presbyteratu et prout bene animadvertit in eumdem articulum Franciscus sylvius . Habet autem haec divi Thomae sententia patronos plurimos, ct recte communiorem dixere
445쪽
Vanroy cap. lv. q. a. SPiet te q. I . eam quippe amplexi sunt omnessere posterioris aetatis Theologi . Et quidem nullum sive e Seriptura ,sive ex Conciliis , sive ex Patribus, sive ex Ecclesiastiea his oria mois mentum proferri potest, quo demonstretur a simplici presbytero alios presbyteros fuisse ordinatos: exempla namque Chorcpiseoporum ad rem non saccre , constat ex dictis. Ipsa quoque divina S praestantissima sacerdotum potestas, ut in ultima coena a Christo Domino , ct in Eccles at primordiis ab Apostolis collata suit, ita quolibet peregrinantis Fcclesar tempore ab iis , qui tenent apicem sacerdotii, debet splendidissima origine propagari. His ergo de causis , quantum spectat ad
ordinem prcsbyteratus, non ausin ab hac doctrina recedere . Non est illa tamen adeo communis, ut facere possit Theologorum consensus argumentum prorsus invicium, quemadmodum ait IIallier . Etenim quod sacerdos non Episcopus presbyteratum conferre valeat, tenuerunt cardinalis Hostiensis , Innocentius IV. aliique celebres Canon Hsae laudati a litorino Exercit. 4. cap. 3. nccnon Gulielmus Antistio do rcnsis , Petrus Aureolus , Nicolaus de Orbellis, I udovicus Meratius. aliique bene multi, eo loci ab eodem Morino recensiti ci V. Dixi autem , Duanitim spectat ad Ordinem presΘteratas: nam quod attinet ad Diaconos. Innocentius VIII. anno iη89. v. idus Aprilis concessit Ioanni Ahhati Cistertii dioecesis Cabilonensis, & Abbatiabus quatuor monasteriorum , quae ρcs, ct immediate per dictam m nosterium fandata erant, ue Monachi dicti ordinis pro fuseipiendis subdia notus, Er diaconattis Ordinibus, extra elaustrum bino inde discurrere e gantar , ut suorum monastiriorum praedictorum religiosis , quos ad id idoneos repererint, Dbdiaconatus, ct diaeonatus Ordines Eite eonferre valea vi. Haud ignoro plura adversus hoc singulare privilegium proferri; sunt enim permulti, qui aiunt l. supposititium il- Iud este , aut saltim dubiae auctoritatis : a. a Navarro lib. v. Consilior.
arum. l . appellari privilegium exorbitast: p. hanc Bullam non in v niri in Bullario Romae edito, nec in publicis monumentis, quibus re Druntur Romanorum Pontificum Constitutiones: 4. nec nostra , nec patrum nostrorum memoria Cistercienses eo privilcgio usos suisse: s. nec Abbatem Cistertii facultatem hanc postulasse; in verisimile autem videri non petita Pontificem eoncessisse: 6. adversari Tridentino Con-CiIio sese. 2 p. de Re rmat. cap. Io. prohibenti, ne abhates subditis suis alios ordines conferant praeter quatuor minores: . Bullam denique, si germana sit, explicandam esse cum Benionio de Anno Iubil. lib. 2. cap. 2 3. quod Abhates Cistercienses valeant monachis suis dare litteras dimissorias, qui hus ordinari possint a quolibet Epistopo, non habita provinciarum, S dioecesium ratione; ut exposuit Congregatio Concilii Tridentini an, is tr. ct Clemens VIII. in Bulla Cistexcieasibus da
446쪽
637 Liber Τ rigesimus sextus Cap. XIII.
ia . Collegit luec omnia Honoratus Tournely quaest. IV. art. 2. Iaec autem & pugnant invicem, ct magis privilegium ipsum confirmant: pugnant utique , nam Innocentii VIII. Constitutionem nunusuppositam dicunt, nunc dubiam , nunc exorbitantem, nunc & Veram
S justam , sed accipiendam diversu sensu . Privilegium itaque illudn n est fictilium ς germanumque putant Major in 4. dist. 7. Navarruscitato in loco, Henriquea in Summa Addit. ad lib. ro. de Ordine, Isam herius disput. 6. Meratius disput. 8. Morinus EXercit. q. cap. g. num. 2.noster Uanroy cap. q. quaest. I. Franciscus Henno q. 6. art. I. Vasqueavero disput. 243. in I. p. cap. q. assirmat privilegium illud asservari in Collegio Complutentium , atque a se quoque fuisse perlectum . Nos Inis noeentii Bullam legimus non tantum apud Chrysostomum Henrique a Ci sterciensem in Bullario ejusdem ordinis to. r. pag. 39I. editionis Antuerinpiensis, verum etiam in Collect. Emmanuelis Roderici Ordinis Minorum pag. 2sq. edit. Tournoni. His autem objectio prima abunde refellitur. Ad alteram dicimus a Navarro privilegium illud dici exborbitaur, quoa communia Abbatum jura supere ccedat. Ad p. o flandimus , ubi priovilegium, de quo agimus, inveniri possit, de legi. Ad proximam diiscimus revera Abbates Cistercientes eodem privilegio hactenus uti, prout assirmat citato in loco Morinus: immo Generalis Citarciensium anno 1662. Ordinavit monachos siuos diaconos, Se subdiaconos Romae,stiente & consentiente Alexandro VII. Pontifice Maximo, ct anno i 66I. Deit consimiles ordinationes Gandavi. Vide Vanroy tom. V. pag. 379. R Hennum tona. a. pag. 489. Ad s. respondeo Innocentium VIlI. Ioanni
Cibretensium Abbati concessiise privilegia ampliora petitis ς nequi
enim ad Cistortium , Si quatuor monasteria antiquiora coarctasset privilegium conserendi minores Ordines ἰ quum id iuxta indulta vetu stiora concedendum staret etiam abbatibus reliqnis . Ad 6. dico Trio dentini Concilii decretum esse universale , in quo non comprehenduu-tur ii . quihus Romanus Pontifex 'eculiare privilegium impertiatur et alioqui nec possent non Episcopi auctoritate, Sc permissione Sedis Apostolicae ordinare subdiaconos; quod consensu sere omnium est falsissimum . Ad ultimam constat interpretationem Ben Ionii direm opponi privilegio Innocentiano , Cisterciensibus illis concesso, ne extra elaum strum cogantur discurrere. Constitutio autem Clementis VIII. ad Ci- stercienses data die io. Martii an o ls9 a. quae incipit, D ea , quae prs Ecelesiastiearum perso uarum , Oe. Se in qua continetur Sc confirmatu edeclaratio S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini interpretiam, nullam facit Innocentianae Bullae mentionem , Se declarat omnes Abhales benediolos, aliosque exemptos, iisdemque privilegiis fruentes, posse ad tonsuram , ct minores Ordiues promovere regulares duntaxat sibi
subditos , necnon monaehis iurisdictioni ordinariorum non subjectis dare litteras testinioniales, ud a quibusviSEpiscopis ad sicros etiam
447쪽
438 De Theologicis Disciplinis
presbyteratus , ordines promoveantur. Hoc itaque privilegium ad Ahhates singulos spectat et nec approbat, neque re Vocat peculiare alis terum ab Innocentio VIII. concessum Abhati Cistertii, & quatuor antiquiorum mon 2 steriorum. Vide citatum Volumen r. Chrysostomi Henriquet Privit. sa. pag. 36I. Non habemus ergo momentum aliquod, vel minimum , quo possimus id recto sure Cisterciensibus denegare; quin imo consimile privilegium concessum Franciscanis in India narrant Henrique 2 in Summa apud Morinum: ct Herinx, Tannerus, Uasquea apud Hennum , in locis paulo supra laudatis.
De Episcopatu manifestum est, a solis Episcopis eonferri posse:
argumenta enim , quae de preSbyteratu paullo supra tetigimus , a sortiori probant de ordine Episcopatus . Theologi etiam , ct sacrorum canonum studiosi, qui docent posse presbyteros conserre ordines, etiam sacros , ea utuntur ratione , quod Posta delegante ordinatus post eou- ferre ordinem , quem habet, ut inquit Glossa in Caput, Manar quoque, de Consecrat. dist. s. ct in Cap. Pervenit, dist. 9 s. quare in litorum quoque sententia qui Episcopatu carent, illum conferre nequeunt. Adeo communis suit a pristis Ecclesiae seculis haec persuasio, ut dum Novatus Epistopatum rapere conaretur, accitos ex Italia quosdam Episto pos plane rudes, ac simplices , fraudulenta molitione impulexit , ut temulenti & crapula oppressi , ad umbrata quadam , ct inani manuum impositione sibi traderent Episcopatum . Rem narrat S. Cornelius in Epist. ad Fabium apud Eusebium lib. vi. H. Eccl. cap. 43. VI. Certum insuper est requiri ad consecrationem Episcopi, ut tres aut duo saltim Episeopi intersint; quod nonnulli necessarium putant
non solum ad legitimam & canonicam , verum etiam ad validam ordinationem . Praestribi consuetudine ab Apostolis derivata, ct cano. num auctoritate, ut plures Episcopi, aut omnes in provincia existentes , quemadmodum in psu suit apud Orientalus , aut saltim tres, quem morem custodit Romana Ecclesia , ordinent Electum, a nullo Ecclesiasticae disciplinae perito revocatur in dubium . Ea verba Apostoli ad Timoth. l .cap. I U. Per impositionem manuum presuterii, a Chrysostomo, aliisque Graetorum explicari περι επι - , de Episcopis, non semel in hoc libro adnotavimus . AE . xii I. I. quinque antistites laudantur,
ex quibus Paulus S Barnabas segregati, ab aliis tribus , qui Episcopi
erant, acceperunt manuum impositionem, Iacobum Iustum ordinatum fuisse Ierosolymorum Episeopum a Petro, Iacobo, & Ioanne scribie
ex veterum testimonio lib. 2. H. E. cap. I. Eusebius. In nrimo inter
Apostolicos canones Iegimus Episcopum ordinandum esse λἰ επισκόπον δυο, u πιὼν, ab Episcopis duobus, vet tribar : idem legitur in Constitutionibus Apostolicis, quae tribuuntur Cleinenti lib. 3. cap. 2Ο. Scith. 8.
448쪽
Liber Τrigesimus sextus Cap. XIII. 3s
Iib. s. cap. 2 . Accedunt canones Conciliorum , a I. Concilii I. Areis Iatensis, 4. Nicaeni primi, I9. Antiocheni, 79. Carthaginensis teristit, ct quam plurimi alii, in quibus constant istima traditione affirmatur ordinationem Episcoporum a tribus Episcopis esse perficiendam , quamvis ea in re discrepent, quod alii canones ad solemniorem Elect
rum inaugurationem exigere videntur conνentum omnium provinciae
Episcoporum, alii canones Episcopos septem , alii duodecim. Demum S. Cyprianus Epistola 68. scribit custodiendum S tenendum esse de traditione divina , postolica ordinatione , ut ad Ordiuationet rite celebrandas , eum plebe, eui Praepositus ordinatur, Episcopi ejus eω provinciae proximi quique conveniantia
Existimamus tamen nos plurium Episcoporum praesentiam ad O dinationem Electi non requiri ut ordinatio sit valida , sed tantummodo ut sit legitima , canonica , ct iuxta priscam consuetudinem , qua iure meritoque instituta suit. Se omnino servanda est ad ritus solemnitatem , ad honorem Pontificatus , atque ad publicam sacerdotii existimationem , non ad potestatem conserendi characterem Episcopalem, ita, ut urgentissima necessitate possit auctoritate Apostolicae Sed is ordinari Electus ab uno tantum Episcopo . Hanc uor , sententiam eo lubentius. amplectimur , quod scimus Theologis nostratibus probari quam maxime . Lupo in primis in istiusmodi quaestionibus exercitatissimo, Append. ad canonem IV. Nicaenum, Friderico Gavardi q. r. de Ordine art. I. Aurelio Pietteq. a 3. aliisque . Ac primo necessu in nota esse, ut ad ordinationem Electi conveniant Episcopi omnes ejusdem pro vinciae, tametsi Cyprianus scribat id esse ditiua traditione observandum , colligitur ex dictis superiori paragrapho : quare oportet in hac quaestione, sicut in aliis compluribus , traditiones quae pertinent ad disciplinam , ab iis distinguere, quae inviolabilem doctrinam proponunt. Deinde sussicere ad validam Electi ordinationem Episcopos duos, negare non audet observat. 2. in Pontificale Graecorum Habortus , eo inrum, qui sententiae nostrae adversantur, ante signanus, agnoscens Ualidam fuisse ominationem Armentarii a duobus Episcopb ordinati, de quo in tertio Conciliorum volumine, idest, canone s. Regensis synodi an. 439. Id praeterea statuitur canone ria Apostolico , ct Constitutionibus Clementi assctis , citato in loco. In Vitis quoque Roma-c norum Pontificum editis sub nomine Anastasi Bibliothecarii legimus Pelagium L ad Petri sedem evectum anno sss. consecratum fuisse ab Episcopis Perusino , S Fercntino, atque Andrea Ostiensi Archipresbytero; quod in tota Italia inveniri non potuerit tertius Episto pus , a
quo consecraretur, ob trium Capitulorum condemnationem, ob quam
Pelagius falso in suspicionem venerat violatae Synodi Chalcedonensis, Prout cap. 9. differt. de Synodo V. advertit Norisius . Idem asserendum, uti tred by Cooste
449쪽
4go De Theologicis Diseiplinis
esse cle consecratione Ele fit facta ab uno tantum Episcopo suadent ea ,
quae sequuntur. Primo Timotheus consecratus impositione mauuum presbyterii, dicitur epist. 2. cap. l. 6. peculiari ratione ordinatus a I au.lo i unde Estius in primam ad Timotheum Cap. q. pag. 6. notat, cereretniam quidem impositionis manuum a pluribus fuisse adbibitam, sed soluis Paulum ea perexisse , quα facramento substantialia erant. II. Titus in magna insula Cretae post discessum Zenae & Apollinis solus reis miti sit, ilii a Paulo relictus , ut constitueret per civitates presisteros. quo nomine Episeopos etiam intelligi constat ex Epist. ad ipsum Titum ea p. i. . atque ex dictis praecedenti capite undecimo. III. Si recipiatur auctoritas Constit. Apostolica ruin , quae saltem ad confirmandam doctrinam taculorum , quae non magno intervallo distarunt ab Evangelii
promulgatione, debent valere plurimum: ibi lib. viti. cap. 27. Iegitur, cogente necessitate, Epistopum cir. -ς χειρααQuνα , ab uso ordinari. IV. In 2. canone Synodi I U. Carthaginensis habetur ab omni hus quidem Episcopis tangi caput Electi, sed ab uno tamen fundi bene inionem. V. S. Gregorius Magnus Epist. 64. libri x. ad Augustinum Anstiorum Episcopum, qui illum interrogaverat, an posset Episcopos Ordinare sine aliorum Epistoporum praesentia , respondet num. 8. Et
quidem in lorum Ecclesia , in qua adhue Iolus tu Episeopus ioveuiris , Ordinare miscopum που aliter nisi sine Discopis potes . Nais quaπ- δε de Guuiis Episcopi vevient, illi tu ordinationem Ofovi testes tibisse ut . Sed fraternitatem tuam ita volvoeus is Mollia Episeopol orditiare , ut ipsi sibi ipsi Episcopi Aura tutervallo minime disjuuxantur, . Ait ergo Gr egorius , quod si ex Galliis Episeopi aliqui in Angliam
transfretaverint, istos S. Augustinus ad ordinationem invitet, id tamen non esse absolute necessariam, ac ordinandos Episcopos interventu aliorum , posteaquam is sicis propisquis fuerint constituti. vide adnot. ad hanc Epistolam to m. a. novae edit. Parisiensis pag. IIss. ubi etiam demonstratur vitiosim esse lectionem alteram, Oriuare scopum nou allicr , nisi cum Episcopis potes: qua lectione nimium gessit Haberius . Ex eadem Gregorii Epistola , atque ex verbis cXlcriptis , alii Episcopi, qui adstant Consecranti, potius testes ordinationis dicendi sunt, qinim ordinantes . VI. Theodoretus lib. v. H. Eccles. cap. 23. pag. edit. Vales. 23 o. refert Evagrium ordinatum sui se Episcopum Antiochenum a solo Paulino: At quamquam in hae ordinatione Paulinus canones infregerit, quoniam vivens sibi successorem , solus, S absque aliis Episcopis ordinavit, atque idcirco Orientales steterinta partibus Flaviani: Ecclesia tamen Romana diu servavit cum Evagrio communionem, donec dissidia ab Innocentio I. componerentur ; nec inquam de validitate ordinationis Evagrii disputatum est , sed tantum de legitima successione in Sede Antiochena : immo praelaudatus Innoc-ςpist. 22. ad Bonifae . ratas habuit ordinationes iactas ab ipso Evagrio; . quod
450쪽
Liber Τ rigesimus sextus Cap. XIII. 6
quod utique demonstrat illum suisse verum Episcopum. Vide I.upum. VII. Non alia de causa videtur insti tutum , ut plures Episcopi conveniant ad ordinationem Electi, nisi , ut inquit laudatus Innocentius iaEpistola ad Victricium , Ne furtivum benesiam praestitum videatur .
VIII. Anno i 686. diu 29. Decembris Innocentius XI. indulsit Godesti-do Duci Franciae Orientalis , ut ab uno Episcopo cum assistentia duorum Abbatum consecraretur Episcopus, ut scribit Fridericus Gavardilom. v r. Theologia: Aegidianae pag. sa 6. Hoc autem summi Pontificis indulto omnis dirimitur controversia . IX. Ne praetermittam rationis congruitatem; an non habet unus Episcopus, quantum spectat ad Oris dinis potestatem, apicem Pontificatus, ct plenitudinem sacerdotii
Praesentia itaque Coepiscoporum auctoritatem Consecrantis nec munuit , nec auget ζ quare ordinatum ab uno ideo canones deponunt
S damnant, non qubd consecratione, & charactare sit destitutus , sed quod illegitime, furtim, S absque majestate, quam postulat supremus sacerdotii gradus, fuerit in trusus. Atque hac responsione corruit ouidquid ex ad persa parte Potest opponi. VIII. Perspieuum ulterius est, atque a Tridentina Synodo sess. 23. cap. . definitum , debere unumquemque ordinari a proprio Episcopo, nec ab alio ullatenus promoveri, e uois aut generalis, aut speetalis reseripti vel priviilegii praetexta; atque si secus fiat, ordinantem a collati
ne ordinum per annum , ordinatum Uero a susceptorum ordinum executione suspendi quandiu proprio Ordinario videbitur expedire. I curri camilem suspensionem etiam collatione minorum ordinum, &Clericalis tonsurae si fiat absque licentia superioris ordinandorum, aut scienter, aut affectata ignorantia, aut quocunque alio quaesto figmento, declararunt Romani Pontifices , Gregorius X. & Bonifacius VIII. prout apparet eA Cap. Eos qui Curicos , atque ex cap. Nullus Episeopar, lib. i. tit. 9. de temp. Ordinat . in Sexto. Sacerdotes a proprio ordinandos Episcopo habetur quoque in vetusto canone, qui supponitur Anacteto , dist. 67. Decreti, cap. Reliqui. Consona ut Conciliorum canones, a l. Synodi Antiochenae, I. I. Constantinopolitanae, I s. Aurelianensis m. S alii id genus bene multi. Idem confirmatur ex Ecclesiastica Historia ς nam legimus apud Soromenum lib. 3. cap. 2 r. S Socratem lib. 2. cap. 24. ah Arianis accusatum beatissimum Athanasium , quod ordinationes secisset in urbibus ad illum nullatenus pertinentibus: immo &S. Ioannes Chrysostomus apud Nicephorum lib. 13. cap. II. aegre tulit S. Cyprianum Salaminae in Cypro Episcopum ordinasse diaconum in Basilica septem passuum millibus distante ab urbe Coi stantinopolis : quod Epiphanius minime fecisset . si Hur detrimentum fore perpend/sset, inquit epist. 19. ad Hugonem Archiepiscopum Lugdunensem scripta anno I9o6. Urbanus II. Nonnulli
