Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 645페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

De Theologicis Disciplinis

Itaque nullas esse, & cassiis ordina iones Anglorum demonstrant docti viri ex eo quod Anglia destituta su Episcoporum legitima successione . Parherus enim , quem Angli recensent inter Antistites Cantuarienses, aliique cum eo consecrati, Elisabetha regnante , in Londinensi hospitio, quod appellabant ciea idem , non ab Episcopis legitimis, sed a Gulielmo Bario. , a Ioanne Scoraeo , ct a Milone Coveris dato umbratili quadam ceremonia consecratus suit, ut ego quoqucto scripsi tom. vi. pag.,369. Hos Vero Episcopos non fuisse apparet ex Actibus Par lamenti a Raymero collectis, in quibus eo temporis Epi. scopatum tribus his ordinatoribus attributum antistites alii occupa-hant . Accedit quod alii ajunt Parherum consecratum fuisse Lambethfae, nec Inter se Angli ipsi scriptores conveniunt: S quod anno dumtaxata 6 4. Protestantes produxerunt supposita quaedam huius ordinationis

acta , quae nunquam antea proferre ausi fuerant. Verum Cum hoc argumentum pendo at a factis , in quibus scriptores discrepant, non videtur penitus os haereticorum obtundere. Quamvis enim nuper dimde ludicra consecratione Parheri confirmari possunt a Nos ratibus testimonio Hardingi, Henrici Fit Z- si mons,' D. Champney, aliorumque Anglorum scriptorum ἰ amrmant tamen alii, consecratum fuisse Paris

kerum an . Issu. mense decembri in Cappella palatii Archiepiscopalis Lamethen sis , Gulielmum Barlom fuisse pridem Episcopum Asaphensem , tunc vero temporis Cicestrensem electum , apostatam Ioannem Scoraeum Cicestrensem olim , sed iam electum Heresordensem , S Mi- Ionem Coverdalum tune Exoniensem sedem tenuisse, ideoque nil mirum , si in Collectione Raymeri his diversi Episcopatus adscribantur e publicas domum tabulas, hujusque ordinationis regesta contrectasse, ac perlegisse Alexandrum Fayrcloth , & Thomam LathWait Iesiuitas , aliosque Catholicos, qui hujus rei veritatem testati sunt in litteris conis scriptis ad Thomam Fila-herheri Romae degentem : idque Ic vellum, Nasonum , Godminum , aliosque Anglos apertissime demonstrasse. Cum mihi interim desint ad hos refellendos certissima monumenta, ct alioquin cum viris pertinacissimis agendum sit, diu immorandum non arbitror in investigando Ioco impiae hujus consecrationis, in discutienda praedictorum Episcoporum auctoritate, ct in fide Catholicis scriptoribus concilianda, atque unice ordinationem illam nullam irrita que fuisse contendo spectata firma consecrationis. Hae si haereticis credimus, fuit quae praescribitur in Rituali Edua γdi: si Henrico Fita- si mons , aliisque, fuerunt haec tantum verba , Accipe potestatem verbum Dei eere praedieandi : quae verba IoanneSScO us protulit, super caput Parkeri primum , deinde Grindalli, codice sacrorum Bihliorum imposito. Quantum ad ritum sormamque Ednardi, istam ad consecrationem , ct ordinationem susscere P. Cou-r er, aliique pluribus argumentis conantur suadere: quae ad haec ca-- Diqi ip e

472쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. XV. εσ3

pita reducuntur, orationem impositioni manus adjunctam satis esse ad sacras ordinationes perficiendas : non eodem verborum complexu

constare orationem illam in singulis mundi Ecclesiis: unam ah aItera variare: id jus inesse unicuique nationi, ut ritus, ct quae ad disciplinam spectant, pro circumstantiis temporum valeat permutare: subinstantialem quidem immutationem verborum ossicere sacramentorum

integritati: at non accidentariam , & quae nihil addat fidei contra

rium: . neeetam non esse, ut in verborum formulis exprimatur omnis

sacramentalis effectus , immo nec requiri probitatem fidemque ministri. Atque haec omnia facillimum est nostris quoquc dissertationibus

comprobare, nec opus est per Uolutare qua, P. Courayer tanto moliotus est ingenii nisu . Commendo autem , plurimumque laudo illorum operam, . qui in hujus hominis confutatione- stilum exercuerunt: sed non video cur necessum sit in hisee momentis discutiendis immorari. Omnia illa argumentorum capita admitto , illo tantum excepto , quod Per quemcunque Pastorem mutari possint ritus Ecclesiastici, ac muItominus quod in Anglia contigit, per regem impuberem , per laicos, per seminam : hoc enim damnatum est sess. vi I. Tridentini can. II. Ra me resutatum lib. XXV. cap. EN

Ergone factae ab haereticis AngIiae praesulibus ordinationes probandae erunt Z Id vero minime gentium. EWidentissimum est, praedictam Eduardi formam , si non expresse haereticum , ambiguum tamen sensium habere et non enim exprimit, cur Electo consecrator supernas vires, facultatemque apprecetur . Immo si attendantur praemisse ceare moniae , iuramentum quo Rex Angliae declaratur supremum Eccleosiae caput . pros.ssio haereticorum dogmatum , ac promissio in his populum instruendi: verba illa. Deus omn potens , qui bane tibi voluntatem concessi, concedat in per vires ae saeuitatem a I bae e e.reiter praestanda , idem sonant, ac si diceretur , Adsit tibi Deus , ut defendas primatum Regis , ut conculces Apostolicae sedis auctoritatem , ut propugnes Novantium blasphemias , ut commissam ti hi plebem seducas . Haec ne formasaeramentalis 3 Altera ejusdem est generis , immo S deterior; idem enim paucioribus verbis exprimit, ac ulterius significat, Episcopos ct sacerdotes ordinari tantum ad iniuisteriam veris hi, ut contendunt haeretici . Iam verb ita tutum a nobis est lihro xxx. cap. ra. in formis sacramentorum, quae sic nium patiuntur ambiguum .& quae verborum vi neque sacramenti effectum , neque communem Ecclesiae intelligentiam significant, attendendum esse propositum , ani in mumque proserentium e quod maxime dicendum est de forma ab haereticis Angliae instituta adversus ritum Romanae Ecclesiae, atque adcommonstrandum conserri in ordinatione ministrorum potestatein solius verbi. Constat enim hanc formetm ita. atque hac de causa inductam, ac permutatam, non Christum Dominum auctore in habere, sed Dissiliroes by Cooste

473쪽

64 De Τheologicis Disciplinis

sed homines iniqui Isimos. Illud praeterea a nobis demonstratum est non tantum formam tali nequitia , ac tanta praeitate animi fabricatam, verum etiam formam alioqui legitimam, si verbis constet aequi- vocis, non esse formamsacramestalem, si a circumstantiis , ab intentione ministrorum, a praecedentibus, vel subsequentibus ceremoniis ad effectum alium determinetur , ita , ut nec cliam illa formula Confirmationis , Signacutam doni Spiritur sancti, qua utitur Ecclesia Grae- eorum in reconciliandis venientibus ab haeresi , satis fit ad sacramentum constituendum , ut Volumine VI l. pag. i Io. dictum est: atque id multo magis est affrmandum de forma dubia, adversus Catholicae Ee-elesiae praxim ritumque introducta , S procula in ossicinis haeretico istum . Quae cum ita sint, absque ulla haec latione pronuntio, formam Ritualis Eduardi non sussirere ad se eram ordinationem , tum quia ambiguitate verborum, animoque conserendi solius ver hi ministerium eonflata est; tum etiam, quia attentis iurejurando, ct prosessione plecti determinatur ad significandam collationem supernorum auxilio 4rum , quae sibi adsutura PQ roptant heterodoxi ad sacramenta , & Fidei do, mala conculcanda , id, quod satanae, non divini Spiritus opus est. I Ioe itaque argumentum , quod utique nulla adversariorum machina istione subruitur, movet me ad nullas , infirmasque judicandas Anglorum consecrationes.

Me non latet plura alia argumenta a Theologis nostris contra Αn-Horum ordinationes proserri. Sunt illla, quod Ecclesia nunquam hujusmodi ordinationes probavit: quod potestas ordinandi, non a Reinge , sed a Christo Domino , Sc a potestate Ecclesiastica proficiscitur equod ebaraiier ordinis consertur propter Corpus Christi, quod in Eucharistia adesse negabant Angli, sub Eduardo Zuvinglianis addicti: quod ministri Angli nullam intentionem habent, nisi constitu elidi Regis ministros: quod non existimant Ordinationem esse sacramentum, neque habent amplius Eucharistiam , ct sacrificium, cuius gratia sacerdotium fuit institutum. Collegit, produxitque omnia haec argumenta Antonius Boueat dissert. I. de sacris ceremoniis art. 3. Habent haec vim stram, praesertim si omnia simul complectantur. Reponere tamen quis posset, congruum non esse, ut Ecclesia in gratiam Anglorum edat decretum aliquod, posteaqtiam plura edita suerunt circa ordinationes aliorum haereticorum , ct ulterius Iulius III. facultatem secit Reginaldo Polo S. R. E. Cardinali ab olvendi, & deputandi ministerio Altaris iam ordinatos in schismate. Quod tamen intelligendum est de ordinatis in schismate IIenrici et ordinati enim in schismate Eduardi

nova indigebant consecratione: ideoque caute Romanus Pontifex ait, ordines illos nunquam aut male fuisse collatos; nunquam scilicet sub Eduardo, male sub Henrico. Quare Nicolaus Sande rus lib. a. de schisn

Angl. pag. 3 so. ait a Polo confirmatos fuisse solos Episcopos in priori

474쪽

Liber Trigesimus sextus Cap. XVI. ε 3

flebi ate Desos. Ceterum haereticos extra Ecclesiam vera saeramenta retinere , eorumque perfidiam non obessse imprimendo characteri, dummodo cum intentione faciendi quod facit Ecclesia Christi adhibeant debitam materiam, sermamque Iegitimam, nequit a sanae mentis Theo- Iogo denegari.

CAPUT XVI

De iis , qui ad seras ordines sunt promovendi.

AGendum nunc de Ordinandis, sive de hujus sacramenti subiecto .

SchoIastici hac in re quaestiones quatuor instituunt, An sacramenti Ordinis capax sit semineus sexus, an mastulus nondum baptis inmate regeneratus, an infanS ante usum rationis, an adultus invitus atque reluctans. Permultas alias pertractant qui sacrorum canonum lectioni dederunt operam . In iis itaque, quae primi sucit generis, ver sabimur aliquantulum. PRop. I. Nequeunt muIieres suscipere ordinis sacramentum . Ex aliis hujus operis nostri dissertationi hus thesis ista consequitur. Libro enim XXX. cap. II. demonstravimus non omnes Christi fideles este ministros sacramentorum , aut sacerdotes, sed quos Christus primum , deinde Apostoli, postea horum successores Episcopi consecrarunt, in quorum numero nulla recenseri potest mulier, nec omnium dignissima, ct Salvatoris nostri purissima Genitrix , ut haeresi 79. ait Epiphanius. Ostendimus itidem lib. xxx i. cap. xl. ad Uersus Pepu etianos , ct Collyridianos non posse mulieribus faerificii, solemnisque haptismatis ius competere , illorumque haereticorum ,uti & Marcionissarum sacra ministeria seminis committentium temeritatem atque insaniam fuisse compressam a Patribus,quod constat ex Tertulliano de Bapt. cap. I . Epiphanio cit. Ioco, ct haeresi 49. necnon magno Parente nostro Augustino de haeres num. 27. Rursus xxxi I i. Ithro cap. II. resutavi mus quae de oblato a mulieribus sacrificio commentus est Hugo Grotius. Producta ergo his in locis valent ad positionem hanc rOhoran dam . Sunt tamen in Theo gorum libris probationes ad id confirman dum aliae. Prima est , quod Apostolus I. ad Corinth. xlv. 34. Sc I. ad Timol. II. I a. non permittit mulieribus palam docere, cum hoc tamen non sit munus sacrorum ministrorum praestantius. Altera, quod nec clericalis tonsurae semina capax est, quoniam citata ad Corinthios Epistolax I. 6. scribit Apostolus, Ttirpe es mulieri tonderi, eiquet Praecipit ut semper incedat velato capite. Proxima , quod nec in veteri lege Ecclesiasticum munus demandatum sit feminis ς in novo autem Testamento neque ultimae Coenae adsuerint, ubi instituta Eucharistia. R Apostoli consecrati. Postrema, quae est S. Bonaventurae in I v. dist.2s

475쪽

σσ De Theologicis Disciplinis

quod Mediator noster , cuius legatione , ct vice sacerdotes languntur,. vir suerit, non mulier. His addi potest cap. Sacratas Deo, dist. 23. ex Isidoriana Soteris epistola ς cui consiliant quae de Sotere leguntur apud Anastasium , Constituit, ut nulla moπκbs pallam saeratam eo uistingeret, nec incensum poneret iusaucta Ecclesia. Item quae habent uecap. Mulieres, dist. 32. exscripta ex canone II. Concilii Laodiceni celebrati circa annum Is . . Quae obiici possunt, nullius fiunt momenti. Ajunt enim opponi nobis quae Ecclesiastica Historia resert de diaconisiis: sed nullo diaconissas fuisse ordine insignitas vidimus superiori capite v ri. Addunt

non repugnure mulieribus. politicum regimen e verum alia est ratio

politiei regiminis instituti hominum arbitrio, S alia Ecclesiastici, longe perfectioris , quod Christum Dominum habet auctorem ς praesertim quod juxta Philo phumilib. I. Politic. seminarum principatus. eorruptela eli reipublieae . vide Eslium in IV. dist. as. q. 7. Inquiunt deinnique praeesse monialibus Abbatissas : at harum munus nihil est aliud ,

quam cura quaedam domestica sacrarum virginum , quarum contuberinnio,.ut scribit S. Thoinas q. 39. Supplein. art.. . viri uti nequeunt . Nihil nobis dicendum de feminis, quas ad aras Ethnici aeque , ac vi ros ad mi serunt, ut in Ur . de legibus inquit Plato et non enim vindicandi sunt insani idololatrarum ritus. Sciendum tamen est, Aegyptios, . a quibus Graeci hauserunt superstitionem , . sacerdotium viris tantum modo commisisse , teste Herodoto in Euterpe ς'quod divinis Hebraeorum institutis , quae daemon auctor. idololatriae imitari curavit, magis est consentaneum . Apud Romanos quoque olim sacerdotia nos Disse proin sua scribit Livius lib. x. Historiarum resimmo semper seminae meis runt ab ara Herculis sequestratae; Vestales verb tantum constitutae ad ignem eustodiendum , id, quod Levit. VI. I 2. viris, non mulieri.

hus demandatur.

PROP. II. Vir non baptizatus siuscipiendi sacramenti ordinis incapax est Enim Vero Baptismus omnium sacramemorum est j oua, nec potest Ecclesiae iuribus, ministeriis , ct iacultatibus frui, qui nondum insertus est illius corpori. vide quae de subiecto Confirmationis seripsi

lib. XXxl l ..cap. 8. Praeterea nunquam invenimus Ecclesiam ratos ha- huisse Ordines non haptizatis collatos r nemo enim non damnat ordi nationem Xanaiae, quem non baptizatum Petrus Fullo Antiochenus

Patriarcha Eutychianus consecravit Episcopum, de quo prope finem . Voluminis, ubi agit de Conciliabulo Moguntino , decretisque Gregorii VII. noster Lupus, ordinationemque huius generis Georgianorum schismaticorum, cujus meminere Tract. vl. de Bapt. q. I. Ver zellus, ct quaest. itidem s. ejusdem Tractatus Farvaques. Ad hare Ni-mena Synodus canone xl x. de Clericis Paullianistarum baptizatis absi' que hy coc gla

476쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. XVI. η γ

, que sanctae Trinitatis invocatione,inquit, Rebaptizati orciinentur, qu niam irrito baptismate ordinationes quoque sunt nullae . Extat insuper in II r. Decretal. tit. 43. antiquissimus canon, Si quis presisterordinatas deprehenderit se nos este baptizatum , baptizetur , ct iterum ordinetur. Similia Innocentius III. cap. Veniem, eodem titulo. Quo in loeo videtur utique Innocentius in dubium revocare rationem illam paullo supra productam , quod Baptismus sit fundamentum, & janua viliorum sacramentorum e sed haec dubitatio spectat peculiarem illum casum hominis nati, R educati inter catholicos, in quo, loco haptismatis, sussciebat ad salutem sincera fides. Haec tamen sicuti emrore detecto exigebat collationem baptismi, ita postulabat ut ordiis natus absque hapti sinate iterum per singulos ordines assae ad sacer Atium promoveretur , ut Innocentius eo loci Episcopo Ferrariensi

. mandavit.

Unum est, quod videtur thesi huic adversari, id nempe quod lib. V. Hist. Eccl. cap. 22. ait Socrates: Iu arbe Alexandrina Lectores oenalia absque ullo diserimine fiunt tam Careebament, quam fideles Veriim id nulla ratione de Leetorum & Psallentium ordinationisas. aciacipiendum est, sed tantum de legendi, ct canendi munere , quod in

terdum laicis quoque committitur : neque enim SocrateS χρι renixo, aut χωροωσίαν istorum commemorat, immo immediate prosequitur, omnia otii ubique Fcelsis fideles ad ordinem hunc promoventibus, πιυταχου

PROP. III. Quaelibet αtas sume it ad recipiendum ordinis ebarais

alerem. Certam quidem aetatem ad canonicam ordinationem exigit m

do Ecclesia , ut infra dicam ; sed nihilominus quantum ad ordinis eba-ν Herem pertinet, pueruli quoque & infantes illum , si ordinarentur,

susciperent, etsi nondum ratione ac libertate uterentur: quod assirmant antiquiores omnes Theologi , uno excepto Durando in I v. dist.2s. q. z. cujus opinionem amplectitur q. 4. de Ordine art. 4. Numelius, haud negans se adversus communem schciasticorum mentem sentire , eo quod Durandi assertio magis ad Ecclesiae praxim sibi videatur accedere . At in eorum sententia, qui minoribus ordinibus adtribuunt sacramenti rationem, haec propositio ex veteri disciplina fit evidens. Constat enim ex primo canone Toletanae secundae Synodi, olim parentes ab infantia puerulos omio elerieatus mancipasse: quod ex Epistolis Siricii Se Zosmi, necnon ex canone I9. Concilii tertii Carthaginensis demonstrat p. 3. de sacris Ordinat. Exercit. XV. num. s. Joannes Morinus; ubi vir eruditissimus praeterea advertit, mancipationem hanc factam non fuisse absque clericali tonsura , S primi ordinis collatione. Nartentus eamdem sententiam propugnans de Antiq. rit. lib. I. cap. 8.

477쪽

De Τheologicis Disciplinis

Et prἱvi A lesIor sertivit is annis, clericorum insantilis aetatis, quos in Vandali ea persecutione pulsos in exilium narrat lib. v. cap. 9. Uictor Vitensis , scribens pag. 78. edit. Ruinari, Inter quos quamplurimi erant hi lares infantuli, & Euthymii Abbatis, qui, auctore i ejus Vita Cyrillo Scytopolitano, triennis baptizatus est, tonsus in cleis ricum , & ordinatus lector. De Eugenio item I. ad Petri sedem evectoan. 6s r. legitur in libro Pontificali fuisse clericum a easabulis . Plura

autem lectu dignissima scripsit huc spectantia in Notis ad Anastasium

tom. q. pag. 6D. Vir praestantissimus IoanneS-Franciscus Baldini; qui ad ea, quae Marten ius ac Morinus mandarunt litteris, addidit perantiis quum monumentum , marmoream scilicet capsillam , in qua cum ossiculis Maximi pueruli adinventus cst auulus, Cum rescriptione, MAX.AEvir illius ordinationem e X Primente , non quidem in diaconum , sed in minorem clericum , cui pariter Levita nomen tribuerunt antia qui . Haec autem omnia ad puerum, qui nondum pervenit ad usum rationis, extendi nequeunt; nam tulantia ad septimum usque annum

computatur.

Ergo si Ioquamur de insantibus ante rationis usum , duo tantum ex allatis exemplis produci possunt i Euthymii, & Eugenii: quorum ordinationem ratam S validam .suisse probatur insuper ex cap. Tua πο- his , De clerico per saltum promotor ubi jubetur ad diaconatum promoveri , qui hoc ordine praetermita ordinatus fuerat sacerdos, non tamen iteratis ordinibus inferioribus, quos infra annos disereti hsi sceperat. Hi orgo ordines valide primis pueritiae annis fuerant collati. Atque haec argumenta urgent Durandum , qui dist. 24. q. I. cer set in minoribus quoque ordinibus imprimi characterom, etiam ii quaesione praecedenti in solo sacerdotio agnoseat plenitudiuem sacramenti, alios autem ordines appellet saeramentana. Scholasticorum probatio inde petitur, quod sacramenta imprimentia ebaracterem nullum requirant in suscipiente actum, ut rata sint, ac subsistant: quod constat in sacramentis Baptismi, & Confirmationis. Hae ratione utitur S. Thomas q. 99. Supplem. art. 2. Scotus, S. Bonaventura, Richardus, Pa-Iudanus, noster Argentinas, Est ius, aliique permulti in I v. dist. et s. Opponebat Durandus, non posse parvulum fieri sacerdotem , vel Episcopum, idcoque nec suscipere alios ordines. Addebat requiri ad

sacramenta intentionem aut propriam , aut interpretativam , quarum

neutra est in puerulis : parentum namque voluntas dici potest voluntas interpretativa parvulorum in iis tantum, quae sunt de necessitate salutis, cujusmodi est haptismus . Adjecit Τοurnelius, nullum in universa Traditione occurrere exemplum ordinationum hujusce generis . Inquit praeterea Dcris ordinibus adnexam esse legem continentiae, ad Auam nemo ante usum rationis potest adstringi.

At nullo negocio haec diluuotur. Nam quae Tournelius obiicit,

478쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. XVI. 4 v

verbo diluuntur uno: primum exemplo Eugenii, 'Euthymit; a Iterum distinctione sacramenti a suscipientium obligationibus ς quas ii hypothesi nullas sore concedimus. Vide Cardinalem Gotti q. p. dub. a. haec perspicue explicantem. Itaque ad QIa Durandi argumenta respondendum est. Ad quorum primum reponunt aliqui cum D Thorna , ad Episcopatum requiri ut suscipiatur cura Pastoralis, & spirituale conjugium cum Ecclesia contrahatur, ad quod utique necessiarius

est actus voluntati s praecedens: at diversa est aliorum ordinum ratio; hi namque conferunt spiritualem potestatem, quae infundi potest ante quemlibet rationis usum. At sicut in ceteris Ordinibus, ita in Epist patu dii tinguere possumus potestatem S characterem a munere,assere tes h usus, non illius infantulos consecratos sere incapaces . Id optimo Sotus, PaIudanus, aliaque plurimi distinxerunt: atque ita quoquo antelligentium D. Thomam censet citato in loco vincentius Cardinalis Gotti, idemque post Soto tradiderat Gonet disput. I. num et r. Ad alterum dicimus requiri ad susceptionem characteris intentionem susciapientis in adulto dumtaxat,non autem in ParvuIo, ut constat ex cap. 8.libri tricesimi . Nec verum est, quod de intentione interpretativa in quit Durandus Inam sacramentum Confirmationis non est de necessitato

salutis , & nihilominus possent Iactantes pueri ab Episcopis consignari.

Hoc unum fatemur, quod baptizati in infantia tenentur ut adoIeverint servare Christianam legem , sed ordinati in infantia non subiicerentve legibus clericorum . Verum haec differentia inde oritur, quod unusquisque perveniens ad usium rationis tenetur conssere propriae saluti uleoque baptizari, Christo nomen dare. S legem servare Evangelicam, non autem tonder In clericum, ordinari, S caelibem vita tria ducere. Recole quae scripsi lib. XXXI. cap. IC agens de P Obaptismo.

PRO'. IV. Nequaquam subfistit ordo collatus homini invito neni.

tus ac reluctanti. LSunt quidem nonnulli, qui adinvenlantes In EeeIesiastim historia exempla complura virorum, qui dicuntur promoti ad ordines inviti, hoc ita acceperunt, quasi valida seret ordinatio facta subiecto nolente, repugnante & coacto . Videntur in ea sententia fuisse Auxilius in Opustulo de Ordinationibus Formosi, & D. Morinus de sacris Ordinat. n.a. Exercit. XI. cap. a. quibus subscribunt Florentius De C q. de Ores.seri. 4. Uanroy cap. r. q. a. aliique numero pauci. Norisius quoque in L. Ilamma pr. Macedo n. 28. Ioannes Salinas adnot. in Vitam Augustini scriptam a Possidio cap. 4. & Auctores alii quam plurimi asserunt oum in usu fume positum, ut inviti promoverentur ad ordines : sed ii minime appellaverunt invitos reluctantes omnino & constatissime repugnantes , sed humiles, a populo apprehensos, ct nihil ea de re cogi. tantes raptos, ob Iatosque Pontifici, cui tandem sponte acquieverint. x empla , quae ιnvstorum ordinationes comprobare videntur , haec sunt:

479쪽

4 o De Theologicis Discipliii Is

sunt: Cypriani, de quo Pontius in ei Vita : Gregorii Narlanges, de quo ipse Nazianaenus in Funere Patris . &Orat. ao. in laudem Rasilii : Nepotiani, de quo in illius Epitaphio Hieronymus : S. P. Augustini, de quo citato in loco Possidius: Paulini, de quo Epistola inter Augustinianas 3 s. Mitto. exempla alia hujus generis plurima . At tria dissiciliora sunt, quae opponuntur , id est , Pauliniani, Macedonii Eremitae, S Bassiani Ephesini: quibus alia duo addenda sunt, Salamanis Ascetae, & S. Gregorii Thaumaturgi. De Pauliniano itaque fratre Hieronymi s. Fpiphanius Epistola inter Hieronymianas 6o. nunc Io. inquit : Ignoraurem eum , Ο nullam penitus habentem Dorcionem , per multos diaeonos apprehendi jusmus, ct teneri os ejus, ne forte si-ιerari se expiens adjuraret nos per nomen Christi ,stprimum diaconum

pressavimus, proponentes ei timorem Dei, eompellenter ut minia

syraret. Et post pauca et Et eum ministraret in sanctis sueri iit, rursus

eam ingenti di ultate tento ore ejus ordinavimus presbyterum, ρο impulimus ut sederet in ordine presisterii. De Macedonio autem Theodoretus in Hist. Relig. Cap. I I. narrat a Flaviano Episcopo Antiocheno de montis vertice per speeiem obseesa areusatiouis adduKium, admorumque altari eooptatum fuisse in numeram Deerdotum : eamque pera

Ha liturgia hoe illi quidam indiealset, ignorabat anim prorsus quid exissent, primum quidem eonvisiis verbisque asperis inerepasse anizersor ,

deinde arrepto baeulo, qao propter seniam innisus incedebat, 'πα- feem ipsam , ct alios qui aderam insecuram, ratum ordinationem hanc sibi montis vertieem erepturum . De Bassano ipsemet in Epistola ad Ualentinianum & Marcianum Impp. quae extat Act. xi. Concilii Chalcedonensis , narrans quomodo a Memnone Epistopo Ephesino ordina- tus fuerit Episcopus EvaZorum , Ego autem cinquit 'sos aequiescebom, sed ab hora tertia usque ad sextam Gram altari me plagis afflixit, ct sanctum Eman etiam ct altare sanguine est impletum. Vide to m. IV. Concit. pag. 688. Haec vero sunt exempla pervulgata magis & obvia ς sed alia sunt eorum , qui consecrati sunt, non inviti tantum , sed absentes quoque , ct fugam arripientes, inter quos S. Gregorius Neoca sariensis Episcopus , cognomento Thauma turgus . Hunc Phedimus Amasenorum Antistites, eam manu capere non posset, ct adsacerdoriam addaeere, interjeHos alio triduani itineris, Aeo impositionis manuum sermonem adhibens ordinavit, ut Tom. a. pag. 976. scripsit san'ctus Gregorius Nyssenus t & consimili ratione consecratum misse pre byterum S. Danielem Stylitam a Gennadio Constantinopolitano animadvertit Lupus in Scholiis ad Epistolas variorum Patrum pag. 2 3 Postremum denique exemplum erit Salamanis, de quo Theodoretus in Philotheo cap. i9. narrat, quod Episeopus illum ordinaverit, non repugnantem tantummodo, sed prorsus instium , eonfracta, scilicet,

parte tugurii, is quo Iarebat, per quam scissam partem ivressui orsi

480쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. XVI. st

tionem perexis , nullaque a Salamaoe expressa voee discessit, jussit

que diruta instaurari. . Haec Theodoretus.Tom. III. pag. 8sa. His exemplis addunt rationem, proptereaquod baptizatus est Ecclesiae subditus, ideoque compelli potest ad Ecclesiasticam dignitatem , maxime si id necessitas postulet, eo modo , inquit Uanroy , quo vir relia giosus ad monasterii regimen , S civis ad consulatum compelli potest

invitus , quando id exigit necessitas ordinis , aut reipublicae . . Vera tamen est propositio, prout statuimus libro xxx. cap. IS. Ibi enim produximus verba Innocentii III. cap..Majores, ubi ait rno , qui nunquam eonsutis, sed peuitur coutradixit, nee rem , nec - cbaradierem fuscipit Iacramenti. Responde: Uanroy Innocentium da solo haptismi sacramento locutum esse, ac disparem esse rationem dabaptismo ac de Ordine, quum nemo antequam baptiretur sit Ecclesiae suhditus , ideoque ab Ecclesia nequeat ad suscipiendum a Ii quod ministerium compelli. At fallitur vir clarissimus: nam eo loci Innocentius refellit illorum sententiam , qui afferebant, quos saerame uta, quae per se fortis trir est cium, se baptismus ct ordo, reteraque sim I a , non solum dormientibus amentibus , sed iuvitis & eo stradiseritibus , etsi nou quantum ad rem . quantam tamen ad cbaracterem eoua

feruntur . Quod ergo de Baptismo . idem de ordine ah Innocentio II statutum est . I inmo potior de ordine , quam de Baptismo videtur ratio. Eatenus quippe noluit Dominus, ut homines haptismate tingerentur inviti, quoniam noluit aliquem per vim subjici Ecclesiae, Rcoad te legem Evangelicam profiteri et tametsi extra Ecclesiam nulla sit salus, ct baptismus , atque lex EWangelica sint ad salutem penitus ne cessaria. Subjici autem impositioni manuum , & exercere Ecclesiiasticaministeria , id consilii est , non praecepti: nec qui ad baptisinum venit, aeque se obstrinxit ad legis praecepta , ct ad consilia servanda . Perperam crgo asseritur posse hominem cogi ad ea , quae in eius optione fuerunt relicta , quando nec ad praecepta summopere necessiaria compelli potest. Accedit, quod sicut ante bapti sinum unusquisque est sui iuris, ct liher omnino ad suscipiendum eum dein hapti sinum, vel permanen dum extra Ecclesiam ς ita post bapti sinum . & Ecclesiae unitionem, Dincultate pollet liberrima, ut laicis, aut clericis adnumeretur t quares extra Ecclesiam positu synequit invitus ad bapti sinum impelli, neque unitus Ecclcsiae compelli potest ad ordinem clericalem. Hoc ulterius demonstrat Lupus insigni Ecclesiasticae Historiae monumento: quunia, enim post Ephesinam Synodum Firmus c. tesareensis Episcopus armata manu venisset Thisanam , ct loco Eu herii a Patribus Eph sinis o sede dejecti alium consecrasset in Episcopum Thyanensem; is affirmans se per vim fuisse ordinatum , indutus e amydu cum laicis in theatrum ludos spectaturus ingressus est , nemine id prohibente, quod singulispersuasum foret hujusnodi ordinationem nequaquam subsistere. At quo Digitiroci by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION