장음표시 사용
521쪽
stoli verba cuilibet matrimonio ς si alia spectetur, conveniunt tali tum modo Christianorum confugiis et juxta priorem significationem quaelibet matrimonia sunt sacramentum late acceptum , quia sunt signum rei sacrae , ut dictum est propositione prima ἔ ct juxta significationem alteram matrimonia tantum fidelium sunt sacramentum prope ih dictum , quia sunt signum caritatis S gratiae . Hinc diluuntur opis positiones. quae possunt ex Pauli Verbis depromi: necnon rationes in contrarium illinc deductae. Nam ad primam dicimus institutionem matrimonii, quae repetitur a mundi primordiis , esse matrimonii inquantum est ossicium naturae , non in quantum ad veri sacramenti dignitatem evectum est. Ad alteram dicimus in conjugiis in delium adinveniri priorem tantum rationem signi, ideoque concedimus eadem conjugia non esse sacramentum , aut signum efficiens gratiae. Ad ter-ιiam respondemus in matrimonio Christiano praeter in lalubilem unionum corporum, significari internam coniunctionem animorum per caestitem E dilectionem Christiana in , quae est enectus supernaturalis . st Vinculum carnalis necessitudinis superexcedens. Ad quartam diei mus sacramentum , in quantum gratiam confert, non consistere in
earnali copula , quae peragitur obsiequente libidine , sed in contractu& eonjugum consens one; in qua cum sit sacramenti essicientia, datur ipsis conjugibus gratia, ut christiana caritate se diligant, atque in
matrimonii usu dominanti concupiscentiae non serviant. Opp. 3. In matrimonio aliquando desiderantur illa tria , quae ad sacramentum constituendum a catholicis requiruntur, idest, materia, forma, ct intentio: non ergo est sacramentum . Prob. ant. Matrimonium enim contrahitur solo viri maeterisque consensu, nullo elemento , nullo materiali signo adhibito. Interdum quoque initur per nutus, nulla facta eXpressione Uerborum : ac licet contrahatur absque intentione faciendi quod facit Ecclesia Christi. ratum erit tamen atque firmissimum . Praeterea quae adsubsantiam matrimonii pertinent, ab Ecclesia interdum mutantur; quum Ecclesiae definitionibus irrita sint clandestina conjugia , ct quae in certo consanguinitatis gradu contrahuntur : ea autem, quae ab Ecclesia immutantur, habere nequeunt institutionem ae determinationem a Christo Domino auctore sacra
Resp. neg. ant. materἰa enim huius sacramenti sunt actus contrahentium exterioribus signis expressi, quemadmodum in sacramento Poenitentiae materia sunt actus pamitentis; forma vero sunt verba , quae pronuntiantur a legitimo ministro sacramentum conficiente: in quo si desit intentio, de qua supra, nec erit sacramentum. Uerum de
his omnibus infra . Ad illud autem quod subjicitur, dicimus Ecclesiam damnando clandestina conjugia, ct statuendo matrimonii impedimenta non immutasse sacra meatisabstarnam. sed deci rasse, ae determinasse
522쪽
Liber Trigesimus septimus Cap. II. 513
iid 6pus sit, ut contractus sint rati, & personae legitime contrahant: quod itidem in subsequentibus e Xplanabitur . Opp. g. Matrimonium nullam producit gratiam, cuius efficax menum sit. Igitur non est sacramentum veri propriique generis . Anintecedentis proferri possunt probationes multae : ae prima est illa , quo heonjunctio Christi cum Ecclesia, sive secundum humanae naturae coninsortium , sive etiam secundum caritatem , cujus conjunctionis, ut iapraecedentibus diximus, matrimonium est symbolum , nequaquam ipsus matrimonii virtute S essicacitate producitur. Altera, quod matrimonium non conseri gratiam primam , nec secandam : non primam. quoniam hanc effetunt duntaxat c saltim per te duo sacramenta moris tuorum, baptismus & poenitentia ἰ non secundam, quoniam virgo exornata sanctificantis gratiae decore, si contrahat matrimonium, noria ampliorem virtutem nanciscitur, sed potius illius , qua pollebat, patitur detrimentum, scribente Apostolo in priori ad Corinthios vi M'38. Rui matrimonio jungis virginem suam , bene faeis; qui no-jungit, melius facis. Tertia, quod a sacramento eiusque gratia ne mo est repellendus; quum tamen a matrimonio contrahendo impediae Ecclesia sacras virgines, monachos , sacrisque ordinationibus initiatos Resp. falsiim esse antecedens: ad cujus probationem priorem dicimus in conjugiis praeter conjunctionem Christi cum Ecclesia, extaterno ritu connubii significari conjunctionem ala imorum in caritate a& dilectione Christiana, atque lianc esse sacramentalem gratiam, collatam vi sacramenti conjugibus , ut si procreandae proli dent operam , id non faciant subiugante libidine, ut susceptos filios imhua ne optimis institutionibus , atque ita inter se nexu sanctae dilectionix
cohaereant , ut neque in caelesti Ierusalem ab invicem divellantur . Neque enim repugnat in sacramentis haberi multiplex symbolum, quo rum unum ad Christum , alterum ad sacramenti gratiam reseratur ἔquum in baptismo sit quaedam figura mortis & resurrectionis dominicae, atque ablutionis animae eorum, qui baptizantur, illorumque spiritalis renovationis : Eucharistia item figuret, contineatque corpus Domini pro nobis in cruce immolatum , ct ulterius spiritualis nutritionis sit symbolum . Ad alteram haec si responsior virginitatis & continentiae status est conjugali longe persectior, quum in illo non sit impedimentum Dominum obsecrandi, ct mulier innupta & virgo nulla sollicitudine placendi viro a pietatis studio arceatur , ct absque asse-ctuum di Wisione cogitet quae Domini sunt; ut inquit ibidem Apostolus, ct Nagianzenus in Carmine de laude virginitatis , Terrenam vitam queis sternit Armus 9 ardeare Virxinitatis amor , mentes ad fidera tollit. At hinc non sequitur, quod ii, qui a proposito servandae virginitatis resiliunt, non egeant sacramento adiutricem gratiam conserente : immori. I. Tit sequi-
523쪽
14 De Τheologicis. Diseiplinis
sequitur oppositum: nam coniugalem statum sponte eligens multiplicionere gravatur, cui ne succumbat indiget gratiae validiori praesidio et quod eo loci Nagian renus explicat hac aptissima comparatione Utque per exituam venti vis parvula puppim Deitat, expansis velis maria alta secautem .. ut etiam reinis impul73, per aequora eursu Fertur et at ingentem non fert levis aura earis Imnisi praetravi ibas ventit agitata, quiestit: Zie etiam iuuvii, qIoniam levioribus aevum Troilaiunt pedibat, leviore videntur Vere Numiuis aeterni auxilio, asstituque minore . ρ qui eo ortem ibalami qui punora cura Curat, ope que suas, O vastum uavigat aequor; Arctius ille Deo , quia pluribus iuditet, b.eret .. Dicam verbo, Apostolus comparat istatum cum statu et at non ait iis qui deteriorem statum eligunt, non conserri per Matrimonii sacramentum gratiae decorem atque virtutem . . Ad tertiam dicimus nonnullos ab Ecclesia a coniugiis.arceri, non quod Matrimonii sacramentum gratiam non constrat, sed quia ut est ossicium naturae affert secum ῖmpedimenta Dominum obsecrandi, rerumque torrenarum curam atque soli- eitudinem ς & ex alia parte qui monasticam & clericalem vitam eligunt ad quam nulla Ecclesiastica lege compelluntur non indigent ea gratia , quae consertur conjugibus ad matrimonii onera pie sancteque strenda opp. ultim ,: Nut Ium sacramentum administratum absentibus Matrimonium Uero etiam inter absentes contrahitur . Respondeo hanc oppositionem proximo capite perlecto inanem nullamque apparituram.
Ex secunda hujus catholicae thesis probatione, in qua diximus cur Dominus nuptiis in Cana Galilaeae celebratis adfuerit, insertur proba hilem admodum esse sententiam a pluribus Theologis propugnatam, tunc Matri monium iu ratione saeramenti su ita a Christo instituistum . Cyrillus enim , aliique Patres prae laudati docent a Domino tunc nuptias fulta san Etificatas, praestitutam gratiam nascituris , & aditum ad hanc vitam caelesti benedictione suffultum t quae commonstrant connubiis gratiam fuisse additam . Amplectuntur propterea hanc sententiam recentiores, inter quos noster Aurelius I lette q. xi I. ac TOurn lyq. 2 art. z. concl. I. Ab eadem sententia minime nos abhorremus e nec
facit adversum nos objectici illa, alioqui non multum habens ponderis, quod hoc lucramentum erat instituendum post haptismum , qui est janua sacramentorum aliorum; siquide .n ct revera existimamus institutum
524쪽
Liber Trigesimus septimus Cap. II. IIS
tum fuisse baptismi im ante nuptias illas, dum Christus baptigatus est
a Ioanne , ut diximus lib. XXXI. cap. 3. S praeterea non videretur incongruum , si sacramentum institutum ad sanctitatem nuptiarum . quarum usu procreantur & nascuntur filii, praxessisset sacramentum aliud, quo filii nati secundum carnem, salutari la ero regenerantur in Christo. Non desunt tamen e schola plurimi, qui putant sacramentum hoc suisse institutum, quum Dominus ait Matth. xxx. 6. Quod Deus eonjunxit, bomo nonseparere quam sententiam defendit q. a. de Natr. art. I. n. I . Fridericus Gavardi Aegidianae Theologiae celebris commentator . Atque hujus opinionis fundamentum est, quod tunc Christus εxpresserit hujus sacramenti materiam ct formam, scilicet mutuam corporum traditionem, S conjunctionem , ac demon stravexit quoque hujus sacramenti ministrum gerere vicem Dei, qui conju- ges in dissoIubili vinculo simul unit. At non videtur ratio hac firma admodum, & quae comparari valeat cum praecedentit squidem ea verba intelligenda sunt de arctissimo benevolentiae jure, quod Deus ab initio inessis voluit connubiis; nec alia de causa 'videtur Dominus verba haec protulisse, nisi ad repellendam licentiam eorum , qui ux res suas quacunque ex Causa extrudebant. Atque id obvium erit Ieis gentibus caput illud decimum nonum cum saniorum interpretum lucu-hrationibus. Nihil ergo illinc insertur, nisi Christum Dominum sub Iata polygamia abrogasse repudii consuetudinem, revocando coniugia. ad arctum illud vinculum, quod habent ex primaeva Dei institutione. Cum tamen haec de tempore institutionis quaestio si de genere illarum. in quibus fas est unicuique: in proprio sensu abundare et nec definiam quod am higuum S in controversa positum est, nec addam quod sor superfluum , inane, atque ineptum ..
Agitur de proxima hujus seramenti materia, Iris ,
de contradu maIrimoniai . SIcut in sacramentis reliquis, ita in Matrimonio assignari debet m
teria tum remota, tum proxima. Materia autem remota Matrimonii sunt personae ipsae diversi sexus , ct nullis obstrictae impedimen istis . quae tradunt si hi invicem suorum corporum potestatem , sive hareeadem potestas , mutuumque dominium: ac materia proxima sunt actus ipsorum contrahentium, spe contractus legitimus , quo per mutuum consensum exterius manifestatum jus in propria corpora transferunt.
S actu in illa, quantum pertinet ad usum conjugii, dominium potestatemque sibi invicem tradunt. Id a Syl vio in quaest. 4a. Supplem. art. a. Tit a ex D sitiroci by Coos le
525쪽
explieatur comparatione sacramenti Poenitentiae: In quo personae istisse . quae sacramentum suscipiunt , actibus suis exterius expressis materiam perficiendo sacramento exhibent ac subministrant. De mate- . ria itaque hujus sacramenti remota , quoniam de personis ad matriamonium contrahendum idoneis disserendum est infra , necessiim non est instituere modo disputationem . At de materia proxima quaestiones
illae omnes agitari possunt, quae circa contractus matrimoniales per-eractantur a Theologis, sacrorumque canonum studiosis . Inter eas haud exigui momenti sunt, quae versantur circa consensum in comis mercium, complexumque carnalem, unde pendet quaestio altera de
matrimonio inter purissimam Dei Matrem, S sianctissimum I lius spon. sum Iosephum e tum disputatio alia de coniugiis, quae ineunt filii fais milias , horum parentibus invitis ae reluctantibus ἰ & alia insuper diaseeptatio de matrimoniis inter absentes contractis, de quibus ambigiis vir , ct in utramque partem disputatur an sint, vel non sint sacra mea ea. Haec autem omnia in tertio, in quo veramur capite, distinctis postionibus dirimentur. /Pκολ I. Certissimum est non pert Inere ad matrimonii substan. tiam , ut coniuges actu se mutuo cognoscant carnali commercio . Prob. I. quoniam eκ decreto Eugenii lv. in Florentino Conei lis matrimonium perficitur tanquam causa efficiente per mutuam eon nissum verbis de praesenti expressum ς atque ex Tridentino sese. xx i v. necnon ex communi Ecclesiae traditione, matrimonium aliud est ra. tam , aliud eo iam malam ς atque illud firmum est: , quam vix coniuges se mutuo non tangant. Valdensis quoque Tom. D. de Sacramentia Cap. go. recenset inter errores Wiclefi , quod ad matrimonii substantiam necessariam dixerit conjunctionem illam, qua vir ct mulier giognendis filiis dant operam. II. Possunt conjuges post initum matrimonium unanimi assent castitatem vovere; nam S. P. Augustinus epist. 4s. nunz I 27. gratulatur Armentario ct Paulinae, quod consensiu & voluntate communi continentiae votum emiserint, illos ad votum reddendum hortatur, ac prope finem epistota, Sis vester eou- favus, inquit, oblatis adfupernum altare Creatoris , er victa eoneu piseentia tanto forxius , quasto sanctius vineatam earitatis . Libro item I. de serm. Domini in Monte cap. I 4. n. I9. appellat beatiora conjugia,
diua spe filis proereatis ,sive etiam issa terrena prole eontempta , conti. arentiam ister se pari consensu servare potuerit: & de Bono Conjugali c. α Ρ n. . scribit: Comicentes vi mares , qui destinctis uxoribus veIfα-mina quae defunctis viris , vel utrique, qui pari eousessu tantinentiam Deo voverant , setantii quidem mereedis amplius deberi, quam conju palis eastiras posit. III. Idem confirmant exempla sanctissimorum coniugum, qui post nuptias ab omni earnali complexu abstinuerunt, Rincontaminatam vIrginitatem servarunt , ut Valerianus & .ecilia , , Iuliari
526쪽
Liber Τrigesimus septimus Cap. III. II
Iulianus Antiochenus & Basilissa , Henricus II. imperator & Cun gunda, Boleslaus Polonorum rex & uxor Cunegundis item dicta . aliique complures: inter quos eminent beatissima Dei Mater ejusque sponsus castissimus, quorum matrimonium ratum legitimumque fuissirnegantem Iulianum , quod Ioseph eam non cognoverit , refellit lib. τέ contra eumdem haereticum sapientissimus Augustinus cap. XLI. num. 6. his verbis : Iam vero de Iseph, e ut Mariam teste EvangeIis conjugem dixi, multa diu disputas coπtra sententiam meam , ct eonaris Uevdeνe, quia eοπeubitur defuit, nullo modo fulse eonjugium, ae pephoeseeundum te . eum destiterint coneumbere conju es, jam nos erusaeo ures, ct divortium eriι illa eusatio . IV. Accedunt rationes evia dentissimae ς ac prima , quam hic insinuat praestantissimus Augustinus, nequaquam dissoIvi conjugium inter senes, qui effoeta aetate Corpo rihus agere non possunt quod juvenes agebant et altera, clatitisse main trimonium inter primos parentes antequam procreandis filiis inte derent animum : tertia , dominium ab usu, & potestatem ab actu seis parari, ideoque non repugnare traditionem potestatis ac transIati nem dominii in corpora conjugatorum absque usu, ct exercitio potestatis eiusdem. VPaop. II. Ut vaIIdus sit contractus matrImonialis, non est necessam
ria In carnale commercium consensio.
. Demonstratur primo : Inter Mariam & Ioseph verum intercem
confugium , ct tamen heata Virgo se voto virginitatis obstrinxerat, Sequidem ante desponsationem , nec sub conditione, ut quidam existim runt, sed absolute. At cum tali voto nequit consistere consensus is eoncubitum S commixtionem carnalem . Talis ergo consensus neces- rarius non est ad contractus matrimonialis substantiam. Maior probatur : ac primb beatissimam Virginem voto continentis suisse Deo di latam docet demonstratque S. P. Augustinus in libro de sancta virginita tale cap. IV. his verbis: Ibo quoque virginitas ejias ideo gratior reaeceptior , qu3a non eam conceptus Christas viro violaturo, quam eos.
Iervaret, ipse prarsu/t: sed prius quam caseiperetur, iam Deo die tam de qaa uaseretur elegis. Me indieant .ersa, quae sibi faetum annuntianis ingelo Maria reddidis . Quomodo, inquit, Ar istud, quoniam virum non eo nosco 2 2uod profecto son direret, nisi Deo vitarnem se aste vovisser. Paucisque interjectis , Nos quaesisser utiquo promissum Masilium quomodo femina paritura esset ,si eoncubitara πο-pset. Elegantissime Augustinianam ratiocinationem expressit libro I.
Conceptus se miri tandem , partusque fulcros Santie refers ὶ mene attactus perferre viriliis
527쪽
s 18 De Theologicis Disciplinis
ProtInus Mennenssum incuctabile votam Urginitas fuit una: Nee est e r solvere ainatae Iura ρ tilicitia eupiam , aut bae foedera rumpam
Ioe virginis votum non missi conditionatum, expressum. sciIicet ea conditione, nisi Deus aliter justierit, tametsi hoe probabilius eunteis 'rint Magister in dist. Io. S.Thomas in eamdem dist. q. R. art. I. quaest. . S g. p. q. 28. art. 4. Gratianus dist. 2 . q. z. cap. Beata Maria, aliique permulti, quos laudat ac sequitur Raymundus Capisiuccus in Con. troversis selectis pag. et 26. perspicue demonstratur primo, quoniam
si conditio illa in voto Virginis adfuisset, non habuisset locum admiratio , qua angelo annuntiante commota fuit: atque ex tali 'nuncio
potius pereepisset Dcum aliter iubere , nec voti promissionem exigere. Praeterea quia huiusnodi conditio prorsus superflua est, atquc in omni voto includitur , cum nefas sit votum edere, editumque servare Deo repugnante, sibique factam promissionem rescindente atque ahis rogante . Insuper votum Dei para: persectius fuit , ct cxcellentiori modo, quo fieri poterat, editum , necnon propositum ceteris virgini hus in exemplum . At votum absolute emissuin , utpote firmum.
magis S tenax, conditionato praestantius est ἰ hujusque generis est illud , quo virgines Deo consecrantur . Ulterius cum Virgo Maria si is cui virtutibus ceteris, ita maxima humilitate polleret, inverisimile prorsus est illam cogitasse, dum se virginem dicavit, caelesti revelatione si himet fgnificatum iri, an ei in proposito manendum foret, an ab ipso proposito restiendum . Tandem docet Anselmus in libro de Excellentia Virginis cap. 4. R homilia in Evangelium , Istravit Iesus .n quoddam eastellum , Mariam virginitate perpetua se Domino consecrasse, S certissime credidisse se nunquam virum cognituram : additisque S. Bonaventura in I v. dist. go. q. a. certam quoque extitisse de
S. Ioseph continentia: ideoque nil impedit, quin sciens nunquam se propositum virginitatis violaturam, illud nulla conditione apposita ediderit. Vides s Estium in xv. dist. 3o. M. q. Sylvium in I. P. q. 28. art. 4. Fridericum Gavardi q. 2. de Matrim. art. q. f. I. &c. Emissum
autem a Virgine votum ante desponsationem , quamquam D. Thomas citata quaest. 28. artic. g. scribat: Mater Dei non creditur , amequam
despossaretur Ioseph, absolute virginitatem vovisse : sed licet eam iudesiderio habuerit, super Boe tamen voluntatem Dam divino commisit arbitrior postmodum vero aeeepto sponso, Reundum quod mores illius
temporis exigebant, simul eum eo totum virginitatis emisit: nihilominus oppositum a viris doctissimis probabilius existimatur; & procul dubio traditur ah Augustino, qui de sancta Virginitate cap. 4. post verba superius producta inquit: Desponsara est viro justo, non violenter ablaturo , sed potius tantra violentos eustodituro quod illa jam voverat. Nec aliter sentiunt Patres alii, qui docent Mariam desponsatam fuisse
528쪽
Liber Τrigesimus septimus Cap. III.. si s
usto ad eumdiendam vir initatem ejus idoveo. Atque haec sententis, quam propugnant Scotus, S. Bonaventura, Est ius, aliique in pra citatam dist. ro. & probabiliorem quoque censet Sylvius, quamquam Thomisticae doctrinae prae ceteris addictissimus, confirmatur propterea quod beata virgo, ut demonstratum est , iam votum c miserat quando illi Anteius conceptum partumque nuntiavit: tunc vero San eius Ioseph canestis mysterii nequaquam conscius, nondum virgini. tatem voverat; uxoremque duxerat eo consilio, ut prolem ex ea susciperet, quam spem tunc deposuit, quando re lante angelo vir ginem spiritus sancti virtute secundatam esse cognovit: unde Hieronymus adversus Helvidium paullo possi initium ait de Ioseph, Convenievdi desiderium titeri eone tione Iublatum est: & S. Pater Augustianus lib. v. contra Iulianum cap. Iz. alias 9. Neque enim eum eam via
distet iam virginem saeram divina Deunditate donatam , ipse aliam quα- sivit uxorem: eum utique nee igis in quaesiiset, si necestriam eoui gemnon haberet: sed vineulum fidei coniugalis non ideo judieavit esse se
vendum, quia spes eommisceuda caruis ablata est. Non ergo unanimi consensu Maria & Ioseph post desponsationem sese continentiae voto obstrinxerunt; sed illud jam antea ediderat Virgo, . quae noluit viro propositum suum Iudaeorum moribus repugnans manifestare, priusquam novisset illud angelica revelatione , aut ratione alia eidem viro patefactum missis. Accedit , quod si, Virgini expectandus suisset consensus conjugis, non sui stet ipsius de virginitate servanda propositu a. fixum, immobile ac perpetuum; ideoque certum est Mariain Deo suvirginem consecrasse, ct quidem absolute, . & priusquam viro despo
Iam vero inter Mariam & Ioseph verum intercessisse conjugium demonstratur ah Augustino lib. I. de Nuptiis S concupisc. cap. XI num. la primo ex verbis Angeli ad Ioseph : Noli timere aeeipere μι- riam eoniugem tuam, quibus recitatis inquit S. Pater : Conjunx voca tur ex prima fide desponjationis quam eoneubitu cer cognoverat, uec fuerat cogniturus; nec perierat, nec mendax manserat conjugis oppeia Iatio , ubi nee fueraι, nec fatara erat ulla earvis commixIio. Era/quippe inis .irgo ideo ct Iansitur 9 mirabilius jueanda suo viro, quia etiam fecunda sine viro, prole dispar, fide eompar. Id deinde S. P. confirmat ex quo vi hujus conjugii S. Ioseph appellatus sit Pater Christi, subjiciens: Propter qαod Adele conjugium parentes Gripi vocari
ambo meruerrunt, Er που sol m illa mater, verum etiam ille pater ejus, fietit conjux matr/l ejus, utrunque mente, non carne. Sive tammen ille pater sola mente , si e illa mater er carne, parentes tamem ambo humiIitatis ejus non DbIimitatis, io mitatis non ditinitatis. Neque enim mentitar Hangelium, ubi tegitur, Et erant pater ejus
ct mater mirantes Inper his, qua dicebantur de illa . D alio loco,
529쪽
s1o De Theologicis Disciplinis
D ibaut parentes eius per omnes annos in Ierusalem. Item paalis pol, Et dixit mater elas ad ilium, Fili, quis Dei ii nobisse ξ Dee pater
tussct ego dolentes quaerebamus te. Tertio Augustinus illius conjugii Ueritatem commonstrat ex serie genealogica parentum Christi, quam ait perductam usque ad Ioseph , ut Mariae origo innotesceret, Se coniugis debita ratio haberetur: Unde, inquit, ct serier geseratio-aeum, eum parentes orisii connexioue Deeessionis eommemorarentur .mque ad 7Uσb potius, sicut faeium est, fuerat pro Meosa, se ἐα illo eoniugio virilisexui utique ροtiori fieret injuria , eum veritati nihil periret, quia ex semine David, ex quo venturus prae us es oriapas, ct Iosepis era3 9 Maria. Praeterea idem coniugium confirmat Augustinus , ex quo illi nullum ex honis ad conjugium spectantibus desuerit, subjiciens: Omne itaque suptiarum bovum impletum es is illis parentibus Christi, proles, fides, saeramentam . Prolem eo πο- seimur ipsum Dominum Pesum : fidem quia nullam adulterium t Saera.
mentum quia nullum divorιium. Ouum haec Augustini argumenta eo n- fata re adniteretur Iulianus inter Pelagianos pertinacissimus & aeutissimus, ac responderet Mariam fuisse coniugem Ioseph in hominum opinione, quemadmodum Lueae Ira. de Christo dicitur, quod putabatur Dius Iseph, ita S. Pater Iulianum revincit, eademque argumenta corro horat Ιib. v. cap. I a. num. 47. Numquid ct invetus is queas usus as Isum , eo utra eansientiam Osuam ct ipsius eui loquebatur , seu dum opinionem potiar, quam secundum veritatem fuerat Deaturar, qui
ei dixit, Noli timere aeeipere Mariam eonjugem tuam Z Deinde quis opus erat, ust usque ad Ioseph generationes perdueerentur, si non es Meritate fictum est, qua in eofugio sexus virilis exerisit 3 2uod ego iu bro eui respondes eum posuit m , tu prorsus attivere timuisti. Dicit aatem Lueas Evangelisa de Domino, quod putabatur filius γψπb,
quia ita putabatur, ut per ejus eoncubitum genitus erederetur. Hauc falsam voluit removere opinionem , nos Mariam illius viri negare eos-jugem , eontra an eum testem . Similia habentur lib. a. de Consensa Evangelistarum cap. I. num. 3. Huc accedunt rationes, ob quas con gruum maxime erat, ut Christus ex virgine viro desponsiata, eique matrimonio iuncta nasceretur: quas rationes profert S. Hieronymus
citato libro ad Wersus Helvidium ἰ & quarum prima est, ut per geNealogiam Pineph , eui Maria eoguata erat, origo quoque Maria moustraretur et altera, ne iuxta legem M si ut adultera Iapidaretur a populo: tertiant in egnium Desens haberet solatium . Eadem repetit comment. in cap. I. Matthaei, ubi addit quartam hujus conjugii causam ex Epistola' Ignatii Martyris ad Ephesios, ut partus Virginis celaretur dia-holo . Quintam addunt Theologorum nonnulli, nempe ut in matrimonio Virginis esset expressa quaedam figura conjunctionis Christi cum
Ecclesia , quae simul & mater E virgo est: mater quidem propagationust se
530쪽
Liber Trigesimus septimus Cap. III. a I
R generatisne fidelium, quos aqua bapti sint, quasi utero suo partu rit : virgo autem incontaminatae fidei professione. Hinc Augustinus in Enchiridio cap. I . num. Io. de Ecclesia ait: Imitans eius matrem aqaotidie parit membra ejus , ct virgo est: in psalmum l4 . num. lo. Ina Gelasia auisa eolambo, atque tu hae virginitate millia Sanctorum; & contra Faustum XU. I. Sine corrutioue frenuda virgo mater . Potest addi ratio sexta, quod nempe conjugium Virginis initum fuerit vinculo flagrantissimae caritatis; ac de spirituali item Christi, ' Ecclesiae eoniugio scripserit S. Pater Enarrat. in Psal. 88. num. I . M erimoniam Me magna caritate com aginatur . Sed de priori argumento . in quo etiam de matrimonio virginis pertractatum est , dixi
Itaque ad nexum coniugii non requiri consensum contrahentium n concubitum, proximis argumentationibus confirmatur. Sit prima et Si quis mulieri de contrahendo matrimonio fidem dederit, S se cum ea infra biennium per verba de praesenti contracturum praestito iuramento spoponderit, postea vero priWata lege ductus statuerit ad religionem migrare ς is potest contrahere, immo tutius est, ut contra inhat S iuramentum adimpleat, & postea si elegerit, ad religionem
pertranseat, si tamen post desponsationem carnalem copulam inter venisse non dignoscatur. Ita enim statuit Alexander III. cap. Commisjum , de Sponsalibus lib. lv. Decret. tit. ι- num. I 6. Atqui in xiro illo. qui statuit ante consummationem matrimonii religionem ingredi, ne inquit esse consensus in carnale commercium . Igitur consensius hujusmodi ad contrahendum matrimonium necessarius nequaquam est. Altera argumentatio est hujusmodi: Suffcit ad matrimonium conjunctio duarum personarum diversi sexus, perquam individuam vitae consuetudinem ineant . Ad conjunctionem autem hujusmodi non requiritur consensio in corporum commixtionem. Igitur cadem consensio non requiritur ad matrimonium . Prima proposito est ipsa matrimonii definitio ς altera vero sequentibus momentis fulcitur . Principio canones a Gratiano collecti xxvi r. quaest. 2. ad hunc modum loquuntur:
Matrimoniam non faeis eoitus, sed voluntas , Er ideo non solvis illudD- paratio eorporis, Iedseparatio voluntatis. Suineiat secandum leges δε-
Ius eorum consensus, de quorum eoniunctionibus agitur. Nos desora-
eis virginitatis Deit refugium, sed pactio eo fugatis. Ita cap. l. a. ct s. Deinde S. P. Augustinus docet in libro de Bono Conjugali cap. I. quod
in utroque sexu potest esse, absque commixtione concubitus, alteria regentis , alterius chsequentis amicabilis quadam ter germana coniun-Hio . Ait cap. g. ejusiclem libri conjugium dici propter naturalem in diperso sexu seietatem; idque probat exemplo senescentium , quo usi sumus praecedenti propositione, propterea quod in hono tirest asinuoso conivio, es emarenis ordor aratis inter mos tam ct feminam,
