Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 645페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

s 3 et De Theologicis Disciplinis

sunt de hac Clementis declaratione Paulus Comitolus lib. I. Resp. Mor.

q. leto. Basilius Poncius lib. IV. de Matr. cap. 24. num. q. R Vanroycap. 3. q. T. 4ecedit auctoritas S. Thomae scribentis in iv. dist. a . q. t. V regis verborum sine interiori consensu matrimonium nos Deit. Similia S. Bonaventura in eamdem dist. art. a. q. 2. Postremo cum Omanis contractus sit amas humanus, nemo contractum aliquem facit, nisi haheat voluntatem contrahendi. Haec tamen omnia intellige de soro interno I nam quantum ad externum pertinet, quum Ecclesia , hominesque de internis iudicium proserant, quatenus verbis aut signis aequivalentibus patefiunt οῦ existimare debent adesse animi conrisunsionem , ubicuntque verba externaque sgna non desunt. Facillimum autem est argumentis in contrarium allatis respond re. Ad primum namque reponimus Magistrum resutari iis, quae pro ximo para grapho idem subjicit demonstrans auctoritate canonum, a Parrum , solo consensu voluntatis, & pactione conjugali matrimonium contrahi. Iegatur di. Quod autem consensus, eadem dist. 27. num. 4. Ad 2. risp. sentcntiam illam circa intentionem externam omni arguis mentorum genere suisse a nobis oppugnatam cap. I 6. libri XXX. quam. quam latissima est disparitas inter consensum, qui ex natura rei necessa riu Sest ad contractu na , atque internam intentionem, quae ex institutione Christi requiritur ad Sacramentum . Ad p. dicimus contr-hentibus absque animi consensione non patrocinari dolum & fraudem νsed praeter maximum animae detrimentum , quod subeunt retinendo DCn stiam , ac se fornicationis crimine polluendo, Rhjiciendos sorogravissimis Inimadvorsonibus , si non demonstrata coram Ecclesia prioris conjugii nullitate, aliud contraxerint: teneri etiam ad mulierem , quam deceperunt, in uxorem ducendam, ut dicam infra . Ad 4. dicimus solis verbis detrahi famae proximorum, quoniam verba per se alienam existimationem laedunt ac denigrant: at sola Verba non sussciunt ad contrahendum , quoniam per se non effetunt animorum consensum. Laeditur enim fama narratione quandonue mendaci ς sed consensus non essicitur nisi unanimi voluntate . Ad ult. respond. non

posse matrimonium dissolvi, nis iudicio Ecclesiae, quae , ut dixi, ubi verba signaque praecesserunt, praesumit interfuisse consensum et de quo non physicam quidem, sed moralem tamen certitudinem habet , e prorsu S modo , quo Blemnia virorum religioserum vota, tametsi tu foro conscientiae absque animi deliberatione facta essent, ideoque nulla , ab Ecclesia tamen legitim E emissa censentur .

monium contraxit eum femina . teneatiar illam dueere , is quomodo id fieri possit Z Ad hane vero quaestionem respondemus simulatorem ad se

542쪽

Liber Trigesimus septimus Cap. IV. y 3 3

ipse quoque gravi deceptione virum ita laeserit, ut injuria iniuriae ponsi comparari. Et ratio est, quia juxta sententiam Theologorum , quos laudat Sylvius in quaest. 4s. Supplem. art. 4. eatenus dicitur simulatori, de quo est sermo, dolum aut fraudem minime patrocinari , quatenus ad eam ducendam, quam decepit, in utroque soro tenetur r in soroscilicet externo propter verborum significationem, cum Ecclesia judicet verba ab interiori consensu non fuisse divulsa ; in interno aute-Propter damnum, atque iniuriam, qua affecit mulierem a se dec piam . Haec enim si alteri vellet nubere, aut non posset, quum ditacillimum foret demonstrare scelerati conjugis simulationem ς aut sautem ob divortium male audiret, ct violatae pudi - uam nutu patere tur . Deinde simulator, cum aequitatem & justitiam violaverit, omni in no ad satisfactionem tenetur ἰ qua autem ratione poterit satisfacere . nisi deposita simulatione, concordi animo in coniugem accipere, quam improbe fefellit & circumvenit Id quomodo executioni mandandum sit , constat ex num. praecedenti. In novandus est enim consensus utrinoque , Cum prior contractus fuerit nullus ac irritus: quod diximus quoque a Clemente VIII. fuisse statutum . Neque dicas consensum a It irius virtualiter perseverare, ideoque sussicere , ut qui ficte contraxeo Tat , in matrimonium consentiat; nec requiri , ut simul consensio utriusque exprimatur , ut docent S. Thomas , Paludanus, Richardus, aliique veteres Theologi in dist. 29. libri I ν. Sent. nam post Concilium Tridentinum , sicut consensius debet fieri coram parocho ac testibus, utroque conjuge adstante ς ita, si nullus suit, necessu in est ut eadem ratione innovetur & convalescat. Sed lege Vanroy quaestionem hanc erudite pertractantem cap. 3. de contractu matrim. q. 9.

Tertia quaestio est, au filii suscepri in illo matrimonio simulate eoa

oram tanquam legitimi habend; sint λ Legitimos esse assirmamus , dia modo matrimonium hona fide contractum fuerit ab uno ex conjugibua fraudem alterius ignorante ς ac praeterea non clandestine initum sit , ed coram testibus & in facie Fcclesiae . His enim duabus conditioni inhus positis matrimonium , quod putativam appellant, non afferre fiήIiis praejudicium aliquod , aut damnum haereditatis docent Iureconis sulti omnes in v. Decreta l. tit. r . cap. Cum it ter, num. 2. ubi Ale. Nander III. definit filios conceptos a parentibus, qui publice. & sine contradictione EccIesae inter se contraxisse noscantur , etiamsi postea matrimonium solvatur & nullum iudicetur, attamen legitimos habendos esse , in hona paterna haereditario jure succedere, & de parentum facultatibus esse nutriendos . Similia habentur cap. Ex tenore , eodemtit. num. I 4. Ratio est, quoniam si matrimonium contrahatur in fariete Ecclesiae, iure praesumitur hona fides: unde Ioannes Sarishuri insis ep. 89. ait: Parcit interdum mosaeςado legum his ab ignoruntia

543쪽

334 De Theologicis Disciplinis

haereditatis domno liberat, quos Ecelestα per ignorantiam deceptae eonis iunxit avfilaritas . Etiam leges civiles legitimos esse declarant filios ex viro S uxore susceptos , si publice contraxerunt , qualecumque impedimentum diti me ins matrimonia postea innotescat; si tamen filii. ut dixi, ante conjugii solutionem concepti sint: immo nec haereditario jure privari possunt, si mater accusata de adu Iterio spurios esse fateatur: quoniam tanta est metrimonii dignitas ac potestas, ut si semel in Ecclesia cum hona fide contractum fuerit, quotquot non separatis conjugibus nascuntur filii, proprii ac legitimi censeantur. Vide Martham de success. log.Ῥ . q. l8. Basilium Poncium lib. a. de Matr. cap.8. Menoch. de Praesumpt. lib. v. praesumpl. 3. num. Io7. Em. Gonga legin tit. I . libri I v. Decret. caP. a. IV. Quaestio quarta est , qaibur verbis exprἰmI debear eonfensur mais trisOnialis Respondemus autem exprimendum esse verbis, ut canones ac Theolosti inquiunt, de praefuti; quihus nempe uterque contrahentium significet se nunc in conjugium , S translationem potestatis in corpus suum assentiri. Hoc enim inter spoli salia, ct matrim nium interest, quod illa sunt futurarum nuptiarum mentio & promi Gso, matrimonium vero est ipsa maris S feminae conjunctio , consor-kium vitae , Se divini humanique juris communicatio. Si tamen contrahentes consensum tali ratione exprimerent, ut signiacarent se ab eo tempore ut maritum uxoremque invicem habituros, matrimonium contractum esset de praesenti, cx cap. Ex parte, de Sponsal. & mair. num. 9. quia licet verba iuxta grammaticae syntaxim suturi essent temporis , praesentem tamen consensionem acceptationemque significarent. In mutis surdisque iuXta cap. Cum apudsedem, ibidem n. 23. pro verbis nutus sufficiunt; cum enim a matrimonio contrahendo

nullo iure prohibeantur, quod verbii non possunt , signis valent declarare. Quod si ad alterum decipiendum unus contrahentium utatur verbis ambiguis , prout dictu iri est num. I. & ah Innoc. III. definitum cap. Tua π s, matrimonium contramim erit solummodo in soro judiciali ct externo.

An ad Ecclesiam spectet impedimenta matrimonia fatuere , atque in iis dispensare .

V Erum enimvero permulta sunt alia, quae matrimoniales contractus enervant, ct inanes irritosque reddunt, ct quae mauimonii impedia

544쪽

Liber Τrigesimus septimus Cap. V. s 3 s

pei imenta appellantur. De quibus priusquam contracte & summatim agam, praetermittenda nequaquam est illa quaestio, penes quos resideat auctoritas stismodi impedimenta constituendi. Lutherus enim,

Calvinus , ct prolixius Marcus Antonius de Dominis in libro quin ita de Christiana RepubIica scripserunt nullam Ecclesiae facultatem inessueranditiones , & causas apponendi, propter quis aliqui nequeant ma trudonium contrahere, in Cam sententiam adducti ex quo matrimonium sit contractus civilis, S ad effectum naturaIem, corporeum qu pertineat, ac propterea cauta ad matrimonium ipsum spectantes nota sint a spiritii alibus Iudicibus pertractandae. Quum vero haereticam illam opinionem damnaverit Tridentina synodus canone 4. s s. xx i GSi qtiis dixerit Eeelesiam non potuisse eonstruere impedimenta matrimonitim disImentia , vel in As eonpitaendis errasse; anathema sis, Seean ne i Si quia dixerit causas matrimoniales non spectare ad judices Delesiasteos et anathema sit: Ioannes Launoius Doctor Sorbonicus ita opere quod inscripsit , De reeia in matrimonium potesate, distorta voca huli accepti ne contendit Ecclesiae nomine comprehendi Regum personam , ct per Ecclesiam induci impedimenta, quae inducuntur per reges . Id vero ineptissime a Iaunola dictum est, cum alia Ecclesiae, alia autem civilis societatis sit ratio. S longissime discrepent iudeκ Eccle- fasticus ac faecularis. Inquirendum est ergo quid hac in re Ecclesiae

auetoritas, quid principum potestas valeat: quod brevi dissertatione praestabo, nam qui ampliorem desiderat, adire poterit Bellar minuim de Matrim. cap. 3 a. Bia lilium Poncium in opere cle Impedimentis matrimonii distincto ab altero, quod de hoc sacramento conscripsi, Ioannem Gerba is adversus I aunojum , Du-Hamelium lib. E. de Matrimis cap. a. ut mittam Iueuin, Tournelium, Le-Droint, aliosque recentiores, PROP. I. De matrimonio , quod facramentum non est, sed contra- 'cri ilis, cu)usinodi est quod inter infideles contrahitur, D teli Magistratus S Princeps saecularis caus s assumere, & constitueru

impedimenta .

Etenim Magistratus S principes hahent auctoritatem ferendi te

ges , qu se ad reipublicae bonum conducunt: hujus autem generis sunt contractus omnes civiles: igitur principes ac magistratus possunt circa omnes contractus civiles legem ferro. At matrimonii impedimenta Itatuere nihil est aliud , quam legem aliquam serre circa contractus civiles : id ergo auctoritatem potestatemque principum non excedit . Praeterea matrimonium , prout a sacramenti ratione 1 ungi tur . est contractus civilis. quo conjugium ineuntes potestatem suo rum corporum invicem sibi tradunt: atqvi saecularis potestas habet auctoritatem leges condendi, ut contractus , quibus rerum dominium transfertur, fieri non ualcant nisi sub corta sorma, atque

certis personia; igitur hoc idem a potestate iaculari circa matrimo-

545쪽

sas De Theologicis Disciplinis

nium decerni potest. Confirmari S explicari potest haec ratio comparatione contractuum venditionis, alienationis , emptionis, in quibus certum est nonnullos politici regiminis constitutionibus declarari& eeddi ad contrahendum inhabiles. Quot denique leges ad matrim nium spectantes transactis saeculis conli tutae fuerunt Romanorum Imperatorum, aliorumque Principum auctoritate Sat est perlegero

titulum primum ac secundum libri vigesimi tertii Digestorum, idest, is Sponsalibus, S de Ritu N priorum, in quibus titulis leges hujuGmodi comprehendunt ut .

Opp. Qusi sunt tur: snaturae, legibus humanis minime subiiciuntur.

At contractus matrimonii sunt juris naturae. Itaque contractus matrimonii nequaquam humanis legibus subjiciuntur. Resp. I. Matrimonialem contractum post susscientem humani generis propagationem , ut diximus priino capite, non esse juris naturae praeceptum , siquidem non omnes tenentur ad contrahendum , sed esse juris naturae institutionena ad commune reipublicae commodum

ordinabile, cujusmodi sunt contractus reliqui. In his vero, quae jure naturae omnibus non praecipiuntur , humanae leges vim & directio. nem habere debent, quatenus ad illas spectat expendere, ac definire quaenam utilia & percommoda sint civili societati, quaenam vero noxia , & adversa . Secundd respondeo in contractu matrimoniali , quemadmodum S in ceteris , aliquid inveniri quod lege naturae institutum cst, scilicet, quod sint voluntarii, quod non fiant per vim S eoacte, quod sint de re iusta nec repugnante et aliquid vero, quod hisce conditionibus a natura proficiscentibus additur a locorum , temporum, & personarum circumstantiis, puta, quod fiant adstantibus testibus, post pubertatem , & ab iis, qui nullo Votorum vinculo sunt obstricti . Primum , quod ex naturalis juris sonte immediate a promanat, immutabile omnino est, nec subjicitur humanarum legum dispositioni; alterum vero mutationi subest , atque hoc est , quod principum auctoritati committitur, S ratum ac firmissimum esse deis

het, quotiescunque communibus naturae pra eptionibus non adversetur, sed illas dirigat perficiatque, & reipublicae utilitatem, quam ipsum jus naturae praesertim intendit , superadditis constitutionibus non impediat vel minuat, sed promoveat magis S augeat. PRop. II. Statuere impedimenta matrimonii, atque de hoc proferre iudicium, posteaquam ad Sacramenti dignitatem eveetium fuit, pertinet ad ius , S ad auctoritatem Ecclesiae. Ita definivit Tridentinum Concilium citato canone 4. ct longe

antea Concilium Senonense sub Clemente VII. celebratum , in decretis fidei cap. i . Probatur autem multiplici argumentorum genere . I. Primum depromi potest cx Apostolo scribente in I r. ad Corinth. v I.

ι . I lue letum ducere eam infidelibus et quae verba et si a multis a

546쪽

Liber Trigesimus septimus Cap. V. SI I

cipiantur de jugo, & vinculo consuetudinis. idest, communi hospi-

io , mensa, convictu; possunt tamen rectissime accipi de coniugio , quum nulla si major consuetudo quam illa , quae inter virum uxorem quo intercedit. Atque ita sane hunc locum interpretatus est lib. I. adversus Iovinianum pag. Is a. edit. Martian. praestantissimus Ecclesiae doctor Hieronymus . Qui haec Apostoli Verba comparans cum aliis, quae leguntur in I. ad Corinth. vi I. I 8. ubi mulier fidelis cum viro in-s deli permittitur habitare, ait, ignoscere Apostolum insideliam eou- iunctioni , qua babenoes maritum is aristum postea erediderunt; non iis, qua eam Christiana es ut, παρferuue gentilibus: ac paulo

infra subiicit, quod Christiauae omniso non liceat Ethuleo nubere. At que id Hieronymus recte ab Apostolo praeceptum fuisse commonstrat exemplo Abrahami, qui adjuravit servum infoemoresuo , unde Christus nasciturus erat, ne filio suo I uac nxorem adduceret alienigenam: ex scedere inito a populo Dei I .Esdrae X. 3o. de non desponsandis filiabus suis populo idololatrae, neque ex hujus genere sceminis in conubium ducendis; verbisque Malachiae prophetae a. ii . Contaminavit Padar

sanct eatior em Domini, ct dilexu oe oabait filiam Dei alieni. Id

vero non est aliud, quam impedimentum , quod appellatur cultus d sparitas. II. Proximum est argumentum auctoritati Patrum innixum . Tertullianus enim de Corona cap. 1 Gronant c inquit nuptiae sponsos et ideo non nubamus Ecbuteir, ne uor ad idololatriam ansque deducant, a qua apud illor napilae ineipiant . In secundo ad Uxorem libro idem Tertullianus totus est, ut demInstret in Evange- Iica Icge prohiberi ne matrimonium iungatur cum in s delibus: quod nuper diximus docuisse quoque Hieronymum . S. P. Augustinus libro X

de Civit. Dei cap. 36. scribit, se uis dubitet honesius boe tempor etiam eonsobrinarum probibita esse eonjuxta λ Antiquis enim Roman

rum legi hus coniugia inter consio brinos legitima censebantur, teste Cassiodoro libro v II. variar. lect. cap. 46. Se quamvis postea damnata fuerint in Codice Theodosiano I. a. de incestis nuptiis, eo tamen loci Augustinus docet, hoc quod terrena civitas statuit propter multiplicandat a finitates, ct numerum pr inquitatis augendam, reprobari a caelesti civitate, ob pudicitiam eoujugalem, quae ab iis continere de het , quibus debet verecundum propinquitatis honorem . III. Demonstratur propositio pcrantiqua Ecclesiae consuetudine , eo quod a priscis saeculis ad haec usque aut Romani Pontifices, aut Concilia matrimoniorum impedimenta decreverint. Siticius enim Papa in Epistola ad Himerium vetuit ne monachi, aut sacrae virgines connubia contrahant quam id netesiastiea jura condemnent. Innocentius f. ep. 9. ad Pro hum sententiam protulit de coniugio viri, cujus prior uxor de captivitate reversa fuit, quod idcm prosecto est, ac definire quod attinet ad Heamen. Leo Magnus Epist. 9 a. ad Rusticum definivit Epise

547쪽

138 De Τheologicis Disciplinis

pos, & presbyteros, qui cum essent Iaici vel lectores uxorem duxerunt, debere ab operibus nuptiarum cessare,, non autem repudiare

eonjugium: non esse duplicationem connubii , sed profectum honesta istis , ancillam a toro abjicere S uxorem certae ingenuitatis acciperer non erraturum sere qui filiam suam habenti concubinam in matrim nium dederit ἔ nec idem istud esse , ac illam conjugato in matrimonium locare. Gregorius Magnus lib. XI. Epist. indi ELav. ep.64. Augustino Anglorum episcopo interroganti ad quotam generationem fideles possint cum propinquis coniungi, respondet non attendendam esse legem Romanae Reipublicae permittentem , ut sive fratris, sive sororis, seu duorum fratrum germanorum , vel duarum sororum filius S filia miseeantur, sed vel tertia vel quarta generatione connubia fidelium licenter jungi : a secunda omnino abstinendum esse: cum nouerca misceri gravissimi m esse sectus; cum cognata quoque prolithi tum esse conjugium . Nicolaus item I. ad Consulta Bulgarorum, qui Romanorum imperatorum ditioni minime subjiciebantur , cap. p. consanguinitatis gradus praescripsit, inter quos iungere connubia non possent. Ouid vero canones statuerunt ρ Sanulo IV. Eliberitana Synodus celebrata anno 3 Is . sive, ut aliis placet, Ios. canone as. statuit ne Christianae virgines Gentilibus in matrimonium Iocentur r idem proximo canone 16. decrevit de puellis non conjungendis cum viris haereticis, nisi hi adsidem Catholicam venerint: ct canone 6 i. ct 66. docuit incestas esse

nuptias cum sorore uxoris suae aut cum privigna. Ancyrana Synodus an .g I4. can. XI. sancivit nullum esse matrimonium cum desponsatis pueIlis a viro raptiS, quamvis raptor delibaverit florem virginitatis; Sc Neocaesariensis codem anno coacta can. i. confirmavit impedimentum. ordinis, ct can. a. abjiciendam usque ad mortem dixit mulierem , quae duobus fratrihus nupserit. Oecumenica Synodus Chalcedonensis an . 4s I. can. I 6. tradidit non licere monacho, & virgini Deo consecratae nuptialia jura contrahere . Agathensis an . so6. canone 6 I. plures coninsanguinitatis gradus assignavit, qui incestam reddunt conjunctionem, S declaravit nequaquam conjugii nomine deputandum esse , si quis relictam fratris carnali commixtione polluerit: si quis frater germanam uxoris acceperit: si quis.novercam duxerit: si quis consobrinae se socia. verit: si quis avunculi, aut patrui filiae, vel privignae suae misceatur. Conis

ei lium Lateranense IV. an. I 2IS. cap. s . impedimenta consanguinitatis intra quartum gradum coarctavit. Trident inuin denique an. Is 6p. scae 24. can. I. anathema intorsit in eos , qui dicere audeant non poste

Ecclesiam constituere ut plures gradus consanguinitatis & assinitatis, praeter illos, qui cxprimuntur in Levitico, impediant S dirimant matrimonium : quod sequenti canone 4. sancivit universim de reliquis impedimentis, declarans ulterius cap. I. de Resorm. matrim. nulla Scirrita matriinonia clandestiua , quae antea vera S ra: a suere. IV.

548쪽

Libet Trigesimus septimus Cap. U. s 39

Confirmatur propositio ex ipso iure canoni eo , quod ante Tridentinum

Concilium , atque ante exortam Lutherana in haeresim , non tantum plura matrimonii impedimenta constituerat, veru metiam definierat causas natalium & legitimationis pertinere ad forum Ecelesiasticum , cap. nam , de ordine cognit. num. 3. Neminem praetextu consanguinitatis posse propriam uxorem abjicere, ct adhaerere alteri , donec Episcopi causam examinaverint, cap. Multorum , XXXV. q. 6. num. IO. Ecclesiae, non autem magistratibus impedimenta cognationis spiritualis esse enuntianda , cap. Tua nos, de Cognat. spirit. num. 7. Matrimonia in Ecelesiis contrahenda esse , S per presbyteros proponenda , conpetenti termino praefinito, ut intra illud qui voluerit, & valuerit. Iegitimum impedimentum opponat, cap. Cum iubibisio , de elandest.

lesponsat. num. 3. aliaque statuerat bene multa , quae cap. proXimo, Se sequentibus ad lectoris memoriam revocabuntur . U. Neque enim

dici potest Ecclesiam aut postremis taculis , aut violata Principum iurisdictione jus statuendi impedimenta matrimonii sibimet arrogasse; quandoquidem ex praemissis Conciliorum , .ct Pontificum Romanorum statutis manifestum est, jus illud perantiquum 'esse ac perpetuum , Sequod caput est, eorumdem principum approbationibus, factis, legibusque firmatum. Vigilius enim Romanus Pontifex, qui Petri cathedram constendit anno 3 4, Theodeberto Francorum regi separationem indixit a vidua fratris sui, quam duxerat in uxorem . Leo III. ad summum Pontificatum evectus an . 79s. per legatos suos egit ut Philippus Augustus reciperet in coniugem, legitimam uxorem suam, quam injuste repudiaverat; atque idem Leo irritum declaravit, diremitque conjugium Henrici I. Castellae regis cum filia regis Lusitaniae propter

Consanguinitatis impedimentum . Gregorius V. renunciatus Pontifex Maximus an . 996. nullum irritumque pronuntiavit matrimonium Roberti Franciae regis, S Bertae illius consanguineae, separato quoque ab Ecclesiastica communione Archiepistopo Turonensi, qui praefuerat nuptiis illis incestuosis. Honorius III. inauguratus Romanus Ponti sex an. lal 6. ad se ad Vocavit causam natalium Adelae reginae Cypri. ex qua causa pendebat alia de successione comitatus Campaniae, proptereaquod exceptio illexitimissi pendeat a valore matrimonii, te quoad solum judicem Ecclesiasti eum spectat sententiam serrer atque ne in producendis istiusmodi exemplis lectorem vexem diu , assiciamque molestia, Clemens VIII. an. Is 92. amplitudine summi Pontificatus adauctus adegit Henricum hujus nominis IV. ad dimittendam Margare tam Teginam , cum qua contraxerat post repudii sententiam a iudicibus Ecclesiasticis pronuntiatam . Ipsi ergo taculares principes , S praediti

quoque monarchica auctoritate consessi sunt, matrimoniorum causas

ad forum Ecclesiasticum pertinere . VI. Quid Z quod ipsi supremi principes decernentes aliquid attinens ad matrimonii causas, illud juri

Dissili es by Coos le

549쪽

FqO . .' . De Τheologicis Disciplinis

Eesrsiastico subie dium , ct ad hujus normam servandum esse assirma. erunt Z Nam Chilpericus in Capitul. editis an . s9s. art. 2. jussit incestas nuptias juxta Epistoporum sanctiones emendari; atque ut nar-xat lib. v. cap. II. Gregorius Turonensis, adversius Praetextatun Episcopum in conventu sacrorum antistitum expostulavit, quod ille contra statuta canovam Merovectium cum amita sua , idest, eum uxorupatrui sui conjunxistit. Cario mannus pariter in congressu Liptinensi cap. p. praecepit, ut adulteria O inressa matrimonia prohibeantur , θ' emendentur Disco oram iudieis. Eadem servari mandavit Carolus Nagnus , ut apparet ex lib. v. Capitul. num. s. ' lib. V. num. 7. quod S singulari cμnfirmavit exemplo abjiciens post sententiam ab Episcopis Ialam, filiam Desiderii Longobardorum regis Beriam , c quam ita Exorem duxerat Beptradae matris hortatu eo qaod esset ad propagandam prolem is babilis, ut scribit Monachus Sangallensis apud Baronium ad an. I. num. g. nec nisi post di Mortium faetum sanuissimorum

Deerritum iudieio duxit nobilissimam seminam Ilildegardem , quae proinde in Epitaphio , quod tribuitur Alcvino, dicitur, Hilde ard Carolo quae bene via afuit.

Cur praeterea Galliarum Oratores in Tridentino Concilio tanta an Nietate regis regnique nomine postularunt, ut clandestina , ct furtiva coniugia in Eeclesiae senatu prohiberentur . si matrimoniales causae ad Ecclesiasticos judices non pertinebant λ Post Tridentinam denique Synodum Henricus IV. in edicto an . 16o6. S Ludovicus XIII. in altero edicto an . I 679. declararunt in matrimoniis servanda esse quaecunque a Conciliis praescripta sunt, ct dissicultates in his emergentes in foro Eccles astico esse discutiendas. Vide Du. IIa melium tom. 7. edit. Parisiensis pag. 74 . S Iuenm quaest. 6. eap. I. in argumento deducto ex testimonio S praxi principum saeeularium . VII. Nec desunt argu menta a ratione potitar quorum primum est, matrimonium ordinari ad bonum Ecclesiae, quatenus est conjunctio maris S seminae, quis mul nuptiali foedere copulantur, iri fidelium plehem generatione multiplicent, atque ad Dei cultum enutriant, & instruant ζ Iuod enim ad bonum Helesiae crdinatur , inquit in I v. adversus Gentiles cap. 78- Doctor An pelicus , oportet quod fabjaceat rex mini Ecelesiasteo . AIterum cst hujusmodi: Etiam ea, quae sunt juris naturalis , quatenu ad Dei cultum rc seruntur, Re continentur in ordine rerum , quae De eonsecrantur, subjiciuntur legibus Ecclesiasticis , proptereaquod lex

naturae rem agendam, veI non agendam praestribat, modum vero, or

dinemque constituere legis postivae munus sit. Quamquam enim E. G. Deum colero cuique inditum sit a natura , ut cultus tamen Deo exhiheatur steris elis , observatione sestorum , rituumque condecen tia, ad Fcclesiae pertinet dispositionem . At matrimonium, etsi jure naturali institutum, multiplici tamen titulo, stilicet, ob generarionem: Chri-

550쪽

Liber Τrigesimus septimus Cap. V. 3 4 I

Christianae plebis, ob conjugalem pudicitiam, ob caritatis vinculum, ac praesertim ob coniunctionis Christi musterium , ct spirituale signaculum computatur inter res ad cultum Dei, religionemque Cluistianam maxime pertinentes. Matrimonii igitur modum, tempus, ritu

que praescribere spectat ad iura Ecclesiasticae potestatis. Atque hoe a pumentum proponit , mu Itisque confirmationibus collustrat insignis Augustinianus Theologus Fridericus Gavardi Volum. 6. Schola: Aegid. pag. s89. Tertium argumentum sit quod proponit Augustinianus alter, S etiam illustrior Theologus, Bafilius Poncius lib. 6. de Matrim. cap. a. rum. i. quoniam scilicet Ecclesia nullas irritasque reddit leges civilium Magistratuum circa contractus matrimoniale se quod vir doctissimus probat cx conjugiis inter consobrinos , de quibus dixi num. a. nec non ex cap. Cum secuπdum Apostolum , De secundis nuptiis , quo capitulo abrogatur infamia , qua lege Caesarum assciebantur viduat infra annuM auctus iterum . nubentes; de qua lege Seneca Epist. 6s. ad Luci l. ait,

annum feminis ad lugendam eonstituisse majores, atque in et . Fastorum Ovidius:

Puetos igitur numeror servavit is σου τme Agetspatio femina maesta virum . E contra vero leges circa matrimonium ab Ecclesia constitutae , a sarcu Iari principe infringi S abrogari non possim t. Addam nonnulla paullo infra in solutione secundae oppositionis. PROP. IlI. In hac quaestione, quam dirimendo asserimus spectare ad Ecclesiam causas matrimoniales cognoscere , & matrimonii constituere impedimenta , Ecclesia nomine nequeunt intelligi principes iana agistratus saeculares. Consequitur assertum istud ex praecedenti, & breviter confirmatur. Enimvero quae decernuntur auctoritate canonum , Episcoporum judicio , & Romanorum Pontificum constitutionibus , non constituuntur ah Ecclesia quatenus comprehendit principes, rectoresque reipu-hliete , sed quatenus habet formam regiminis , ac potestatem a civili

ct saeculari distinctam . At demonstratum est ea , quae spectant ad ma- trimonium , praescribi S. judicari canonum , Episcoporum , Romanorumque Pontificum auctoritate. Igitur decernuntur, & judicantur a potestate Ecclesiastica , in quantum a potestate politica , ct cecularidistincta est. Praeterea in cap. Tuam , 2. Decret. tit. X. num. I. HGna

rius hujus nominis Tertius inquit causam natalium ad forum Ecclesi sticum pertinere , causam vero successionis a soro saeculari discuti nullatenus posse , donee causa natalium e 676Mo iudicio finem aeceperit. His autem verhis non ne judicium , ct forum Eccles asticum apertissimὸ a judicio δ foro saeculari secernitur Z Insuper Tridentini Canones editi sunt ad versus Noratores, qui asserebant non posse jure Pontificio i

s radibus consanguinitatis S assinitatio aliud statui, quam quae scripta

SEARCH

MENU NAVIGATION