Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 645페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

s 7 o. De Theologicis Disciplinis.

ad illum redire, cum quo prius scedus inierat coniugale , propterea . quod, inquiunt, non cit perpetua impotentia, quae postea tollitur Midque statuitur cap. Requisisti, XXX i ii. q. r. num. 2. & cap. Aeeestisti, Ee, Letudabilem, De frigidis S male L num. i. & s. Amplectitur hanc sententiam Sylvius in quaest. s8. Supplem. art. a. q. 3. sed utut haec opinio vera em possit de iis pedimento frigiditatis , quod posteriori eventu

constat non adfuish, aut saltim non fuisse perpetuum ,. nec arte, vel tempore superandum ἰ prostelli vera non est , si loquamur de impedimento arsitationis , quae etiamsi perpetuum non fuerit absolute , ct respectu utriusque viri, perpetuum tamen erat re pective, . idest, cominparate ad virum,cum quo mulier primum contra Xerat,quoniam is nunquam eam deflorare potuisset: ideoque saniori iudicio propugnant dari impotentiam naturalem respeesivam, ob quam matrimonium dirimitur . Sanchea lib. 7. disput. 93. Basilius Poncius lib. 7. cap. l. &Gibertus in Corp. Iuris Can. de Sacram . tit. II. cap. 4. sedi. I. . Unum circa naturalem impotentiam addendum est, nempe , si haec superveniat contracto jam matrimonio, nequaquam hoc dirimi capp. Hi qui, XXX r l. q. 7. num. 2S. & , Si uxorem, XXXI l. quaest. sis. num. ι8. S rursus cap. 2Vanto, . De divortiis, F. Si vero . Senes quoque tametsi ob effoetam aetatem reddantur ad conjugii actum inhabiles,. dehent cum uxoribus suis commorari ad bamanitatis solatiam , cap. . Nuptiaram honum , xxv M. q. I. num. 4r. Maleficium, quo impediuntur connubia , est fascinatio , cuius vi coniuges ne coire valeant devinciuntur, ut de rege Amasi Herodotus,

de Sylvano Taeitus, de The dorico Aemilius scripsere. Hanc fascinationem fieri posse virtute daemonum nullus ignorat: unde S Ovidius

lib. I. Amor. El. 7. canebat, 2 vis vetat 9 magicam nervor torpere per artem Neque enim daemonum superat facultatem.essicere innumeris artibus cui frige scant membra, nec sentiatur verminetque prurigo, si tamen id Deus permittat. Impotentia hinc orta, perpetua ac dirimens coniugia erit existimanda, si per experientiam. triennatem adhibitis Ecclesiasticae medicinae remediis non potuerit sanari, juxta praecit. cap. Laudabilem . De frigid. S malest Sunt autem haec remedia peccatorum sacramentalis confesso, largiores eleemosynae, orationes, ieiuniata , ct exorcismi facti ab Ecclesiae ministris : de quibus remediis legendum cap. Si per sortiarias, XXX i Ir . q. I. num. q. Etsi enim aliquando fascina fascinis solvunt ut, quoniam daemones ut facilitis in superstitionem perducant, a nocendta sponte desistunt τ nefarium tamen est ac .sacrilegum hac ratione avertere maleficiat immo ineptissimum quoque

istud est ia infirmissimumque remedium , utpote quod non a superiori potestate vim habet, sed ab ipsi ux daemonis ludificatione et qua deceptus Poetarum quidam ajebat v

582쪽

Liber Τ riges mus septimus Cap. VI. III

Ruid prodes, quod me peregrini mater EAmynta

Ter vittis, ter fronde saera, ter ibare vaporo Lustravit, eineresque aversa effudit iπ amnem, Ineeudens vivo erepitaures su hure Daros Sed lege quae de Magicis incantationibus diximus libro X. cap. 2I.

DE IMPEDIMENTO RAPTUS.

Raptus est violenta mulieris abductio ad contrahendum cum ea . matrimonium, aut ad explendam libidinem . Hinc raptor dici non debet, qui cum habuerit mulieris assensum, illam a parentibus invitis abduxerit, prout ait Lucius III. cap. Cum eaufum, De raptoribus . Statuerunt hoc impedimentum etiam leges civiles, sublata omnino spe a raptore potiundi tanquam legitima conjuge , muliere ra-Pta , tametsi accedat partium ratibabitio . Vide Theodosianum Codicem lib. I κ. tit. 24. De raptu virginum & viduarum , ct Codicem Iusti- nian. eodem tit. Galliarum leges raptum esse censent, etiamsi puellae praetextu matrimonii subornentur, S absque expressis parentum , Vel

tutorum consen abducantur, modi non attingant vicesimum quintum annum e S raptores ulterius tam puel Iarum, quam puerorum,

capitis poenam subeunt. Extat de Raptu celebre edictum Ble sense Henrici III. art. 42. successorum regum approbatione firmatum . Quid de raptu statuerit Ius Canonicum constat ex Causa XXXVI. q. 2. Ibidem cap. Eor, qui rapiunt, cap. Si quis virginem, S cap. Nullus neque viduam , raptores anathemate seriuntur: in capitulo, Si quis non dicam , confirmatur quod de poena capitali habent leges quaedam civiles ratque cap. Placuit, decernitur, ut qui rapiunt seminas Uel seducunt,

eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniant, ' accedat quoque parentum suorum consensus. Vertim quia non est hac in re concordissima veterum canonum auctoritas ἰ siquidem cap. Denique er puella, permittitur habere cum Voluntate parentum raptas in conjugium, idemque post poenitentiam peractam permittit capitulum , Si autem nedum eas; idcirco Synodus Tridentina scis. XXI v. cap. s. rebus omnibus accuratissim Τ consideratis decrevit nullum posse matrimonium consistere inter raptorem S raptam , quamdiu ipsa manserit in potestate raptoris: tunc eam posse a raptore in uxorem duci, quando in Leo tuto ct libero eonstituta dum in v ram habere eonsenserit: raptor Um nihilominus eo quoque in caluexcommunicatum esse ipsb iure, ac perpetua infamia Notatum, omisniumque dignitatum incapacem , iisdemque poenis subiici omnes raptori consilium , saxilium, ct faverem praebentes: si clerici hi fuerint, de prcprio gradu dejiciendos esse; S demum mulierem raptam decentera rhitrio judicia a raptore esse dotandam, sue illam duxerit uxorem , Iive non duxeris

583쪽

- , De Τheologicis Disciplinis

: DS IMPEDIMENTIS NON DIRIMENTIBUs.

Sunt λ impedimenta alia , quae matrimonium non dirimunt, sed faciunt ne licite contrahatur, impedientsa vulgb appellata et quae hisce

versibus comprehenduntur,

Aelesia et elitam, necnon teNus feriat m, Atque careebi as, erimen, sponsalia, votam ἔImpediunt fieri, permittant facta teneri. vismum ergo est Delsae inbibitio; vetare enim possunt ne iungantur coniugia , tum Iudex Ecclesiasticus lite circa matrimonium pendente , cap. Tua nor, De sponsalibus, tum Parochus si illi denuncietur aliquod impedimentum, vel hujus oriatur suspkio, cap. Cum inhibitio , eo in

dem tit. Qitierunt nonnulli, num si Ecclesia , ac praesertim Romanus Pontifex prohibeat ne matrimonium contrahatur, ea prohibitione imxitum fiat. Qua in re videntur canones pugnare invicem : nullum

quippe suturum lare , colligitur ex cap. em dissoloeredum , De desponsi impub. ratum vero . atque post poenitentiam peractam permittendum esse, insertur ex cap. Cum tu e solica, De sponsi duorum . Verum ipsa prohibitionis formula attendenda est, an scilicet illi clausula irritans insit, qua posita matrimonium utique foret nullum t atque ita facila ad concordiam pra laudata capitula revocantur. II. Tempus feriatum illud est, quo prohibentur nuptiarum solemnitates, nempe ab adventu

Domivi nostri Pesu Chrisi usque in diem Epiphania, ct a feria quarta

cineram usque ad ι vaω Paschatis inelusive, inquit Tridentinum Concilium se T. xxiv. de Resor m. matrim. cap. Io. Similia in cap. Nos eportet, ac duobus sequentibus, MXI II. q. q. Idem Olim servabatur Per tres hebdomadas ante sessum S. Ioannis Baptistae, aut a prima die Rogationum usque ad octavam Pentecostes ob ieiunium per id temporis servatum a multis, cap. Capellanus , in seriis . Cum enim nuptia in xum celebritas ad voIuptates animum trahat , jejuniorum , Iemniumque sestorum diebus plurimum adversatur. Ethnici quoque id animadeverterunt; unde in a. Fastorum ,

Dum tamen hae sunt, vidua tessate pueza . . Haeretici impedimentum istud damnant novitatis , ac t ausica supe sitionis , inscitiam , suumque EccIesiasticae disciplinae contemptum commonstrantes : iam enim ab anno 364. sive ut aliis placet Is . Laodicena synodus edidit hunc canonem num. sa. Oτι οὐ-δε τεα vita γαμυς δ Nnciue -- i, quod non opρrtet iu stuadragesma nuptias , zes natatilia ceti orare. Coercentes ergo Tridenturi Patres procacitatem illam haereticorum inflicto anathemate, canone XI. se sis. XXIV.

Perantiquae traditioni ad laeserunt . III. Cate ebismi nomine intes igitur ea Ceremonia, qua dum supplentur in puero domi regenerato ritus baptismatis, quis susceptoria funpens munere respondet interrogat ita assius, Dipstire gle

584쪽

Liber Τrigesimus septimus Cap. VI. s 3

nibus , quae fiunt ante fores Ecclesiae, & quae subant olim calethumenis , priusquam unda regenerationis abluerentur . Hac enim ceremonia

contrahitur spiritualis assinitas, quae olim matrimonium impediebat: sed impedimentum istud sublatum videtur a Tridentina Synodo, ut di. Nimus paullo supra pertractantes de cognatione spirituali . IV. Crimes hoc in loco intelligitur grave scelus a flagitioso homine perpetratum ,

propter quod illi antiqui canones vetabant contrahere cum qualibet persona, tametsi conscia non esset ejuslem criminis. Hujusmodi autem scelera erant multa , idest incestus , raptus alienae sponse, mors iIIata uxori, vel sacerdoti, propriae prolis susteptio, matrimonium cum moniali attentatum, diaque omnia, quae publicae poenitentiae subii. clabantur ἔ hujus enim tempore inhibitum crat matrimonium contrari here , ut diximus de Publica poenit. in hoc volumine pag. 2 Ig. Post quam vero poenitentia pubIica abiit in desuetudinem οῦ ea tantummodo crimina attendi lant, quae matrimonium dirimunt, de quibus hoc eodcm capite disseruimus. U. Sponsalia iaciunt, ut matrimonium

cum alia muliere initum culpa non careat, cum non sit absque promissorum violatione: illud tamen non dirimunt, quoniam vinculum coniugii, quod per verba de praesenti contrahitur, arctius est futurarum nuptiarum sponsione. Vide quae diximus de impcdimento Pgaminis . Squae de sponsalibus asserentur capite nono. Votum tandem, quod matrimonium impedit, sed non dirimit, ese votum simplex castitatis, emissum extra Societatem Iesu, ex hoc ipso capite apertum est.

CAPUT VII.

In quo agitur de Crandesinis conjugiis

Connumeravimus inter impedimenta matrimonii clandestinuma conjugium; de quo hae brevi dissertatione pertractandum es hsingillatim . Clandestinum itaque dicitur , quod clam S in secreto peragitur : unde elandesina eolloquia inquit Cicero de Senect. eundestina eonsidia vi i. Belli GaI. Caesir; esasdesinam suspieionem Plautus Amphit. s. Hoc in loco matrimonium eundestiuum dicimus quod abnque solemni sorma praescripta a Concilio Lateranensi Iν. cap. s I. Rconfirmata a Fridentino sese. xxiv. de Resormat. matrim. cap. I. idest

absque praemissis in Ecclesia proclamationibus , S aliter quam praesen te Parocho . vel alio Sacerdote de ipsius Parochi seu Ordinarii licentia, ct duobus vel tribus testibus contrahitur. Sed quoniam Tridentinum ibidem docet posse proclamationes omitti, .si id ordinarius judicaverit expedire; contractus autem matrimoniales sine Parocho &sine testibus factos, irritas ac nullos sacrolancta Synodus aperte de Disiligod DCCorale

585쪽

s 4 De Theologicis Discipli his

clarat : hinc de nunciationes praemittendae sunt quidem , ut dicam postea , sed illarum praetermissio non est, quemadmodum Parochi aelestium absuntia , ipsus matrimonii dirimens impedimentum . Quia insuper haec clandestina coniugia facta libero contrahentium consensu fuisse rata & vera matrimonia, quamdiu Relesia ea irrita nonfeeit, initio ejusdem capitis testatur ipsa Synodus Tridentina ς & aliunde non potest Ecelesia mutare quae spectant ad sacramentorum substas. tium , id est, ad materiam ct formam , prout colligitur ex ipso met

Concilio sese. XXI. cap. z. merito quaeritur, an revera post illam Gen

aealis Synodi definitionem eadem clandestina coniugia snt rata , quum in illis appareat materia, quae antea sussciens crat, videlicet, libereontrahentium consensus.

Dixi nonnulla de hac quaestione libro xxx. cap. io. atque hoc ipso in quo versamur , cap. s. Nunc eadem illustraturus primum fateor ante Tridentinam Synodum clandestina connuhia rata fuisse ; nam Lateranensis Iv. eadem quidem improbavit, sed tamen irrita esse notia definivit, neque ante Tridentinum Concilium Ecelesia unquam eadem matrimonia voluit dirimere, ut cum permultis Theologis in i v. dist. 28. l. . inquit Estius. Est tamen quorumdam opinio, ac praesertim Gentiani Herveti in Oratione ad Tridentinum Conc. Ferdinandi Menodorae lib. 3. de Confirm. Cone. Illib. cap. 32. S nostri Pontii lib. v. de Nattim. cap. 3. quod priscis Ecclesiae iaculis hujusmodi clandestina conjugia irrita & nulla suerint, scd postmodum antiquas leges in de

suetudinem abiisse, adeo, ut plurium taculorum intervallo rata &Iegitima suerint, donec rursus Τridentini Patres illa prorsus illegitima ct irrita esse statuerunt. Ceterum & qui hoc sentiunt, satentur,ot constat , diu matrimonium clandestinum fuisse ratum. Id ergo mitro lubenterque fatendum est; ac praeterea concedendum, adhu clandestina matrimonia contracta sine serma a Tridentinis Patribus praescripta , esse valida ubicunque ipsum Tridentinum promulgatum non fuit, quoniam Tridentinum ipsum Concilium declaravit suam de elandestinis conubiis definitionem in unaquaque parochia suum robur habere post triginta dies a die primae publieationis in eadem paroebia facta .,Quidam aiunt humanas leges numquam obligare nisi accepte tur : sed horum opinionem exagitavimus capite I 3. libri vigesimi. PROP. I. Quamquam iclandestinae nuptiae ante Tridentinum ratae fuerint, semper tamen illas Ecesesia Christi detestata est. Fuisse clandestina conjugia olim rata, nec iuri naturali repugnantia , constat primum ex cap. 3. prop. 2. in qua demonstravimus iuxta legem naturae susscere ad matrimonium contrahendum liberum eorum Consensum, de quorum conjunctionibus agitur. Secundo ex Iure canonico, ac praesertim ex capp. Matrimoniam quidem. Sof

586쪽

Liber Τrigesimus septimus Cap. VII. s7s

nobis , De elan testina desponsata scilicet in rν. Decret. tit. 3. Insuper ex Tridentina Synodo , cujus praecit. cap. I. haec sunt verba : Tametsi bitandum non est eundesina matrimonis libero eontrabentium cou. sensu falia , rata ct vera esse matrimonia, quamdiu Delesia ea irritanos fecit, cte. Postreino ex ratione , eo quod nihil magis naturae consentaneum sit, quam ut unus sponte ac libere coniugem sese tradat alteri, & individuam vitae consuetudinem cum ipso ineat ἰ omnia vero

quae ulterius ad pactionem hane & necessitudinem stabiliendam addita fuere, humani sint instituti LCeterum Ecclesiam semper detestatam fuisse hujus generis matri umonia prohatur I. ex cap. MIiter , xxx. q. s. deprompto ex EpistolλIsidoriana Evaristi, ubi legiturr e Liter legitimam non fit eos Zium sns ob bis , qui super ipsam foeminam dominationem habere videntur di a quibus custoditur , uxor petatur , a parentibus 9 propioquior bur sponsetur, ct Iegibus ritetur , or Do tempore facerdotaliter omos est eam precibus 9 oblationibus a Saeerrite benedicatur . Et infra , Ita peracta legitima scitote esse connubia et asiter vero pra sumpta, non cofvia , sed adulteris, vel contubernis, vel stupro . aut fornicationes potius,. qua is legitima eo uela esse non dubitate ; nisi τοluntas propria Infragaverit, ct vota saccurrerint legitima. Hoz canone Basilius noster , aliique prae laudati existimarunt, ut praemonui, clandestinum matrimonium primis Ecclesiae seeulis fuisse nullum. At revera non ita res est: illinc enim non aliud inseras, nisi clam contrahentes violasse decreta ab Ecclesia , & Imperatoriis quo que legibus lata pro matrimonii solemnitate atque honestate et & desse ponsationes illas clandestinas in se inspectas non habere unde distinguantur ab illegitimis contuberniis , ac in reipublicae conspectu eamdem turpitudinis speciem praeseserre . ac adulteria & incesta connubia, tametsi propria voluntate ratae esse queant S firmissimae. Eodem se ii su inquit in lib. de Pudicit. Tertullianus cap. 4. Penes uos occulta q o quo eonjunctiones, Hest, non prius apud Ecelsum profusa juxta AEnrebiam ct fornieationem iudieari periclitautar. Accedunt canones, connubia huiusmodi cIandestina inhibentus, ut cap. Nullus fidelis , quod a Gratiano xxx. q. s. num z. tribuitur IIormisdae: S cap. No- frater , ibidem, exscriptum ex Epistola Nicolai t. ad Consulta Bulgarorum . Iure quoque Cauareo clandestinae desponsationes improhan tur l. uxorem C. de repudiis ζ nuptiisque Ethnicorum aderat sacerdos Cereris , ut litteris consignarunt qui de Ritu nuptiarum ediderunt erudita commentaria, Ioanncs Baptista Casallus , ct Iosepli Laurentius Lucensis. Praeterea lanoc. II l. S Concilium iv. Lateranen se ille gitimam declaravit Bholem ex clandestinis , vos interdictis conjugiis susceptam , cap. Cum inhibitio . 3. Si quis vero se De Cland. desp. n. S. ac demum Tridentina Synodus cit. cap. i. animadvertiι gravia puc

cata

587쪽

s s De Theologicis DisciplinIs

eata ex eisdem clandestinis coniugiis ortum habere: praesertim vera eorum , qui is statu damnatiosis permanent, dum priore uxore , eam qua elam eontraxeram resitra , eam alia palam eontrabant, ct eam ea tu perpeιuo adulterio vivunt. P Rop. II. Potuit Tridentinum Concilium nulla & irrita declarare Handestina conjugia , ac talia declarando optime se gessit; ideoque Most huius Concilii sacrosancta decreta non selum hujusmodi confugia noxia & illicita sunt, verum etiam irrita prorsus ac nulla. Demonstro propositionis priorem partem et ex ista enim reliquae suapte natura consequuntur. Ac principio, ut dictum est praecedenti cap. s. quamvis Christus Dominus pro hujus sacramenti materia conis clituerit contractum civilem , qui naturali iure exigit liberum contrahentium consensum ς non excedit tamen auctoritatis Ecclesiasticae liis mites , talem sormam conditionemque praescribere, qua non appositaeenseantur personae inhabiles ad contrahendum ς nec proptereaquod iane sormam conditionemque constituat Ecclesia, dicenda est materiam a Domino determinatam immutavisse, quoniam eadem materia est contractus civilis , de cuius ratione est, ut praeter consensum li-Berum , quem erigit jure naturae, subjiciatur dispositioni legum humanarum , a quibus praescribuntur aliae conditiones , sine quibus ad contractum corroborandum nudus consensus non lassicit. Atqui hoc tantummodo praestitit Tridentina Synodus prohibendo elandesti m conjugium: siquidem praeter liberum contrahentium consensum, quem exigit ius naturae , praescripsit praesentiam Parochi ae testium , atque sine hac sorma aut conditione declaravit perQnas ad contrahendum inhabiles. Igitur Tridentinum Concilium irrita ac uulla declarando matrimonia clandestina nequaquam potestatis suae excente imites . Probatur major manifestis comparationibus. Etenim rell-xiosa prosessio si fiat in aliquo ordine ab Ecclesia approbato ante decimum sextum aetatis annum, nulla declaratur a Patribus Tridenti. mis sese. xxv. de Reg. cap. t s. eXtantque vetustiora decreta pariter pro sessionem huiusmodi irritam declarantia, si emittatur ante certam retatem, ut constat e X capp. em nostram, E , Signifiearum est, in I. Decreta l. tit. 3 1. de Regularibus , nec non ex cap. Is, qui mmasse rium , eod. titi in Sexto . Quamvis itidem matrimonia inter conlan. uincos & consobrinos legi naturae non adversentur et nulla sunt tamen

Ecclesiastico jure , prout dictum est praecedenti eapite : & licet con. fessio facta Sacerdoti iurisdictionem habenti sit sacramenti Poenitentiae donea materia ς nihilo tamen minus quia jurisdictionem conferre attinet ad Ecclesam, haec jure suo statuit ut quaedam peccata a presby

teris solvantur, quaedam vero summis sacerdotibus reserventur z Ita

588쪽

Liber Trigesimus septimus Cap. VII. 3 7

Ecclesiasticae potestatis . Addamus exemplum magis accommodum ex ipsa natura contractuum. Quicquid ius naturae praescribit de libero Contrahentium assensu in contractibus matrimoniali hiis, idem profecto statuit de contractibus reliquis, U. G. venditionis, S alienationis . Iure autem humano nulli sunt contractus ejusmodi vel a prodigo , vela pupillo tacti , nisi sub certa sorma civili jure praescripta, l. l. TDe curat. suriosi , S l. Pupinus, T de regulis juris . Ut ergo bire

civili personae quaedam declarantur inhabiles ad contrahundum , non immutato iure naturae circa substantiam contractus et ita jure Ecclesia stico qui clam ducunt taminam in coniugem , redduntur ad conjugium inepti, contractus matrimonialis sui, stantia minime variata . Praeterea demonstratur propositio ex quo contractus ciuilis ad bonum commundi dirigi debeat et ea enim, quae ad commune honum diriguntur , subjici debent legibus humanis, quibus jure naturali non immutato, apponantur certar conditiones , sine quibus idem commune bonum summopere laederetur: quemadmodum nuper dixi de propriorum bonorum alienatione , quae etiamsi fiat secundum modos legitimos legis naturae,

sine quibusdam tamen conditionibus irrita humanis legibus redditur , proptereaquod iisdem conditionibus non appositis consequi potest jactura rei domesticae , filiorum egestas , familiarumque depressio . Ex contractu autem matrimoniali elandesine inito non tantum civilis status detrimentum , verum etiam plurium honorum oriri potest amissio; siquidem inde non semel Iahe factatur laediturque unitas congnationum, fides conjugalis , beneficium prolis, & gratia sacramenti . prout in disputationibus habitis in Tridentino Concilio Patres ac Theologi dein monstrarunt. Vide Hist. Palla v. lib. xx II. cap. 4. Neque id obscurum est, atque ad demonstrandum difficile. Enimvero si coniugum alter possit arbitratu suo denegare nodum maritalem, ut revera potest , si

absque ullo teste contraxerit; iam uxorem dimittere , atque adulteram uxoris loco in torum adducere , & Iiberos legitimos tanquam nothos despicere , nothosque legitimis anteferre in ejus erit arbitrio equod idem est , ac detrimenta nunerrime commemorata asserre christianae reipublicae . Atque hinc infertur propositionis pars altera , in qua dixi clandestina conjugia esse noxia quoque S illicita . Et revera

Tridentina Synodus se sis. xx i v. de Re format. c. r. declarat se ad clandestinum contractum nullum irritumque decernendum moveri ob gravus peccata , qua ex elandesinis eonjugiis ortum babent; praesertiw vero eorum , qui inflatu damo aliouis permovent, dum priore uxore , cum

qua clam contraxerant relicta , eam alia palam eontrabunt, ct cum in

ea in perpetuo adulterio vivunt: quod & alii canones , Patresque tradunt, ut priori propositione dictum est . Postremo haec coniugia esse irrita constat: inquit enim eo loci Synodus sacrosancta r aeui aliter ,

589쪽

3 8 De Theologicis Disciplinis

inarii lisenna, ct obus vel tribas testibus, matrimoπἰum eos rabere attentabunt; eos sancta . diuo s adsie eo utrahendum omnino inbabiles reddi/: ct huju=γοῶ eontractus nutus ct irritos esse decernit, prout eos praesenti decreto irritos faeis, ct annullat. In hac autem definiistione Ecclesiam non excessisse auctoritatis suae fines commonstrant superiora argumenta, necnon quae supra de impedimentis antiquitus constitutis disseruimus: ex quihus manisellum est, ipsam Ecclesiam non semel duos homines ineptos declarasse ad quovis modo contrahendum , puta consanguineos , assines, uxoricidas . Quis vero, nisi ratione omnino careat, assirmabit non habere facultatem statuendi certum contrahendi modum eamdem Ecclesiam , si potest nonnullis abosolute praescri here ne aliquo modo contrahant.

At objicies r Principio decretum adversus clandestina coniugia in Tridentina Synodo latum est, praecipuis ac praestantissimis Patribus repugnantibus , inter quos Cardinales Ludovicus Simone ita Concilii Legatus, Cardinalis Io. Moronus Legatus alter, Cardinalis Madruatius , Antonius Patriarcha Ieroselymitanus , aliique plurimi, ut lib. XX M. cap. 9. fatetur Palla vicinus. Immo in decreto illo pugnantia S absurda leguntur : ibi enim asseritur clandestina matrimonia rata Severa fuisse , quandiu Golesta ea irrita uou fecit; tum suhjicitur, sibilis

ominus sancta Dei Gelesia ex justi mis eausis illa semper detestata est.

atque prohibuit. Ouid vero absurdius , quam Ecclesiam Dei semper dein testatam fuisse vera sacramenta P Haec objicit in Historia Concilii Paulus Sarpi. Deinde vero, si matrimonia clandestina olim consistebant, ct quidem jure naturae, necessum est ut etiamnum rata sint quandoqui. dem jus naturae nulla Ecclesiastica definitione perverti potest . Ad haec.

ut saepe diximus, Ecclesia non potest mutare materiam sacramentorumοῦ ideoque nec sacere quin contractus clandestinus, si fuit aliquando maisperia sussiciens matrimonii, etiamnum non sit talis. Praeterea , si Parochi , ac testium praesentia semper necessaria non fuit ad matrimonii.ontractum ἰ eadem praesentia non spectat ad invariabilem contractus

substantiam, sed accidentaria est , atque adventitia . At Ecclesia fa- aere nequit, ut ad essentiam sacramenti pertineat quod illi est duntaxat areidentale: alioqui possit irritum reddere baptisnum, & quodlibet aliud sacramentum absque rituum solemnitate collatum . Tandem ex Tridentini definitione deterius incommodum deri Wavit; ubi enim claudestiue contrahentes innoxie , Sc tanquam veri coniuges Con ente haut ς postea hujusinodi conjugia attentantes perpetuo fornicationis arimine maculantur: atque hujus generis sunt fere omnia haeretico Tum Conjugia, absque decretis a Tridentino conditionibus inita . Resp. ad i. Tridentinos omnes Patres , re diligentius discussa, ct summi Pontificis, cui laudati Cardinales opinionem suam subjecerant

agaita approbatione, in eamdem sententiam descendisse ; ut citato

cap. 9

590쪽

eap. 9. num. s. demonstrat Palla vicinus . Nec in Tridentini decreto absurdi aliquid in .enitur ἔ non enim sancta Dei Ecclesia detestabatur antea clandestina conjugia, his in se spectatis, S ob sacramenti rationem cum tamen an sacramenta fuerint, res si ambigua, ct op postum doceant qui huius sacramenti ministrum esse sacerdotem proopugnant) sed attenta contrahentium nequitia, quo sensu execramur sacramenta quaelibet sacrilege , aut pravo animo administrata , aut suscepta. Atque hinc apparet oppositionem primam nugis ineptusque conitare . At ceteris abunde satisfactum est supra . Diximus enim non perverti, sed confirmari potius jus naturae, quando praeter id , quod ipsunt ius naturae praescripsit, humanis legibus apponuntur conditiones ad commune honum directae; prout constat in contraEtibus venditio innis , ct alienationis propriorum honorum, atque in exemplis aliis , de quibus supra . Neque enim lex naturae praecipiens ut contractus liberrime sant, vetat ne adjiciantur propter publicum commodum Conditiones aliquae, nec licentia eorum qui libertate abutuntur valeae contincri S compesci, id , quod esset velle exitium atque perniciem , non utilitatem ct commodum Reipublicae . His Mero secunda objeetio evanescit. Nam ad tertiam semel iterumque dictum est , nunc quoque contractum civilem esse hujus sacramenti materiam , neque hanc censendam esse immutatam, proptereaquod Ecclesia certis saluberrimis conditioni hus secerit ne aliqui sint ad contrahendum idonei. Di luitur eadem ratione objectio consequens : quamquam enim praesentia Parochi vcI aliorum non fuerit semper necessaria ad substantiam contractus ἰ semper tamen necessum fuit, ut contractum inirent persona Iegitimae: Ecclesia autem praesentiam illam requirit, ut persenae sine habiles ad contrahendum , non autem ut contractus sit actus humanus S liber, eo pacto, quo ad emittendam professionem exigit certum annorum numerum, ut qui prosessionem emittunt, juxta canonum sta intuta habiles sint atque idonei. Ad oppositionem ultimam dicimus ,Tridentinam Synodum damnando clandestina coniugia consuluisse ν inculos letque maritali, bono legitimae prolis , S facramenti gratiae ct sanctitati: neque hinc fornicationi patere aditum , cum ubicunque hae synodus promulgata est, sciant omnes nuptias clam initas aeque, ac adulteria & maechiam , reprobari. E contra haud lewe aduersus sornicationem remedium est, cavere ne tanquam uxores impune scorta

pellicesque detineantur. Ad haereticos quod attinet, etsi nil commodi ex propria inobedientia & perfidia percipere mereantur . eis tamet

Apostolicae Sed is cura, Sc solicitudine provisum fuit, prout proximo capite 1lim dicturus .

SEARCH

MENU NAVIGATION