Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 645페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

σs De Theologicis Disciplinis

re in cap. D rem paenitet, paullo supra producto , decernitur consessionem faciendam esse eorporali praesentia, quoniam Dominus praecepit mundandis, ut sacerdotibus ora propria detegerent . Respondet Turnelius , Gratianum in illo canone producendo fuisse deceptum , cu In non legantur haec verba apud Augustinum , sed excernia sint ex libro De vera, ctfalsa religio ue , qui non est genuinus sancti Doctoris scelus. At non canonis auctoritas , sed ratio ea noni inserta nos movet ς S praeterea liber De vera ct falsa Paesit. cquem puto voluisse Tournelium no minare, quoniam in hoc libro num. et s. continetur caput, QVem ρα nitet, & alias liber De vera relix o Ue Augustino non de hei abjudicari summo loco, & tanquam Aut uilino dignus habitus fuit a S. Thoma Aquinate, a Nastistro sententiarum , a Petro Blesensi , a Vincentio Bellovacensi , alinque viris doctissimis, ut dictum est alibi. Addo rationem alteram ex erubescentia petitam . quae ibidem inseritur, S de qua postmodum . Ducor deinde auctoritate Synodi Tridentinae, cujus 1 cs . X v. cap. a. haec sunt verba : Christus Dominus eos, qui δε post baptismum erimine aliquo eontamivaverint, ante hoe Tribunal tanquam

reos sisti voltiit. Sisti enim judicio , non est litteris deserri , sed ante

tribunal praesentari, consentientibus ICC. apud Brissonium de Verborum significat. pag. s9 . Grammaticis in Thesauro L. L. tom. I V. pag.

IOO. necnon sacris litteris , Lucae Ir. 22. Iure orgo huic argumento magnam vini adesse censuit Isambertus disput. i 8. art. 6. neque illud solvit memoratus Tournely , dicendo non esse attendendam phrasim civilis sori; cum phrasim ipsam omnes prorsus usurpent ad significandam

Corporalem praesentiam. I crtio nitor auctoritate eximiorum Theologorum, qui assirmaverunt, urgente necessitate utilius esse ore confiteri laico praesenti , quam sacerdoti absenti per litteras ς quae utique fuit sententia sancti Thomae in iv. dist. i . q. I. art. q. non quod conses

sio facta laicis saeramentalis sit: sed quoniam ob peccati erubescentiam

adauget contritionem , commonstratque vehemens sacramcnti desiderium , sussciens in casu necessitatis ad salutem . At falsum esset, utili rem esse consessionem factam praesenti laico, quam sacerdoti absenti, si Posset is peccatis atramento conscriptis absolutionem largiri. Praeterea Contemnendam non puto interpretationem insertam operi prae laudato de vera Sc falsa poenit., cujus auctor praecitato in loco illa Domini verba , Ite, ostendite vos sacerdotibus, Lucae xv I .l4. hac e X plicatione e Xornavit: ora monstrate, dr omues, non anus pro omnibus. Nou alium.

sat alis nuntium, qui pro Cobis osserat munus a Mase saturum : sed qui

per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubessentia enim ipsa partem ba- bet remissionis , ero. Enimvero interpretationem illam approbat Synodus Nemausensis , celebrata anno ia84. quae prope finem tomi XI. COllect. Lab. inter cetera Consessionis praecepta, Item, inquit, non debet

cooreri per nanetum, nee per seripturam, sed viva voce, oro proprio,

72쪽

Libri ΤtIgesimi quarti Pars altera Cap. II. σ7

ct praesentialiter, ut qui per se pereavit, per seipsum eo intertur er erum

hi sciat. Me denique permovet aperta ratio , quod sacramentalis confessio debeat esse actualis contritionis argumentum, iudiciumque propositi in animo perseverantis : quod, ut dixi, nequit convenire naris rationi criminum per epistolam ς nisi sorte poenitens sit praesens , ae nutu significet peccata scripto exhibita esse sua , ac de illis petere absolutionem e cujus tamen generis consessio, tametsi plurimi licitam esse pronuntient , si poenitens loqui valeat, permittenda non est a Consessario, qui aut nulla , aut levi, puta solius verecundiae urgente causa , no habet auctoritalcm dispensandi in consessionis ritu, recepto probat que universalis Ecclesiae consuetudine . At plura adversus assertionem illam objiciuntur . Primum Iocum tenent consessionis factae per litteras exempla plurima , quorum praeciispua praemisia sunt in praecedenti sexta thesi. Deinde opponitur exemia plum matrimonii, quod valide per procuratores contrahitur inter abissentes : unde apparet non esse de natura sacramentorum novae legis, ut solis praesentibus conserantur. Rursus poenitentiae sacramentum existi: delictorum consessionem, propterea quod administratur per modum judicii , ct absolutio sacramentalis est actus quidam judicialis: at judicium

potest etiam exerceri inter absentes , prout fieri solet in causis forensi-hus saecularis reipublicae et ut igitur sacramentum istud perficiatur, non opus est praesentia illius, de quo peccatorum causa actitatur. Insuper idem constat in absolutione excommunicationis, aliarumque censurarum, ad quam non requiritur praesentia eorum, qui absolvuntur. Idem pariter evincitur ex capite aeualis, XXX. q. s. ubi pfaecipitur confessi nem adulterae per scripturam esse recipiendam . Postremo leνia nimium sunt argumenta in contrarium producta , ac praeserti in praecipua duo, quorum primum petitur ex definitione Clementis VIII. alterum depromitur ex quo incertum sit, an consessus in recta animi deli heratione consistat. Nam quod ad primum attinet, dici potest Pontificem materiae proxima sacramenti poenitentiae , scilicet, consessioni apposuisse certam conditionem , ut fiat ore , & sacerdoti praesenti, qua conditione neglecta, confessio ipsa sit irrita; eo serme pacto , quo Tridentina Synodus assensui contrahentium addendam censuit praesentiam parochi: ideoque consessionem per litteras nullam esse Ecclesiastica definitione, non autem spectata ius Sacramenti substantia: atque ita rem se habere contendit adversus Nicolaum Isam herium citato cap. XκU. num. I 8. Ioannes Morinus . Non desuerunt praeterea, qui definitionem Pontificis de absolutione , non autem de consessione, accipiendam esse crediderint ; cum revera fas sit consessario illum absolvere , qui in ejus praesentia non potest confiteri peccata , dummodo superveniens sacerdos sciat vel ex acceptis litteris . vel ex testimonio adstantium, praesentem. a quo nullum signum exhibetur, demonstrasse paulo antea desi- . I a de-

73쪽

c8 De Theologicis Disciplinis

derium confitendit ideoque videtur Clemens illam propositionem damnasse complexe, non autem divisim; declarasse nimirum, quod nequeat absolutio absentibus dari; non vero quod Iaeramentalis non sit consessio facta absenti, si postea a sacerdote praesente poenitens absolvatur. Hinc Francisicus Suarca in I. parte de poenit. disput. xx t. num .9. sectio nis quartae pertractans quaestionem illam , An sit necessarium us jacem dos in prasentia paenitentis eonfessionem audiat, ac tenens id quidem neo morium csse , at non essentiale Sacramento , allata Clementis VIII. deinfinitione, inquit: Existimo novosse mentem Sancti mi de hae opivio

ne tradIare , sed tantum de tua , quae dieit sacramentum ρaenitentia pos se perflai ae eonsummari inter absentes r atque ita illam particulam Et non esse divi e , sed eomplexivesumendam , cte. Quantum vero alti net ad rationem petitam ex quo in consessione per liti cras non habeatur certitudo praesentis dispositionis , quae requiritur in poenitente, facillime haec refutatur ἔ tum quia si potest ab Divi paenitens repentino linguae impedimento detentus, ob aliorum testimonium , ja in praesens consessio essentialis non est sacra in ento perficiendo : tum quia non possumus habere de poenitentis proposito certitudinem aliam , quam moralem; ct haec habetur quoque in consessione per epistolam facta e tum demum quia praesentia subjecti necessaria solum est in iis sacramentis, quorum male ria est physicum clementum , ut aqua , chrisma , panis ; at non in sacramentis , quae materiam habent positam in re morali et cujusmodi sunt Matrimonium, S Poenitentia. Atque haec sunt argumenta in veterum, S recentiorum libris disperis . Quibus eodem ordine respondentes, dicimus primo nil evinci ex

productis cxemplis. Ipse enim Morinus lib. X. cap. 22. num. 6. docet Iitteris Pontificum ad absentes eatenus concedi absolutionem , quatenus per indulgentiam expungitur paenitentia cauomisa , eaque praeter

missa potest poenitens illarum litterarum vi absolvi a sacerdote, cui tamen praesenti debet confiteri. Addo absolutiones huiusmodi esse a censuris, Se ad instar illius, quae in selemnitatibus ordinis nobis a superiore impenditur cum facultate, qua solvi possimus a ministro legitimo, posita quidem consessione sacramentali, non autem neglem. Id evidenter demonstro ex ipse Epistola Hinem ari ad Hildeboldum , in qua prope finem illi consessionem iniungens, Speeialiter , inquit, ae simgillatim Deo, o Deerdoti sat e eonfiteri, significans minime ad ejus 1alutem satis fore consessionem illam expressam scripto . Alexander item Urtius in Apostolicis litteris, quibus absolutionem largitus est

sancto Thomae ait: Si aliquid te reeolis eommisise , de quo propria re debeat conscentio remordere ς quidquid sit, Deerdoti, qui discretus ct

providus habeatur , tibi eonsu λω ρer Paenitentiam eonfiteri . Vide Baronium ad annum II 64. num. 6. & Christianum Lupum tom. I. Epist.

S. Thomae pag. 4 I. Ea enim Epistolaris absolutio erat a censura, quam

piis

74쪽

Libri Τrigesimi quarti Pars altera Cap. II. σs

piissimus Thomas se incurrisse timebat, quod aliquando a summis viris deceptus adhaesisset Henrico II. Anglorum regi; quamobrem vehementer ingemiscens a sacris sibimet interdixerat, donec a Romano Pontifice absolutionem impetrasset. Vide Surium ad diem 29. Decemhris,

S Stapletonum in libro , quem inscripsit, Tres Thomae . Quod sequitur de matrimonio , facilius expeditur ἔ nam in sententia eorum , qui tenent hujus sacramenti ministrum esse Parochum, non conficitur quando per procuratores initur contractus, sed quando sponsi sacerdote adstante consensum innovant ἰ ut docent Gulielmus Parisiensis, Canus, Est ius, Sylvius, Vanroy, aliique Complures . in sententia pariter eorum , qui censent ministros hujus sacramenti esse contrahentes, tunc sacramentum conficitur , quando sponsi assensu in per alios praestitum confirmantes sibimet tradunt mutuam in corpus suum potestate . .

Proximum sic diluitur : Absolutio sacramentalis non est actio tantum reconcilians hominem in foro externo, sed effectrix, interius mundans , exigensque affectionem poenitentium manifestatam sacerdoti , qui ante se consistentes solvat a nexibus culparum: quare judicium istud longe est diversum ab illo, quod exercetur in foro saeculi, cum quo si haberet judicium hoc omnimodam similitudinem, posset solvi unum

peccatum sine alio , posset concedi absolutio non confitenti, posset etiam remitti culpa sine ullo proposito emendationis . Constat ex his responsio ad insequentem Objectionem; nam excommunicatio , licet seratur ob peccatum & contumaciam, est tamen Ecclesiastica censura separans a communione, Sc a Participatione sacramentorum , nec peccatum, sed poena peccati ἰ ideoque ad absolutionem ab hac, aliisque censuris non requiritur quidquid necessarium est ad ahsolutionem a culiapa; ct impendi potest non tantum absentibus, verum etiam defunctis: quod nullus dixerit de sacramentali absolutione a peccatis . Infirmissima est oppositio proxima, quum M ρer Icripturum in cap. Qualis, non significet confessionem scripto factam , sed condonationem criminis a Christo adulterae dimissi, ut Scriptura testatur, idest, Ioannes Cap. vlo. Versu undecimo : ac praeterea in Concilio Rhemensi, S in lib. ut i i. Capitular. num. 279. unde depromptum est caput, suisis , ea vcrba per seripturam desiderantur. Ad ea, quae attingunt constitutationem Clementis, principio dicendum est , hunc Pontificem non apponere conditionem in poster uin observandam. sed declarare confessionem per litteram , ct absolutionem absentis ex Ie nullas ς tum quia declarat propositionem illam antea prolatam , esse falsis, temerariam .er flandausam ; ideoque talis erat, priusquam Clementina ipsa Coninstitutio emanaret: tum quia Franciscus Suarea in I. parte disput. al. sech. 4. docuit, juxta eommunem senseotiam per se loquendo neeessurium esse, ut Deerdor in praesentia paenitentis confessionem audiat , immo

ct immediate ab ipso si fieri potes; sed quia docuit, boe non esse essentiale

sacra

75쪽

7o De Τheologicis Disciplinis i

fueramento, S definitionem Clementis accipiendam esse non diei a. sed remplexive, quatenus non possit absolutio dari absentibus , possit tamen dari iis , qui confessi sunt in sacerdotis absentia : S licet Suaret tam perspicue, & accurate sese explicaverit, nihilominus sectio illa quarta abrasa est decreto Pauli V. lato anno 16as. die r . Iulii, tanquam ad Versa Clementis VIII. definitioni ἔ ideoque mens Romanorum Poniatiscum est, non tantum quod necessum sit confiteri sacerdoti praesenti, sed etiam quod hoc sit e sentiale sacramento . vide editionem Suare sit

Lugdunensem an . l6o . tom. 6. in 7. P. Pag. 329. Secundo loco amr- mandum est definitionem , de qua disserimus, accipiendam esse eomplexὸ , primo quia id apparet ex syntaxi verborum; deinde quia id

confirmatur expunctione interpretationis Suaresianae; rursus quia ob eamdem causam expurgati fuerunt Aphorismi Emmanuelis Sa; ad haec quia Clemens VIII. declaravit Eminentissimo Bellar mino damnatam a se utramque propositionis partem; quae Omnia apertissime de-naonstrat Sylvius praecitataqtiaest. 9. art. q. Tandem ad ea, quae militant adversus argumentationem Soti, affrmamus casum infirmi in existremis constituti excipi in generali Clementina definitione, idque idem Pontifex declaravit, ut testatur apud eumdem Sylvium PetrusLombardus Archiepiscopus Armacanus: ac praeterea eo in casu praesentem esse poenitentem absolvendum , necnon praesentem esse manis sationem peccatorum, eo modo, quo fieri potest, testi inonio scilicet adstantium , a quibus enuntiatur consessario praesenti hominis in extremo laborantis poenitentia & recta animi dispositio. De hac utique non habet sicerdos nisi certitudinem moralem, sed negamus hanc ha

heri per consessionem epistolis factam , saltim quoad rectar dispositionis

perseverantiam , sicuti negamus necessariam non esse materiae , & suboiecti praesentiam in omnibus sacramentis , quae essicienter gratiam proinducunt per physicam applicationem , sensu explicato volumine v I. pag. aqq. THEs Is IX. Nonnanquam moniales per e uti tam eonfitebantur presbytero , S. enim Basilius in Regulis Brevioribus num. cx. tom. a. pag. s67. in

quit: mnestius eastiusque per antistitam seniori eonfessio fiet , qui

multa experientia edoctus post dr paenisentiae, correctionis modumsu gerere . Plura etiam exempla consessionis per Abbatissam factae recensent Mabillon Praef. i. in lac. r. n. 9o. S Marten ius de Antiquis Rit. tom. 2- pag. 39. Nonnullae quoque Regulae praecipiunt, ut sanctimoniales seminis , quibus subjiciuntur, frequentissime confiteantur , uti Regula S. Donati cap. 23. Idem seniori, ac praeposito suo faciendum praescribunt fratribus S.Isidorus in Regula cap. I s. S.Fructuosius cap. 3.

Cassianus cap. 29. Regula Ha gistri cap. I s. aliaeque collectae in Concor

76쪽

Libri Τrigesimi quarti Pars altera Cap. III. 7L

dIa Regularum a S. Benedicto Anianar Abbate cap. xv. ubi agit de quinto gradu humilitatis . At constat ex praecedenti positione , consessiones hujusmodi nunquam suisse sacramenta Ies, nisi sorte antistiti bus peccata fratrum aut sororum enuntiantibus , fratres ipsi ac sorores sacerdoti praesenti peccata ipsa retexerint. Spectabant itaque consessiones illae ad servandam monasticam disciplinam , ad avverrucanda scandala , S ad exercendam humilitatem e cuius rei gratia etiam nos sextis feriis , ct comitiorum tempore publicas transgressiones confitemur praesidi, iuxta Constitui. ordinis p. vi. cap. i. Haec autem de variis confessionum generi hus: nam de consessione facta laicis, &de Omologes excepta a diaconis agendum proximo quarto capite.

In quo pertractatur de conditionibus confessionis

sacramentalis.

IX. ΠχrANT in veterum, atque recentiorum Theologorum libris qui-In dam versus complectentes necessariam omnem , Congruamque Consessionis proprietatem : quos versus, quamquam pervulgati sunt ac notissimi, & ego exscribam . Sunt igitur hi,

Sit simplex , bumilis eonfessis , pura , fidelis,

sque frequens, nuda , ct disereta , libens, verecunda sutegra, secreta, Leomabilis , accelerata, Fortis dr aee aut, ct sit ' parere parata. 'Agunt de his Thom istae omnes in Supplem. q. ix. art. 4. Auctor libr.

de Re sacram. lib. 6. cap. 2. Franciscus Henno disput. V. de Poenit. q. 6 TOurnely q. VI. art. 4. Ac cum omnibus tractatoribus moralis Theologiae lib. I. Instruct. sacerdotum cap. . Franciscus Card.Toletus. s. autem Bernardinus Senensis in serm. de consess. to m. a. pag. 3s6. sexdecim illa conditiones productis versibus comprehensas coarctavit ad septem,enu

meratas, ut idem censet, in quinto versi eulo tricesimi primi Psalmi ἔDencium meum evinitum tibi stet , Ο injustitiam meam non abscoπdi: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam domino; ct tu remi si impietatem peeeati mei. Ibi enim contineri putat in prima periodi parte, ut consessio sit integra , nullumque ab seon datur delictum. 2. In Ver bo, Dixi, ut si praemeditata atque libera . I. In verbo altero , Gu Debor , ut verax S ingenua fit. 4. In proximis particulis , OUversum me, ut poenitens accusator sit sui. s. In proximi liabsequentibus , D-justitiam meam , ut enuntiet propria , non aliena peccata . 6. In V cabulo altero , Domino, ut secreta sit, ac tantum Dei ministris aperta.

. In reliquis tandem, Et tu remisssi, ere. ut annexam habeat fidem,

77쪽

ra De Theologicis Disciplinis

detestationem peccati, ct spem veniae. Docent similia S. Bonaventura ks Pieta Sal. tit. 2. cap. I. si ve tomo VI. edit. Vatic. pag. 296. S. Petrus Damiani serm. a. de S. Andrea tom. a. pag. I 68. ac S. Thomas a Villa- nova Conc. in Do m. I V. Quadrag. pag. edit. COl. I 48. Sequar ego partitionem hanc, quod sit brevior , percommoda, at qua adnotationibus virorum sanctissimorum comprobata . CONDITIO LPrior ergo sacramentalis consessionis conditio est, ut nulla ab. βοndatur iniquitas. Ouantum ad dogma spectat, demonstravi cap. r.

Prop. s. necessariam esse enuntiationem peccatorum omnium mortalium , quae post diligentem distustionem occurrant memoriae. Facita id catholicis persuadetur definitionibus Conciliorum, adductisque eo loci momentis. Rudioribus alia proponi possunte ex parte Dei, quoniam munificentissimus & liberalissimus est, atque ut krt proloquium , at totum, aut nibit propitiando donat: lsraeterea quia verax & omni scius est , neque decipi potest alicujus see-

eris occultatione et rursus quia sanctus, nec potest communicare sanctificantem gratiam animae subdolae ct coinquinatae . Adde ex parte nostri rationes alias, quod nec sanari, nec instrui possimus vulnus celantes, vel interius habentes ignotam aegritudinis causam ς quemadmodum, inquiunt, non obducitur ferro adhuc infixo cicatrix, nec

sinuosa fistula non extracto osse putrido . Cum haec ex superioribus dissertationibus nota sint τ distutienda remanent quae in Morali Theologia inquiri soIent, num ad consessionis integritatem necessum si confiteri venialia peccata ἔ num graviorum numerum atque speciem ς num horum circumstantias & adjuncta , num etiam pecca a dubia; num fas sit detegere sectum , si ve complicem sceleris ; num turpe aliquod peccatum nuntiare alteri consessario ab illo, qui alia excipit auditu; num demum cauta sint aliquae confitcntem ab integra peccatorum enumeratione excusantes : quae omnia

subjectis articulis, seu positionibus, usitata methodo eXpediam.

Igitur quod spectat ad venialia peccata, possunt ea quidem n-

sessione enuntiari recte, ct utiliter estraque omnem praesumptionem , Pro ut definit sess. xiv. cap. s. Synodus Tridentina, cum eadem peccata solvi possint vi clavium . Congruum etiam est , maxime viris per

1foes , ea confiteri, inquit in i W. dist. l . p. a. art. z. q. I. S. Bona Uen tu: . ς mimo S Synodus praelaudata subjiciens , Onod piorum hominum ν', .. mitrat: nec aliter Catechismus num. 7. Consessione Praetere'

sunt

78쪽

Libri Τrigesimi quarti Pars altera Cap. III. 73

sunt venialia S. Columbanus, qui ct ceteros , ut haec in consessione aperiant, hortatur in suo Poenitentiali apud Cointium in Annalibus Francorum tom. 4. Theodorus Studita , piissima Virgo Segolena apud Mabillonium in saeculum Ili. Bened. num. 9s. Rogela de Fulginio , Mar-gharita Cortonensis iam ad persectionis fastigia tondens , atque , ut omittam exempla reliqua , Veronica de Binasco, instituti nostri sanctimonialis illustris , ab ipso Salvatore edocta, quotiens oe quomodo defeeisset, apud Bollandum tom. t. pag. 927. Eil ergo res perutilis veni a. lium consessio. Numquid autem & necessaria Z Minime . Deus enim cognoscens simentum nostrum quotidianis desectibus paravit quotidiana remedia r& idcirco prosequuntur Tridentini Patres , Taceri citra eulpam multi'

que oriis remediis expiari possum. Sunt autem haec remedia connumerata ab Augustino sermone Is l. alias postrema inter so. homilias, orationis Dominicae, sacrificiorum, eleemosynarum , ieiuniorum , supplicationum. Consueverunt ulterius religiosi viri sese a venialibus ex iapiare , confessione facta coaequalibus eXtra Poenitentiae sacramentum rde qua re legendi sunt Ionas Aurelianensis lib. i. de Institui. laicali cap. i6.S Venera hilis Beda in cap. v. Apollolicae Iacobi epistolae, ubi seribit ea verba, Confitemini alterutrum, esse cum tali discretione accipienda , ut peccata lethalia sacerdotibus, quotidiana aditem oe lesio

alterutrum eoaequalibus confiteamur. Cum autem plura sint leviorum culparum remedia ἰ qua'runt nonis

nulli , possit ne Ecclesia horum peccatorum praescribere consessionei certIs temporibus faciendam Z Negat magni nominis Theologus Est ius in IV. dist. i . I. 9. eo quod sacramentum paenitentiae institutum sit pro iis peccatis, quae a regno caelorum excludunt, S reliqua, ut dictum est modo, possint non una ratione aboleri. Hinc Estius inseri, illum,

qui totius anni decursu vitaret noxam omnem mortalem , non teneri, seandalo tamen praecisio , ad confitendum in Paschate, quoniam c.ip. Omnis utrisque , non aliud est , quam determinatio temporis

jus divinum, quod non exigit consessionem , nisi de mortalibus . Adde in gratiam hujus sententiae , non posse Ecclesiam facere, ut sit materia feteramenti necesseris, quae suapte nutura, ct ex iure divino est tantum D iens. Sed trahor ego in sententiain oppositam, quam veram esse supponunt Scholastici antiquiores, maxime S. Bonaventura , qui scri-hit laudato in loco: Propter Delesiasticum statutum tenetur, quia ominuis fidelis semel in anno tenetur eonfiteri ἔ-ideo si non habet uisi Oenialia, saltem illa semel in anno leuetur confiteri; necnon S. Thomas ,

cujus in Supplemento, concia a ato ex ejus commentariis in IV. Sent. quaest. VI. art. I. ad 3. haec sunt verba: Ex vi I aeramenti non tenetur

aliquis venialia eonfiteri, sed ex institutione Ecclesiae, quando ποαha bet alia, qua confiteatur. Ac praeter horum auctoritatem movet man. VIII. Κ etiam

79쪽

De Τheologicis Disciplinis

etiam ratio, propterea quod non deest Ecclesiae potestas praecipiendi vcnialium confessionem , sicuti non deest illi facultas a venialibus absolvendi: tum vero, quia Ecclesia praecipit etiam Eucharistiam sumendam eo tempore , quo ius divinum non obligat: rursus quia in Clementina , Ne in atro , de statu monach. hahetur: Sane sistulis me Abas tam in monasteriis, qud in extra , fablata occasioue quacunque , ad confessionem Ditemsemeiaecedant omnes ct 'guli monoebi: ideoque

eonfiteri debent, etiamsi venialia tantum patraverint et & quamvis non appareat hoc in loco rigorosum praeceptum , ideoque Tridentina Synodus agens de sanctimonialibus , idemque praescribens , se A. xx V l. cap. lo. caute & apposite utatur ve ibo, Admoneantur; cur tamen Clemens V. & Viennensis Synodus non poterant id praescribere sub onere mortalis culpar Poterant utique; sicut Ecclesia indicit saepenumero jejunia , & observationem festorum , aliaque bene multa, propter temporum opportunitatem, causasque consimiles utilissima, quamquam non sint divino jure prascripta. Huic ego adhaerens sententiae, respondeo argumentis oppositis, non exclusi fore in casu , quo praeciperetur consessio venialium , remedia alia , quoniam prodessent ad augmentum gratiae, ad meritum, & ad satisfactionem poenarum; quemadmodum ipsum sacramentum paenitentiae, etsi accedenti in gratia, &rursus confitenti peccata iam praecedenti consessione dimissa , non tri-huit peccatorum remissionem, quae est ejusdem consessionis effectus princeps , confert nihilominus majorem animi tranquillitatem , virtutum incrementa , divinorumque heneficiorum amplitudinem . Ue ni alia autem , quae non sunt materia neeessaria spectato divino jure,

talia fierent ex Ecclesiae praecepto; atque de priori quaestiuncula di-dium satis ..

Expcditior est altera de aperiendis in confessione singulis peccatis.

mortalibus, memoriae occurrentibus, variisque eorum speciebus . Haec enim omnia aperienda esse definit Tridentina Synodus sese. XIV. Cap.s. S canone 7. cui praeivere Concilium Carthaginense III. canone 3 I.

I nodice num can. 2. Cabilonense I. can. 8. Μoguntinum can. 26. Constantiense sest. vi ri. E. Florentinum in Instructione Armenorum . Τridentini verba producta sunt supra cap. I. prop. s. ubi etiam inserta sunt argumenta, inde petita, quod alias sacerdos non posset rectum exercere iudicium , neque peccantibus statuere aequam satisfactionem , aut exhibere congruum, idoneumque remedium . Alia quaedam praesenti capiti sunt innexa. Oportet autem hic duplicem consessionis integritatem distinguere; unam, quando aperiuntur omnia prorsus peccata, quae patrata sunt; alteram, quando enuntiantur omnia, quae Pr misso diligenti examine succurrunt memoriae : quarum primam appzi

Iaat Theologi integritatem materialem, alteram formalem dicunt: istam

80쪽

Libri Trigesimi quarti Pars altera Cap. III. 7 s

tantum necessariam asserimus: quis enim potest ea prodere, quorum non reministitur Z Hinc recte Tridentinum Concilium , Reliqua autem peceata , qua diligenter eoaeitanti non Oeearroni, in universum eadem eonfessisne inclusa esse intelliguntur, pro quibus Meliter eum Propheta disimus , ein occultis meis munda me Domine . Forte dices , Plura huic positioni opponuntur. Primum quidem , quod possit in judiciis externis absolvi reus a solo crimine , de quo accusatur, etiamsi patraverit alia plura occulta & ignota: cur idem nequit contingere in consessione sacramentali Alterum , quod etiam in Deo Ecclesiastico duplici innodatus censura potest solvi ab una, licet non solvatur ab altera . Proximum , quod multa sunt peccata con Gsariis iam manifesta; ideoque non oportet, ut oris consessione prodantur . Ultimum , quia si in confessione formaliter duntaxat integra , peccata oblita intelligerentur inclusa, sol Verentur a sacerdote, nec es-ient aperienda , dum absolutione percepta veniunt in mentem .hi haec eadem facilitate, qua proposita sunt, diluuntur . Ouod principio positum est, nil evincit; nam iudicium forense spectat politiam , civiumque consortium , cui fiat est, si tollantur quae perturbant rempublicam: sed iudicium, quod in sacramento exercetur, attinet ad animae curationem , quae nequit habcri nisi peccatis omnibus soras ejectis; ac praeterea iudicium illud exterioris fori ordinatur ad punitionem malorum , istud veri, ad justificationem S gratiam: puniturque unum sine alio scelere, sed unum sine alio apud Deum minime condonatur. Diluitur eadem ratione quod sequitur; nam absolutio sacramentalis ad sanctificandam animam, & absolutio a censuris ad producendum effectum a Ilum, puta participationem sacramentorum a aut fidelium communionem , est ordinata. Ad aliud obvia est respotua, requiri criminum etiam notissimorum consessionem , ut habeatur materia sacramenti sita in actibus poenitentis, percipiatque consessarius conscientiae statum, emendationis studium, S remedii exhibendi quPlitatem . Ultimae oppos tionis Elutio est illa , quod cum integritas for realis sit de consessionis essentia, extenditur absolutio ad ea tantum peccata, quae ineulpate ignorantur; ideoque si in memoriam redeaot, in sequenti consessione sunt exprimenda , ut docent S. Thomas q. IX. SuppIem. art.3. Catechismus Romanus num.so. & Alexander VII. Pontifex O. M. a quo anno I 66s. confixa est haec propositio n. X r Peccata in eonfessone omissa , seu oblita ob instans periculum vitae, aut ob aliam eausam, non teremur is sequenti confessione exprimere. Immo si oblita fuerint ob culpabilem negligentiam , Sc necessario examine non praemiso , omnino oportet consessionem iterare, cum nulla fuerit & s

crilega, propter desectum formalis integritatis et de qua hactenus -

III.

SEARCH

MENU NAVIGATION