Quaestiones De Gratia, De Iustificatione Impij. De virtutibus theologicis. De virtute Iustitiae. Et De incarnatione Verbi diuini. Ex praelectionibus R.P. Martini de Esparza Artieda Societatis iesu ... Disputandae ab Eusebio comite Truchses S.R.l. dap

발행: 1655년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Quaestio XXXV. 33s

esset , ut assentiretur praedIctioni damna tionis suae si Deus vellet eam ipsi r euelm re reuelatione cognita per assensum ab eo cui sit, de cuiusnodi reuelatione disputant in praesenti Τheologi. Deducitur denique sententiam Christi circa Iudam. Melius M.ti erat, si natui non fuisseι homo illa no fui se reuelationem Damnat onis directam ad ipsum Iudam; sed stam ponderationem, Mexpressionem magii Icudinis malitiae, quae inerat peccato proditoriae traditionis

Certe non solum ipsi Iudae; sed nee vili alii

esse certam certitudine fidei ex illo test monio reprobationem illius communis , de vera Interpretum, aliorumque auctorum, sentetia est. Concluditur igitur ex dictis reuelationem reprobationis esse incompossibilem cum spe Theologica , nec fieri posse ulli, aut obligato, aut proprie potenti ad sperandum. Ad i. ostensum iam est reuelatione aeteris. nae damnationis auferri motivum sormale spei. nec promissionem beatitudinis retineis re amplius posse vim , & rationem formala

promissionis ; nec eandem Iesse quoad hoe rationem de scientia diuina damnationis,

de reuelatione . Ad a. B eu elatio peeeati suturi non a fert legem prohibitivam peccati,nec ullaa ex parte vim eius obligatoriam imminui, ut patet; atque. ideo post eam reuelationet peccari non minas potest,& omitti peccatum, quam si talis reuelatio facta non fui set. At reuelatio aeternae damnationis auis fert obiectum spei, certe labefactat vinia omnem motivam diuinae promissi otiis , vedictum est. Nulla gitur est paritas. Deinde D. Petrus non peccauit in sensu composito

actualis notitiae, de assensus de reuelatione

432쪽

3s De reuel. reproba

fibi factat sed post peeeatum memInat ibi , quod sibi dixerat Christus Dominus . In praesenti autem quaeritur de possi-hilitate sperandi in sensu conlposito actuari is notitiae certae de reuelatione dam nationis. Est igitur abs re easus reuelationis L

via D.Petro,ut nihil in praesenti discuti .ur de natura, Se qualitate illius. Ad 3. Falsum in primis est Deum posse Teuelare quidquid scit; neq.enim reuelare

Posset voluntatem nihil unquam creandi , me nihil reuelandi postquam creasset , 'auston ullum unquam erogandi auxilium, ut ere datur aliqua eius reuelatio . Deinde antici. rata reuelatio alicuius euentus, quae sit in-KDmpossibilis , ouatenlis antie ipata est, cumralia voluntate essieae: Dei, & eum eius e

fectu , est impossibi Iis respectu subiecti cui

inest talis estectus. Ostensum autem est νο-luntatem reuelandi aeternam damnationem esse incompossibilem essentiari rei pro eodctempore, eum voluntate essicaci,quae COntii tuit hominem lin ratione viatoris potentis, Se obligati ad sperandum. Ergo ea TeueIatio componi non potest eam hoc

satu .

Ad . Non potest noeere Libertas hominis respectu alicuius actus ,quod est consequens respectu eiusdem actus . Nocere, men potest respectu alterius actus , si in Oud ipsum sit simpliciter antecedens respe. eius. Reprobatio autem . & reuelatio Teprobationis, licet sint quid consequens. Fel pectu peccatorum, ob quae umisquisque Teprobatur; non tam en iunt quid Consequens, sed quid simpliciter antMed 'ns re spectu assensius , quo utraque cognoscitur; Vnde neutra impedit libertatem respectu

433쪽

Quaestio XXX VI.

, pedit tamen libertatem ad assensum fides circa se, Et multo magis ad actum spei pendentem a tali fide .

QVAESTIO XXXVI.

Vtrum Spes solis Viatoribus inesse possit p

inesse possie. I. cilia ad spe-U EAE r ndum aliquid non nece δεν ut praecognoscatur

proprior naturae, tanquam

εὐ- futurum; Sed sussicit si misgnoscatur, ut possibile, de arduum, ac sub stans promissioni diuinae, eum praecisione ab absentia, & praesentia. Etenim volitntas

perinde assicitur ad ea, quorum praesencitis no idi m cognoscItur posit ue,atq. si essendabsentia realiter . Existente autem , propriori naturae, cognitione beatitudinis prae in scindenti ab absentia,& praesentia eius rea li; potest pro posteriori naturae infundi viisso beata, aut immitti cognitio certa dam Nationis ae ternae. Ergo actus spei componi potest cum itatu tu beatitudinis, turris reprobationis. Confirmatur respectu bea- itudinis. Quia 'spes est causa indii,stiua ipsius,&vi sua perducit hominem ad Beati. tudinem . Est autem de ratione causae, ut non sit incompossi bilis eum suo effectu , neq; cum termino ad quem perdueit vi sua, a Christus Dominus sperauit sibi Gloriam corporis , sicut sperant tam Animae beatae; & caeteris sperauit praeterea gloria Animae; Similiter reliqui Beati sperant sibi Gloriamaecidetalamia& nobis omnia dona

Gratiae, de Gloria, que impetrant precibus 'su ia

m Di iii eo by Cooste

434쪽

ι s De sublecto spei ἀ

guis. Fundunt enim eas eum spe obtἰnedi, quae petunt. Ergo spes dari potest in beatis. s. Utactus spei negentur compossibiles eum beatitudinea habitus tamen spei , non

vide et negandus E eatis i Quia potest itiis

interuire ad ornatum ; cum sit donum fuisvernaturale, requidem praestantissimum. 4. Beati possimi elicere actus spei fallegonditionatos, sicut potest honeste mise- steri condit onat E, & velle pati Martyrium ει similia, qui non habet actu absolutea να-de, aut cui misereatur, aut i a quo Martyriuinferatur. Ergo ponendus est in Beatis ha-B. tus spei ad exercendox eiushiodi actus

Conditio natos.

R. Heretici in primis, coeterique in fide Iessunt in eapaces spei in sensu compositoe infidelitatis. Quod constat ex dictis quaest. 32, de dependentia spei a fide. Hinc a forti m neganda est spes damnatis, Ee etiam ob ea quae dicta sunt quaei proxime praecede thnc demum ratione uniuersali, quia damnati spoliantur omnibus doni, supernaturatibus, de certissime sciunt eorum omniuriis a maxime vero beatitudinis consecutionem

vise iam impossibilem sibi; atque impossibi- Ita ut talia non cadunt sub spe. Deest '. igi-xur damnatis rapaci eas sperandi ex parte subiecti , de ex parte obiecti. Sed neque

Beatis si,es inesse potest vel quoad actum a

vel quoad habitum . Atque in primis suam ετ eatitudinem, eiusque a ternam durationem sperare non possunt; quia iam illam habent, videntque aeternum eam sibi esse adfutura. suod avita vides quis, quid 'e H v t ait Paul. 1.ad Rom. Idest, nequaquam sperare potest. Ratio est quia de conceptu obiectis e rabilis est, non minus futuri tio , re arduitas,

' NM possibilitM . Sicut autem Beatitudo respestu

435쪽

Quaestio XXXVI. 31

respectu damnatorum , non habet possibilitatem ἰ ita res se ectu Beatorum non habe esu tu ritionem, saltem quoad substantiam; nec arduitatem quoad aeternitatem durationis a Parte post ἔ Imo nullum prorsus bonum siue proprium cuiusque Beati , siue pertinens ad alios, seu beatos , seu viatores , potest habere rationem ardui respectu eorum , C

i unitam cum possibilitate propria obiecta spei TheoIogicae . Quia promissionem diui

nam de quocumque bono, vel vident, ut est in seipsa, aut alio modo eudenter Co-LNoscunt, via Inullam prorsus cognitionem

illius habent. Quandoquidem cognitionem certam & Obscuram, hoc est, fidem, millam habent, , ut dictum est quaest.as. Nec magis habere possunt ullam cognitionem probabilem; quia haec est expolita falsitati, cui reis pugnat beatitudo. Iam bonum cuiu, pr missione nullatenus cognoscui, patet eri su- praci ictis, sperari ab eis nullatenus posse,neetiae bonum habere eam possibilitatem , quae est propria obiecti spei Theologicae.Sed nec illud bonum sperare possunt, cuius pro mulionem aut vident in se, aut euidenter Cognoscunt . Quia eo ipso tale bonum utilis

habet arduitatem respectu eorum cum visi.& euidentia futuritionis auferant ab cibi e cto omnem dissicultatem consequendi, eQ. conandi ad consecutionem; omnemque C secutionis contingentiam a tum realem, tum

apparentemἰ quod non facit fides , quia co- patitur secum apparentiam oppositi;& ideo obiectum, proue illi subest, retinet arduitatem, ut dictum est quaest. 3 .-6. Ergo spes neque beatis, neque damnatis conuenire potest, quoad actum , & quibus repugnat

actus alicuius virtutis permanenter per to

tam aetcrnitatem, nequc quoad habitum ea-

436쪽

s De subiecto spei ς

dem virtus inesse potest , ut dictum est hia

simili circa fidem q. 3 a. ad 3. Soli ergo viato res nondum consectui gloriam , M po ten tes, illam eonsequi sunt subiectum capax spei, uoad actum de habitum; proxime si habeat fidem, remore si illa careant. Ad s. Potentia proxima adactum spei coν nituitur intrinsece per actuni fidei , ut dictu est q. 32. Actus autem Fidei nequie praescin dere omnino a statu beati tudinis, de reprobationis; quia est intrinsece incompossibilia

cum vissione beata, de eum mi seria damnatis , vi saepe d ctum est; atq ue ideo assirmando. de repraesentando existentiam sui, saltem virtualiter, negat existentiam utriusque iistlius status pro toto instanti reali ; & quid. quid sit de repraesentatione , sussicit ipsam esse intrinsece incompossibilem, uti est, cum utroque allo statu, ne spes silentialiter pe-dens ab actu fidei componi possit cum ali , Tutro eorum . Mapropter transeat lassice . xe ad spem praecisionem, de qua in obi ecti o. ne, dum modo aliud non obstet. Ad con firmationem spes est causa tantum meritoria beatitudinis; non est autem de ratione meriati compossibilitas cum suo effectu, aut cum termino, ad quem perducit , sicut est de ratione causae Physicae efficientis, ac perdu

centis .

Ad a. Christus Dom nus , Se caeteri Beati non sunt capaces spei proprie Se stricte sumptae, sed sossim sumptae late & impropri. Pro quouis appetitu boni absentis possibilis; tametsi arduum non sit respectu appetentis. Nempe nihil est, quod a duitatem propriam obiecti spei habere possit respectu videntis Deum, ut est in se, ut dictum est supra . Ad 3. Respondetur idem quod dictum

437쪽

Quaestio XXX VI. .

aeterniam otiosa ex sua natura respectui tui subiecti,& propria miseri, dum miser est. Nulla virtus potest exercere actus pure conditionatos , habente rationem conditionis motivo eius , & honestate ipsiuς, motivi; quod scilicet necesse est, ut influat absolute in actum eκercitum absi lutc , ἰIicet tendat cond itionate in obiectum. Dictum, i autem est beatis non sollim deesse obiectum materiale spei, seu bona sperabilia; sed et iam otiuum fot male de rationem sperandi. Deinde non est opus virtutis , & prudentiae , velle ae intendere conditicinate, sub eondi. tione , quae euidentei cognoscitur nunquam esse ventura, & repugnare elicienti talem l actum, ut ea aliquando eueniat . perperam enim, ae insipienter intenditur opus, taliter circumstant tonatum rospectu intendentis.

MAESTIO XXXVII.

'runt spes disponat adi Charitatem p

IDETUR. potius impedi.

re. I. Quia spes est amor co- cupiscontrae : assicitur enim a

ui sperat in bona propria

perari Si quod est proprium concupiscentis . Ae Charitas est amor anim citiam. Per Charitatem enim assicitur erga al rerum , qui eum d I git charita lue intendendo eius bonum . Amor autem concupiscentiae , & amor amicitiae pugnant inter se , & quantum adest de altero eorum, tantundem necesse est, ut exeludatur ex animo de altero vivore. Ergo spes

438쪽

, ago De depend.Charit. I spe.

non potest e sis dispositio ad Charitatem.

a. Cum Charitas peruenit ad statum per infectum, quem solum obtinet in Patria, est prorsus incompossibilis cum spe,quam vide- Iicet nuper dictum est, esse incompossibilem cum visione beata . um d autem disponte

ad aliquid, non potest, ex fua natura,

incompossibile cum eius perfectione ; sed Potius perfectio prioris confert ad perse,ctionem posterioris . Ergo spes non est di Positiua , sea impeditiua respectu Chariis

talis .

3. Inter homines is censetur inire amietaliam cum aliquo perfecte, qui illam init, nee praeoccupatus beneficiis , nec ductus spe lucri. Cum ergo amicitia coem Deo, seu Chais ritas sit persectissi1ma amicitia ex taa ratione; multo magis aliena. esse debet a spe donorum , quae a Deo prouenire possunt ; ita ut spem nullatenus praesupponat tanqual dispotitionem respectu sui,in qua fundetur, α ex qua ducae degenerem originem . De

bet igitur spes subsequi ad Charitatem . Aeamicitiam cum Deo, tanquam effectus ex sua causa. Ne non vice versa subsequi Charitas, vi amicitia ad spem,ta quam medium opportunum ad lucrum intentum per ipsam. R. Communis ae indubitata sententia

Theologorum est Spem fimul cum fide dita ponere ad C haritatem; idque constat ex dictis quaest. a. & confirmatur,qui nemo iniecimicitiam cum illiberali, insuaui, nullumqt Potente asterre gaudium , ac delectationem amanti; neque haec strat praedicata allicient a ad amicitiam . sed efficacii si me repellen Atia ab illa. Rursus amicitia est essentialiter

communicatiua bonorum ni it uiue, ut dicetur

infra ex Philosopho; ac proinde est summe comm unica tiva, quae est summa amicitia, V

439쪽

Quaestio XXXVII. 3 si

est charitas. Ergo repugnat ut quis ineat

amicitiam cum aliquo , quin praecognoscat dari utrinque apti cudinem ad mutuam eiu modi eommunicationem . Nec enim iniri amiciata potest, quin praecognoscatur iniri eam posse; . idest dari illam aptitudinem in utroque amico, seu apto ut sit amicus o Habita autem praecognitione de aliquo ut Iiberali, suaui, ac potente inducere in anima praecognoscetis tranquillitatem & gaudium, eumque esse communicatiuum suorum bonoruma ex natura rei exurgit prius affectus spei, quam affectus Charitatis . Quia est facilior, quatenus prima cuiusque inclinatio est in seipsum. Atque hic affectus eκ sua itidem natura inclinat ad ineundam amicitiam scis per ipsam obtineatur permanenter, ac per secto , prae intcnta communicatio bonorumῖImδ ipsa amicitia sit praecipuum bonum quod per spem intendi potest, inter coetera eo nisi ibilia ab eo in quo spes reponitur. Recedit in sacris literis inuitari omnes alCharitatem , & dilectionem Dei; Quia inquirentibus ipsum bonus , ac remunerator est; & quia reficit, id est, cumulat donis Gratiae veni entes ad se, hoc est , ipsum diligentes. Ergo Deus intendit excitare spem in hominibus, ut per eam introducantur ad Charitatem. Ergo spes est dispositio 'ex sua

natura ad Charitatem .

Ad a. Spes est quidem amor concupiscetiae respectu bonorum , quae sperat distincta ab eo, ex quo ea sperat; no tamen est amor concupiscentiae respectu Dei; sed est initium amoris amicitiae , atque amicitia quaedam in choata & imperfecta, sicut dicit Philo de

Beneuolenta a 8.Ethic. cap. 3.& . Ratio est, quia quae amantur amore concupiscentiae

propris tali , posthabςntur per amorem ipsi

in amanti.

440쪽

unanti. Amans enim eoncupiscendo se suconstituit finem coeterorum quae amat, quod minimo facit spes Theologica respectu Dei, quia fertur in Deum amando ipsum super ψmnia; ac proinde ac supra ipsum amantem, ut liquet ex totaq. . Ee eae 33. ad . Ergo Spes Theologica non repugnat Charitati δsed maxime congruit, Re ad eam dispoiae Ad a. Perfecta d lectio Patriae est inc minpossibilis cum spe; non ex eo quod spes se aliter ratione sui apponat imp edimentum Perfectioni amicitiae; sed tantum praesupp-stiue, quatenus spes sertur in bona absentia , quorum absentiae repugnat ultima Sasumma perfectio amicitiae cum Deo. Deus enim eum cumme Se perfecte amat alique moeo ipso facie illi eue praesentia omnia sua otiona 4 atque ita indirecth impedit spem samati erga se; Impedit Dimirum me speret aliquid, data omnium possessione, Se submineuit spei plenitudinem gaudi j de bono pro

prio gaudentis. Quod gaudium , cum non minus adhaereat bono proprio gaudentis quam spes sed multi magis, repugnarea utique perfectioni amicitiae, si eidem repuis gnaret spes ex sua ratione sotmali, & non

tantum praesuppositive . Igitur spes nihil repugnat .; sed magis suffragatur toti pers ctioni amicitiae quae possi bilis est pro eo statu rerum , 'uem inadem spes essentialitet praesupponitis sollimque est ineompossibilis

eum ea persectione amicitiae, quae tollit eundem iIlum statum rerum .

Ad 3. Distinguendum est inter homines duplex genus bonorum, quae unusquisque sen ali s sperare potest. Alia mamque sunthona, quae non possunt haberi ab eo qui illa 4perar, absque iactura eius,ex quo ea spera δ

SEARCH

MENU NAVIGATION