Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

XV. Aliquid nune dicendum restat de secunda parte enuntiati Tridenistini decreti sess. 23. cap. Io. ubi decernitur: Nee ipsi Abbates , oe alii

exempti, aut Collegia, veι Capitula quaecumque, eriam Ecclesartim Catheis dralium, litteras dimissorias aliquibus Clericis secularibus, ut ab aliis ordi. nentur , concedant: sed horum omnium ordinatis , servatis omnibus, quae in hujus sanctae senodi decretis continentur, ad Episcopos , intra quorum dioeceis

fis fines existant, pertineat. Sub hujus decreti censura comprehendi Abba. tes, aliosque inferiores Praelatos primae, & secundae speciei, nemo unquam potuit in quaestionem adducere: at plerique Praelati tertiae speciei, se ab ejusdem severitate autumabant immunes, hae freti ratione, videlicet, quia ipsorum territorium, in quod exercent iurisdictionem quasi Episcopalem non existit intra fines alicujus dioeceus, de quo tantum videtur loqui Tri. dentinum, sed est a qualibet dioecesi omnino sejunctum & separatum: aepropterea, etsi ab Ordinibus per semetipsos conserendis, juxta modo trais ditam doctrinam , abstinerent; liberum nihilominus sibi esse putabant , lit. teras dimissoriales, ad Ordines suscipiendos , suis subditis secularibus imis pertiri. Verum alia fuit mens sacrae Congregationis, Concilii Tridentini Interpretis, ad quam unice spectat decretorum ejusdem Concilii genuinum sensum aperire: ea si quidem probe considerans , in allegati capituli initio

sermonem esse, non solum de Abbatibus utcumque exemptis, verum etiniam de illis , qui Nullius dioecesis esse dicuntur , quales sunt , habentes territorium separatum; hosce pariter in omni parte comprehensos dixit, iisdemque ablatam censuit facultatem concedendi suis subditis seeularibus litteras dimissoriales ad Ordia es, quas proinde elargiri, ad viciniorem E.

piscopum unice pertinere declaravit . Ejusmodi sacrae Congregationis reis sponsa congesta sunt a Fagnano, & Cardinali Petra est. De. quibus alia atteximus, quae eo prodierunt tempore, quo nos ejusdem Congregationis Secretarium agebamus . Ecclesia Collegiata B. Mariae Virginis de Alba Regali, dioecesis Vesprimie n. ejusque Praepostus, Canonici, ceterique ei isdem inseruientes Ecclesiae, plenam obtinent exemptionem a iurisdictione

Episcopi Vesprimi ensis, atque a jure Metropolitico Archiepiscopi Strigoniensis. Amplae istius exemptionis obtentu, sibi jus esse arbitrabatur Collegiatae Praepositus concedendi litteras dimissorias ad ordines suae Eccle-sae Canonicis, aliisque ministris; sed, causa delata ad sacram Congregationem Concilii , hae e die 26. Martii , & denuo I7. Decembris III 8.

contra Praepositum pronuntiavit tom. I. Thesaur. Reso t. pag. I. O duabus

seq. ω pag. I I. Sed, quoniam s ut ingenue fateamur) ejusmodi deeisio Praelatum tangit secundae potius, quam tertiae speciei, aliam statim proinserimus, in qua sine ulla dubitatione quaestio erat de Praelato tertiae speciei . Lis vertebatur in Romanae Rotae Auditorio inter Episcopum Bricti norien. & Capitulum Basilicae S. Petri de Urbe , super articulo , an Abbatia S. Rufilli , sita in castro Fori Pompilii , eidem Capitulo perpetuo unita , haberet Ierritorium omnino separatum a dioecesi Brict in

Disitiroo by Corale

102쪽

riensi. Interim vero Capitulum S. Petri , innixum immemo habili eo nasuetudine, seu quali possessione, concedendi litteras dimissoriales personis

intra suae Abbatiae limites commorantibus , ne hac possessione exturba. retur , pendente adhuc controversia super Abbatiae separatione , easdem litteras concedere non dubitabat ' at , contradicente Epit cono Brictio. 1iensi, ac jure meritoque contendente, immemorabilem possessionem , ut.

pote a Concilio Tridentino infractam, viribusque destitutam, non suffra. gari Capitulo , etiams territorium separatum evinceret , ad ejus instantiam , die 3. Decembris I 7I8. suit in sacra Congregatione Concilii diis sceptatum e An , etiamsi consaret de territorio separato , posset Capitulum S. Petri concedere dimissorias : & die a I. Ianuarii I7 I9. unanimi omnium suffragio , responsum suit Negative tom. I. Thesauri Resolui. pag. I Ο. Iso. XVI. Nihilominus tamen non desunt etiam nunc Abbates tertiae speis ciet, hac peculiari praefulgentes praerogativa , ut suis subditis litteras diis initarias ad Ordines ne dum minores, sed etiam sacros suscipiendos et aris giri valeant , & re ipsa elargiantur , ita ut nulli Episcopo fas sit , sine ipsorum litteris, eorumdem lubditos ordinare: at haec praerogativa non est annexa qualitati Nullius , neque profuit ex territorio perfecte separato , sed unice derivatur ex speciali privilegio , post Tridentinum obtento , quo Sedes Apostolica nonnullos cumulavit Abbates. Ejusmodi privilesio ab Urbano VIII. auctus est Abbas Nonantulanus, ita eumdem Pontificem consulente saera Congregatione Concilii die Io. Ianuarii I 536. c jus deeretum refertur a Cardinali Petra eit. Ac. pag. III. Idem indultum assequutus est Abbas Farsensis , uti habetur in memorato Apostolico Breui, impresso post Synodum Farsensem pag. ρ95. Eamdemque potestaωtem a Syxto U. Abbati Cassinensi , atque a Paulo V. Abbati Cavensi sectam narrat Fignanus in cit. Cap. Significasti, de of c. Archidiae. n. 2s. 26. Et, ne silentio praetereamus praedictam Abbatiam S. Rufilli, Ca. pitulum S. Pctri , cui , ex sacrae Congregationis scntentia , denegatam diximus iacultatem concedendi litteras dimissoriales personis incolentibus

eamdem Abbatiam, sibi perpetuo unitam, id juris sibi fieri petiit a Seis de Apostolica ; sed , cum adhuc in Rotae Auditorio in decisa penderet

controversa super vera separatione Abbatiae, ejusque territorii a dioecesi Brict in oriens Capituli instantia rejecta fuit a sacra Congregatione:Conis cilii, ad quam Innocentius XIII. eam remiserat examinandam e verum, cum postea idem Capitulum causam obtinuerit in Ro a tribunali , laeis ritque ei adiudicatum territorium omnino separatum, tuas preces iiis auis ravit apud san. mem. Benedictum XIII. votique concis effectum est , per Apostolicum Breve ab eodem Pontifice datum . Ceterorum Abba tum, qui eodem jure ab Apostolica Sede sunt post Tricientinum donati, catalogum extare in Cancellaria Cardinalis Urbis Vicarii , restatur R mu alius Honorante in Praxi Secretariae Tribunalis dictι Cardinatis pae. Ist 3.

103쪽

XVII. Hue usque deducta, ni fallimur, sicuti aperte ostendunt , Prae.

latis inferioribus tertiae speciei non competere de jure facultatem concedendi litteras dimissorias luis subditis , nisi haec eis ex speciali distincto

Apostolico privilegio concessa sit ; ita apprime demonstrant , nullum ad icto exemplo inferri posse argumentum adversus ea , quae in superiori. bus dicta sunt de Praelato inferiore tertiae speciei , qui Synodum cogere nequit, nisi Apostolico distincto privilegio donatus sit; quin immo eam. dem vigere juris censuram in utroque casu , cum litterarum dimissoriblium, tum Synodi.

CAPUT DUODECIMUM.

De Episcopo Latino, in cuius Diaeces Graeci Sacerdotes, o Clerici degunt .

NEminem latet, quosdam Graeci Ritus homines, non quidem schi Lmaticos , sed Catholicos , esse , qui in Latinorum Episcoporum

Diaeces bus vivunt, quique Italo. Graeci vocantur; pro quorum regimine summus Pontifex Clemens VIII. consultissimam suam promulgavit In. structionem , cui nos deinde non pauca addidimus per Constitutionem nostram , quae est 57. Bullarii no Iri tom. I. Aliquot hujusmodi Graecorum Coloniae tam in Italia, quam in Insulis ipsi adjacentibus reperiun. tur . Quaerendum igitur occurrit , num Latini Episcopi , qui has Colo. nias habent in suis Diaecesibus & eum iis Parochos & Sacerdotes Grat. cos , possint eum his peculiarem Dioecesanam Synodum celebrare . Ut autem hujus quaestionis examini, ea, quae maxime Opportuna sunt, praemittamus; quaerendum primo est, quinam se ejusmodi Graecorum ordiis narius , tam in eo quod i pectat ad collationem ordinum , quam in eo quod pertinet ad potestatem jurisdictionis, sive ad regimen animarum. II. Laudatus Praedecessor noster Clemens VIII. de optimo Italo-Graeis eorum regimine, deque recta eorum diiciplina valde solicitus , voluit , in urbe Roma semper adesse Episcopum Graecum, a quo Italo. Graeci, qui in Latinorum Episcoporum Dioecesibus vivunt , Ordines suscipere deberent , ut in ejusdem Pontificis Constitutione 34. q. 7. tom. 3. Bullarii videre est. Hujusmodi Episcopus etiam nunc in Urbe existit. Verum san. mem. Clemens XII. qui , antequam ad summum Pontificatum ascende. ret, inter Cardinales Collegii Graeci Protectores locum tenuerat, adeoque gravia per se ipsum deprehenderat ineommoda, quae ab iisdem Graecis subeunda erant, dum a regionibus valde remotis Romam se conserre

debebant , ut ab Episcopo Graeco ordines reciperent , cum jam pro ill-dem Graecis Collegium in oppido S. Benedicti, Ullani nuncupati , Bis nianensis Dioecesis, erexisset, alterius Episcopi Graeci domicilium in eo constituit, eui etiam facultatem concessit, ut Graecis hominibus, in dia,cesbus Latinorum Antistitum degentibus , qui debitis documentis instr Diqiligod by CO dile

104쪽

cti ad ipsum accederent, saerarum ordinationum munera impendere va

leret. Quo sane nihil detractum voluit de facultatibus a Clemente VIII. tributis Episcopo Graeco in Urbe constituto , ad quem adhuc Graeci ad ordines promovendi accedere possunt ; sed alterum illum Graecum Epi. scopum adjecit, ut pauperum Graecorum commoditati consuleret, quibus longum iter ad Urbem usque suscipere, grave nimis accideret. Videaturejuidem Pontificis Constitutio, cujus initium Provida risoralis, quae ei. iam in Historia e redhionis memorati Collegii , anno Ips7. ab Angelo Zavarrono Neapoli edita, per extensum relata habetur pag. 76. seq. De duobus hisce Graecis Episcopis , altero Romae , in Calabria altero

commorante , actum etiam fuit a nobis citata Constitutione nostra s7. h. 7. de Sacramento Ordinis n. I. & praedictorum Decessorum nostrorum

Clementis VIII. & Clementis XII. ratio ac providentia, hae etiam in

re, pro merito commendata est.

III. Sic igitur constituto , quinam si Italo.Graecorum Ecclesiasticus Superior in eo quod ad ordinum collationem attinet ; nunc de eorumdem Eecles astico Ordinario agendum est , pro eo quod pertinet ad juri L dictionem, & animarum curam, universumque eorum regimen & guberanium. In quo, si standum est Canonicis Constitutionibus, ut certe stan . dum est, omnia haec ad Episcopum Latinum, in cujus Diaecesi Graeci h hi tant, pertinere, die endum est. Verum Episcopus Latinum Graecum V carium habere debet , sibi per omnia dicto audientem, cujus opera tutius atque salubrius eam Gregis sui portionem valeat gubernare: quod ipsum a nobis est quoque demandatum in allegata ConstituIione 57. 9. n. a I. IV. Postquam clarissima Bizantii urbs, conjunctis Francorum, Veneis cirumque armis , expugnata fuit , & Balduinus Flandriae Comes ibide,

Imperator est constitutus, opportunum iactu reputatum est, ut Constanti ianopolitanus Patriarcha Latinus crearetur, ad eamque dignitatem Mauro. cenus evectus suit , ae ceterae deinde minores Imperii urbes , Regiae civitatis exemplar secutae , Latinos Episcopos habuerunt . Cum igitur, ut

cuique facile est intelligere, hujusmodi Episcoporum subditi magna ex pariste Graeei essent, ut istorum regimini consuleretur, in Concilio Generali Lateranensi IV. quod sub Innocentio III. celebratum suit, decretum est, non quidem in una eademque urbe geminos Episcopos esse debere, alte rum Graecum, & alterum Latinum, quod monstri s mile reputatum late et verum ut Episcopus Latinus Graecum Suffraganeum seu Vicarium retineis rei, qui ex illius praescripto omnia ageret: Sed, si propteν praedictas eam sas, quae ad Graecae Linguae imperitiam reseruntur, urgens necessetas postulaiaverat, Pontifex loci Catholicum Prasulem Natronibus illis confoνmem ρνο-- . deliberatione constituat sbi mearium in praedictis , qui ei per omnia D abeis dis subjecttiso eum paulo prius repudiatum fuisset id, quod de duo. hus Episcopis, altero Latino, & altero Graeco, proponi coeperat: Probi.

hemus autem omnιno , ne lina eademque Cisitas , sive Diaecess , ἐυersis

105쪽

L I B. II. C P. XII. 77

Pontifices habeat, tamquam unum corpus diversa capita , quas mons m. V. Haee Concilii Lateranensis verba relata habentur in Cap. stioniam,

de oscio Iudicis ordinarii. Cui quidem Canonicae dispositioni nos inhaerentes, cum Pontificatus nostri tempore, anno scilicet I 746. a Varadi-nensi Episcopo instantius actum esset, ut sibi concederetu. Epitcopus auxiliaris Graeci Ritus, propterea quod Dioecesim haberet Graecis resertam, quorum linguam ipse ignorabat; audito prius hac de re Metropolitano Colocensi Archiepiscopo, acceptis Varadi nenss Cleri supplicationibus , idque etiam petente Hungariae Regina in Romanorum Imperatricem electa , legitimis processibus de mandato nostro confectis super illius quali. talibus, qui in auxiliarem Episcopum postulabatur, ac praesertim super ab-juratione schismatis atque haereseos per ipsum facta , ac tota re in Coz- sistoriali Congregatione die I 2. Iulii I748. mature discussa, sequens Decretum publicari mandavimus, quod etiam deinde executioni traditum est: Deputandum se Episcopum Suffraganeum , seu Vicarium , Reυerendum Meletium Ritus Graeci ad formam Canonis I x. Concilii Lateranensis IV. seu Capituli Quoniam, de incio Iudicis Ordiuarii, cum dispensatione siper i regularitate ob Icbismata m haeresin incursa, necnon eum vignatione tituli Episcopalis, m congruae pro eius subsentatione in forenis mille G quin- geutis illarum partium super fructibus mense Episcopalis Varadiuen. VI. Verum quidem est, aliquando ob temporum circumstantias sachum fuisse, ut ab hac Canonica diiciplina recederetur: sed simul negari nequit, gravia inde incommoda & absurda plerumque derivasse . Quidam Romani Pontifices Graecis, qui in Latinorum Episcoporum Dioecesibus habitarent, privilegia concesserunt, per quae ab Episcoporum localium iurisdictione exempti, & Romano Pontifici immediate subjecti forent. Verum, cum a Pontifice Pio IV. maturius considerati im suisset , ex imis mediata Graecorum Romano Pontifici subjectione non nisi dissidia extitil- se, ae lamenta, per quae in schismate, atque etiam in haeresi pertinacius obfirmarentur; die rue. Februarii anno II 64. Constitutione in suam, cujus initium Romanus Pontifex, quaeque est γδ. Bullarii te a. Σ. promulugavit, in qua, privilegiis per Decessores suos concessis derogando, decrevit, ut Graeci, qui Siciliam citra & ultra Pharum incolerent, in posterum jurisdictioni Ordinariorum locorum , in quibus ipsi habitarent, subjecti esse deberent in iis omnibus, quae ad Divinum cultum, administrationem Sacramentorum, extirpationem haeresum, visitationem suarum Ecclesiarum , & Ecesesiasticam diiciplinam pertinerent, ut latius v dere est in allegata Constitutione: in qua tamen illae tum manere Gra eum Ritum, se velle declarat, quoad ea omnia, quae ab Apostolica Sede approbata sint. Planae Constitutioni nos quoque adhaesimus in nostia saepe dicta Constitutione 57. 6. q. num. Ist. In ea quippe statuimus, it Graeci, sive laici , sive Eccleuastici Saeculares, aut Regulares, Episcoperum Latinorum in quorum Dioecesibus degunt , jurisdictioni subjecti sint.

106쪽

g DE STNODO DIOEC EI AN sint ; amplissime derogantes privilegiis , quae a Praedecesseribus nostr Is

Romanis Pontificibus, id exigentibus rerum circumstantiis, suerant eis. dein Graecis indulta. VII. Praeterea toleratum aliquando est ab Apostolica Sede, ut in eo ipso loco , in quo Latini & Graeci habitant, gemini Episcopi egent alter Latinus, eui Latini subjecti essent; & alter Graecus, qui Graeco. rum regimen cum jurisdictione exerceret . Sed utinam id nunquam in. dultum, aut toleratum suisset. Inde enim factum est, ut Graeci, initio Catholici, Episcopum Graecum schismaticum aliquando nacti, in eam. dem schismatis atque etiam haereseos labem adducti fuerint , auctoque malis artibus numero subditorum Episcopi Graeci , Latinorum numerus ad nihilum sere redactus si ς nee hactenus Latinis Episcopis vires sufficiant ad Graecorum s hismaticorum audaciam retundendam . VIII. Anno I 67s. Genuenss Respublica sexcentis numero Graecis sa- cultatem concessit, ut in Insula Corsicae sedem figerent. In his nonnulli ieculares Sacerdotes erant, aliquot praeterea Monachi, ac etiam Praesut quidam, Parthenius nomine, Graeci Ritus Episcopus Lacedaemoniae; qui omnes in Dioecesi Sagonensi collocati sunt. Anno autem I 577. geminae: ab Apostolica Sede litterae in serma Brevis prodierunt : alterae quidem Sagonensi Episcopo directae, quibus ipse super Graecos illos, Dioecesim suam incolentes, Delegatus Apostolicus destinabatur I alterae vero ad praedictum Episcopum Lacedaemoniae , quibus ille Vicarius Apostolicus pro iisdem Graecis, quoad viveret, deputatus fuit. Hic cum anno I 68I. moris tuus esset, quamquam tune Sancta Sedes de hujusmodi Graicis Sagonensi Episcopo subjiciendis cogitaret; quia tamen a Genuensi Republica novi Vicarii Apostolici deputatio petita est, nihil circa eos innovatum fuit :rebusque in eodem statu relictis, alii deinceps Vicarii Apostolici eisdem dati fuerunt. Sed, orta controversa inter Sagonensem Episcopum, tam inquam Apostolicum Delegatum ex una parte, & Vicarium Apostolicum ex alleva, eo quod Vicarius omnimodam independentiam ab Episcopo sibi assereretu lan. mem. Innocentius Papa XI. die I 2. Maji anno I 68s. per suas in forma Brevis litteras declaravit, Episcopum Parthenium Vi- earium quidem Apostolicum praedictis Graecis datum fuisse, sed ea conis ditione, ut debitam Sagonensi Episcopo subordinationem profiteri deberet: I sque Graecis in 'carium postolicum assignatus fuit Episcopus, nomine Pari benius . qui illos in dictam Insulam comitatus fuerat, ita sciliacet, ut idem Vicarius Apulolieus tune exissenti Episcopo Samnens, in cu-Ivs Diseces Colonia praedicta consitura ess, sibordinatus esset e deinde Monachum quemdam Cassinentem, odericum Pierium nomine, Viearium Apostolicum deputans , sequentibus verbis utitur : in Vicarium Aposeoliacum deputamus p Venerabilem vero Fratrem modernum, oe pro tempore exi. sientem Episeopum Sagonensem, in Delegatum Apostolicum, cui idem Via carius subo dinatus esse debeat. IX.

107쪽

IX. Subsequentibus tamen temporibus intermissa est Vicarii Apostolici deputatio pro Graecorum in Insula Corsicae existentium regimine , iidem que subjecti remanserunt Episcopo Sagonensi, cui etiam aliquando as a. cra Congregatione de Propaganda Fide injunctum fuit , ut praedictam

Graecorum Coloniam visitaret . Quod cum ab eodem sedulo praestitum fuisset, in relatione status Ecclesiae, quam anno I7I6. ad Congregationem Concilii de more transmisit, omnia a se gesta describens, exposuit abusus, & eorruptelas, quas apud eos invenit, rationesque a se initas, ut illis oportuna remedia afferret g ad aliam se reserens longiorem reis rum enarrationem , quem eodem tempore ad supradictam Congregati nem de Propaganda Fide mittebat. Illud etiam animadvertere non prae4termisit, quod, cum Vicarius Apostolicus simul, & Delegatus Apostolicus ibidem reperirentur, Graeci, suo arbitratu viventes, nec uni , nec alteri obtemperabant. Haec autem Graecorum Colonia ad annum utque I 29. in Sagonensi Di decesi permansit ' quo anno a Genuensium Republica translati sunt in Adjacensem Diaecesim, ubi nune vivunt, Episco

pi jurisdictioni subjecti.

X. Hoc itaque posito , quod Graeci , qui Episcoporum Latinorum Diceceses incolunt, eorumdem regimini, Si ordinariae jurisdictioni in omnibus subesse debent, de his Episcopis Latinis quaeri potest, an specialem Synodum coadunare valeant ex solis Presbyteris & Clericis Graeci Ritus, suas Dioeceses incolentibus. Id autem sine ulla haesitatione fieri ab illis posse , affirmamus οῦ cum nihil omnino hute actui videatur obstare. Inter manuscripta servata in Archivo Congregationis Concilii, litteras invenimus Archiepiscopi Hydruntini, quibus sacrae Congregationi

exposuit, plures Sacerdotes Graecos, in sua Diaece si commorantes , tanta paupertate laborare, ut cogantur victum sibi proprio labore comparare, eosque quotidianis laboribus sessos , nullo pacto posse Horas Canonicas Graeco Ritu persolvere, cum in illis persolvendis ultra quatuor absumam

tur temporis horae. Reperimus etiam accuratam scripturain a Carolo de Vecchis, dictae Congregationis tunc Secretario, elaboratam' in qua nam rat , Petrum Codreros Archiepiscopum Hydruntinum , commiseratum pauperiem Sacerdotum Graecorum in sua Dioecesi existentium , Synodum Dioecesinam coegisse, ad quam ducenti Presbyteri Graeci convenerunt , atque in ea decrevisse , quid in recitatione Horarum Canonicarum ab eis in posterum faciendum esset. Ex quibus evincitur , posse ab Episcopis Latinis , in quorum Dioecesibus Graeci habitant , peculiarem Syn dum cogi Sacerdotum & Clericorum Graecorum, ut in ea statuatur. quid expediens visum suerit pro eorum regimine . Diximus , posse : si enim Episcopus , in cujus Dioecesi tum Latini, tum Graeci reperiuntur, velit in sua Synodo Dioecesina , consueto modo celebrata , aliquid de Graecis in sua Diaeces existentibus statuere, id utique non erit ei vetitum , quod reapse factum reperimus in Synodo Melitensi anno I7o3.

108쪽

so DE STNODO DIOECESAM LIB. II. C P. XII. coacta ab Episcopo Davide de Cocco Palmerio I in qua praeterea indi. catur, idem antea ab aliis Episcopis Melitensibus , Gargallo videlicet,& Cagliares , in suis Synodis praestitum fuisse . Similia inveniuntur in

quadam Consuliatione manuscripta, quae extat in Bibliotheca Vaticana , quaque olim a bon. mem. Cardinate Iulio Antonio S1nctorio, Sanctae Severinae nuncupato , conscripta suit , ut quaestionibus responderet , a Praesule Antonio Lombardo Archiepiscopo Messanensii propositis , circa dubia quaedam sibi occurrentia in regimine Graecorum , qui Messanam tunc incolebant , & apud quos nonnullos abusus deprehenderat e Cum mensibus proxime decursis Archiepiscopus praedi ius in eadem eiυitate Diaeiseesanam Synodum celebrasset , in qua cum iliis , qui de iure luteresse debebant, nonnulli Graecorum tam Saecularium, quam Religiosorum, pura Ca.ugerorum, intervenere.

109쪽

LIBER TERTIUS.

DE VOCANDIS AD SYNODUM, ORDINE SEDENDI , ET SA CRIS VESTIBUS JUXTA PROPRIUM CUIUSQUE GRADUM ADHIBENDIS.CAPUT PRIMUM.

De Praelatis Regularibus, er Secularibus.

ΡRiusquam Regulares ab Episcoporum jurisdictione subtraherentur ,

cogebantur eorum Abbates Diceceianae Synodo interesse. Concilium Aurelianense I. an. SI I. rom. 2. Collectionis Harduini col. IOII. can. I9. ait: Abbaies pro humilitate Religionis in Episcoporum potestate eon ant um, si quid extra regulam fecerint, ab Episcopis corrigantur, qui semel in anno in loco, ubi Episcopris elegerit, accepta vocatione, conveniant . Conis cilium Oscense anni sy8. rom. 3. Collectionis Harduini col. s3 s. can. I. inquit: me senodus sancta feri elegit, ur annuis vicibus unusquisque no-Brum omnes abbates monasteriorum , vel Presbteras, Diaconos suae dia cess, ad locum , ubi Episcopus elegeris , congregare praecipiat e m omnibus regulam demonstres ducendi vitas , cunctosque sub Ecelsasticis regulis avi esse praemoneat. Constitutiones eXcerptae ex Concilio Galteri Archiepiscopi Senonensis , celebrato seculo X. lom. o. pari. I. Collectionis Harduini col. sue 7. eap. I. haec habςnt : Statuimus , ut Abbates , o Priores Conventuales, qui nec venerint ad 0nodum, nec se excusaverint , praetendendo canonicum impedimentum , per octo dies ab ingressu Ecclesae suspendantur . Inter statuta Synodalia Guillelmi Majoris , Episcopi Andega. vensis, qui vivebat in fine secuti x m. tom. I. nουae editionis Spicilesii Lucae Dacherii pag. 726. reperitur praeceptum, Abbatibus , Archidiaco. nis, Archipresbyteris, & Decanis Ecclesiarum civitatis promiscue impo. situm , habendi penes se eadem statuta I & in nona Synodo ab eodem Guillelmo habita an. I 298. Abbatibus, ad Synodum accedere detrectanistibus, infligitur poena suspensionis I & in Synodo undecima , ab eodem

celebrata anno Igoo. revocatur quidem enuntiata suspensionis paena, sed smul instauratur praeceptum , ut Abbates omnino intersint .Episcopali Synodo , quae omnia leguntur eod. rom. I. cit. Dicileg. pag. 739. OV7ψO. Neque .his refragatur textus in Can. Episcopus II. di. I 8. ubi dicitur e Episcopus non debet Abbatem cogere ad senodum ire t nisaliqua rationabιlis eausa existat . Nam oppositum decernitur in Can.

110쪽

Ecclesias. lib. 2. cap. 19. ad uirumque textum conciliandum , primum intelligendum arbitratur, de vocatione ad Synodum, quae non 1 emel, sed saepius, seu ultra id, quod jura piaescribunt, in anno fiat: Et quod Can. Epi foviis sati Alte serra in dicit, Abbates non esse cogendos venire ad senia odii in , nisi rationabilis caua adsuerit, cautius intelligenaetim est, non esse

scilicet grai andos Abbates iterum tu anxo venire ad Synodtim, si forte existra ordinena concocetur, nis rationabilis causa ad t, ptita translationis Reliquiarum , vel consecrationis Ecclesiae, vel alia I ῖ milis .

II. Verum, cum hodie Abbates, ceterique Priviati Regulares plerumque plena gaudeant exemptione ab Episcopi jurisdictione, non possumus, juxta omnia antiqui juris principia , de illis ratiocinari , sed & eorum exemptionis habenda est ratio. Neque sectari licet Episcopum Pham au gustanum in tras . de Conciliis, cui 'titulus senodia Ugoma , ubi pag. g.

seq. plura disputat de interventu Abbatum ad Synodum cum enimis scripserit ante Trideminum, non omnia, quῖe adducit, congruunt prae senti disciplinae. Ut itaque distincte & ordinatim procedamus, primo de Abbatibus Secularibus , deinde de Regularibus disseremus. III. Abbates Seculares, intra Episcopi dice ces in existentes, teneri Episcopali Synodo adesse , statuitur in C. p. siuod super his , de maioris. .crobed. Neque ullius exemptionis praetextu possunt se ab hac obligatione unquam si, lutos existimare: nam Tridentinum seis. Σψ. cap. 2. de reform. illos lotos exemptos liberat ab onere accedendi ad Synodum, qui subduntur Capitulis generalibus' quod prosecto de Abbatibus Seculatibus nunquam dici poterii, uti bene ponderat Tam Furinus de Iuri cribat . to n. I. d Dut. 24. qv. q. n. 8. γ 9. Rem exemplis illustiabimus. IV. In civitate Cremonae extat Ecclesia Collegiar a S. Agathae , quae cum olim est et Regularium , a summis Pontificibus Callisto II. & Eugenio III. amplissima obtinuit privilegia exemptionis a jurisdictione O dinarii, & ab obligatione accedendi ad Synodum. Praepositura hujus Ecclesiae auctoritate Pii II. suit postmodum a flatu Regulari, & electivo. commutata in Dignitatem Secularem, & collativam, ejusque Praebendae Canonicalcs Clericis Secularibus addictae sunt, praeservatis tam Ecclesiae , quam Praeposto, & Canonicis , omnibus R. sngulis privilegiis , quibus

antea fruebantur Regulares.

V. Praepositus , qui ex privilegio summi Pontificis Pii IV. & ex antiqua consuetudine , habet praeterea usum Mitiae , & Pastoralis , & una cum eo Canonici , recusarunt acc edere ad Synodum , ab Episcopo Cremonae indictam ann. i 727. sed instaurato judicio coram sacra Congregatione Concilii, & re mature expensa , die S. Aprilis II 2. de citum fuit , teneri accedere , & posse Episcopum paenis , a jure statutis , in inobedientes animaduertere. Cumque denuo Praepositus, & Canonici sua

jura experiri voluerint , in Congregatione habita die 29. Augusti II 33.

iterum succubuerunt.

. i. ''

SEARCH

MENU NAVIGATION