장음표시 사용
71쪽
L I B. II. C A P. V. 43drinam, oe Antiochenam. Enimvero, ratiocinatur a Costa, non ita ieri psisset Nicolaus , si Archiepiscopum Bituri censem , cui ipsemet Patriar chae nomen attribuerat , veris accensuisset Patriarchis, veraque Patriar. chalia jura eidem contulisset. VII f. Similiter in Pra satione Concilii Matisconensis secundi, quod habitum suit anno s83. Ρatriarchae nomen Prisco Archiepiscopo Lugdunem si tributum legitur : Priscus Episcopus Patriarcha dixit. Cui tamen postreismus ejusdem Concilii Canon non alium , quam Metropolitani titulum desert: Et hoc adimplere solicitudinis fit Metropolitani Lugdunensis Dise pi. Sed & ante id temporis apud Gothos , di Vandalos obtinuisse m rem , ut suos Episcopos Patriarchae nomine appellarent, testatur Victor Vitensis in Historiis Persecutionis Africana, sua Vandalicae lib. 2. rom. 8. Biblioth. Patrum pag. 68o. litter. E. pag. 683. litteri pariteν E. Ex Gothorum autem consuetudine , Cardinalis Baronius ad annum Christ333. num. 35. derivatum esse ait, ut in occidente Archiepiscopi etiam
Patriarchae titulo appellarentur: Ex Gotbis enim ejusmodi vocis usus emeris fit, ut Archiepiscopi in Oecidente Patriarchae etiam dici caeperint. Idem quoisque amrmat Pater de Rubeis in Monumentis Ecclesiae Aquileienses cap. 2I. num. 4.& alii ad Orientales Metropolitas extendunt, ut Henricus Palladius rerum Foroiuliensium ιib. s. num. 77. CV 78. ronr. 6. pari. q. Thesamri Bisor. Italia pag. ss. AZorius Inssit. Moral. pari. 2. Itb. 3. cap. 33. IX. Haec autem rite expendentes Patres laudati Concilii Romani, Plistonii sententiae adhaeserunt, neque in praelatis Episcopis alia Metropolitica jura agnoscentes, nisi meri nominis atque honoris , quod Pitonius concluserat, suo approbarunt statueruntque decreto tit. P. cap. a.
Generalia de s lici Episcopo. Us eogendi Synodum Dioecesanam est adeo proprium Episcopi , ut ad
eam cogendam non sit ei necessarius cujusquam alterius consensus, puta Archiepiscopi, seu Metropolitani, cui sorte subjiciatur ζ quemadmodum , antiquioribus relatis , doceat Bottus de isnodo Diaeces pari. I. num. 24. M a brius de senodo Diaeces cap. 2. Pax Iordan. lib. 8. tit. a. num. I 2. & optime Ugonius Episcopus Pham augustanus de Coneiliis in praelud. pag. 3. ubi Ioquens de Episcopo inquit: Nemo in sua Hoeces Synodum congregare potes sine eo, vel ipsus auctoritate e . Episcopus dietam suam Synodum potes, sene auctoritate Metropolitani sui , facere. II. Sed , quandonam Episcopus plenum & expeditum jus assequatur suam Synoὸum cogendi , dissicultas est , quam breviter exponemus, &paucis enodabimus. III. In promotione ad Episcopatum, duplex contrahitur spirituale con-ju-Diuitiaco by Corale
72쪽
iugium: alterum inter eligentes, &electum, quod perficitur per elemo. nis confirmationem ς alterum inter Episcopum confirmatum , & Ecclesiam, quod per consecrationem absolvitur, uti diserte habetur in Cap. Dister corporalia g. Sicut enim, de translat. Episcop. In praesenti rerum statu, & pro ea, quae nunc viget in Ecclesia, disciplina , electio ad Episco patus sibi vindieat locum in sola Germania . Reliqui Episcopatus conseruntur a Papa in Consistorio aut omnino libere, aut praevia nominatione Regum, & Principum, quibus jus est idoneas personas ad illos nominanis diu atque in his postremis ipsam et Episcopatus collatio, a Papa facta in Consistorio, vim habet eleaionis simul, & confirmationis, quod docuerunt Innocentius in Cap. Cum oIim, in princip. de causa possessionis , γ'
proprietatis, Glossa in Cap. I. verb. Primi nem , de ele Iione , in o. AZ rius Insit. Moral. pari. a. lib. 3. cap. 29. quaest. 5. Fagnanus in Cap. Eam te num. I s. de rescriptis, atque ex ipsis verbis liquet, quae a Ρapa in Consistorio pronuntiantur: fuctoritate Dei omnipotentis Patris,
Fit i, o Spiritus San ii, m Beatorum .apostolorum Petri, o Pauli, aenostra, Ecclesiam N. de Persona N. proυidemus, ipsumqtie illi in Episcopum praescimus, oe Passorem οῦ curam . adminiss rationem ipsius , eidem in Diaritualibus, oe temporalibus plenarie committendo. IV. His praemissis, disputatur, an Episcopus aut a Capitulo electus, aut a Papa in Consistorio promotus , ante sui consecrationem Synodum celebrare queat . Cujus tamen quaestionis decisio vix quidquam conserre potest ad praxim: nam, cum electi in Episcopos, etiamsi fuerint S. R. E. Cardinales, teneantur intra tres menses munus consecrationis suscipere, juxta decretum Tridentini seg. 23. eap. 2. de reform. dissicile videtur, velle Episcopum intra illud primum trimestre spatium , cum nondum perspectas habet res dioecesis sibi commissae , cogere Diaece sanam Synoridum. Quid nihilominus communiter Doctores sentiant, indicabimus. U. Bottus de lanodo pari. I. num. 26. seq. post Innocentium, Zaba- rellam, & alios antiquiores, re bene discussa, concludit, Episcopo et eocto, & eonfirmato fas esse, suam Synodum statim habere; eidemque oopinioni subscribunt Pax Iordan. lib. 8. tit. a. num. I 3. OIq. Ricc. in praxi Curia Neapolitanae decis 443. ab initio Gq. ad num. 8. Massobri de
senodo Diaeces cap. 2. dub. I. Gavant. in praxi senor Diaeces cap. 2. in adnotat. q. I . num. 2. Leure n. in Foro Beneficiali tom. 2. Iect. a. quae s. 4 3. num. s. Roma guerr. ad Consistit. Synod. Gerunden. lib. I. tit. I. cap. I. num.
Io. Etenim coactio Synodi est actus jurisdictionis, & meri imperii, quod supra ostensum est & quae jurisdictionis sunt, exerceri queunt ab Episcopo electo, & confirmato, licet nondum consecrato , juxta textum io p. Transmisem, de electione . Ante consecrationem autem ea dumtaxat exercere non potest, quae sunt ordinis , puta sacrum Chrisma conficere. Ordines, aut Confirmationem conferre , Virgines benedicere, Ecclesias, aut Altaria consecrare, Cabatat . in theor. praxi jur. Canon. lib. I. cap. T.
73쪽
M. 7. quamvis committere & delegare valeat alteri Episcopo consectam facultatem , ea omnia in sua dioecesi peragendi ; quoniam sola delegatio ad exercendum ordinem est actus jurisdidi ionis , & non ordinis , Aetorius Insit. Moral. pari. 2. cap. 29. quoes. 7. VI. Sed statim altera quoad eumdem Episcopum electum & confirma. tum suboritur quaestior an videlicet possit Synodum cogere etiam non oboten iis , & exhibitis litteris Apostolicis , vulgo Bullis , quibus ollendat, se legitima auctoritate, talis Ecclesae curae & regimini suisse praepositum. Sed etiam haec nullo solei tur labore , respondendo nimirum negative. Textus enim in Cap. Injun me, sub tit. de electione, tuter Extraυag. conam.
aperte interdicit electo & confirmato quemcumque actum jurisdictionis, nisi litteris Apostolicis expeditis , iisque, quibus de jure , exhibitis, ac paenam insuper suspensionis a percipiendis suorum Beneficiorum fructibus , , illis irrogat , qui sine ejusmodi litteris , eum in Episcopum recipiunt,
aut eidem obediunt , uti ad rem prolequuntur Massobrius , Gavanflis, Pax Jordan. locis e latis , duabus tamen additis ii Ritationibus . Quarum prima est, ut possit electus , & confirmatus, non expeditis Bullis, Synodum sacere, si obtinuerit Breve Apostolicum de capienda possessione nomine Camerae Apostolicae , cum clausula, ut intra tot menses & Bullae expediantur, & consecrationis munus suscipiatur; virtute namque praedicti Brevis potest Episcopus omnia exercere, quae jurisdictionis sunt, ac si litaterae Apostolicae sui sient expeditae ' nec prohibetur ab exercitio eorum, quae sunt Ordinis, si interim tuerit consecratus, quod bene animadvertit Pax
VII. Altera est, ut Cardinalis S. R. E. aliquo ex modis expositis in Episcopum electus, & confirmatus, statim Synodum celebrare possit, etiam litteris Apostolicis non exhibiti se quoniam Cardinales, utpote qui iucitata Extra ganti expresse non nominantur, non censentur sub ejus severitate comprehensi; quod, aliis allegatis, probat Pax Iordan. cit. Ioc. n. 22. Sc praeter Doctores ab eodem relatos, docent Fermosin. in Cap. Transmigbm quaest. 5. a n. I. ad Io. de electione , Diana in edit. coord. rom. 9. tract. 7. resolui. 53. 34. Cappon. discept. serens. I D. n. I 2. to m. I. Rota decis I 2Is. cor. Emeriae jun. GT in Corduben. Benesciorum 3. Decemb. 1696. coram bon. mem. Ursno Decavo. Accedit, Bonifacium VIII. per ei tatam Extra vagantem unice voluisse evitare periculum, ne quis sugerat pro Episcopo, qui Episcopus non sit: hoc autem non habet locum 'in S. R. E. Cardinalibus, quorum simplici assertioni, ob dignitatis, quae
praefulgent, eminentiam, esse credendum, probat textus in Can. Nobilissemus diu. 97. Sc notat ibidem Glossa υerb. Nihilominus, & recte pondeis rant Gon Zalez ad regul. 8. Cancell. gloss. 24. n. 7. Lot ter. de re Beneis se a r. lib. I. qu. 27. n. 32. Passerinus de electione cap. 33. n. 23. Barinhosa in cit. Extravet. Injunctae n. s. oe de ossicio, oe potestate Episcopa para 3. alleg, III. n. 33.
74쪽
VIII. Non omnia ex his, quae de Episcopis hactenus diximus, aptantur Archiepiscopis: in quibus illud est peculiare, quod ne per consecrationem quidem assequant ut plenitudinem ossicii sui, nisi Pallium receperint a Romano Pontifice , ex Cap. Nisi sperialis , de auctoritate o usu Pallii: non quod Pallium aliquid superaddat consecrationi quoad ordinis potestatem; sed quia liberum praebet accepti ordinis exercitium, & AMchiepiscopalis muneris quamdam veluti perfectionem affert , Sc compleiamentum , quod adnotavit Innocentius Cironius. ad tit. 8. de auctoνitata in usu Pallii pag. 32. Quocirca, ne diu careant ea potestatis plenitudine . quae ab ipsis in totius provinciae commodum est derivanda, debent intra tres menses a suae eonsecrationis die , vel, si jam antea consecrati erant, a die eonfirmationix numerandos , Pallium petere a Romano Pontifice,Can. Quoniam, dis. I . atque interim , sicuti se Archiepiscopos nomina.
re prohibentur in eit. p. Nis sterialis, ita abstinere jubentur a Synodo Provinciali congreganda . Chrisinate conficiendo , dedicandis Ecclesiis, Clericis ordinandis, R Episcopis consecrandis, in Cap. suod sicut, de eis
lectione, ubi ita legitur: Praeterea, cum non liceat Arebrepiscopo e Pallio eonvocare Cone lium, eonficere Chrisma, dedicare Basilicas , Ordinare Cleria eos, er Discopos consecrare, multum profecto praesumιν, qui, antequam impetrest Pallium , Clericos ordinare sesinat ' cum id , non tamquam fmplex
Episcopus, sed tamquam Mochiepiscopus facere videatur. Quodque constans semper haec fuerit antiquioris Ecclesiae disciplina , observavit Ianus a Costa ad tit. DecretaI. de auctoritate usu Pallii pag. 97.
De Episcopo Pritalegium habente gestandi Pallium , m Crucem
inamvis Pallium sacrum insigne sit . quod solis de jure eompetie
Archiepiscopis; attamen, ex summi Pontificis privilegio, nonnulli , qui & re 3c nomine simplices Episcopi sunt , consueverunt Pallio condecorari. Syagrio August anensi Episcopo, ejusque Successoribus, adpetitionem Brunechildis Reginae, Pallii honorem delatum a S. Gregorio Magno, discimus ex ejusdem Gregorii epiR. II. lib. 9. mris. a. Oper. eo . 936. m epis Ioρ. eiusae libri col. Io I s. Auctor Vitae Theodorici Epise
pi Metensis , a nobis nuper relatus cap. q. num. s. speciales prosequens praerogativas Metensum Episcoporum , cis. Ioc. ait: Malo etiam, viν magna in Cbrisio reverentiae , Pallii usum meruis , decreto Ioannis Papae .
Ioannis scilicet VIII. cujus litterae , quibus hoc pri vilegium contulit waloni anno 878. leguntur rom. 6. pari. I. Collectionis Harduini pag. I 2r Item Pallium accepisse ante , & post Halonem, plures Episcopos Metenses , licet Archiepiscopali jure non potirentur, constat ex Gallia Chrisia Disiligod by Corale
75쪽
stiana veteris editionis Din. 3. pag. 7II. GV duabus sequentibus. Inter E. piscopos Mindenses, quemdam Hercurbertum fuisse Pallio cohonestatum. narratur in Chronico Mindens Auctoris a nonymi tom. I. Scriptori reri
Germanie. Mei mii junioris pag. ssa. ubi hos insuper antiquissimos rhythmos adducit rNam his Praesul honoratur, undensis qui vocitHur, Dignitata Palili. suod bene Rationati Vocatin, hoc non mala οῦ
Locus, Gens, m Cisrici . ZAlexandrum II. Pallii honorem tontulisse Episeopo Haliartaden si , ob concordiam inter Imperatorem Henricum III. dc eumdem Alexandrum promotam, testatur Burchardus in Chronico Halberstadensi apud citatum Leibnitium tam . 2. Scriptor. Brunsvic. pag. I 26. ubi etiam resere concessionis diploma, cujus verba sunt.' Itaque m locum, oe uomen filii Dis ruatis, sequiari ac familiari affectu ribi concedimus , sanctae quoque Halbe Rariis Ecelesiae ruae , ut fit fila Romana Ecclesiae , praerogativam quamisdam attribuimus. Insuper quoque, pio paterastque assem, Pallio te adorna. re decrevimus , salva tamen auctoritate , aut magisterio sancta Metropsis Moguntina Ecelasa, DI quoque Fratrum 1uorum Coepiscoporum oe ordiane, GV loco. Et, ne plura a nostra aetate rem La perquiramus exempla,
Pallii praerogativa etiam hodie gaudent Episcopus Quinqueeeles ensis, de quo is Cap. tam in jusentute , de praesumpt. Episcopi Ostiensis , Bam. bergensis, Papiensis, & paucis antea annis , eum nondum Archiepiscopi
honorem erat consequutus, Pallio utebatur Episcopus Lueensis I de qui. hus omnibus Cuetus Insit. lib. I. eap. 6. tit. 8. Marchi n. de Sacram. Ordin. tract. q. ωρ. P. nu. I. Durant. de ritibus Ecclesia lib. 2. cap. p.
num. 43. Ventriglia de iurisdict. Disc. cap. 7. n. 3. ac nuperrime san. mem. Clemens XII. ob praeclara Episcopi Massiliensis in Ecclesiam me. rita , personale privilegium eidem eoncessit gestandi Pallium, quousque viveret; idemque Pontifex perpetuum Pallii honorem detulit Episcopis Aretinis . Una porro cum Pallio interdum aeressisse Episcopis praerogativam sedendi, statim post Metropolitanum, supra reliquos suae provinoeiae Episcopos, liquet ex epist. Io8. S. Gregorii ad Syagrium Episcopum
76쪽
O hune sibi locum oe ordinem ex nostrae auctoritatis indulgentιa vendica. e. Ceteros vero Episcopos , secundum ordinationis suae rempus , siυe ad consedendum in Concilis , sis ad subscribendum , veι in qualibet alia re , sua attendere loca decernimus , oe Dorum sibi praerogativam ordinum venis dicare . Hanc tamen loci praerogativam non fuisse ab Alexandro II. con.
cessam Episcopo Halherstaden si , ex ejusdem diplomate accepimus ; ex quo proinde colligimus , honorem Pallii non fuisse necessario connexum cum jure praecedendi antiquiores Episcopos : quin immo ex allegata S. Gregorii Magni epistola palam fit , speciali opus fuisse concessione, ut Syagrio , una cum Pallio , accederet praeeminentia sedendi , statim post Metropolitanum , supra ceteros suae provinciae Episcopos . Et nihilo. minus nonnulli Episcopi , Pallio decorati , aliquando cedere detreeta.
runt etiam suis Metropolitanis , pluresque conrioversas adversum eos. dem excitarunt , quas fuse pertractat Franciscus Florens Oper. Iuridia r. rom. I. ad lib. I. Decretal. de auctoritate oe usu Pallii pag. 23 p.
II. Neque solum aliquot simplices Episcopi Pallii ornamentum a Sede
Apostolica obtinuerunt, sed nonnulli eorum privilegium etiam impetrarunt deserendi ante se Crucem . Morem praegestandae Crucis, a summo Pontifice ad ejusdem Legatos primum fluxisse , asserit Thomassinus de vet. nov. Eceles discipl. pari. I. lib. 2. cap. sq. atque inde factum est, ut sanctissimus Hungariae Rex Stephanus, statim ae Apostolicae Sedis legatione donatus suit , veluti eidem muneri consectaneum privilegium si
mul, obtinuerit praeserendi Crucem , quemadmodum i narrat Auctor eius Vitae apud Surium 2 o. Aug. cap.i8. Pontifex Crucem ante Regem , ceu
Golatus insigne gestandum adjunxit : ab Apostolicae vero Sedis Lega. tis, mox ad Patriarchas , subinde ad Primates , & demum ad Archie. piscopos est propagatus . Non tamen omnibus Archiepiscopis fuit id ju.ris universim & indiscriminatim ab initio concessum , sed modo uni , modo alteri ex speciali gratia attributum e. etenim Eugenius III. Urs. Io.tοm. 6. pari. 2. Collectionis Harduini eal. Iaso. peculiari quodam privile. gio, Archiepiscopo Coloniensi Crucem . praegestare permisit οῦ & Alexander III. apud Baronium ad ann. I 177. n. 76. eadem praerogasiva exoranavit Archiepiscopum Salernitanum ' quam postea Gregorius IX. Archie. piscopis Auxitano, Burdegalens , & Messanensi est elargitus, apud Ra
I aldum ad ann. I 228. n. 38. oe ad ann. I 232. n. 25. atque ita pedetentim facta est omnibus Archiepiscopis communis, quod sub eodem Gregorici IX. aut sub Alexandro IV. contigisse , suspicatur laudatus Thomassinus . Ρorro Clemens V. in Concilio Viennensi, ut habetur in Cia ment. Arehiepiscopo de privilegiis , idem jus omnibus promiscue Archiepiscopis asseruit, ac p terea statuit, iisdem licere Crucem praeserre, et iam per loca exempta suae pro Vinciae: rchiepiscopo per quaevis loca exemis pia suae provinciae facienti transtum , aut ad ea forstan declinanti, ut Crticem.
77쪽
aute se I bere portari faciat sacro approbante Concilio , praesentis Core.
si tutionis serie duximus concedendum .
III. Verum, quemadmodum in Ecclesia Orientali inter Patriarchalia insignia numeratur sex ante eos praelata, & nihilominus Archiepiscopis Bulgaria, & Cypri, privilegio datum fuit , ut praelata pariter face persuas dioecesses incederent, quod testatur Balsamon in Melete ; ita in Ee. elesia Latina, etsi jus praegestandi Crucem Archiepiscoporum sit proprium, iisque solis, spectato jure communi, comperat, attamen, ex Apostolicae Sed is beneficentia , nonnullis Episcopis permissum est, ut, instar Archie. piscoporum , Cruce ante se erecta, totam suam dioecesim perlustrare, &loca etiam exempta, intra dioecesis ambitum contenta, ingredi valeant.
Scimus quippe, Episcopo Lucensi hanc potestatem factam esse a Lucio III. Coelestino III. & Innocentio III. Cumque Canonici Regulares Lais eranenses monasterii S. Frigdiani civitatis Lucenss illam impugnarent, contendentes, non licere Episcopo Lucensi, qui nondum Archiepiscopi praerogativam nastus fuerat, in eorum monasterium ingredi praelata Cru.ce; in sacra Congregatione Concilii die 8. Augusti I7IL propter enuntiata Episcopi privilesia, causa ceciderunt, tom. ς. Thesauri Resolui. pag. 227. Eodem privilegio jam ante Alexandrum III. fruebatur Episcopus Papiensis ς quo ab eodem Alexandro fuisse privatum, eo quod adhaesisset
Octaviano Antipapae narrat Baronius ad an. II7s. num. I 2. sed aut ab
ipsemet Alexandro, aut a Successoribus illud postea recuperavit; nam . cum anno I 58 I. suisset in quaestionem deductum, saera Congregatio Concilii die 3. Februarii ejusdem anni illud adhuc vigere censuit, uti habetur lib. 3 . decreton pag. Et nos ipsi, postquam ad supremi Pontificatus apicem evecti suimus, Episcopo Eystetiens , ejusque Successoribus perpetuum privilegium indulsimus, Crucem ante se sublimem deserendi In sua civitate , & dioecesi , ad instar Archiehiscoporum; modo tamen
Archiepiscopus praesens non sit; aut, si adsuerit, ejusdem consensus ae- cesserit: cujus Archiepiscopi Metropolitica jura in ceteris omnibus illaesa esse voluimus , quod patet ex nostris Apostolicis litteris anno I 64s. datis , editisque in nostro tom. I. Bullar. in ordine I 33.
IV. Ex privilegio Episcopis dato deserendi ante se Crucem, nulla orio tur quaestio, quae ad Synodum Diaeceianam reserri possit. Privilegii mentio habita est, ut, relato privilegio gerendi Pallium, non omitteretur aliud privilegium a summis Pontificibus aliquando Episcopis coneessum deserendi Crucem ante se more Archiepiscoporum . Ex privilegio vero deserendi Pallium , aliquando Episcopis concesso , dubium oritur, an, quemadmodum ante Pallii receptionem vetitum est Archiepiscopis Synodum facere Provincialem , ita & ipsis se interdictum suam celebrare Dice-ce sanam. Primo aspectu videbitur fortasse cuipiam idem de utrisque serendum judicium ; ne secus Archiepiscopus , Pallii praerogativa a jure
communi donatus, deterioris conditionis se, quam Episcopus, cui i)em Tom. I. D ho. Diuili od by Corale
78쪽
honor ex sola indulgentia Sc privilegio delatus est. At, re penitius in. specta, verius existimamus, Episcopum, Pallio insgnitum, ante hujus
receptionem, posse suam Synodum habere: privilegium enim cumulat antiquis nova jura , sed antiqua non aufert, ne secus plus afferat detri. menti , quam commodi, Cap. bbate Contra quod , de verbor. fgnificat.
Cap. In his, de priυilegiis. Quare, si quilibet Episcopus, statim ac est
electus, dc confirmatus , Sc litteras Apostolicas expedivit, potest suam Synodum convocare , aequum non est, ut hoc jure ille spolietur, qui
Pallii potitur privilegio. Nec novum videri debet, quod Episcopus Ρallio decoratus, in aliquibus sit melioris conditionis, quam Archiepiscopus. Nonne Archiepiscopus intra tres menses a suae consecrationis die , aut, si jam antea consecratus erat, a die suae confirmationis numerandos, tenetur Pallium a Sede Apostolica ex pol cere , per textum in cit. Can. suoniam dis. Ioo. ubi Archidiaconus num. 2. 3c Turre cremata num. I 4. Et tamen hoc onere non gravatur Epit copus habens usum Pallii, quia nemo tenetur uti privilegio sibi specialiter concesso. Praeterea Archiepiscopus, ante receptum Pallium, non potest exercere Pontificalia, per textum incit. Cap. si sperialis, de auctoritate, o tisti Pallii; quod tamen nusquam in Iure sancitum reperitur de Episcopo, cui Pallium gestare competat ex privilegio. Diversitatis ratio iacile ex dictis eruitur: etenim per Pallium consertur Archiepiscopis plenitudo Pastoralis ossicii I at Episcopis in meram datur honoris fgnificationem, non ut aliquid juris per illud tribuatur, quo antea carerent. Plura de his videri possunt apud Marcum Paulum Leonem de auctoritate o usu Pallii cap. IO. o cap. 14.
De Episcopo Titulari. O Mnibus exploratum est, plerasque olim florentissimas Episcopales Seis
des, nunc Infidelium jugo pressas, habitualem dumtaxat retinere Cathedralitatem. Notissimum pariter est, ne antiquae illarum dignitatis memoria penitus obliteretur, solere summos Pontifices, nonnullos quandoque Episcopos ad earumdem titulum creare: qui, etsi veri Episcopi sint , ut qui in consecratione Episcopalem characterem . & potestatem huic adnexam receperunt; sunt tamen potestatis usu , Sc jurisdictionis , si quam in Ordinatione aceeperunt, actu δc exercitio penitus spoliati . Praeter autem nuper insinuatam , aliae justissimae causae urgent Romanos Pontifices , ut ad nudum praedictarum Cathedralium titulum aliquos promoveant Episcopos; quarum praecipua est, ut sibi assistant in Apostolico obeundo ministerio, utque eorumdem opera in iis utantur, quae non nisi Episcopis decet committere ς vel ur tamquam Suffraganei Pastoralia exispleant munia in aliqua dioecesi , propter cujus amplitudinem proprius
79쪽
L I B. II. C a P. VII. SIi dixe ess Episcopus alieno ministerio indigere videatur: quae recte ad nota.
t runt Thomassin. de vet. nου. Eccles discipl. pari. I. lib. I. cap. I7. Fa-
i parte num. 47. O seq. de Clericis non residentibus, Frances de Eccles G. i rhedral. cap. 32. a num. 72. ad 9 O. Ex quibus evidenter desumitur , Ioans nem Georgium Pert sch , aut deceptum , aut certe alios decipere voluisse .s cum pari. I. elementori Iuris Canonici lib. I. tit. 27. scripsit, a Pontificiisi Titulares Episcopos, per jocum, appellari portalites, couductitios, advenisi titios, solitios , eonimentitios . Probi siquidem Catholici eos summopere venerantur , cum propter Episcopalem, quem impressum habent, characterem , tum propter causas, quarum intuitu ad eximiam illam dignitatem, qua nulla est in Ecclesia praestantior, a summo Pontifice promoventur; i tum denique quia, praevio processu super vit* , moribus, ceterisque qualitatibus, ac meritis personae, proponuntur a Papa in Consillorio, eo planei modo, qui servatur cum aliis Episcopis non Titularibus, quibus Ecclesia.
rum cura & regimen actu committitur. Neque absonum, aut recens institutum est, ut Romanus Ponti sex aliquos ad Episcopatum promoveat,
quin ullius specialis Ecclesiae actualem administrationem illis tradat. Atque, ut cetera praeterea inus hujus rei vetustissima exempla, congesta a
Thomassino cit. loe. existimat Epiphanius haeresi 27. num. 5. cui alii plures adstipulantur apud Ρetrum Coustant Epist. Nomau. Ponti tom. I. pag. g. 6. Linum, Sc Clementem, ita ab Apostolo Petro fuisse Episcopos ordiis natos, ut nulli tune Ecclesiae fuerint alligati, sed unice ut Petro prout opus esset , in Ecclesiae regimine adessent . Eodem fere modo, in fine secundi sectili, Ca jum ex Romano Presbytero Episcopum ordinatum , nullius Ecclesiae cura illi commissa, asserit Franciscus Blanchinus tom. 2. nassast in not. ad Vitam S. Eleutherii pag. I 2. ubi contra Pagium defendit, saepius a Romanis Pontificibus ordinari consuevisse ejusmodi Episcopos, quos vocat Episcopos Gentium ἰ eo quod, data opportunitate, ad gentes mitterentur, quae in Christiana religione institui ex pol cerent, etsi plures ex iis Romae retenti, ad Romanum Episcopatum suerint postea promoti . II. Iam vero cum Episcopi Titulares actuali careant administratione Ecclesiarum, ad quarum titulum sunt promoti & consecrati, non obstringuntur lege lata a Sixto V. de saeris Apostolorum liminibus visitandis, exhibendaque relatione status suarum Ecclesiarum, prout anno Is 9 . declaratum fuit a Clemente VIII. & constat ex lib. 8. decretor. Derae Congregationis Concilii pag. Ioo. Attamen, quia laude digni sunt, si Sedi Apostolicae modum suggerant , quem opportunum existiment ad obtinen. dam conversionem Infidelium degentium in diaecesibus , quarum eXo ' nantur titulo, uti animadvertit Fagnanus iu Cap. Ego num. 83. de jur iuran. idcirco dubitatur , an cogere possint Synodum ex Sacerdotibus , qui sorte ex illis regionibus advenerint . ut ab istis instructi , quae ad p dictum finem conducere possunt, melius assequantur.
80쪽
III. In primo libro cap. s. nutu. 2. narratum est , in civitate Burgens, eum ordinarii licentia, a quodam Episcopo Titulari Dioece lanam Synodum cum nonnullis suis Sacerdotibus fuisse celebratam . At ejul modi e xemplum non facit ad rem: quoniam ille Episcopiis Titular: s administraverat Eeesesam, cujus habebat titulum, a qua postea expulius, cogebatur exulare: in quibus circumllantiis urget profecto rescriptum Ioannis VIII. in Can. Porro Io. q. 3. Ubi Paganorum , m Incredulorum furor in causa es , quantalibet praetereant tempora juri non praejudicant Ecclesiarum .
Alia propterea, si inveniri possint, disquirenda sunt hujus rei exempla.
tate Nazareth in eaptivitatem subacta, Archiepiscopo Nazaraeno honoraria Sedes in Italia assignata est, in nobili Apuliae oppido , quod dicitur Baridum, dioecesis Tranensis, Sc non procul ab oppidi moenibus Ecclesia Beatae Mariae in Metropolitanam erecta , cum titulo, dignitate, & jure Archiepiscopali, Nazaraeno Praesuli commissa fuit. Post aliquod temporis intervallum , aliae Parochiales praefato Archiepiscopo subje4tae sunt : &subinde duae Cathedrales. Cannensis videlicet, & Montis Viridis, fuerunt eidem perpetuo addictae. Ipsaque postea Metropolitana, remporis , & bellorum injuria, solo aequata, in ejus locum suffecta est Ecclesia S. Bartholomaei, intra oppidum sita; quae omnia narrantur ab Ughellio tu Italia sacr. tonu. 7. Itaque in praesenti rerum statu Archiepiscopus Nazarae. Mus , habito respectu ad civitatem Nazareth , est mere Titularis: sed, si l cum spectemus, in quo resulet, plenamque Episcopalem jurisdictionem exerucet, mere Titularis neque est, neque dici potest y ac proinde, quamvis in λ2c loco Dicetes anam Synodum eogere valeat, sicuti re ipsa saepius coegit, non possumus inde inferre, licere Episcopo Titulari Synodum celebrare. V. Erunt fortasse, qui in exemplum adducant Episcopum Bethlehemiticum. Expulsis pariter Christianis e Terra Sancta, Regine rius Episco. pus Bethlehemiticus sectatus est Guidonem Comitem Nivernensem , in Gallias redeuntem, qui eidem in suo Comitatu, seu Dueatu Nivernensi nonnullas attribuit terris , in quibus jus Episcopale exerceret . Plura de
hoc Episcopo habentur tom. a. Galliae Chrdilanie edit. Parisien. an. I 656.
pug. 297. & in historiis Archiepiscoparuum , & Episcopatuum Galliae .
conscriptis a Bea unier tom. a. pag. 83s. 3c in Oriente Chrisiano Ρatris le ui en rom. q. pag. 642. pag. I 273. Verum , quidquid olim fuerit, Episcopus iste Bethlehemitieus hodie jurisdictionem tantum exercet in Eccleissam Beatae Mariae de Bethlebem nuncupatae, prope lameciacum in D catu Nivernensi dioecesis Antisti odorens s ; & Episcopatus consertur a summo Pontifice ad supplicationem Ducis Nivernensis, de consensu Re .gis Christianissimi. Porro, vel serino est de praedicto Episcopo Bethlehemitico , pro tempore, quo jurisdictionem exercebat in terris Ducatus Nivernensis; &, quamvis tunc posset Synodum indicere, ejusmodi tam etiexemplum non esse ad rem , nemo non videt: aut sermo est de eodem