Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

L I B. II. C P. VIII. s 3 Episcopo , cons derato in statu, in quo nunc est οῦ & cum Is Clero , dc

populo careat, manifestum est, nullam ab eo posse Synodum fieri. VI. Quare concludendum est, Episcopos Titulares, iis exceptis, qui aut a suis Eeclesiis in regionibus Infidelium, quas actu administrarunt, expulsi sunt , aut in terris Christianorum certa loca obtinent , in quibus veram jurisdictionem Episcopalem actu exercent, nulla potiri faculista te Synodum Dicece lanam celebrandi.

De Vicario Generali Episcopi.

V Iearius Generalis Episcopi, qui & Ucialis vocari soler, in iis, qua

jurisdictionis sunt, censetur una eademque cum Episcopo persona, atque unum & idem est utriusque tribunal: ex quo fit , ut a sententia Vicarii Generalis, non ad Episcopum . ne ab eodem ad eumdem, sed ad Metropolitanum , cui Episcopus sis best , interponatur appellatio , Cap. a. de eo uetudine ρ π Cap. Romana, in principio, de appellationibus in 6. II. Sed, quamquam Vicarius ordinariam Episcopi iurisdictionem , Episcopi nomine, in dioecesi exerceat, plurima tamen sunt, quae virtute solius generalis eommissionis, s ne speciali Episcopi mandato, facere nequit, juxta decisionem Cap. Licet 2. Cap. final. de licio Vicarii in o. ubi Glossa, &Interpretes. Inter ea porro, quae sine speciali mandato Episcopi a Vieario

Generali expleri nequeunt, haec enumerantur.' Primo, quae spectant ad potestatem ordinis, puta, Chrisma conficere, Sacramentum Confirmationis conserre , Ecclesias& Altaria consecrare, aut pollutis sanctitatem pri- sinam restituere. Haec quippe, aliaque hujus generis, Vicarius Generalis, et si Episcopali Ordine sit insignitus, peragere non potest , sine peculiari Episcopi dice ee sani consensu cum, non in istis, sed in jurisdictionis

dumtaxat exercitio, illius gerat vices; quod bene observat Sbroz. de Vi-car. Disc. lib. 2. quies. s. n. Io. ob quam rationem nec ea peragendi

potest alteri Episcopo facultatem impertiri, Rebuis. tit. de Vicario n. I 8 I. Barbosa de Usc.m potest. Episc. alleg. sq. n. 83. 84. Secundo, concede. re litteras dimissorias ad Ordines, extra casum , quo Episcopus in remo.tis regionibus versetur, Cap. Cum nullus 3. de temp. ordinat . in o. ita ut ab Ordinandis sine magna difficultate arbitrio prudentis viri metienda, conveniri non valeat, scuti in eod. Cap. docet Glossa veνb. Remotis. Tertio, in materia Beneficiali, ea quae sunt merae liberalitatis & gratiae , vel speciem habent alienationis; ae proinde, sine speciali Episcopi mandato , non potest Beneficia eonferre, aut ad ea . quae jurispatronatus Episcopalis sunt, Clericos nominare, praesentare, vel eligere; quia tam collatio Beneficii,

82쪽

et . praeb. Non potest Beneficia suppii mere, aut simul unire, vel Lehas

uniones revocare οῦ nam haec omnia speciem referunt alienationis , Lay. man in e t. Cap. fn. de osse. Vicar. in o. n. 8. Neque Beneficiorum resis nationes, tam simpliciter , quam ex causa permutationis factas , admittere; quoniam earum admisso requirit potestatem destituendi, juxta receiaptam Glossam in Clemen. I. de renuntiat. Vicario Generali, sine speciali mandato, non competentem, Flamin. de resignat. lib. 7.qrs s. 24. n. I. Grseq. Cabastat. in t beoria, . praxi Jur. Canon. lib. I. cap. I 3. an. a. ad T. Anautem Vicarius Generalis, cui Episcopus peculiarem facultatem Beneficia conserendi' non concessit, post praesentatos alpatronis instituere, &ele os confirmate , lis est inter Doctores ,' sed magis recepta videtur opinio , quae Vieario , solius generalis mandati virtute , facultatem imesse affirmat, praesentatos instituendi, Sc electos confirmandi ; institutio enim , & confirmatio non liberalitatis , & gratiae , sed necessitatis , &justitiae 1 unt actus, quod docent, & Romanae Rotae decisione, ae sacrae Congregationis Concilii declaratione corroborant Garcias de Beneficipari. 7. cap. 8. n. 84. Barbosa cit. alleg. 34. n. 7o. & prosequitur Natalis

Alexander epise. Io. Append. I. rom. I. Theolog. morat.

III. De his, aliisque non paucis, quae Vicarii Generalis , nisi speciali Episcopi commissione muniatur, vires excedunt, praeter citatos, videri posis sunt ceteri Iuris Canonici Interpretes ad sit. de ine. Visaνii. Quod unice nostra hic interest, est decernere, an Vicarius Generalis possit, s ne specia li Episcopi mandato, Dice celanam Synodum indicere; &celebrare. Meli ris notae Doctores sentiunt, . non posse; quia Synodi coactio, veluti res graVioris momenti, quam cetera sint, quae nuper recensuimus, ordinarias ipsius facultates praetergreditur. Ita docent Alle serra in Vindiciis Ecclesi sicae jurisdictionis lib. I. eap. s. inquiens : Vicarius Episcopi non potes cetiis brare senodum . sne speciali mandato Episcopi e Barbosa cit. alleg. sq. n.

Io3. Fagnanus in Cap. Sicut olim v. II. de accusat. Roma guerra ad Cona sit. 0nod. Gerund. lib. I. tit. I. cap. I. n. I 3. Petrus Leurenius tract. I. de

potes. Vicarii Episcopi cap. 3. quaesi. I 58. quodque eaput est, ita expresse declaravit saera Congregatio Concilii, qua hisce verbis interrogata: Morindinarius supplicat pro declaratione , an Vicarius Generalis Episcopi possit , Episcopo absente, 0nodum Diaecesanam congruare, ita ut Constitutiones in ea editae , mi observandae e die 4. Decembris Ios s. respondit e Non moruisse, absque speciali mandato Episcopi, ae propterea Constitutiones in seno do, ut proponitur, factas, esse ipso iure nullas: sicuti legitur lib. I ρ. deis cretor. pag. 343. a tergo. Neque refragatur Concilium , in Gallia sub Pipi

no Rege celebratum, quod nonnulli Metense existimant, cum tom. 2. Conviciliori Gallia editionis Sirmondi pag. s. ita decrevit cap. 3. De Presbteris , . Chrisis se ordinamus, ut Archidiaconus Episcopi eos ad Si nodum commo neat, ima cum Comiter ad Archidiaconum quippe, utpote Viearium natum

Episcopi, pertinebat Presbyteros ad Synodum convocare, sed de Episcopi

83쪽

L I B. II. C A P. IX. ssmandato ς seu verius , postquam Synodus ab Episcopo indicta suerat ,

Archidiaconi munus erat commonere Presbyteros , & Clericos , ut ad illam accederent. IV. Quod autem Vicarius Generalis possit Dioecesinam Synodum ha bere, si speciali ab Episcopo instruatur mandato, res eompertissima est, quam nemo in controversiam adducit . Nam , praeter ea , quae lib. I. cap. 6. n. q. diximus, ut probaremus, non prohiberi Episcopum , ne suam Synodum per alium celebret, exemplum habemus S. Caroli Borromaei, qui anno Is 72. suam tertiam Synodum Dicece sanam , quam ipsemet inis dixerat , Romam postea prosectus, per suum Vicarium Generalem celebravit, quod ipsemet asserit in ejusdem Synodi prooemio pari. Σ. Actor. EeH. Mediol. pag. 347. inquiens: Cum Romae anno superiori essemus, iadiactam a nobis Diaecesanam 'nodum , quam eo ipsio anno habere salueramus, a Vicario nostro Generali, Joanne Bapti a Casellio , Protonotario Apostolico, nobis avemibus, celebrari jussimus. Et animadversione dignum est, quod scribit Iacobus Meyer lib. 7. Annal. Flandriae ad an. D 9 I. nimirum Episcopis Gandavensibus privilegium olim datum fuisse , ut Synodum quolibet tantum triennio cogerent, ea tamen adjecta conditione, ut perie, & non per Vicarium, illam celebrarent ἰ quod profecto argumento

est , hae speciali lege seclusa, & jure communi tantum spectato , licere Episcopo Synodum per Vicarium habere.

CAPUT NONUM.

De mearis Capitulari.

A Vieario Generali Episcopi ad Capitularem progredimur. Sane juxta

veterem disciplinam, Ecclesia aliqua vacante, ad viciniorem Episcopum spectabat illius curam assumere : ut videre est in Can. 5. Concilii Regensis anni 439. Sc in Can. 6. Concilii Aurelianenss anni 333. inter an intiqua Galliae Concilia a Sirmondo collecta tom. i. pag. 68. O pag. 229. dc tradit Glossa in Can. Puoniam, veta. Episcoporum , distin f . Icio. & fusius prosequitur Hallier de sacr. Esection. X Ordia. pari. a. sed . s. cap. 3. art. II. q. n. II. I 2. secunde edition s. Quin immo id etiam nune obtinet inter Ecclesias Luadunensem & Augustodunensem, quarum prima vacan. te, posterioris Episcopus totum illius regimen assumite secunda vero Ρastoris solatio destituta, prioris illius Praesul eam administrat, & omnimodam iurisdictionem in ea exercet, ut videre licet in tona. 4. Galliae Christiana pag. 3I6. seq. Cumque olim in Civitate Manilae, quae primaria est in Insulis Philippinis, Episcopo defuncto, gravia quaedam absurda & inconvenientia sub temporaneo Viearii Capitularis gubernio accidissent, postulatum est a Romano Pontifice, ut per litteras Apostolicas statueret, prae dicta Ecelesia vacante , illius regimen ad antiquiorem Episcopum , in

84쪽

iisdem Insulis residentem. devolvi: & quidem Congregatio Concilii con.

sulendum censuit Sanctissimum , ut hujusmodi petitioni annueret uti relatum habetur in Regestis dictae Congregationis lib. 32. Supplicum Li. bellorum pag. 369. Praeterea, ubi ex antiqua & immemorabili consuetu dine inductum reperiatur , ut Ecclesiae vacantis administratio ad aliis quem in certa Ecclesiastica dignitate constitutum devolvatur , ut in E eis

clesia Gerundensi contingit , cujus jurisdictio , Episcopo defuncto , ad

Archidiaconum Majorem , de Rogationibus nuncupatum , devolvitur antiqua hujusmodi consuetudo minime reprobatur , ut firmat Rota Romana decis. 73 I. 754. coram Emerix Iun. oe decis I 32. coram Benincasa. II. Verum , extra has rerum circumstantias, & extra ea sus peculiares

hujusmodi, vacante Sede Episcopali, tota Episcopi jurisdictio transit ad Capitulum Cathedralis Ecclesiae, per textus in Cap. His quae, γ Cap. Cum elina , de majoris. oe obedien. quod quidem de jure communi posset illam per se exercere , cum nullus reperiatur textus , quo ad suae jurisdictionis exercitium alteri committendum obstringatur : quamvis re vera consultius semper, atque viduatae Ecclesiae utilius visum fuerit, singulari alicui personae , e Capitularium coetu seligendae , illud demandare e eta enim, vacante Ecclesia Faventina , cui, ita exigentibus peculiaribus rerum circumstantiis, non statim Pastorem praeficiendum judicabat S. Petrus Damiani: haec ad Faventinos scripsi epis. Io. lib. s. Unde Dominus noster Papa rogandus es, tit Episcopum vobis modo non ingerat , sed Ecclesiam vestram interim vacare, vos sub suae benedictionis umbraculo muis nere decernat . Quia vero peν Dei misericordiam ;ndustrios inteν vos Clari. cos , ac prudentes , oe litteratos habetis , si placet , unus ex eis eligatur , qui ad exequendum hoc negotium titillar in υenitur: cui nimirum cura aeso.

liciti do totius Episcopatus possit imponi , ac per eum omnia necessitatis Eeis clesas cie negotia debeant ministrari. At jure novo Tridentini Ieg. 24. cap. Io. de reserni. tenetur Capitulum intra octo dies post mortem Episcopi, aut aliter inductam Ecclesar vacationem, seu verius, ab habita vacati nis notitia, uri decisum resert Qua rania in Summa Bullari verb. Capitulum

Sede vacante, Vicarium eonstituere , per quem jurisdictionem ad se deis volutam exerceat. Quod si in Vicario, intra octo dies eligendo , negligens fuerit, tunc, si agatur de Eccles a Suffraganea, ad Metropolitanum; si de ipsa Ecclesia Metropolitana, ad antiquiorem ex Suffraganeis; si de Ecclesia exempla , ad propinquiorem Episcopum , pro ea vice , electio. nem Vicarii pertinere , voluit idem Tridentinum eit. loc. Idemque juris est, si Eeclesia vacans careat Capitulo, a quo Vicarius constitui queat.

Si tamen contingat, vacare Ecclesiam Suffraganeam, carentem Capitulo, rem pore, quo etiam Metropolitana est suo Pastore viduata, in hoc easu, Electionem Vicarii non spectare ad antiquiorem ex Suffraganeis, ut nonis

nulli opinabantur , sed ad Capitulum vacantis Ecclesiae Metropolitanae

cenis

85쪽

LIB. II. C A P. IX. 57eensuit sacra Congregatio Concilii , a qua , cum quaesitum suisset: P ἰ-mo , An , vacante Ecclesia Sι raganea Capiιulo carente, i litis adminis a.

iis , o Vicarii , Sede vacante , deputario spectet ad Metropolitanuvi e . quatenus Metropolitana Ecclesia Pastore careat οῦ Secundo , An spectet ad Capitulum eiusdem Ecclesie Metropolitanae , vel potius ad antiquiorem Suffraganeum Episcopii in o eadem die 28. Augusti 1683. lib. 33. decretor. pag. 26 I. ad primum respondit Assirmative I ad secundum , spectare ad Capitulum Metropolιianae. Idemque responsum dedit die I . Aprilis 168s. lib. 3 s. decretor. pag. IVO.

III. Vicarius iste , sive a Capitulo , sue ab alio Capituli negligen. tiam supplente, electus, eodem fere potitur jure, ac Vicarius Generalis viventis Episcopi; ad eum quippe, ut notat cum communi Barbosa su-

pracit. alIN. 54. n. I 38. transfertur exercitium totius jurisdictionis Episcopalis, penes capitulum existentis. Idque adeo verum est, ut sua auctoritate ordinaria conficere valeat processus super fama virtutum Jc miraculorum Servorum Dei, quos conficere potuisset Episcopus, juxta ea quae allegauimus in nostro opere de Caiiovietatione Sanctorum lib. 2. cap. 2. n. a. Immo ab ipsa mei Sede Apostolica ad Vicarium Capitularem quandoque diriguntur litterae remitariales pro conficiendis processibus Apostolicis super virtutibus Sc miraculis tum eorumdem Servorum Dei , tum etiam eorum , qui jam in Beatorum album sunt relati ; quod pariter a nobis ostensum suit cit. lib. 2. cap. 4 s. n. 17. Quamobrem , ut ingenue loquamur, nondum hactenus percipere potuimus, cur Dataria Apostolica dispensationes , quae ex mente Tridentini sess. 22. de reform. cap. s. extra Curiam committendae sunt Ordinariis locorum , in quibus degunt illas impetrantes , nunquam committere consueverit Vicarii Capitularibus , quamvis easdem committere soleat Vicariis Generalibus e quemadmodum testantur Corradus in Praxi dispens postolicar. lib. 2. cap. 4. n. II. ω seq.& Rosa de executoribtis litterar. Apostol car. 3. n. 2. I. seq. Scimus utique, dispensationes ab Apostolica Sede Episcopo , aut ejus Vicario Generali delegatas, quas, ante Episcopi Obitum , eorum alter non sit exequutus,

non censeri commissas Vicario Capitulari, qui propterea , et si Episcopo. quoad iurisdictionis exercitium , succedat , non tamen poterit praedictas Apostolicas litteras exequi , quemadmodum firmat Sylvius Operi tona. S. verb. Vicarius secundor sed ejusmodi res nihil cum nostra habet commuisne; ideo enim Vicarius Capitularis exequi nequit praelatas litteras, quia ista, directae sunt Episcopo, vel Episcopi Vicario Generali, Sc ipse, quam . quam exerceat Episcopalem jurisdietionem , non tamen est Episcopus , nec Vicarius Generalis Episcopi : hoc autem non prohibet , ne eaedem litterae ad ipsum mel Vicarium Capitularem fgnanter atque expresse di.

rigantur .

IV. Quoniam autem Vicarius Capitularis Vicario Generali Episcopi quodammodo comparatur, merito propterea dubitant Doliores , an ille,

86쪽

sola sui muneris commissione , ea expedire valeat , ad quae perseienda Vicario Generali opus est speciali mandato . Negat Barbola de Canonis. GV Dignit. cap. 62. u. I 3. afferen S, contrariam opinionem minus firmam visam esse Romanae Rotae tu una murianen. Pensionis die 25.Junii i526. eoram Pirmano. Sed GutierreZ Can. sui est. lib. 2. cap. I7. n. 2I. Garcias de Benef. pari. s. cap. 7. n. 28. Molina de iust. oe jura tract. s. disput. Ir. n. g. aliique plurimi . sententiam affirmativam tuentur , validisque su- sentant rationibus e Tridentinum enim , inquiunt , voluit, Vitarium a Capitulo eligi, ad evitandas inter Capitulares discordias, ad caulas cele. rius expediendas & multa praecavenda incommoda , quae , experientiae docente , obvenirent , si Episcopalis jurisdictionis actualis administratio

penes universum Capitulum resideret . Haec autem incommoda non minus sequerentur , si , constituto Vicario Capitulari , adhuc tamen Capitulum sibi, suoque judicio reservaret , quae alias indigent speciali mandato. Neque dedecere a junt, Vicarium Capitularem in hoc praestare Viis cario Generali, cum & in aliis idem contingat: siquidem Vicarius Ge. neralis potest ab Episcopo, pro suo libito, & sine ulla causa removeri: Vicarius vero Capitularis , semel electus , non potest a Capitulo reum cari , nisi causa adprobata a sacra Congregatione negotiis Episcoporum , & Regularium praeposta , quod ab eadem sacra Congregatione sui iasia saepius declaratum , resert Barbosa citi eap. 42. de Canon. Dignis.

V. Quidquid vero si in aliis , quod peculiariter ad rem nostram a tinet , Vicarium Capitularem nullo indigere speciali mandato , ut Diqece sanam celebret Synodum , videntur communiter affirmare Doctores , generatim docentes, integrum illi esse Synodum , eum voluerit, congregare, quin ullam specialis mandati mentionem faciant, quemadmodum,

inter ceteros, tradunt Garcias de Lenesciis pari. 2. cap. 2. n. 64. Bottus de S=nodo Episc. pari. I. qu. s. n. 4O. Ventriglia rom. a. annot. IS. q. 2. N. 49. Cardinalis Petra ad Consistit. Apostol. tom. 6. pag. I I9. n. II 3. Scariant n. ad Cee coper. para. Σ. lib. q. tit. 3. in animadvers. pag. I 26. n. 23. 25. Roma guerra ad Consis. 0nori Gerundens lib. I. tit. I . cap. I. v. Io. seq. Ex-

pretia autem facultatem, de qua loquimur, Vicario Capitulari , solo sui muneris jure, & sne speciali mandato, competere asserit Petrus Leureis nius de Vicario tram 8. cap. s. qu. syo. Quoniam , ait, non minus dio, ces eos visitatio, quam Synodi coactio , inter majora & ardua recensenis tur illa a Vicario Capitulari, sine speciali mandato , libere expleri potest igitur & Synodus congregari. VI. Haec porro assertio, quam Leurenius aperte, & alii suboscure adis fruunt, etsi verissima st, attamen ex eodem illo argumento, quo praeiscipue innititur, ita videtur limitanda, ut nimirum liceat Vicario Capitu. Iari , sine speciali mandato, Synodum eonvocare , dummodo effluxerit an isnus a die ultimae Synodi habitae ab Episcopo: etenim, quamvis illepos. . sit Disiligo oosl

87쪽

i LIB. II. C a P. IX. si di occes m vistare , scuti late probant Alle serra tu Vindie. Eeele s.

jυν sdict. lib. 8. eap. I s. in fu. Marei coit. 3νιι r. resolui. lib. 2. cap. I s. n. I 4. oe seq. Novar. in Summa Bullar. commentur. 38. n. 6. pari. I. Rota dec. 3 . num. a. oe 3. pari. I. recent. γ dec. 84. alias 83. coram Merlino, non

potest tamen visitationem aggredi , nisi elapsus sit annus a die ultima vistationis ab Episcopo peractae, uti prosequuntur Barbosa Jur. Ecclesiasti nivers. lib. I. cap. 32. n. 7 I. Novar. cit. Summ. Bullam para. a. comment. 32. num. s. Ventriglia in praxi rer. Ecclesiast. para. Σ. annot. IS. g. I. n. M.

ae saepius deeisum suit a sacra Congregatione Concilii, signanter in Osu nen. 28. Iulii III 8. lib. 33. decretori pag. 266. Cum , proposito dubio, fu, & quando Vicarius Capitularis pust visitare, rescripsit : Asrmatiis pos lapsum annἰ: & dum fungebamur munere Secretarii ejusdem sacra Congregationis, propositis die I 3. Septembris I 72 I. sequentibus dubiis:

is Vicarius Capitularis Mardonen. facere posset visitationem eiυitatis , oediae cess . Secundo , as facere possit vi tationem personalem Capitularium . responsum suit. Ad primum, secundum AJrmative , dummodo elapsus si annus a die ultimae vi tationis fame ab Ordinario . Quocirca , cum a sacro Cone illo Tridentino tam dioeceseos vi statio, quam Synodi coactio, quotannis perficienda statuatur ac proinde haec duo in re praetenti videantur quodammodo inter se connexa , eodem jure metienda sunt , iisdemque de utraque est serendum judicium , cum in utraque eadem vi. geat ratio , bene perpensa ab Alleserra de Iurisdict. Ecclesias. lib. 8. cap. 16. in M. Probabilius es, Capitulum, Sede vacante , posse utrumque vi are , GV Sνnodum celebrare , ne , crescente peccandi licentia , crimina

maneant impunita .

VII. Dicet sortasse quispiam: Quamvis ad Capitulum, & per Capitulum ad Vicarium tota Epilcopalis jurisdictio , Sede vacante, transeat, &facultas convocandi Synodum , non ad ordinem , sed ad jurisdictionem

Episcopalem pertineat, non recte tamen exinde insertur, facultatem ines.se Vicario convocandi Synodum a nam etiam potestas concedendi Indulis

gentias, non ad ordinem, sed ad jurisdictionem pertinet, uti desumitur ex Cap. Quod autem , de paeniten. remission. atque ex eo fit , quod a summo Pontifice simplici Clerico quandoque delegetur e & nihilominus ab Episcopo ad Capitulum, ejusve vicarium non transit; hic quippe Indulgentias quadraginta dierum , quas Episcopus elargiri poterat , neutiquam concedere valet . At respondetur in primis, non deesse Doctores , qui eamdem potestatem concedendi Indulgentias, qua pollet Episcopus, attribuant Vicario Capitulari, inter quos Abbas in Cap. Cum olim, qu. 13. de maioris. oe obedien. Marchet t. in Praxi Vicari Capitul. cap. 24. n. I. O seq. Peregrin. in Praxi Visar. pari. I. sect. q. subsem a. n. 32. Noli n. de jus. σjur. rom. 6. disput. Ir. num. 6. AZor. I litui. Moral. pari. 2. lib. 3. cap. 37. qu. q. Barbosa de Iur. Ecclesiast. lib. I. cap. 32. num. 9 I. Sylva de Benesciis pari. 2. cap. II. num. 4. Armilla in Summa in veta.

88쪽

Capitulum, vers. Cum it ira dicant, Sylvester in Sunam. verb. Capitulum, iasis. Sa in 'bor. Confessarior. veta. Capitulum Scile vacante. Deinde, etsi libenter admittamus, veriorem esse sententiam Oppositam, quam tuentur Turrecremata in Can. Item in Leυitico nun3. 4 I. de paenit. ius. I. Socin. ii Cap. Nostram n. I9. γ seq. de paenit. γ remis Fagnanus A Cap. A cedentibus u. I 3. de excesseb. Praelator. Pirhing. ad lib. I. Deeretal. tit. 33. seor. a. n. 4ς. vers. Cujusmodi potestas, O lib. s. rit. 38. seol. 2. n. 42.

Formosin. de Capitulo Sede vacante quas. 9. num. IO. Leander Oper. Moral. tom. I. tradi. S. disp. Iq. quies. 23. Fragos. de Festin. Chrisian. Reip. tom. Σ. pari. 2. lib. 2. disput. q. I. u. Ist. Pax Iordan. Elucu

brat. tom. I. lib. s. tit. I 5. n. 27. Coton. controv. lib. 2. controυ. II.

eap. I. nu n. 2O. & praeterea fateamur , hanc secundam opinionem esse

omnino in praxi servandam ; nam sacra Congregatio Concilii die I . Novembris I 688. interrogata: An Vicarius Capitularis, Sede Episcopali

vacante , facultatem habeat concedendi Indulgentias , quas reteroquin conceis

dere posset Episcopus viwnse noluit quidem juris controversiam decidere, districte tamen vetuit, ne opinio, eam iacultatem asserens Vicario, deis duceretur in praxim , respondendo e Vicarius Capitularis se abstineat e mulista nihilominus intercedere agnoscimus discrimina inter hanc, Sc potestate in congregandi Synodum . Primo enim facultas concedendi Indulgentias, uti bene ratiocinatur Theodorus a Spiritu Sancto in Tra I. de D. dulgentiis pari. I. cap. 3. artic. q. non est adeo necessaria ad diaeceseos regimen, ut aliquod damnum eidem immineat, si ea careat qui diaeceis

sim ad tempus administrat : quod de ulu jurisdictionis , quoad alia existernam politiam respicientia , dici nequit . Secundo , praefata potestas ,

etsi jurisdictionis , & non ordinis si , est tamen jurisdictionis cujusdam

extraordinariae, soli dignitati Episcopali annexae, scuti diserte diciturio Cap. Accedentibus, de excessis. Pr.elator. Tertio demum, jus Indulgentias elargiendi plenarie res det in solo Romano Pontifice , qui Ecesesar theis sauri , ex infinitis Christi Domini meritis, Sanctorumque satisfactionibus consati, custos, administrator, & dispensator est; atque a summo Pontifice profluit in Episcopos , uti docet Bellarminus in tract. de Indulgenistiis lib. I. cap. II. Controv. tom. 2. Potuit autem summus Pontifex ibi ius iuris partem conferre Episcopis, tamquam suarum Ecclesiarum sponis sis, ut ea uterentur in commodum gregis, cujus veri pastores, & tutores sunt, & nolle illam credere aliis, qui neque Ecclesiarum sponsi, nee veri pastores sunt, sed temporariam tantum gregis curam gerunt . Cum itaque tot & tanta inter utramque potestatem , quae in objectione inviiscem comparantur , intersint discrimina ; ex denegata Vicario Capitulari

facultate concedendi Indulgentias, nullo pacto sequitur , esse pariter illi abjudicandum jus congregandi Synodum. VIII. Cave tamen , ne hanc potestatem Synodum Dioecesinam celebrandi, quam pluribus vindicavimus Vicario Capitulari, ita extendas ad vim Diqjtigod by Cooste

89쪽

L I B. II. C cq P. X. OVicarium vacantis Ecclesae Metropolitanae, ut jus partier huic adscribas indicendi Synodum Provincialem : nam , cum indecens & absonum visum fuerit tantam jurisdictionem tribuere Vicario Capitulari Metropolitanae Ecclesiae, ut valeat ad Synodum compellere totius provinciae Episcopos, idcirco sancitum est , ut, vacante Sede Metropolitana , non ad illius Vi- earium , sed ad antiquiorem Suffraganeum jus pertineat Provincialem Synodum cogendi , quod declaravit lacra congregatio Concilii in caula

Tarraconen. io. Februarii I 524. lib. I 2. decretor. pag. Is . in qua interrogata: An Capitulum Tarraconen. posset, Sede Archιepiscopali vacante, indicere ae celebrare Concilium Provinciale ζ an veto haec facultas spediet ad antiquiorem Episcopum ejus proυinciae I Respondit : Ius Proυinciale cinci. lium iudicendi ae celebrandi, Sede vacante , non ad Capittilum Metropoli tanum , sed ad antiquiorem proυinciae Episcopum pertinere .

CAPUT DECIMUM.

De Vicario postolico . APostolicorum quorundam Vicariorum illustria in Eeclesiastica Histo.

ria extant monumenta. Thessalonicensis Archiepiscopus a S. Damasci Romano Pontifice Vicarius Apostolicae Sed is constitutus suit. S. Simplicius Ρapa anno 482. Apostolicum Vicarium in Hispania Episco. pum Hispalensem deputavit; ut in prima illius epistola habetur : Conis

gruum duximus, mearia Sedis nostrae te auctoritate fulciri, cujus vigore munitus , Apostolica institutionis mereta, vel Sanctorum terminos Patrum nullo

modo transcendi permittas. Quem quidem Vicariatum Apostolicum S. Horismis da Romanus Pontifex ratum habuit, sub eoque Baeticam , & Lusita. niam comprehendit; pro reliqua autem Hispania Archiepit copum Tarraconensem Vitarium Apostolicum constituit, ut ex 24. epistola illius deprehenditur : Servatis privilegiis Metropolitanorum , vices vobis Aposol cie Sedis exterius delegamus, ut sive ea qu.e ad Canones pertinent, sive ea quae a nobis sunt nuper mandata, serventu ν. Flodo ardus in sua Historia lib. r.

cap. I s. docet, S. Hormisdam eum suisse Pontificem, per quem S. Remigius, Archiepiscopus Remensis, Apostolicus Vicarius in Gallia constitutus fuerit. Verum Cointius in suis Annalibus id , non Hormi sese, sed Symmacho tribuit; additque , ut supremorum Principum in Gallia regnantium postulatis satisfieret, Vicariatum Apostolicum Arelatensibus etiam Episcopis concessum suisse. De Apostolicis hisce Vicariis suis agit

Thomassinus de veteri oe noυa Ecclesiae disciplina pari. I. lib. I. cap. I 8. num. 7. seq. cap. 3o. Porro inter cetera, quae ad ossicium Vicariorum Apostolicorum extra Italiam pertinebant, id erat, ut Provinciales Synodos cogerent, ut eisdem praesiderent, utque omnem curam adhiberent , ne a Metropolitanis Synodales Conventus praetermitterentur; quem.

90쪽

61 DE SI NODO DIOECE SANA

admodum P. Ioannes Antonius Blanctii tu suo opere de Potessare ρο Potiti.r Ecclesi. e tom. s. lib. 3. cap. 2. f. q. nisi. 2. late ostendit . Uerum, quia ad nostrum institutum non pertinet de hujus generis Vieariis Apostolicis hoc loco agere, ideo, quae ad illos attinent, ex citatis Auctoribus petenda relinquimus. II. De illis Vicariis Apostolicis nobis in praesentia sermo est, qui hodiernis etiam temporibus a summis Pontificibus deputantur , interdum quidem sine Episcopali charactere, interdum autem hujusmodi charactere insigniti, cum titulo tamen alicujus Ecclesiae in partibus Infidelium sitae, ut spirituale regimen gerant alicujus regionis , cujus Episcopus &Pastor proprius non existat, aut, si exi stit, aliqua ratione, etiam sine vitio suo, aut culpa , impediatur , quominus proprium gregem per semetipsum pascere valeate ac de his quaeritur, utrum jus habeant dioeceis sanam Synodum in regionibus sibi commissis convocandi is III. Cum per Monasteriensem Pacem laesa suissent Archiepiscopi Cois lonienss jura, eique impeditum regimen cujusdam partis suae Diaecesis delata fuit ad Apostolicam Sedem anno I 557. instantia Ducis Bruns. i. censis Sc Lune burgensis, qui postulabat, ut in iis regionibus Vicarius A. postolicus constitueretur, simulque ad id muneris delegandum proponebat Valerium Macionum Equitem, & primum suum Eleemosynarium. Conis stilius per litteras Apostolicus Nuntius, Coloniae agens, rescripsit , ex hujusmodi Vicarii deputatione, tum ipsi Duci majores animos additum iri ad Catholicam Religionem in illis regionibus promovendam ἰ tum etiam fore, ut Catholici, qui in iis locis erant , magnopere sublevarenis ture ipsum vero Coloniae Archiepiscopum huic deputationi libenter assentiri, quippe qui impedimentum, exercitio sui juris objectum, a se nullo pacto superari posse intelligeret. De hujus Apostolici Uicarii constituti

ne , ac de reliquis, quae superius exposuimus, extant monumenta in Ta.

hulario Sia Congregationis propaganda: Fidei negotiis praepositae. IV. Postquam ab antiquissimo tempore, sue, ut aliis placet, jam uiaque ab Apostolorum aevo, Catholica: Religionis primordia in Malabarica regione constituta suerunt, diabolica fraude factum est , ut Nestorianae

haeress labes illarum gentium animos inficeret; quam eo usque tenuerunt, donec per celebrem Alexium de Menezes Goae Archiepiscopum elimina. ta suit. Sed non diu permansit hujus laborum atque operum fructas . Cum enim Granganorensis Ecclesiae Archidiaconus magnam semper in ea

Ecclesia auctoritatem obtinuerit i quidam Thomas de Campo Archidiaconus gravissimum schisma adversus Archiepiscopum conflavit, & magnam illius subditorum partem ad suam obedientiam petraxit. Quod cum ei ea finem Pontificatus Innocentii X. contigisset , ab Alexandro VII. eius Successore missus suit in eas regiones Vir Religiosus e Carmelita.

na Familia , nomine Joseph a Sancia Maria , qui amplissimis facultatibus a Pontifice sibi delegatis munitus , exitiali illi malo jam lategras.

SEARCH

MENU NAVIGATION